Nic. Biesii Gandauensis De republica lib. 4. multis in locis aucti quibus vniuersa de moribus philosophia continetur ... Eiusdem Oratio pro bonis litteris

발행: 1564년

분량: 440페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

beant, & omne vitium omni conatu deprimant, cum natura quisque rapiatur ad gloriam & utilitatem, a decore autem S detrimentis vehementer abhorreat,eo sol o felicitatem publicam non mediocriter promovebunt.Nec id quidem illis dissicile sua

erit e nam vel mediocriter cernenti, virtus ipsa statim elucescit, &in Rep. bene conas itura filapte natura superiorem , vitiaque semper locum inferiorem petunt. Nunc

autem clim contra naturam vitia virtuti tarm perent, & omnia potius fiant ad utilitaistem priuatam, quam ad virtutem & feliciis talem communem , a deterrimis male sentiendi uiuendique monstris totius Reaip Christianae salus miserrime opprimitur: adeo quidem,ut cum opinionum & vitios rum labes continuo serpat,& minus reme- dij quim desperationis videamus, non timere non possimus, ne nostrae res in foedaci celerem ruinam collabantur:certe spes, si qua nobis reliqua,tam est remota tam sexigua, ut nullis humanis oculis bene ceris natur. Sed rursus tamen, quoniam Christiani sumus , eti m in s umnia desperatione, rerum omnium speramus & omnino consfidimus Christum, cum eius Rem p. aeterna fore sciamus, piis hominibus nunquam esse defuturum, cuius proculdubio beneficentiae cuncta, no nostris virtutibus debemus.

152쪽

LIBER I r. in Videmus etiam aegritudines de calamitates saepe caussas ingentium bonorum fuisse, de veritatem ac virtutem, quae subinde teti bris de ignauia temporum ac animorum Offuscatur et marcescit,nouis eiusmodi motibus iterum accendi solitam & inflammari. Nonnunquam Deus homines in sumamam desperationem delabi sinit, quo fateantur non ab humano praesidio, sed auxilio diuino nostram salutem pendere.lpse tandem animos magnos in Re p. facere de exciatare solet , ad rerum omnium restaurati nem: qui sapientia rationes negotiorum avinimaduertant, fide subditos diligenter tu- eantur, virtutibus omnibus felicitatem in Rem p. introducant de eam honestissimato immortalitatem gloriae sibi quaerant, pro qua summi labores a generosis animis merito suscipiuntur. Nam inter res omnes humanas, si tamen potius humana quam diis uina dici debet ab animis excelsis, qui s olibene Rem p. ad ministrare possunt, praecipue optanda fama rerum bene gestarum est, quae non tantum in hominum animis, sed etiam in monumentis ipsius aeternitatis descripta manet. Eam tibi tibiques milibus Antistes illust. pro tantis virtutibus re in Rem p. cura deberi de exhibitum iri

fatentur omnes boni ,et udem fore sperant, quod per vos omnes virtutes in Rep.no stra

153쪽

suum obtinebunt aliquando splendorem

Omnia vero, praesertim optima quaeque sunt inter se armssime coniuncta, nec Vnα quam Vna perfecta virtus a reliquis destitui potest,&omnes fere parem ad hominu felicitatem autoritatem tenent. Attamen inter reliquas iustitia latissime patet, ac ad

Rem p. maxime pertinet, nec tamen minus,

imo vero magis quam virtutes aliae violatur : quae si loqui posset, moestissima profe- .cto oratione magnoru virorum ope efflagi taret: imo assiduo aperteq; loquitur bonis omni b. adeo quidem, ut eos stequenter in profunda suspiria, lachrymas & querim Omnias compellat. Sed has in aliud tempus differemus,& nunc ad 'plius iustitrae explincationem accedemus, quae quoniam maxime communem salutem attingit, longiOrcni orationem a nobis hic requitat.

De Iustitia. CAP I. V M NIs autem virtus, quae Iegia

U ibus paret, interdum a Philososphis iustitia nuncupatur: non nuras quam etiam eadem, quia virtutes Omnes mediocritate quadam continentur.

xemperantia scia frugalitas appcllatur tam late patens vitium sibi contrarium nu-b xi 'ucd n alitiam vocant: C

154쪽

illa Iustitia eommunis quam latissimὸ se

per omnem bonitatem extendat. Sed nos de ea iustitia nunc potitis agimus, quae in hominum cum hominibus coniunctione versatur. Nam illa quae non tam respicit societatem generis humani, proprium etiam alterius virtutis nomen habet. Ita qui tibiadinis impetum recte moderatur, continens est: quatenus autem eam in alienas feminas effundi no patitur, dici potest iustus, quod infractus in periculis & calamitatibus ali- euius animus est, id ipsi in fortitudini debetur aeceptum: sed tamen aequitatis etiam est officium, bonorum virorum perieula

autem circa personas, partim circa rerum commutationes in contractibus occupatur.illa prior, te qua priore loco dicturi sumus, exactissime tribuit omnibus hominiabus omnia secundum dignitatem quam habent. Clim autem dignitas omnis bonorum pondere numeroque cognosci velit . UUM bonaque vel animi vel corporis vel externa sint, & non tantum inter haec genera mais snum discrimen 'sed etiam in singulis diis λ uersissimi inueniantur gradus, ijs quidem omnibus cognitis, cuiusque dignitatem non potcriinua ignorare. at neglecta cogni

aturias fortiter propulsare. Iustitia vero

Iustitia prie virtus est, quae distribuit & exbiis id ipsum quod cuique debetur. partim '

155쪽

DE RE Pus: itione harum rerum, non video quomodo vel huius virtutis,uel etiam alterius, sed huius praecipue possit quis egregiam aliquam laudem mereri. Ergo nobis hic exaeta cognitione bonorum est opus, quo sciamus an quis'; sit quod commeruit consecutus..

Cum autem in Re p. bene constituta ciues

Omnes, quatenus fieri potest, bonos . nec tamen ijsdena dignitatis gradibus desdeis

remus, in mutuis eorum voluntatibus :Operationibus, quae circa dignitatem singulorum versantur omnis iustitia ciuilis occupatus, & efficit, ut omnes, ciues inter se cum rebus consentiant in pulcerrimam aliquam analogiam, qua communis feliciis Re Rh tas continetur. Ita videmus in hac uniuem

sem Vm litate rerum quae proculdubio ab optimo tu a simi sep/ςnxu imo ue artis ce pulcerrime conlitudine structa est, ct inuictis aequitatis vinculis un- babet. dique comprehensa, partes alias ali)s esse praestantiores , atque praestantioribus aut inferioribus negotios destinari ,& vicissim' tamen officiis suis singulis simul omnes in, columitatem totius fabricae pro vitibus

tueri. Nam cum unum tantum possit esse perfectiam, necessarium fuit,ut reliqua iunctis subsidus singulorum & omnium imbecillitatem iuuaret, & sic quae impxrfecta singula sunt, in una persectam totius imaginςn pariter conspirarent.Res igitur in hac

156쪽

LIBER II. ω

uersit .ue debebant esse variae .chitri solum unum illud aeternum, nullum autem factum seipso possit esse contentum , ' sic etiam Oportebat, ut essent homines in Repub. di, uersi, qui, ad si litudinem partium totius naturae, te mutuis beneficiis prosequerentur. O Uemadmodum autem magnus ille magna: Reipub.gubernator optime nouit,

quid quamque rem personamq; maxime

deceat ad exornationem fabricae totius, sic etiam ciuitatum moderatores, qUatenus

hominibus prudentibus concessum est cOMS nosse caussas ct euentus rerum nihil ignorare . quod ad felicitatem subditprum to- . tiusque Rei p. conducit, sed ciues pro cuimusque ingenio sic in diuersis nego ius instituere debent, ut in urbe tota nihil omnino desideretur. Si vero ciues pulcerrimum orta Iustitiadinem volit talibus di actionibus obseria Reip. touent, in eo quidem Rei p. totius aequitas est xiv. collocata. Ouoniam itaque nos optimam aliquam Rei p. speciem hic nobis proponimus, ad cuius amitationem satius est, ut nos, Componamus, quam ad aliam aliquam ini-nu, perfectam, siquide in imago suum exemplar absolutum nunquam adsequitur.&. ipsa continuo deterior fit deteriorum imitatione, oportet ut in eiusmodi Repubolica partes omnes ad suos usus quam opti-Fς unx consormata suae naturae contentam

157쪽

neas operationes in communem selicita tem edant, & ut omnes consuant in unam

aliquam totius Reip. perfectam energiam. Quod ad Deum ominia referri debeant. c APUT I I. E D quoniam ita dignitatum ordines diuersi sun r, ut a superio- rabias inferiora contineantur,& -' unum sit, in cuius potestate reliquorum vis omnis sit collocata , aequum est, ut non tant im Rei p. nostra considera tionem nobis proponamus, siquidem eam bene constitutam & felicem esse velimus, verum etiam, ut ad illum unum omnia reseramus, cuius beneficentiae cuncta debeaemus, si vel nos vel actiones nostras alicuius esse pretii velimus: nam cum ab eo suam habeant omnia dignitatem, quatenus alio tendunt, eatentis procii ldubio dedecus &damnum suum accersunt. Opus est igitur, ut in eius gratiam omnia faciamus,si ne quo nihil penitus habere facereve possumus: quod si praenii erimus, eo ipso finem nostru na & operationum nostrarum omnium, hoc est ipsam felicitatem consequemur, quae semper comes est eius partis tu nitiae,qua nos Deo tribuimus,quod illi debemus. Nam cum ipte nec nobis nec factu . nostris

158쪽

LIBER II. To. nostris vllis unquam egeat, debitum ossici--lio, um, honorem videlicet suminum, illi redo nosmi ere,nihil est aliud, quam imaginem quan- quo sita

dam eius; quatenus mens nostra capax esse potest, cum admiratione, veneratione, nOstraeque tenuitatis comparatione concipere, & pariter componere totas operati Ο- Des nostras ad eius unius summum incrementum: non quod eum, qui sibi plane sunsicit & immensus est, iuuare maiorem Uereddere possimus, sed quod animum nota Deus ero strum , si modo dignitatem suam obtinere fςixinno

Velit, non tantum huius uniuersitatis, veta bὲβ rum etiam illius artificis supremi quanda i similitudinem gerere conueniat, una cum vera sui ipsius & factorum Omnium adlpsum factorem comparatione. Quanto vero nos hanc similitudinem veriorem & examctiorem continemus, tanto proculdubiornatores ' pia stantiores sumus, ct melius summum illud interuallum inter factorem factaque maximis illis animorum nostros

rum sipatijs dimetimur, quanquam iis finiistis infinitum illud penitus ait equi nunquapossisnus. Sed hac pulcerrima sanctissimaQque comparatione,maxima quaeque,et eliraam haec omnia simul, certe minima sunt, dum cum immcnso rerum omnium auto

Te conferuntur: imo vero nulla sunt, nisi quatςnus ab eo dignitatem aliquam habet. Hinc

159쪽

os EP v B. Hine ergo nos nee aliis nec nobis quicqua. sed omnia Deo debere scimus. At quanto

sunt animi praestantiores, quantoque maπiestatem Dei magis admirantur & venerantur, tanto propius ad eum accedunt & maisiorem atque veriorem concipiunt effigiem ac vim diuinam, & eatenus Deus etia Opta Max. iustum in nobis augmentum sumitiquod tamen, quoniam eo nos ipsi crescimus in exi m iam felicitatis men suram, verEpotius nostrum incrementum appelletur.

Dei ho itaque bonum omne, praesertim illudn ΤΠ sum multa , etiam secundum Philosophos, dundii su pte natura libenter unum quenque sui quam latissim E participem reddat, varijs imaginibus e sigillo diuinae mentis in animos nostros expressem fit etiam quodammodo maius. Sed cum interim totum in suo principio semper persecte maneat, imagines istae,diuinae similitudinis incremento, nunquam exemplar illud suum primum,

cui nihil addi queat, cum plane perfectum

sit,perfectius reddere possunt: verum dum illud continenter imitantur, & effecta cum

sua caussa se in per magis conspirant m vnu, ct ad suam originem assiduo reuertuntur, continuo maiorem eius similitudinem de

Felicita, Vim sum ur. Ica etiam homines vel Dij vel iri simili dijs saltem proximi fiunt , in quo quidem iudine felicitas Omnis eorum & aequitas erga De

160쪽

LIBER I I. 7ium est sita Nam quanto meliores sunt homines, seque Deo magis summittunr, tanato meliorem suis cogitationibus 9 su peri. orem eum faciunt quibus etiam ipsi meliores & superiores fiunt in quo vis honoris elucescit.

DeΗonore. CAP. III. ONOR omnis existimationis

A verus est comes: existimario vea

thro dignitatis interuallis mensurari cupit, &dignitas omnis in aliquo bono suam omnem naturam habet. Cum autem summo bono cuncta debeantur,quantoque meliores sunt quique, tanto proximiorem eius similitudinem gerant, 'tenus illis, propter illud summum tamen, iustitia proximos etiam exhiberi vult honores: atque ut haec iustitiae pars est. maxime diuina, sic eius violatione nihil deterius inuenitur. Itaque videmus Deum Opt. Max. superbiam S superiorum contemptum esse maxime detestatum, & hs etiam fuisse grauissime semper infensum,qui superiores honores, quam deceat, in seriouribus, praesertim iss quae mente carent aut mala fiant, exhibuerunt, ac unius supremigratia non omnia fecerun r. Hinc est quod incorporatorum & daemonum cultu sietantum Monos sanctis viris dobetur.

Honoris diuini violatio maxima malum.

SEARCH

MENU NAVIGATION