Nic. Biesii Gandauensis De republica lib. 4. multis in locis aucti quibus vniuersa de moribus philosophia continetur ... Eiusdem Oratio pro bonis litteris

발행: 1564년

분량: 440페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

rum gradibus tradidimus, facile poterunt inueniri. Iustitia nempe vult ubiq;, quoad feri potest, utilitatem damno paribus mensuris omnino compensari. Considerandum itaque quale detrimentum per delictum alterius perpessu& aliquis sit, quod debeat commodo quopiam re fasciri. Considerandum etiam quid in comodi perpes a Resp. sit, &id quoque, si fieri potest, pari bono

fuerit restaurandum. Saepe vero restaurari nequit ' &tum morte persolui sistet, quae dum alios ciues exemplo meliores facit, Rem p. uniuersam non mediocriter iuuat.

Nam dum idem qui praebuit peccandi,pretbet etiam exemplum satisfaciendi , eo ipso

frequenter tam vehementer suturam tranaequillitatem promouet, quam praeteritam praesentemque perturbatat. Si vero non inritulerit incommodum alicuius momenti,

praestat leuissimum quempiam morbum perferre, quam corporis partem interire, nisi quatenus ab una in alias serpere potest. Ergo damnum privsens & futurum per pendendum est, ct quantum in nobis est, 'totum fuerit alijs bonis restituendum. Sic enim hic etiam Arithmetica proportio seruabitur, qua haec quoque iustitiae pars non mediocriter delectariir. Quod si vero ceratum sit eius vitam qui peccauit, quam in Ortum , Rei p. plus esse profuturam, constat semper

212쪽

LIBER II. ss

semper maius bonum, & minus esse malua uobis eligendum. Singuli legissatores suae Reip. selicitatem sibi proponunt, di multa magno iudici relinquunt, qui etiam de iniis nimis quibusque certam sententiam feret, nee aliquid illi obstabit,quo minus sectanis dum tententiam laram omnia fiant: cu ibi. euneta sint inter se consentanea, & inuicta . aequitate Dei fel initatemq; communem pariter spectent. In nostris vero rebus saepe contraria incidunt: veluti ii quis & proditor fuerit,&conseruator sit futurus ciuitatis. Tunc autem magistratus & praesentem& suturam sequitur utilitatem, praeterito rumque caussam superiori iudici integram

seruat, cuius Resp. sceleratorum opem non

requirit.Sic igitur damnum illatum utilita,

te pari compensatur. Sed quoniam exactissimae dimensiones difficillime possint se misper obseruari recte monent, ut supplicia o i. potius cum clementia, quam cum acerbi eiaeuiutat sint coniuncta: illa vero, si negocia le- elemen gibus apertὶ compraehensa non sint, magis tia. ad lenitatem inclinat. Oportet autem ut

homines, imbecillitatis humanae conseis, ad hanc potius, quam ad rigidam illam se ueritatem sint propensimam haec ad crudelitatem sepius accedit, quae quidem tam

contra naturam humanam est, ut etiam crudelissimi tyranni sint eam in alijs vehemen-

213쪽

tissime detestati. Sed tamen qui secundiam

leges iudicare coguntur, cum iuris ministri sint, ab earum iussu discedere mιnime deis bent: & etiam iudices legibus superiores, . qui legum nouarum ac etiam priuilegi rumpotestatem habent, ipsi nihilominus

A L sub arquitatis imperio sunt, cuius tam in

tas inui, uictae sint vires,Vt quiniique, quicunque siticta. tanto magis ei subiJciatur, quanto magis eam violare putatur. De legibus violatis aliae superiores sunt,& etiam si quis omnes violare possit, summi tamen legislatoris inuictum iudicium nunquam euatabit qu 'reliquorum omnium iudicia suis praemi)s atque supplici)s exactis sinie compensabuntur. Itaque iudex&, in his &in aliis omni .

RU bus publicam semper felicitarem, non priuatam aliquam utilitatem, spectabit. Qui vero scelera negligit, dum peccandi licentiam praebet,non tantum Remp. sed etiam ipsos sceleratos graHiteri Fere videtur. lin- . que recte scriptum est etiam apud Plat o nem, per suaderi debere,melius esse,non clauitati iantum, sed etiam ijs qui peccarunt, ut vel moriantur, vel alioqui castigentur.

quam ut impunita peccata relinquantur. Ergo nostra vehementer interest, ut secundum aequitatem & felicitatem communem letiam de peccatis con . missis exactis sinadiuditia fiant: interest etiam vehementer, vitii rebus

214쪽

diebus bene iudicatis semper obreperetur Iutita . Sed an corruptis iudici)s parendust,hoc lo- tio, eo quaeri potest. Certe Socrates, qui Apol tis an palinis iudicio Graecorum sapientissimus fu- rendum. it, quanqiuam iniquissime condemnatus eL Plati inset, sibi potius moriendum, quam iudiciu Crito. in publicum violandum putabat . interesse Phind. nempe Rei p. iudicabat, magistratibus, ta- metu non optimis, imo etiam interdum

malis,quem uis temere non reluctari: qua- uis cum id diceret,potius alterius vitae de

siderio, quam Atheniensis Rei p. cura teneori videbattir: nam citra maiorem aliquam

Reip. sui; perturbationem vitam suam amiis eis & bonis omnibus facile conseruasset, alioqui satius est, iniuste quem mori, quam ciuitatem in discrimen vocari: aequum est enim,ut quis e vita discedere,quam eius desiderio salutem ciuium euerti malit. Quod autem iustitia violari nolit unquam, ab eo discere possumus, quem in omnibus nobis magistru fiam e re debemus: videmus enim Deum ipsum aperte voluisse,ut nulli erimen unquam sit impunitum. Nam tametsi pie flagitantibus hominibus immensum culpae suae debitum supplicium condonet, statuit tamen, ut unus qui satisfacere pos se pro ijs qui soluendo non erant, perlolatieret,& ita ruinam immensam humani generis, per immensam gratiam quidem, sed O eum

215쪽

DE RE PUBeum pari iustitia coniunctam repararet: vicum unus hanc Vtranque pariter contine

ret, is sua iustitia nostram iniustitiam, nato sericordiaq; meritas poenas 1 nobis auferri ret, iniusta sua morte nos a iustissima morate liberaret, ac pro summis meritis cum bonis infelici illa Re p. perpetuo regnaret. Ita Pulcre factum est, ut nos Deo deberemus, non tantum quod homines essemus, sed eitiam quod essemus hoc nouo beneficentiae genere liberati: & sic est inuicta iustitiae diurnae ratio exacte seruata. Quamuis autem in puniendis delictis leuiores , quam oportet esse, minime debemus, quoniam tamen hic utilitatem publicam spectamus, . si quae peccata sint, quae vel neglecta vel leuatis punita videantur eam non esse laesura, diuino iudicio,veluti iam dicebamus, relin. qui possunt, ab eo praesertim , qui ut legi. Dus superior est, ita magis liberam potest

tem habet: at nec is unquam tamen morbos aliquos magnos, aut eorum occasiora . nes at quas in Remp.inualescere sinat.Cum

enim qui magistratum gerit, sit tanquam Magia Medicus Reip.ab eo curandum est,ut moris stratus bis etiam impendentibus diligentissime reis Reipub. sistatur,& pri sentes omnes amaro pharma Medic'. co tollantur,liquidem dulci curari non possunt,corruptae vero partes & insanabiles,ut radicitus exscindantur: tum quod inutiles

sunt

216쪽

one promptissimὸ ceteras inquinent. hs autem quae sanari possunt medicamentum admouendum est, quod salutem tutissima& optimam affectae parti & uniuerso corpori adserat. Si quae vero esset Resp. tam incorrupta, in qua peccata leuia, cum non admodum essent multa, puniri possent,hςceo ipso profecto semper incorruptissima

maneret. Leues eni m vitiorum occasiones

hoc pacto de medio tollerentur, quibus sublatis maiores prouenire non solent. Quanquam legislator scelera tantum pera pendit,quatenus ad ipsam Rempub. extenduntur, tamen ex occultis manifesta & Eliriuatis publica proueniunt,&vel sola vo-untas, modo per signa sua declarata sit, aperte Rem p exemplo suo laedit. Itaque lex homicidij, etiam contra eos posita fuit, qui hominis occidendi eaussa cum gladio fuissent: quoniam interest Reip. ut etiam ciuium voluntates sint incorruptae: quas tameoportet externis quibusdam indith sostendi. Tametsi vero Rem p. laedere non videantur minima quaeque, praesertim si priuata sint, tamen multa parua magna tandem fieri solent in unum conivnoa,singula continuatione suum incrementum sumunt, de

priuata sese in totas Resp. effundunt, dum O 1 unius

217쪽

DE RRΡvn unius vitium tota familia, ct una familia aliam imitatur. Minora vero peccata qui c censo stigabant apud Romanos, censores appellabantur, qui non secundum certas leges, sed utilitatem potius communem, legibus scriptis non comprehensam. iudicabant. Non enim omnia, quae quide infinita sunt, possunt etiam a sapientissimis legissatorio Dus unquam des niri: verum illi tantum igis nominiae poenam inserre solebant, pro grauioribus autem sceleribus iudices & licto-Plat. in res capitalem. Cum autem Reipub. caussa pror. poenas scelerati luant,id etiam in supplicijs

Plat. in inserendis seruandum est,ut ea crimina quet Gor- maxime grassantur in Rem p. quanquam leuiora fuerint, acerbius tamen puniantur. De hs autem sceleribus, quibus ciuitas nolaborat, tametsi sua natura magis pernicia cata acer osa sint, non solent admodum esse lolicitaebius pia, leges. itaque legimus Romulum nullumnienda. supplicium parricidis scripsisse, quod tam nefarios homines arbitraretur in sua Rep. non esse futuros. Furtum aliquando dupli vel quadrupli compensatione dissoluebaritur, nunc autem,quoniam usitatius esse coepit factum est capitale: non quod cum pecunia vita comparetur, sed quod satius siemalos interfici, qui in uniuersam Rempub. perturbari. Itaque fures, reliquique scelerati, ciuitati, non priuatis hominibus poe

218쪽

MBER. II. 9s

nas soluunt: sed tamen aequum fuerit,ut ijs qui laesi sunt etiam sua damna restaurentur. Quanquam enim omnia Resp. sibi vendieare potest,si quam optime tamen instituta est , miseros ciues semper consolari solet.

Itaq; iustitia postulat, vi h qui grauiora scelera commiserunt, Rei p. primum satisfaciaant, & ut deinceps etiam, si fieri potest/ illi satisfiat, qui detrimentum sunt perpessi: si

tamen ipsi nullum damnum comeruerunt:

cepe namque praebere solent aliquas peccandi occasiones. Idcirco Lycurgus, quia ciuium negligentia multos fures alit, nulla furti poenam constituerat,& multis in locis non tantum sures capite, sed &ij quibus aliquid ablatum est, iacitura surreptorum

bonorum puniuntur.Sed peccata quae non tantum periculum afferunt, capitalia non habentur: quod satius sit ea vel aliter castigari, vel interdum etiam omnino dissimvis lari. In eo vero serme vis omnis huius aequitatis est, ut qui damnum Rei p. attulit,ad eis ius copensationem, afferre cogatur quanα

tam potest utilitatem, & qui partem unam legis violauit, satisfaciat alteri: qui secerte aduersus interdictum hoc, hominem non occides, cogatur etiam perferre quod reliqua legis pars iubet: nempe qua cautum est, ut qui interfecerit aliquem , etiam ipse moriatur. Vt autem exacte rationem omin

219쪽

suppliclinem inserendae poenae cognoscamus, ops mensu, rappretium est tam supplicium, quam deliarandira ctum, vicissim in eadem lance cum utilitio. tate Reip. trutinare: quod enim cum emolumento magis aut cum detrimento comis

muni coniunctum minus ponderis habe id ipsum est in legibus introducendis sempera gubernatoribus ciuitatum eligendu. Itaque diligenter considerandum, quid v-tilitatis aut incommodi ex supplicijs aut criminibus in Rempub. redundet, ut id fiat quod maius bonum secum afferr,aut si malum omnino vitari nequit, admittatur potius id quod est minus: nam hoc maioris mali comparatione boni specie prae se feris re videtur. Si ciues omnes incorrupti sema per essent, supplici)s inferendis iustitia nunquam esset occupata et nunquam moesto Vultu cζrneretur, sed continuo praemus reddendis vacaret. Nunc hominum scelus

in duas partes eius officium diuisit, & etiam coegit eam potius in acerbiori versari: Iustitia non quod ipsa unquam sui dissimilis sit, semper sed quod ex effectis eius considerationem est eade. nobis proponamus, quae tametsi caussa sit eadem, propter subiectam materiam sunt diuersa. Tam enim malis hominibus sup- . plicia, quam illis qui bene de Re p. meriti sunt, praemia conueniunt, & in ea factoruexacta dimensione & compensatione to

220쪽

LIBER III. Ios

tum aequitatis ossicium est situm. Ita sit, quoniam facta suam mensuram , & illi par vel praemium vel supplicium habent adiunctum, ut ubiq; iustitia suum habeat locum. Peccatu quidem, ut videtur, legem disibi p.ediauit, imo potius est dissolutio quaedam legis quid.

ab humana voluntate: sed haec est iterum alterius confirmatio legis, & qui contemnit prima, se magis subi cit secundae.Oportet igitur, ut leges & earum ministri, in coispensandis ciuium factis, hs praecipue quae

ad Rem p. maxime pertinent, totas conaribus occupentur, & omnia semper referant 'ad virtutem , ct totius Rei p. felicitatem. Oportet ut in his, tum in alijs omnibus diligenter considerent, quid uniuersae Reip.

quid singulis hominibus & quibus potiusia conducat, atque etiam, quid, & quo pacto commodissime fieri possit. Quaedam autem tam difficilia tamque periculosa sunt, Peeeata ut tanquam in eorum numero quae fieri saepe pus nequeunt, possint haberi. Boni quidem niri ne, gubernatores ad propositum portum, que queunti suis negoths aptissimum elegerunt, dirigunt omnem nauigationem: sed quid si co- itraria tempestas ingruat, nunquid donsulis 'tius fuerit vela ventis accommodare, α proximum aliquod tutissimumq; refugiisum eligere, quam dum pergere conantur

principes aduersus insuperabilem prout ' O q. dentia

SEARCH

MENU NAVIGATION