Nic. Biesii Gandauensis De republica lib. 4. multis in locis aucti quibus vniuersa de moribus philosophia continetur ... Eiusdem Oratio pro bonis litteris

발행: 1564년

분량: 440페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

DE REPUB.

LIBER III.

LV RIMA sunt adhuc,quae de iustitia possent afferri , Praesul illustrissime, sed nos hic pro inostituto satis multa dixisse videmur.Vnum autem virtutum genus nunc est relliquum, quod inter cetera suum principarum tenet. Pulcrum equidem est omnes

peccandi illecebrasinohibere, nec ullis periculis propositis unquam deterreri: pulcrum est cuique semper, quod illi debetur.

exacte distribuere: sed nisi quis sciat rerum Omnium gerendarum rationes,& his etiam obsequi multa didicerit exercitatione, non poterit unquam in ullo virtutis officio reacte versari, ut nec bene per varios & arguatos itinerum flexus ingredi, qui nihil aut parum admodum cernit. Oculus autem animorum nostrorum mens est, quae dum diligenter in rebus humanis cognoscendis S administrandis occupatur, de hs benei considerandi consultandique promptitudinem hominibus affer l,quam nos prudentiam appellamus. Haec eadem mens rebus aeternis cognoscendis dedita, scientias eti-

am ct sapientiam acquirit, sine quibus profecto nos omnes in densissimis tenebris de /, i summis

242쪽

LIBER III. Iris imis inserijs viveremus. Nam si nobis haec corporata lux tantam voluptatem actfert , quemadmodum ex turbidis & caligitanosis temporibus & ex nocturnis horroribus cognoscere licet: quid de altera illa nostrorum animorum luce dicemus quae multo magis ab externa, quam ipse Sol a crata sis rerum umbris,distat' At si qui volupta tem hanc sibi contemnendam esse putent, 'saltem utilitatem negligere minime debet. Quoniam aut ab aliquo bono suam omnia naturam habent, & bonum sese semper viaterius in proxima quaeque effundit,nec una quam otiosum esse potest, animus corporaturam tantis interuallis superans,ignauia minime fuerit corrumpendus, sed diligenter excitandus, ut in humanae vitae praetcri. pio stadio cursum suum teneat, & ad prompositam metamia lacritate summa contendat : quod nunquam bene facturuUst, nisi

totum spatium exacte cernat, & etiam in eo didicerit egregie versari. Quando qui dem vero scopus, ad quem operatio uesomnes tendunt, in rebus omnibus longe maximum momentum habet, oportet viis bene perspectus sit, modo quae ad eum

feruntur recte constituere velimus: verum non ad hanc vitam tantum , sed ad aliam praestantiorem nati sumus: & etiam si tan. ἰtum ad hanc vitam nati essemus, alterius cogniti-

243쪽

DE. R. EPVB.

eognitione semper opus haberemus, qua turbulentiam hanc humanam in ordinem aliquem diuinum redigeremus: Igitur adaministrari nequeunt res humanar, nisi praesto nobis sint diuinae,& ideo prudentia sola nonifacit, nec etiam ipsa sine scients sesse potest. Scientiae vero praecipuam veritatis magistram sapientiam requirunt, sine qua plane rudes sint& incultae. Haec primas rerum intelligendarum rationes in cla . missi inam aeternitatis lucem exponit, aqua reliqua nostrorum animorum natura, tana

quam a splendore purissimi Solis aer, alioqui plane tenebricosus, illustratur. Sapientatia vero prima, quae suam virtutem reliquis largitur, tantum in uno rerum omnium summo principio suum exordium habet: nam alioqui potius essent plures diueris, quas alia superior contineret atque conis iungeret, quae quidem ipsa primae septenistiae nonien obtineret. Itaque nobis nunis quam quiescendum est, donec peruentum ut ad illud summum, in quo eximie sunt omnia, ct cum ijs omnibus nostra quoque felicitas est collocata. Sic tanquam per graαdus ascendimus & descendimus,ace supream is illis caussis nobiscum deferimus optiis mas rerum gerendarum rationes. Postquaigitur prudentiae sapientiaeq; naturam breuiter in hoc libro considerauerimus, etiam

244쪽

LIBER III. IIa

de illo summo pauca quaedam dicemus, a quo, diuerso boni participatu, varius quiadem, sed omnino sibi consentaneus,tamen ordo rerum omnium in hanc naturam est introductus: qui cum hominibus summ6pere seruiar, de plane necessarius sit, etiam in istam nostram considerationem venit ἔquatenus scilicet ad instituendam Rem p. conducit. Cum itaque sine praeclaris actioambus, nec hic feliciter vivere, nec alteram illam selicitatem postea cossequi possimus, cum etiam rebus externis nobis opus sit ad Omnes nostras actiones, quid momenti teneant ad iuuandas aut im pediendas ciuium operationes, unde Resp. promoueatur aut laedatur,ex earum diligenti consideratione postea quoq, cognituri sumus, nos tamen hic non omnia, quae sunt infinita, dicere volumus, sed tantum praecipua quaeque attingere, unde quidem alia multa,si quisbeis ne ratiocinari norit, intelligi facile queant. Vbi autem res externas etiam perpenderimus, ad personarum considerationem nos conuertemus, quemadmodum initio polis

liciti sumus: civilis enim tractatio in res &in personas est a iurisconsultis quoque diα uisa. Ita nos sapientia beneuolentiaque tua freti Praesutillust.ordinem, quem proposu- imus, ad finem usque prosequemur.

245쪽

De Prudentia. CAP. 1.

V M ergo virtutes omnes, de quubus haesenus diximus desinant in actionem aliquam, Scumigmnota recte conficere nequeamus, requirunt virtutem aliam, qua rerum gerendarum rationes cernantur, haec autem, vict reliquae patii in natura, partim exercitatione longa comparatur, nam ij quibus instrumenta cognoscendae veritatis apta sunt ab origme, multo melius, quam hebeatesct obtuli natura negotiorum omnium euentum cernunt: & tamen etiam usus, cuius vim in istis virtutibus praecipue consideramus, vel ipse solus in omnem partem multum potest. Animus enim diligens, non se tantum, sed etiam suum corpus , praesertim partes eius tenuisse imas,aethereos nimi

rum illos spiritus, qui,ut inquiunt Phy si ei,

mouendi, sentiendi cognoscendique sunt instrumenta, tandem in continuatarum ais ctionum suaru similitudinem eo minutat: quod quanquam a nobis etiam antea satis est dictum: ut sequentia melius intelligantur, nunc etiam breuiter dicetur. In corpo tris itaque nostri partibus tenuis Sihais , per-t spicuis &aethereis, quae proximius ad incorpoream naturam accςdunt, animus

praecio

246쪽

LIBER III. il3

praecipuὁ degit: cuius contactu splendore illae suum acquirunt, quemadmodum &materia corporum caelestium a propria sua forma. Haec autem forma non tantum in propriam suam materiam vim suam exercet, sed etiam in quamque vicinam, quatenus eam concipiendae virtutis externae natura capacem secit:& hinc variae proueniunt omnium rerum actiones & affectiones. sic lucis color, & corporum durorum percussio, per circumfluam materiam, oculos de aures ferit,& nostri corporis affectio satim quoque nostrum animum attingit. Quemadmodum enim aer qualitatem caloris,soni atque odoris a formis rerum conceptam transmittit, & quatenus eam conaseruat, incalescit, refrigeratur, humectaturct exsiccatur: sic etiam spiritus quidam aeaxhereus in nobis est, per diuersa corporis instrumeta diuersus, qui proprias assectiois Ones concipit,atq; transmittit ad altu spiritum, qui quidem intelligentiae praecipuum instrumentum est, ct tanquam in arcis me dio constitutus, ad omnes assectiones reliqui spiritus aequabiliter concipiendas est accommodatus : quas ilico transfert ad mentem: quae nimirum sit illius spiritus Minstrumenti ipsa forma,cuius illa praesentia illustratur. Quemadmodum autem aer, in quantuma

247쪽

quantumuis perspicuus, sine luce eolo em non transmittit, sic & iste spiritus luce sua destitutus,intelligentiae seruire non potest. Sed anima, cum actus corporis S potissimum huius spiritus sit, in eum lucem suam

nunc vehementius, nunc remissius, effunis

dit: quatenus spiritus perspicuus aut opacus est, quatenus vim ipse suam intendit vel

relaxat, & quatenus affectiones a rebus e ternis violentiores sunt aut mitiores.Quis uis autem spiritus serenus ad veritatis euidentiam plurimum conseri, attentio tamevehemens animorum in eo non mediocriter ad augmentum lucis valet: sic enim caliginem potentia solis discuti, & validis

motibus ignem & lucem excitari videmus. Quanto vero lux animorum in hoc spiritu maior magisque serena suerit, tanto proculdubio concipit veritatem euideliorem, hoc est , magis incorpoream & diuinam. Itaque videmus assidua mentis agitatione,prarier tina eos, qui perspicuum re aetherea multum natura spiritum habent, res etiam ipsas incorporeas intelligere, & veritatem circumstantijs ct indumentis corporeis fere penitus separare: quamuis, cum haec

lux in corporatura sit, plane nudam veri ratem in conspcetum mentis constituere nequit. Videmus etiam eos, qui parum incor-Porcae lucis in hoc spiritu tenent, lingularia

248쪽

aantum intelligere, & per somnia In quibus, ne spiritus iste mentis assiduo motu dissipetur; actus animae magna ex. parte siet ad alias partes corporis natura subducit, spiritumque tenebricolum relinquit, tanα quam in locis obscurioribus varia rerum monstra sese nobis offerre. Quanquam au- tem daae veritatis species, de quibus iam diximus, hic adhuc in corporeo loco consistunt, de animus noster earum incorporeinus esse locus merito iudicatur, unus tamen alterum, incorporeus scilicet antime coraporeum occupat, & natura tantum haec, non autem sipatio sunt diuersia: imo vero

P is natura diuersa, tam similia sunt, ut

facilime ab uno in alium transitus fiat, prae sertim ubi via multo fuerit usu trita: dc etiamsi animorum veritatem in loco corporeo sine conditionibus corporis hic non possumus videre, tamen a corporea facilEsentimus in nobis incorpoream excitari. . Itaque cum viros doctos & sanctos der

bus diuinis disertὸ dicentes audimus, Ora. tionem quidem auribus, ct significationem

eius cogitatione percipimus, ex hac natura rerum corporatarum depromptam: queramen, quia cum altera natura rerum diui- narum consenti nos ad eam tanquam manu ducit, & mirabiles in animis nostris pietatis , religionis & sanctitatis motus introis

in λ duciti

249쪽

dueit: praesertim si fuerint ad eos natura Aevsu propensi, Deique Opt. Max. singularis

beneuolientia conlpiret , quae nianquam e iuscemodi animorum motibus deesse solet. Et iam rursus ad summa progressi suum us,ac tempus est, Vt versus prudentiam,

unde digressi sucramus, reuertamur.Si quis igitur, natura, vel usu rerum doctrinaque, vel potius his omnibus, ita sit constiutus, . ut facile secundum veram rationem partim. culatim instituat negotia quotidiana, is Nico. merito prudens habetur. talem Nestorem fuisse legimus,talem Lycurgum, talem Solonem. qui multis experimentis & rationibus edocti, plurima maximaque contulerarunt in usus communes:& cum tam malos omnes, quam bonos, rerum exitus animis suis tenerent,illis quidem facile remedium, . ct his instrumentum aecommodatu, qu tenus rerum & occasionum natura patere-Pibden,xur,inuenerunt. Hi quis vero prudens e quomo, in te futurus est, oportet imprimis ut bene eo quis perspicueque natura cernat,& ut sit adinoia fiat. dum circumspectus. Quoniam enim ex plurimis rebus composita sunt, necessaria est, ut in singulis negoths multa veniant in considerationem, nimirum natura, vis &magnitudo cuiusque,quo tempore locoq;,

ct quibus personis conueniat, denique qui debeat aut possit fieri vel impediri. Cum

250쪽

MBER III. Irs

circumstantiae nesociorum sint infinitae, sine quarum examine sedulo quis recte iudicare nequit,cum q, res partim bonae paratim malae sint,vari3sq; modis inter se comis imixtae,& cum in singulis maius bonum miis nusque malum sit eligendum, necessarium est eas diligenter inter se eonferre, ut quid singulae, vel solae vel cum aliis coniunctae, ipoderis habeant, cognoscamus: quod quis ea iadem quam difficile quamque laboriosum

sit, nemo ignorat. quoniam autem serme negligentiores in rebus inuestigandis su- .mus, fit ut prima potius boni maliue species, uti prius dicebamus, rudes nostros animos ad se conuertat. Ita Paris Helenae sormam & non patriae calamitatem videbat:

seniores Troiam & hanc laudabant, sed

Rem p. tamen praeserebant, & ideo fuerunt . ipsi prudentes. Nestor etiam melius Agamemnoni, quam Agamemnon sibi consulebat, dum late Achyllis tristem illam iram prouocabat: Orestes potius in facinus matris, quam in beneficia quae acceperat, cogitationem & manum couertebat: & ideo non tantum imprudens, sed etiam dicitur furore summo correptus fuisse. At si quis

exempla stultorum numer re velit,inuenia et infinita, cum interim prudentum,Vt eximia quaeque, admodum sint rara: qui lais

SEARCH

MENU NAVIGATION