Nic. Biesii Gandauensis De republica lib. 4. multis in locis aucti quibus vniuersa de moribus philosophia continetur ... Eiusdem Oratio pro bonis litteris

발행: 1564년

분량: 440페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

Meae

tis experimentis bonum humanum discere eo natur, nisi natura plane ca cutiat, huius virtutis gloriam tandem consequetur. O in portet etiam ab affectibus, qui nimium in hanc aut in illam partem trahunt , eum ii herum animum habere, qui virtutem hanc praeclarissimam sibi co parare velit: ct ideo Graeci temperantiam, tanquam prudentiae conservatricem,appellant nee puto praeceraptum ad hanc rem ullum inueniti posse v-tilius, quam ut in Omnibus negothsoblatis

semper in memoriam reuocemus,nos nun-,

quam recte iudicaturos, nisi libere consulteq; prius in omnem partem respiciamus, ct quid boni malique circumstantiae singuratae contineant, diligenter inquiramus. Id quidem molcilum est initio, cu multa sint, quae nostrae mentis oculos teneant tanqua fascinatos: sed usu tamen facile tandem fia&tunc demum virtus appellatur. Cum igiis tur haec natura rerum & animorum multas habeat partes, nccessarium est, ut mens totidem habeat in promptu, Vt cum vna pro posita fuerit, facile cernat omnes vicanas,a

quibus negoth conficiendi ratio possit vel promoueri vel impediri: quod quidem reincte per Protheum suum Homerus significasse videtur, qu 1,ut & res omnes humanae, se facile mutabat in omnem figuram: nec

eum Ilides, quem nobis tanquiun pruden

252쪽

LIBER Hr iis tem hominem describit, comprehendere potuisset unquam, nisi prius ab Idothea,

quae rerum maximarum naturam omnem

intelligebat, suisset edoctus. Sed haec sapiisentiae magis propria sunt,de qua postea diiscemus. Ad prudentiam igitur exercendam animum ad omnia versatilem & perspicuit habere decet,nec tantum vicinos suos, sed multas urbes & multorum hominum mores vidisse. verum est enim id quod dicisseis Iet, non omnem tellurem omnia proferre: atque ideo aliunde quaerenda sunt, ea quae nobis desunt. quod etiam ad negocia transferri potest: quorum rationem omnem ex diuersis hominum moribus addiscere nos oportet. Eum qui prudentiae laudem consequetur,omnibus vel plurimis saltem prospicere, nec ni quibusdam tantum, sed inplaerisque rebus & animis intelligendis deiscet esse exercitatum.Tametsi vero prudentiae multi gradus sunt, ex quibus alius athssuperiorem aut in seriore . aut etia alius ab aliis in alio genere diuersu tenet, illa tame proprie nomen illud totum sibi vendicare debet,quae reliquas omnes ambitu suo co-'Pςxis

prehendit. Fieri potest,ut quis inter principes aut plebeios, & in his aut in illis ne .goths prudens sit, quanquam non teneat . genus uniuersum: tamen ea quae posita sunt m quotidiano tam inter se cohaerent,

253쪽

DE REPUB.

ut quis tam speciosum nomen sine partita

omnibus, aut saltem plaerisque, non merematur. Consideremus igitur omnes vel plurimas actiones humanas ad vitam necessatarias, S as qui se poterit ijs optime accommodare, prudes merito dicetur quod quiisdem,ut diximus, partim fit ingenij iudicij-que naturali quadam perspicuitate, qua

tanta nonnulli valent, ut vel mediocri usa res quantumuis tenebricosas & implicitas discernant, partim etiam longo & in defatigato usu. Multi quanquam ab ipsa natura

ingenium habeant obscurum, assidua mentis agitatione tantum lumen excitant, ut etiam rerum intima tandem perspicere pos; sint. Si quas autem mentem diligenter exerceat, & instrumentorum hebetudine, vel impedimentorum multitudine non retardetur, is talis erit, quem in rebus gerendis maxime desideremus. Iam quod operationem aliquam utilem prudentia potissima spectet, id ferme cum alijs virtutibus, de quibus iam diximus, habet comune, quq dautem veritatis ipsa vestigia sequatur , e proximius ad artium & scientiarum naturam accedit: a quibus tamen manifeste dinfert, quemadmodum recte dicit Aristoteriles: nam in artibus melior, prudentia vero reliquisque virtutibus moralibus deterior

cii, qui ponte peccat , di prudentia circa snsu

254쪽

LIBER III. II

singularia negoria, scientiae verb circa res communes versantur. Diffinit autem prudentiam virtutem & habitum praeticum, quo de bono quis humano secundum rationem iacile consultat. Clim autem bonuhumanum in reliquis etiam virtutibus sit, ct cum etiam in omnibus rebus bene conficiendis consilio sit opus, ct is qui male vivit optime consultare nequeat, nunquam ut idem inquit vel sine virtutibus prudentia, vel sine prudentia reliquae virtutes pomrerunt esse perseste. Non enim prudentia Cognitionem tantum rerum bene gerendarum, sed & usum & exercitationem multam requirit. Exercitatio vero boni, bonutandem aliquam non reddere nequit: nam fraudulenta eonsilia , chira ad malum exitu tendant, non prudentiae, sed potius alicui perditae arti sunt adscribenda. Itaque legimus Gracchum, Catilinam, & alios plurimos astu vafritielae plurimum valuisse, quos tamen nemo fanae mentis appellarit unquam prudentes . Non enim consultandi quovis modo, sed bene consultandi longa diligentia, multis expeαrimentis prudentiam parit: licenim dum instruimentorum rubiginem longo usu discutimus,consiliorum capiendorum,& CX-equendorum facilitatem comparamus. Ide

etiam in artibus & scienti s omnibus accis

Prude tia ab aratibus differt. Prudens

tia quid. Ad Nie.

in prinis

Aristot. ad Nic.

255쪽

DE REP vn dit, ut scilicet veritas earum non tantum doctrina, sed etiam multis experimentis cleinquisirionibus in animis & in operationiabus nostris elucescat: & ideo praemia magna proponenda sunt exercitationibus omnibus honestis, vel saltem honestissimis&maxime necessarijs in Repub. quod si fiat. vel eo solo facile sibi comparabit ipsa mais

gnos earum magistros. post virtutem conis Iiderandum est, quid in Re p. maxime neis cessarium sit, & eius effectores in maximo pretio sunt habendi: sic erit multis quoque praeclaris artificibus & monumentis exo nata. Nihil omittendum est, quod excitet diligentiam ad studia literarum & omnem rerum cognitionem, eam praecipue, quae virtutis decorem & vitiorum turpitudine demonstret: virtutis inquam omnis, sed eis ius max irrit quae praestantissima sit, & plurimum ad res diurnas, deinde publicas de

etiam ad res omnes priuatas conducat: ne Cnon reliquarum omnium rerum excirandustudi iam est, quae conserunt ad utilitatem et eXornatione ciuitatis. Pro cuius', ingenio

IVM p π inhs institu edi singuli sunt, quib. tibi Rei-

ςμψε quepub. maximξ prosint,artesq; praestanti O- res semper sunt alio ignobilioribus anteis ferendae. Ita primum locum tenent quae virtutem docent, secundum quae corporaeon seruant, tertium vero quae Rei p. faculo tales augent: nec etiam in his singulis ge- Artes

256쪽

LIBER III. . . II

nerib. omnes sunt pares,sed artes aliae sunt . , alijs superiores, quarum omnium dignitas sit utilitate publica dimensa. Octapropter illae quae minus ad vius communeS accedunt minorem laudem mereri videntur, ut quς magis ad ostentatione ingenij pertiner, o ad magnam aliquam commoditatem: idisque non tantum in uniuersis artibus sed etiam in partibus earum fuerit obseruanαdum. Videmus enim etiam in optimas dilisciplinas quaedam, imo multa nunc irreprasisse, quae potius curiosa quam praeclara sint,& ingenium magis deterant,quam exra ornent. Artes igitur superuacaneae rehciisendae sunt, & in bonis, ii quid superfluum

est, diligenter resecandum : nam ita vides mus etiam arbores & plures & meliores fructus proferre. sed haec omnia caute facienda sunt, ne necessaria pro superfluis auferamus. Hinc autem facile cognoscere

possumus, quousque indisciplinis progredi debeamus. Primum non discemus aliquid, quod nullam utilitatem proferre potest:dcinde duobus propositis, id quod v-tilius est potius eligemus,& doctrinam omnem discentium ingenijs exacte dimeti mur: non enim decet.ut quis etiam intelligendo modum suum excedat. Non omnia, si gulos, nec etia omnes homines discere,

sed quadam sapientiores tantum, multa quoque

257쪽

quoque sunt quae nec illos fas est omnino scire. Certe videmus per intelligendi nimiisam arrogantiam, hominem imprimis de s licitate sua miserrime delestiam,' tam nostris quam antiquis temporibus saepe communem statum in plurimas esse coniectum difficultates. Hinc enim fieri solet,quod a plebe contemnantur prudentiores & principes , & quod hi sine consilio sapientum male Rem p suam gubernent: quorum exempla plura notioraque sunt, quam ut hic a nobis debeant recenseri. Primum itaque discat unusquisque quid & quatenus intel- ligere conuentat, quem deceat non tantum agendi, sed etiam intelligendi seruari modum. ingenia inferiora portus in artibus, quae opus aliquod proferunt exerceantur, generosiora vero inscienti js, quae propri solam veritatem aeternam sibi proponunt, a qua reliqua tamen proculdubio cunctave ita, suam primam Originem habent. Quanquavarijs autem Veritas eadem sit ubique, se tamen modisse vari s modis, nunc his, nunc potius alijs

demon circumstanti)s & personis indutam , praeserat. sertim in hac inferiore natura,demonstrat: obscurior in corporibus est, apertissima rerum omnium veritas est in aeternis, in media vero nostrorum animorum parte medium quendam locum & natura tenet:

in hanc enim eius imago per sensus a comporat

258쪽

. MBER III. II; ratura, & per rationem a mente volu natatis imperio profluit. Ita crassa veritas Scsingularis, aeternaque illa communis in v- num conueniunt, & etiam vis incorporea cum conditionibus conporatis, in animis ct in eorum media praecipue parte , quam

phantasiam appellant,tanquam comma cetur in unam ex aeternis atque corporeis co- positam cognitionem humanam. Quoniam autem phantasia nostra multis tenebris, propter corporaturam,inuoluitur, ct opiniones in ea variae, saepius etiam falsiae verissantur, oportet hanc caliginem multis rationibus & experimentis consumi, & ijs sciendi lucem in animis nostris excitari.

De Sapientia σ Felicitate. c A P. II. E RV M, apertissimam veritatem cernere nunqua possumus,

nisi ad purissimam & elarissima eius speciem, hoc est ad menterqperueniamus: haec enim, secundum Platonem, veritatem omnium rerum insculptam gerit, cuius intuitus animos novos sapientia perfundit, quae quidem est ambitu suo reliquas omnes s cientias comple a. Vt autem exacte sapientiae naturam ct originem intelligamus, scire debemus, homine imis suis partibus ex quatuo istis crassis elementis,

259쪽

mentis, summis autem , ex diuinis priniscipiis constare , quemadmodum a multatis Philosophis multis in libris traditum, & latius explicatum in Tirmeo Plais

ronis . At cum ab ipsa natura fiat, ut similia similium & proximorum c na tinuo motibus impellantur, & elementa nobis circum fusa, quaeque composita sunt ex Hementis, nunquam quiescant, hinc a fofectionum varia genera consuunt in hanc inferiorem nostram naturam, quae sursum in tenuiorem corporaturam, & in animum illi coniunctum continuo repant. Quanmquam au tem in singulis, etiam in istis insi, mis aliqua veritas est, nam sine ea nihil esse potest, tamen in omnibus hominibus mentem omnia pariter non afficiunt, quoniam aeque non est ubique praesens. Praesens aut abiens est, vel natura vel instituto vitae, vel propter varios rerum externarum liberaeq; potestatis motus, quemadmodum' antea dicebamus. Mens enim,ut S reliqui arti fiaces, iis rerum gerendarum instrumentis libenter Vtitur, Quibus aliquid commodius conficere talest: quae si occasionibus etiisam externis tommoueantur,& animus diis

ligens iit, 'd maximum quiddam est ad aliquid eaeimie vel intelligendum vel agendii. Plurimos optime natos & diligentis,iinos, Opportunitatibus rerum saepe caruisse V . demuset

260쪽

LIBER Iis Irodemus : exemplo multi veritatis amatores Ad sapissimi, quibus fortuna rationi defuit: unde entiam factum est, ut nihil gesserint, quod sit ad xΠ rς

modum praeclarum. Multos etiam multis qui unε magnarum rerum occasioni b. parum prois μ ficere cernimus,ut qui diutius in arduis neisgoths, sed turpiter tamen versentur: tum quod natura parum valeant, tum quod ita ijs male sese gerere velint. Si quis autem re- bus multis de magnis ab ipsa natura destiis natus, summam diligentiam adhibuerit, Madeptus fuerit eximias occasiones, illi deismum aditus ad veram sapientiam patet. Sed oportet ut itinerIs tam asperi, tam inotricati, tamque in vij, sit indefatigatus curissus, si modo quis ad ipsum locum veritatis

amatoribus propositum, peruenire velit.

Nam ab his imis ad illa summa, maximum α infinitum spatium est, quod nec a tardis

Vnquam, nec etiam a celerrimis animis breui tempore confici potest. Imo nec hi, cum finitas habeant vires, ad imme sum cursum unquam sufficiunt, nisi ope alicuius sapienistissimi &. potentissimi perducantur, qui va arias errorum tenebra lumine verae cogniationis exanimis nostris discutiat,vastitatem omnem itineris senti b. ac alijs impedimenistis expurget,& veram sapientiam nobis certo demonstret,ut est etiam non semel scriis p tum apud Platonem. Is enim eodem auia

SEARCH

MENU NAVIGATION