Nic. Biesii Gandauensis De republica lib. 4. multis in locis aucti quibus vniuersa de moribus philosophia continetur ... Eiusdem Oratio pro bonis litteris

발행: 1564년

분량: 440페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

tur. Quoniam itaque Re sp .multis modis inter se differunt,& in his, vel in illis nego-chs praeeipue versantur, & etiam nonnulliemes his Oisc ijs, & aliis sunt alis destinati, singuli si ea parentibus & magistratibus a Cicerol. pueritia continuo formadi sunt, ut omnes r. Ossi. pariter publicam & priuatam utilitatem

omnem commodissime prosequantur. Acad regionis temporisque sui vitia minimὸ sint procliues. ut natura vel instituto prς- teritae vitae molles ad labores & fortitudiis nem sunt transferendi: nimium audaces &indomiti, sunt ad aliud remissum vivendigetnus componendi, & deniq; semper a viis tus in contrarium ducendi sunt: ita tamen ne virtutis modum in diuersam partem ex- edamus, cumque varia genera virtutum sint,& inter eas sint aths aliae praestantiores, siquidem pulcerrimas assequi possimus,eas maxime quidem optamus: ted ad ornamenta singula omnes homines adiu- Conside menta paria non habent.Oiuapropter quid randum fieri possit, ubique cognosci, & ex eo semis

quid fiet per quod optimum propositaeq; Rei putari possit. quam accommodatissimum est. eligi dei det.Itaque singuli legisiatores fere singulos scopi l scopos sibi maxime, proposueruntz quate gi l/to nus natura vel instituto vitae ad hanc vel il- νμηδ' tam virtutem vitiumue magis esse propζnsos ciues,& his illisue prasidus Ius p. magis

62쪽

, LIBER I. 22

egere viderunt. Lycurgus in serendis legiis' . bus potissimum fortitudinem spe stauit . quod a bellicosis ciuibns imperium non tantum defendi, sed etiam propagari vellet Numa iustitiam praecipue coluisse dicitur, cuius maxima vis est ad iniurias externas ct internas facile propulsandas. Draco Rei p. suae tranquillitatem potius elegit, de aduersus incontinentiam ciuium leges ta

seueras condidit ut eas non atramento, sed

sanguine scripsis e dicatur. Cum boni legislatores Reip .suae felicitatem sibi semper proponant, oportet ut tales leges constituant, qui biis omnibus & externis S propriis bonis instructissilua fiat, & in optimosito statu securissima conseruetur : & ideos quae sit Res p. cui, sua bona non sufficiant, ad externa iure comparanda ciues erinis instituantur. Si vero bona sufficiunt,sed tamen satis tuta non videntur, ad eorum defentionem diligenter exerceantur. Si &bonis abundet ,& periculis externis care- at, quia propri)s motibus facile ruere so-kt,aduersus ciuium peccata, quae plus mali de nunciant, seuerissimae leges constituisantur. Oportet igitur moderatores ciuita, MRgi tum, vel rerum & ingeniorum omnium es si δxu

ist peritos , vel falcem peritos in eonsilium ς Vmqadhibere,quo sciant, quid rem quamque persis namque sequatur Vesantecedat, stira esse peris

63쪽

Patietia discendan natiuistate.

, sobriolas puerris praea scripta.

eluitatem bene constituant, beneque eΟΠ-stitutam incolumem conseruent. Quoniam autem pueritiae formandae prima cura est, ct labores cum vita statim incipiunt. nec ante finem eius unquam desinunt, quo facilius sustineantur, necessarium est, nos patientiam discere statim ab ipsa natiuitate: quod certe ad imperium conseruanda ct propagandum non mediocriter conducit. Ea nimirum uniuersae naturae lex estota similibus similia fiant, ut a rebus mollibus ene uemur,a duris autem vires acquia

ramus, &vt, qui labores diutius perpessi sunt, facilius & melius in negotiis difficilibus versentur: quod quidem Lacede moniorum legislator non ignorabat, qui cum, ut iam diximus, praecipuὶ ciuitati suae velli gloriam proposuisset, etia pueris rigidos& militares mores praescripsit, cuius institutis illa Rei p. florebat. Nec hs reliquos labores tantum,sed, quod magis est mirum, etiam sobrietatem imperauit: idque etiam a Persis legimus olim obseruat um. Quam uis enim pueris natura plurimo alimento sit opus, videbat tamen sapientissimus levigislator, luxu poti με quam frugalitate, corpora& animos debilitari, nec non plurimam vitiorum segetem, ex eo passim prouenire.Nam animus,ut est apud Platonem. corpore saginato , tanquam equo lasciuia ente,

64쪽

LIBER I. .

ente, non potest a rationis via frequentet non depelli.Idque es quod idem Philosophus nullis, nili senioribus, vinum concedendum esse putaret, in quo maximam incontinentiae vim esse sciret: & iam quidem sensim a corpore ad animum delati sumus, cuius utriusque motus cum sint ad modii inter se coniuncti, ideo ab unis ad alios facillimus nobis transitus paret: sed nos iam reliqua persequamur.Ergo diligenter a luis

xv reuocentur, et ad sobrietatem ac omne Iaborem ciues omnes auctoritate publiea continuo transferantur: puerorum ingenia , tanquam agri, ex quibus Res p. suos omnes fructus est perceptura , diligentissime colantur , & rebus optimis serantur et prohibeantur inseri quaecunque Reip. noxia sunt,& insita confestim k magistratibus

euellantur: nam semina virtutum his temoporibus admodum rara sunt, & vel sterile solum vel incultum nacta,vel prouentu malarum herbarum obruta,facillime marce cunt. Nec tant sim primi motus diligentil-sime regantur ad omnem virtutem,sed etiam omnes alij quicunq, posterius incidere

solent in naturam humanam quoniam oc- casiones rerum externarum tam variat laq,

potentes & animi nostri tam parati ad omisne vitium sunt, ut omnibus modis obsisti debeat, nisi cum maximo nostro dedecore

65쪽

res omnes nostras cum publicas tum priatiatas funditus euem velimus. Pr entes igitur legislatores, tanquam boni Medici, prmcipiis morborum omnium: omnibus modis obstent, ct omnem diligentiam in coercendis vitiis atque virtutibus pro mori uendis & ipsi adhibeant, ct in aliis citribus an citent: praesertim a prima qtate, eam cornporis motus adhuc in qua mu is partem prompte secti possunt. Videmus eum, in fluminibus, & in aths rebus ommbus, Cur sum, quem diutius obtinuerunt, vix cum sui Dis laboribus impediri vel alio transferri. Maxima vero debet adhiberi, cura,

in iss bene formandis, qui primum aliquem aliquando locum in Repub. sunt habit tui, quorum propensitudinem vel ad vii xutem vel ad vitium, statim ab exordios ipsis natura quibusdam praesegijs, Vte X specie , eX magnitudine corporis, aliisque mulIISOαBendere solet: quemadmodum in Moyse, Cyro,Romulo, Remo, alijsque multis cernere licet:& si haec obscuriora fuerint, aetas prima saltem ea manifesta facit: que Raadia modum de Themistocle, alijsque multi legimus, quorum initia quam Hii: Q rs cura fuerint, prima pueritia, Il:

slatim euidens argumen- tum aetatis reliquae t t

66쪽

c AP. Ita. OST corporis cura animo arum motus, qui proueniunt ex oblata specie boni vel mali diligentissime a prima aetate gubernentur ad veritatem, ad omnem virtutem, & ad reliquam omnem utilitatem ciuitatis: quod ut rectius facere sciamus , & haec omnia melius cognoscatamus, rem ipsam paulo altius repetemus. In primis igitur intelligere debemus, in no

bis i psis tanq esse tabulam quandam abi ipsa natura positam,& veluti speculum, in

quo mens sui ipsius, & rerum omnium fi guras cum suis circumstanti)s cernate ita ivt extra illud quicquam in hac natura diuilucide nunquam intueatur. Quanquam ienim characteres rerum omnium insculis pios ab origine continet, ct illius rerum Omnium exemplaris diuini diuinam simi litudinem gerit,per imagines tanten in hac tabula depictas cuncta recognoscit. quae si rebus ipsis consentaneae sint, veritatem in animis nostris gignunt:si vero cum natura rerum non consentiunt, statim pariunt in nobis falsitatem,maximam ingeniorum,& omnis virtutis peste, quoad vero res, quam rum imagines animis concipiuntur, nobiscum

67쪽

eum con tantur, & ali cluam vel eon se Bonum uandi Vel in mestu i deterius uenaurandi po&matu. testatem habent, boni malilae praesentis,

aut suturi appellationem obtinuerunt. At nobis ipsis ab ipsa natura non tantum asseis ctionis, sed etiam actionis multa potestas in melius & deterius est concessa , quemis admodum postea dicemus. Quoad igitur nos feliciores fore putamus, innovatrone aliquam , vel in nobis,vel in rebus nobiscuconiunctis instituimus: quod quidem semper fit secundum species animis nostris co-ceptas quae si verae sint,vii iam diximus, rerum ipsarum similitudinem gerunt: sed falsae frequenter esse,nosque, tanquam essent verae, vel in hanc vel in illam partem impelAnimu, lere solent. Non enim animus res ipsas se- species quitur, sed earum conspectas intus smili non res tudines, a quibus etiam ipse commouetur: sequitur itaque si quis putet amicum suum aliquem esse vicinum iacuius colloquio libenter fruisatur, etiam si non sit is amplius in hac rerunatura, cogitationem suam , quantumuis falsam , voluntatibus & actionibus sequetur: & hoc etiam in reliquis omnibus cogitationibus nostris locum habet. At cum' non tantum animus species rerum externarum per sensus concapiat, verum etiam

suas quas intus habet, in eandem tabulam deducat,quq tabulasormis omnibus com-

68쪽

apte vi nee serium vernni, aut falsum continent, nec vertim bonum aliqtiod,aut malum ostendunt. Itaque nos saepius,quo tempus fallamus, et rebus ludicris nos oblecte- mu ,in hanc tabulam inanes quasdam imagines depingere solemus,eorum que in rem rum natura non esse scimus: quod si vero ea iam esse cogitemus, aut pronunciemus,

statim fallimur atq; mentimur: fallitas igiis tur in eo propriὸ non est, quod imagines

eonceptet non sint consentientes rerum natiturae, nam saepe consentaneas non esse seimus, eum interim eas animis nostris verse, inussed qu6d,elim non sint, tamen eas esse consentaneas iudicemus: at quod verum esse iudicamus actionibus nostris sequi so- Iemus. Hanc itaq, tabulam animorum no-ctrorum diligenter nos animaduertere de

cet: quoniam est proculdubio & ad rerum propositarum , & ad aliarum plurimarum cognitionem maximi momenti. Quod autem omnia suam similitudinem in proxioma quaeque continenter effundant, &ex alijs multis. & ex simulacris per lucidum aerem, per vitra, speculaque varijs modis in oculos, in animos,& ex his rursus minstrumentum cogitationis delatis, intelib. si potest, non citra summam & admirationem, & oblectatio nem. Hae vero specim. E MAPhantiissia per sensum

comm nem con

cipit spes

cies exsternas et

concipieetia seescies eqra

quae anumis nos stris continentue per men

tem.

Species ludicraea Mentia tabula

bifariam depingis

tur.

Species rerum e fundum

69쪽

5 peties animis

conser auantur.

DR REpvll. Eon tantum concipiuntur, sed etiam anumis nostris conseruantur: nam & rerum absentium imagines in nobis cernimus, α eas ex memoria nostra repetere solemus. Tot ergo talesque sunt imagines, quae lasbulis animorum nostrorum continentur,& veritas atque falsitas in eo est, quemadmodum iam dicebamus,non quod species inanes concipiamus, sed quod eas naturae Mend a consentaneas esse male iudicemus. Mendacium. cium vero proprie est, cum conceptae species cum oratione non consentiunt, utcualiquid dicimus aliter qu,m cogitamus. In hac tabula non tantum rerum omnium αhominum, sed nostram etiam imaginem constituimus, atq; eam cum ijs rebus conviserimus quae conseruationis vel mutatio nis aliquam potestatem habent: & hinc - . ritur statim cognitio boni vel matri Nan tio boni qu* 00 malo conseruare, vel in deteri- vel li. v mutare possunt,mala dicuntur: quaevea' ro felicitatem nostram vel tuentur vel augent,ab omnibus bona nominantur. Cum agitur cogitamus imaginem aliquam, qua in eodem statu felices simus, & eam rebus consentaneam esse putamus commoueri

minime solemus: nam prius e* boni deseis stu appetentiam prouenire diximus: si vero talis imago sit, quae nos in malo positos ostendat, aut imminentem aliquam calamitatς

70쪽

L1BER L iuitatem indicet , aliam feliciorem mente concipimus, ct secundum eius cum priore disserentiam res propositas ct nosmetip- Initium

sos mutare conamur. atque hoc etiam ad actionu meliorem constitutionem locum habet: si nostraria nimirum mutatione quapiam nos adhuc feliciores,quam sumus,fore speremus. Verum quoniam actionem cognitio natura praecedit, inprimis intellige te oportet aavere rebus consentanea vel dissentanea sit imago: ne nos decipiat falsum bonum vel

malum,in quo studium & diligentia plurimum valet. Quapropter, uti paulo ante dicebamus .pluri inlim refert ut ciues omnes, Erga Vea tenera praesertim aetate, in studiis verita-m temtis instituantur, &ad eam inueniendam mnem diligeuilam adhibere assuescant. in

hac enim una re praecipua certe momenta tifelicitatis communis sunt sita : quod non tantum ex omni tempore praeterito, sed ex nostro maxime cognoscere licet, in quo tantam perturbationem videmus, quan-xam potius deplorare queamus, quam facile sedari posse speremus. Certe oportet ut verum bonum ,& malum intelligamus, di vi eos qui id ipsum rectius intelligunt, admiremur atque sequamur: nisi tape salis sum amplexari, resque nostras & publicasMmnes, & priuatas pessum ire velimus. Cuautem de motibus animorum instituta ia

SEARCH

MENU NAVIGATION