Philippi Trenta IC. nobilis asculani Limon sive Urbanarum quaestionum libri tres

발행: 1782년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 로마

121쪽

ro 6 URBANARUM QUAESTIONUM.

. Gallinae dictae , quia gallo semper , et ubique pronae, vel quia pedibus omnia, quasi gallinae , spargerent; ignis vero, quia, ut hic ligna, sic homines scorta consumant: de quibus haec Plautus (i in Pseudolo :Habent quoque gallinae manum , et Terentius in Eunucho (a :

Accede ad ignem huc . Strateae vero , strativolae , ac scrupedae , quia in angiportis, ab que semitulis , iisque sane Scruposis , et asperis ; unde lucem ille accipit Petronii locus in satyra , ubi haec (3 leguntur : Cum hora pene tota per omnes scrupos , saxorumque eminentium fragmenta traxin mus cruentos pedes: quod verbum scrupos alii scruptos , scriptos alii inepte reddidere . 8. Nonariae etiam dicebantur, quia hora coenae adveniente prostabant, ut vel quandoque coenantibus inservirent. Quare nona Tullius hora Cite ridem in triclinio sociam , atque accumbentem, non e consilio , sed casu invenit: hasque meretrices fuisse potius authumo , quam prostribulas; nam illae a merendo dictae paucis inserviebant, unicuique prostibulae morem in triviis gerebant, atque angiportis , ut proinde Lesbiam illam Catulli nostri, factam ex meretrice prostibulam , hi versus arguunt (M: IIIa Lesbia , quam Catullas unam Plus, quam se , atque suos ama Uit omnes , Nunc in quadriviis, et angiportis Glabit magnanimos Remi nepotes . p. Puellas tandem dictas . atque uxores invenio , scilicet quae , transactis in theatro fabulis , irent nuptum, silentibus sane

auspicibus (s :

Transacta fabuIa Argentum si quis dederit, ut ego suspicor , Ultro ibit nivium ; non manebit avffices et puellarum autem nomine eas Iuvenalis appellat, Martialis uxorum,

dum primus haec (6 habet:

Mox lenone suas jam dimittente puellas . Secundus vero (y):

Summaenianas coenet inter uxores .

b. β'

122쪽

LIBER II. DISSERTATIO V. Io T

IO. Sorores fuisse appellatas apud Plautum sane inveniet nemo ; passim vero apud Petronium , et pronioris aevi scriptores . Quidam tamen acrius assirmare conati sunt verbum hoc ab aurei saeculi scriptis omnino abesse . sed in hoc sane et falluntur et falli

Iunt : nam Tibullus habet, habet Propertius: hic enim amatorie sua sic explicat vota. dum Cynthiam alloquitur (i e Cum tibi nec frater, nec sit tibi Flius ullus ,

Frater ego tibi sim . alter vero repudiatam ante Neaeram uxorem , aut denuo uxorem, Aut sororem esse cupit his versibus (a : Haec tibi vir quondam , nunc frater, casta Neaera Mittit, et accipias munera parva rogat: Teque suis Drat caram magis esse medullis Sise sibi conjux, sise futura soror

quos ita Lipsius (33 noster , eruditionum pater , explicat versus:

Haec tibi parva a me munera mittuntur, qui ut spero , vir tibi futurusium , nunc autem frater , idest amator , et concubinus . II. Ilactenus de innuptis, auspices non manentibus, ac pedi saepe nubentibus verba fecimus, quarum vel Plautus , vel cultioris aevi meminere scriptores. Bustuariae nunc supersunt Moechae, de

quibus nec Plautus, nec reliqui fecere verbum , si unum excipias Martialem , apud quem celebris ille adest versus (M: Admittat inter Bustuarias Moechas . Super quo sane versu hae sunt (s variorum notae: Animadverto id explicari de mulieribtis ad funus deplorandum conductis: quod nequaquam verum esse arbitror; qtium potius signifari vulgaria , et diobolaria illa scortilla existimem , inter busta , atque movumenta pene in propatulo prostantia , de quibus lib. I. Uig. 3 .

Abscondunt spurcas et monumenta lupas .

I a. Ilaec varii . In eamdem Κirkm annus (6 ivit omnino sententiam, qui haec habet: Bustuarias Moechas Martialis vocat hujusmodi Iupas inter busta et monumenta , pene in propatulo prostantes, uti recte explicat Tumebus. Turnebus ille igitur Latinae eruditionis antistes hujus ( fuit sententiae antesignanus: idemque sensit (8) Gron uius , quem Κir mannus, et varii; et tandem suo , hoc est caec rum more , sequitur Pitiscus (s . Oa I S. Nub

sit m Rithmin. de Funeriae Romanor. I. 3.

123쪽

ros URBANARUM QUAESTIONUM.

I 3. Nullam sane aliam asserunt universi propriae sententiae rationem , quam illam ab altero Martialis versu deductam (IJ :Abscondunt spurcas et monumenta I as .

Ubi haec varii (a : Sum moenia veterum murorum monumenta teguntvtistata illa prostibula . Vel intellige diobolaria illa scortilla semis , et in is hominibus prostantia inter sepulchra , et monumenta , stias epigrammate q3. libri tertii Bustuarias appellat Moechas . I . Ego vero ineptissimam hanc censeo sententiam : itaque , licet unicus, in alia omnia discedo . Nego enim , et pernego scorta in monumentis ullo umquam tempore delitescentia , atque in propatulo ad sepulchra pene prostantia : nego dictas inde Bustuarias. Quod ut clarius assequar, primo Turnebianam illam , et Grono vianam evertam rationem ( qua scorta in sepulchris illi credidere prostantia ) versui sane mox allegato Martialis innixam (3 :

Abscondunt spurcas et monumenta Ilipas . Deinde non aspernanda rationum momenta in medium adducam, quibus somniatum hoc scortorum in sepulchris sessibulum destruam omnino , atque evellam .

Is . Ut late igitur pateat immane quantum erraverint, qui versu illo Martialem a Marti e explicatum putant , praestat integrum illud Martialis epigr1mma in medium afferre , quo Lesbiam insectatur, quod apertis semper peccaret liminibus . Ita igitur ait vates h) : Incustoditis, et apertis , Lesbia, semper Liminibvs peccas . nee tua Drta tegis ;Et plus spectator , quam te delectat adulter ;Nec sunt grata tibi gaudia , si qua latent,

At meretrix abigit testem veloque , Feraque , Raraque summoeni fornice rima patet.

A Chione saltem , vel ab Elide disce pndcrem :Abscondunt spurcas haec monumenta lupas . I 6. Dum haec lego, non possum , quin dicam et liceat Tu nebo , et suis, una cum Claromeniis insanire. Quid enim hie Martiali nostro cum bustis, atque sepulchris Lesbiam increpat vates , quod amatoria sua furta non tegat; hanc autem in Lesbiam rationem adsignat: Meretrix ipsa , o Lesbia , testem abigit nedum velo, verum et sera ; et vix tilla rima in fornice patet tum moeniano: discas

124쪽

LIBER II. DISSERTATIO V. T cy

pudorem , licet, a Chione, vel ab Elide, a duabus nempe notis scortillis

in summo enianis fornicibus moram trahentibus: haec monumenta abscondunt spurcas Itipas ; hi nempe summo eniane fornices apurcas nobis lupas obducunt. Monumenta vero ait, quia fornices arcuati erant, et nypogeorum , sive monumentorum (i) more constructi, ut Petronii

clarissimus notat interpres in meretricem illam, assem a Peculiato Pedicone, Ascilium persequente , pro usu cellae exigentem . qui haec ait: Fomicatrix est, cujus corpus tublicram : hae sub AROUATIS

prosternebantur, OPAE LOCA FORNICES ditantur: HINC MAM TIALIS MONUMENTA APPELLAT Iib. I. epigrammate 3 quia,

fornices ad instar bpogeorum . IT. At quo sane modo sepulchra potuit Martialis in medium ferre, dum haec dixit monumenta 3 Num antea sepulchra nominavita Quid ergo haec monumenta dixit Z Cur relativo utitur nomine inquiens haec monumenta 3 nempe quia fornices sum moenianos pro tu lit . Dum ergo dixit haec monumenta, eum ad fornices, non ad sepulchra, respexisse, pueris ipsis, innuptisque puellis est notum. I 8. Sensere hanc sane dissicultatem Turnebus, atque Lirkm annus; ideoque (a legendum duxere.

Abscondunt spurcas et monumenta lupas ;Veruta codices omnes emendatiores, ipsiquem et varii legunt haec monumenta , lapidemque sic quaestioni ponunt extremum. Si ergo haec monumenta, quae spurcas abscondunt lupas , summoeniant m nices sunt, non sepulchra, Martialis Martialem non explicat. Non igitur Bustuariae Moechae scorta in monumentis, et sepulchris palam

prostantia. Quid , quod nemo haec dixit umquam 3 Silet enim Plautus, silet Terentius , tacent reliqui scriptores; neque Catullus, aut caeteri, amatoria , et lud rica persequentes Bustarias memorant-Moechas . Si mos iste vero prostandi in sepulchris constans, cur tantum de hoc more silentium 3Is. At Bustuariam Moecham busta frequentasse fatendum erit: in sepulchris ergo scorta illa prostabant. Bona verba quaeso. In monumentis, sive sepulchris nec prostabant, nec prostare , quinimmo nec stare poterant: quod si vobis Collegis optimis erit probatum. Turnebum, et varios, catomidiari forte jubebitis. Jam vero a monumentis, et sepulchris, quam longe Moechas ab isse vel vobis illud ostendit, quod a religiosa omnino sepulchrorum sanctitate promanat. Quis enim veteris est ita eruditionis expers, quis Romanarum ita legum ignarus, qui ea, quae tam nitide Tullius

125쪽

1so URBANARUM QUAESTIONUM.

scripsit (i , ignoret 3 Sepulchrorum nempe sanctitatem in ipso sola esse, quod nulla vi moveri, aut deleri posset, atque , ut caetera extinguuntur, sic sepulchra feri vetustate sanctiora Quis Catullianum illud ignorat (a , Et Batti veteris sacram sepulcrum Z

Quis denique cum Quintiliano (3) sacratos morte lapides fuisse dictos

ignorat peto. Quod si doctorum satis fortasse non fuerint scripta vir rum , Romanas asseram leges, ex quibus Turnebi sententiam a verbiate alienam esse intelligetis . Religiosum enim effici locum , quo quis inferretur, licet alienum , profitetur aperte juris consultus . De sepulchro item violato contra eum agi posse liquet, qui sepulchri (s) tantum lapidem moverit, cespitem evellerit. Densque si quis in sepulchro, non jam scelera perpetrasset , sed dolo quocumque malo habitandum duxisset, haec (6) tiebat praetor : Si quis in sepulchro dolo malo habitaverit, aedificiumque aliud quam de sepulchri causa factum sit habuerit, in eum judicium dabo.a I. Age vero Turnebe: pugnantia te loqui non vides Si Moecharum mos erat propalam in sepulchris prostandi, quaestusque exercendi, quomodo praetor judicium dabit in id, quod sit in m res inductum Z Contra vero an ita exleges Quirites, qui manium adeo jura contemnerent 3 Qui sacra, et plena religione loca, spudicissimis habitanda lupis relinquerent Eaa. Quid , quod undique inspicimus nedum sepulchra ipsa sacra, verum etiam sepulchrorum ambitum in agro, et in fronte( ut cippi passim indicant universi prosanis vetitum , ac sanctibia te refertum Z Ilinc pueros ipsos, ne mingerent, monendos in sinura duxit Persius, dum ait (y) :

Pueri , sacer est locus et extra

Meste set Venusinus ille noster (8):

Nec satis apparet, cur versus factitet, utrum Minxerit in patrios cineres ,

ac denique lapis vetus ille notissimus (y :

Hospes ad hunc tumulum ne medias ossa precantur Tecta hominis. 23. Si ergo nefas mingere, ac sacrilegio proximum putabatur

126쪽

LIBER II. DISSERT TIO V. III

tur: si Suetonius Neronem religionis arguat contemptorem (I). quod deam Siriam urina contaminasset; quo nam modo in Quiritium mores induci umquam poterat, ut contra jur1 sepulchrorum, contra manium voces, contra leges sacrorum apud ipsamet sepulchra, homines rem cum scortis haberent

a . Verum his etiam missis, quid sepulchro cum bustis 3 Quid

Bustuariae Moechae cum monumentis 3 Sepulchrum sane, ac monumentum a busto differe nemo non videt. Sepulchrum quippe, ut ait (a Imperator, est, in quo corpus , vel ossa sunt deposita ; ideoque sub sepulchri nomine proprie columbaria , hypogea, conditoria, tumuli, sarcophagi vente Dant: bustum vero, tiente (3 Lipsio

pro loco accipitur , in quo cadaver combustum est, et si Servio credamus: Dra est levortim congeries; rogus cum ardere caeperite bustum vero jam exustum vocatur qtiasi benevstum . Inde igitur cremationis , seu combustionis in aperto locus, in abdito sepulchri. Bustuariam igitur Moecham , non a sepulchro , aut monumento( quae a busto distant sed ab ipsomet busto nomen accepisse si tuendum erit . Turnebiana igitur sententia extra portam Moeviam

amandanda .as. Eversa sic Turnebi, et aliorum opinione meam propono sententiam et Bustuarias nempe lupas non eo dictas, quo in sepulchris propalam quaestum fecissent, sed eo Bustuarias a Martiale ae pellatas, quo circa busta persaepe errassent. Non igitur Martialis innuit somniatam a Turnebo in sepulchris scortandi consuetudinem, vetustati penitus ignotam ; sed furacem potius pauperiorum moecharum indolem designavit, quae nimia adactae paupertate, a bustis , quae poterant unguentorum, aromatum, ferculorum , vestium denique, suppilabant. Ilvius sane moris historiam apud cujusque aetatis auctores inveni , Turnebiani moris nusquam gentium; ergo Bustuariae Moechae non in sepulchris procaces, sed circa busta fur1ces fuisse duco, atque inde dictas Bustuarias censeo.26. Quod verbum istud Bustuarrae potius a bustis sit, quam a sepulchris , repetendum, praeter ea , quae diximus , vel illud ostendit, quod de Bustuariis gladiatoribus scriptores tradunt; non

enim illi ad sepulchrum , sed ad rogum . et ad busti cineres dimicabant; unde Servius (s haec ait: A Busti cineribus bustuarii dicti: et Florus (o): captivosque circa rogum jussit armis dimicare: et inde (

D M. Tuli. in L. Pison.

127쪽

ria URBANARUM QUAESTIONUM.

Tullius sibi ait esse eum bustuario Radiatore decertandum; demumque Seneca(I munera ad rogum memorat, et ambitiosas exequias. a . Quod vero in rogis, ac bustis, vestes, odores, Unguenta, dapes, fercula, panes demum, atque his similia adolerentur, passim ubique legimus ; ut enim ait Maro (ωPurpureasque super vestes velamina nota Injiciunt

congesta cremantur

Thurea dona , dapes , fuso crateres olimo ,

et Statius (3

Omne illic stipatum ex agmine Iongo Ver Arabum . Cilicumque fuit, foresque Sabet ,

Indorumque arsura seges .

et Lucanus de Busto Pompei

Collegit vestes , miserique insignia magni, Armaque, et impressas auro, quas gesserat olim , Exuvias, pictasque togas , velamina summa

Ter conspecta Iovi, funestoque intulit igni . Ex historicis vero haec de Germanico (s habet Tacitus: Atrata plebs, trabeati equites, pro opibus loci, vestes, odores, aliaque funerum solemnia cremabant : et Plinius (6 : habebat puer luscinias , psittacos , merulas; omnia Regulus juxta rogum trucidavit; nec dolor erat ille, sed ostentatio doloris .a8. Quod vero p1uperioris viliorisque notae hominum , heminarumque mos esset dapes , aut vestes , odores , vel unguenta

suppilandi, ex pluribus aetatis cujusque scriptoribus felici quadam ego sedulitate collegi. Lucillius enim omnium primus hunc videtur morem innuere in illo versu (et :Moraicus petere aurum ex famma , e coeno cibum rhuc quoque puto reserendum illud (8 in Eunucho Terentii carmen: E flamma te petere cibum posse arbitror . At melius nemo Catullio nostro (si unum excipias Plautum hunc explicat morem in illis versibus (s :

xor ne Meni, saepe quam in sepulchretis distis ipso rapere de rogo coenam Cum dedo Ititum ex igne prosequens panem A semiraso tunderetur ustore E U

o L. Ana. Senerata Brevit. vitae . x P. vi g. Mam in Aeneid. c. 33 Pap. Stat. silvar. v. Ros. Lue n. de Beli. Phara. N - Tisit. Annal. 3. A. 63 Plin. l. t. est. d. cra Lucil- sar. gr. in cora. Vet. Poet. e. X. inter Fragment. 83 Terent. in Eunus.cio Catull. est.

128쪽

LIBER II. DISSERTATIO V. Ii 3

Unde noto, in sepulchretis Catullum dixisse, non in sepulchris . Plautus vero meus nunc tandem graphice morem in quodam lenone designat, quem propriissime in Pseudolo appellat Bustirapi (i :Psevd. impudice Bal. ita est.Ps. sceleste Bal. dicis vera H. verbero Bal. quippini 3 H. bustirape . Bal. certe Quid venustius ad hunc morem designandum dici , aut excogitari

umquam valet pas. Lenones ergo Bustirapi: cur ita vero Z Nempe quia pauperrimae illius puellae ad corpora linenda , et ornanda , ungue tis egebant, atque odoribus. Inde est, quod , ni ad busta aut puellae , aut leno confugissent, vilissimo ungi deberent unguento, nempe scheno , a quo, ut vidimus, dictae schenicolae . Inde est. quod Martialis noster, divitem increpans Malchionem eum insectatur, quod suis dividat convivis Moechae pauperis capillare vile . idest unguentum , quo Moechae , meliori carentes, ungerent ch

Nec erubescit murice aureo nobis

Dioidere Moechae pauperis capulare . Quid ergo mirum si busta Moechae istae frequentarent si Bustu riae ab adeundis avide bustis dicerentur SQ. Verum quoniam in Turnebi sententia Martialis explicare Martialem haud potuit, videamus quaeso . an in nostra vates ipse idem Martialis explicet vatem, moremque nostrum idem ipse designet . En vobis in medium profero versus illos, quibus nil ad morem hunc explicandum nitidius: ita enim vates bustuarium , sisve bustirapum increpat Zoilum (3 :

Unguenta , et casias, et olentem funera myrrham, Thuraque de medio semicremata rogo

Et quae de Stygio rapuisti cinnama lecto, Improbe de turpi, Zoile, redde sinu . Quod si mos iste apud omnes rei Romanae scriptores adeo frequens est, atque constans , cur novum et ignotum , atque inauditum somniant somnum Turnebus, Gronovius, atque Lir annus P 3I. Prin

129쪽

ri. URBANARUM QUAESTIONUM. ., b 5 bE o Mohehio ij tue alicariae , quar* 'i ''hui'

cyato nec cerdo, nec fullo septem emerent noctes, viliorum foeminarum morem sequentes circa busta suppilanda errasse dicendae sunt; ut sicuti gladiatores, circa busta pugnantes, bustuarii, ita Moechae circa busta harpagatis manibus decertantes, bustuariae merito sint appellatae; ibi enim quae poterant, oculis quaeritantes emissiliis, sedulo corradebant, licet a semiraso, ut ait Catullus , persaepe tunderentur ustore. Neque abs re id agi sua videbantur . quae enim quaestum facerent, unguentis egebant, odores quaeritabant, ut olidam cum prostituti corporis, tum spurcissimae cellae vim imminuerent . Quam ob rem cum scheno essent fere omnes delibutae, felices sane reputabantur . si myrrham , et casias, et arsuram Indorum segetem de Stygio lecto rapuissent.

lectis , lapidem quaestioni idem ille Martialis noster ponit extremum . Vetustillam increpat vates tam vetulam , ut ei non amplius, quam tres capilli, quatuorque sint dentes . eamque admitti solitam ait in balneis, a balneatore , extincta tamen lucerna Moechas inter bustuarias. Quid aliud id est, nisi morem illum innuere , quo balneatores vilissima , turpissimaeque scorta, extincta tamen, ne viderentur, lucerna solebant admittere Eo enim aucupii causa reliquiae istae alicariae, sordidioresque prostibulae conveniebant (i) : in te lucerna balneator extincta Admittat inter bustuarias Moechas .

viliores, pauperioresque , a balneatore admittebatur; si in balneo, extincta lucerna , aucupii causa degebat, qua sane ratione eam insepulchris, seu monumentis palam prostasse Turnebus affirmat pBustuariae ergo dictae, non a quaestu in sepulchris faciendo , sed ab errando circa busta , sed a paupertate , utilitate , et necessitate

rei bustuariae suppillandae. Ni potius ( ut vobis linquam Collegis optimis conjiciendum duplici sensu bustuariam Martialis appellaverit Vetustillam ; et quia adacta paupertate erraverit circa busta, petens aurum ex flamma , e coeno coenam ; et quia , diem pene agens extremum , brevi fuerit comburenda, et busto jam proxima: quod facilius admitterem , ni Martialis bustuariarum Moecharum quasi quemdam coetum designaverit, dum dixit :Admittat inter bustuarias Moechas . A vein

130쪽

LIBER II. DISSERT TIO VI. ras

A vero autem, atque a verosimili nimium abest, balneatores Ηecubas potius quaeritasse omnes, quam Andromedas, ut balneum foeminis magis morituris explerent, quam vetulis. Libentius igitur dixerim , Moechas, quo senio proximas , atque amasiis pene destitutas , eo pauperiores, vilioresque extitisse; ut proinde, paupertate adigente , circa busta errare, et cibum . atque unguentα petere debuissent; quam ob rem viliores has vetulas , ac senescentes Moechas, circa busta interdiu errare coactas, bustuarias veteres appellaverint, atque in balneis, extincta lucerna , balneat res admiserint. 3 . Utcumque tamen haec se res habeat, st Turnebo, Gr novio , Κir manno , et caeteris, veritatem abesse non dubito . N va haec, quae protuli de bustuariis Moechis assueta , Sodales, humanitate agnoscite , proserenti autem novam omnino sententiam ignoscite , ac veniam date . Quod si eam vestra, quae summa est, auctoritate approbaveritis, Sublimi feriam sidera Certice r

SEARCH

MENU NAVIGATION