장음표시 사용
91쪽
petiturus, pene non dissimilis sis , qui poetarum scripta pronunciant 3 An vero legum xl I. tabularum expers Fabius, quas, tradente (a Tublio diurna, ac nocturna manu , pueri, nondum custode remoto,
pertractabani3 An ita Fabius a Labeone distans, qui vel Labeonem videre potuit, vel ejus tepentia adhuc busta exosculari I 3. Scio, quid dicas, vir optime, quid mente, scriptoque pervolvas. Non ita , uti Gellium , nec uti Caecilium illum, quem
tu quemdam nuncupas , Quintilianum accusas. Is porro , quem amas, quem foves , in sinu , et complexu tuo est; atqui ducis interpretandum . Qui vero 3 In tanto verborum nitore conspicillo uteris p mero meridie, ut olim uxor Trimalchionis, tenebras esse dicis 3 at quae tua sit interpretatio videamus . Quam non laudabi- Iem natura obaerati corporis divisionem , Romano more ait repudiatam Quintilianus, tu a membris abstr is, et ad operas, Seu addictionem , seu temporariam illam servitutem, adscribis . Age vero, vir optime . Si hanc mos Romanus dioisionem repudiavit, quam tu ais ad operas pertinere, quid porro supererat Z duabus legem constare partibus ferme omnes assirmant, capitis poena, et ope rarum servitute. Tu vero illam legi negas, hanc vero subtrahas necesse est , cum dioisionem dicat Quintilianus more publico repudiatam . Quid ergo est Z dimidium legi negas, d idium aufers.
Vereor, ne tibi Martialis noster ille respondeat (a Hoc tibi habe totum Postume dimidium . I . Quod si Fabium nostrum , immo tuum , immo iam omnium , in hac una tamen re tanti facies , quanti et Gellium . et tuum illum quemdam Caecilium putas esse faciendum , ut pene omnes existimes aequandos esse nostratibus, vide, vir optime , quam largo tecum animo agam et eos et ipse contemnam, flocci faciam, quia si voles, extra portam Maeviam amandandos dicam ; modo tamen mecum, vir claerissime fatearis, Romanos omnium ordinum , atque aetatum, serme universos, a Nerone saltem ad extremos usque Antoninos, legem hanc xii. tabularum ita, uti nos accipimus , accepisse . Quis enim Fabium, quis Gellium, aut Caecilium, aut denique Tertullianum non audacissimos homines, ne dicam saluos, reputaret, si rem ipsi, quae facti, non juris, erat,
aliter , ac traditum , acceptumque esset , nulla nec diversae opinionis proposita quaestione expossuissent Si vero mecum. vir o time , Romanos omnes rem, uti ego accipio, ita accepisse, verum
errasse austumes, illud quaeso pendas, illud mente pervolvas,
92쪽
un post quindecim ferme chiliades tua sit nostrae praeponenda sententiae . Ego sane vel ipsum in hac re Iovem ( ut fictus ille Sosi1e
Injurato scio plus crederet mihi, quam jurato tibi. I s. Verum tu etiam instas , vir optime , unam tantum imquiens xi I. tabularum legem parte constare . Atqui scriptorum ordo universus duabus constasse partibus huc usque est arbitratus. Corporis nempe sectione , c servitute . Tu contra sentis ; hanc enim corporis sectionem non ad corpus debitoris trahis, sed ad corpus bonorum . Si haec autem sectio, bonorum corpus unice respicit, non debitoris, lex XII. tabularum in una parte consistit, nempe in uno debitoris nexu , in una ejus servitute , in una operarum debitoris facta creditoribus adscriptione . Sententiam hanc tuam prosecto ingeniosam ita confirmas: ais nempe inter tot nexorum querelas, quae apud Livium , et Dionisium habentur, de membrorum secti ne nec vota , nec verbum haberi; ergo ( callide ita subjungis nillillud corporis sectio spectabat, quam corpus bonorum creditoria hus universis opportuna sectione adscribendum. Verba vero illa Quintiliani: Stint quaedam non laudabilia natura , sed jure concessa, tit
in xii. tabulis DEBITORIS CORPUS INTER CREDITORES DIVI DI LI IT , quam legem mos publictis repudiaυit sa) : potius quam
terreant, te sane fovent, ac recreant: corpus enim debitoris, quod
inter creditores DIVIDI LI IT, tu non pro membris accipis, sed pro corpore bonorum , et divisione operarum creditoribus asscribenda ; sicque Fabium ais recte locutum . I 6. Vide quaeso vir optime, ne multae te literae, ne acris ista tua ingenii vis in decipulam quamdam immittant. Si enim comptis , quod lege XII. inter creditores dimidi licuit, pro corpore bonoerum censeas, non pro membris debitoris accipiendum , num tu postea 'stissimam hanc bonorum debitoris divisionem natura dixeris illaudabilem 3 Putes ne Quintilianum bonum juris consultum , or torem vero maximum , divisionem bonorum debitoris , jure . meritoque creditoribus adscribendam , censuisse . natura illaudabilem Si ergo non laudabilis natura , censore ipso, est corporis debitoris di. visio lege concessa , in propatulo jam est , pro corpore debitoris . non bona dioidenda ( quod summa cum laude factum esset ) censuisse illaudabilia, seu secanda dixisse debitoris membra : quod nedum Iaudari, sed sine naturae horrore ferri certe non potest.
cia Plauti in Amphitri aet. i. m. t. Quintil. instit. l. s. e. c.
93쪽
tet. Atqui tecum liberalius agam; corpus, quod inter creditores lege disidi licuit, pro corpore bonorum habitum a Fabio cone dam ; fateor usque tecum hanc bonorum divisionem , si velis, fuisse, ut ait Fabius, natura illaudabilem, sed tamen lege concessam. Verum si haec concedam, tu mihi concedas, oportet . nullam apud populum Romanum legem, nullam circa debitores dimisionem extitisse: non sane dimisio membrorum . quia hanc lege constitutam negas, quia id non modo non aeditum , sed nec a lege asseris cogitatum et non divisio bonorum, et operarum , quia, si corpus debitoris a Fabio nominatum, per te est corpus bonorum, hanc illaudabilem corporis divisionem , tradente Fabio , mos publicus repudiavit. O natos igitur fortunatissimos , te scriptore, debitores i nulla enim juxta te premebantur injuria: non membrorum divisione, tamquam legi, ut ais, inexcogitata non divisione corporis bonorum . tamquam repudiata more publico . Igitur ganea , vel alea . vel universis denique debitores obrui poterant libidinibus: nulla poena , addictio nulla, nexus nusquam gentium. Atqui vir clarissime post xi I. tabulas nexi erant, addicti erant, compediti erant. Quid ergo illud fuit, quod mos publicus, teste Fabio, repudiavit Z Non compedes repudiavit, non addictionem , non servitutem; quia haec inmnia usque ad annum Urbis conditae quadringentissimum viges,mum septimum more publico accepta, et servata, ac tantum a lege Petellia repudiata, qua cautum fuit, ne quis nervo, aut compedibus ob pecuniam acceptam creditori serviret, ut melius infra subjiciam . Quod conceptissimis igitur verbis Petelliae legis abrogari opus fuit, id moribus antea acceptum, servatumque , dicamus, oportet. Si ergo servitus, compedes , addictio , plura per secula xi I. tabulis fuere superstites, illaudabilis illa corporis debit ris dioisio, teste Fabio a lege concessa et more publico repudiata, est unice in membrorum sectione (te, licet invito, tamen fatente collocanda.18. Audio te ita reponcntem. Quid est igitur , quod inter
tot nexorum querelas a Dionisio, ac Livio recensitas, de membrorum sectione nec vola, nec verbum Instantiae huic tuae videbimus infra occurrisse Gravinam (I dicentem et Metu poenae neminem plus aeris contraxisse, quam suae substantiae tolerarent; proindeque neminem in eam poenam incurrisse. Ego vero addam, nullam accidisse debit rum Transtiberinam venditionem et et re quidem vera (tuo argumen'to utor inter tot querelas nexorum , quae apud Livium, ac Diin
94쪽
LIBER II. DISSERTATIO III. ety
nisium leguntur, non magis ulla de hujusmodi Transtiberina Genditione, quam de eapitis supplicio occurrit. Addicti enim, nexique omnes,
servitutem, et servitutis incomm da, Cruciatus, tormenta, vinc Ia, carnificinam, increpant, arguunt, inclamitant, nusquam avitem de uti Tiberina venditione conqueruntur. Ergo Transtiberina venditio non erat lege concessa 3 Ergo mendax decemviralis lex, dum ait: uti Tiberim venundato 3 Mendax Gellius, qui Antoninorum temporibus ex Ulpia exscripsit Mendacissimus vero Flaviorum aevo Quintilianus, qui vel Labeonem in xii. tabulas scribentem audiis re potuit Nos autem immensa post secula veracissimi, qui an decemviri fuerint ignoraremus, nisi veteres tradidissent 3 Ignoscat mihi genius tuus, si sequar ego mendaces . I s. At reponit secundo argumento vir clarissimus . si hanc sensu nostro legem accipiamus, permagna Romanos inuri labe sa vitiae, nec minore nota crudelitatis leges illas xii. tabularum tota fronte suffundi, quas omnes irriguum aequi bonique sontem fatemtur . Non istud sane vir optime inficior, a xii. tabulis, a Quiritium legibus non levia scatent crudelitatis indicia, quae, nisi civitatis , humanitatis saltem jura contaminant . An parum, quaeso, tibi videtur a ratione juris naturae , ab humanitate , a pietate a
horrere jus illud vitae, necisque, illam exponendi, vendendi, ab dicandi, mancipandique potestatem patribus familias axit. tabulis omnino si) attributam Z Non te sane latet, vir optime, tirannibeam eam a Simplicio appellatam (a) in ipsismet Persis a Peripatetiscorum principe reprobatam (33, immanem vero, ac plane dispoibeam a duobus illis melioris notae viris Binchen kio quidem tuo , meo autem Vinnio repertam is . Quid , quod recentiora ipsamet
jura Quiritium xi I. tabulas crudelitatis arguunt, atque saevitiae EIta enim ait humanior jurisconsultus (s : Necare videtur non tantam , is, qui partum perforat, sedetis, qui abicit, et qui alimonia denegat, et is , qui publicis locis exponit , ea misericordiae causa , quam ipte non habet. Horum autem alio loco (ε) rationem divus Eadrianus assia gnat , inquiens , quia patria potestas in pietate debet, non in atrocitate
ao. At quid de filiis loquar Immanem hanc, foedamque omni ex parte feritatem, leges tuas, in servos damnandam , omnino exercuisse contendam. id enim crudelius dari, aut excogitari
Potest. Ed . . c. I. vinnius Ioe. citisca simplie. ad Epitret. Enchirid. a. gr. Leg. q. de liberis agnoscendis .csa Arista ad Nicomach. e. ia. Leg. 3. L ad Ies. Pompe.i de aleariis.
95쪽
umquam valet , quam quadrupedes , qui pecudum numero sunt servis hominibus, ut ait Crius (I jurisconsultus, omnino exaequatos 3 Quid natura illaud1bilius, quam hominem hominis lubitu uri. vinciri, verberari, serroque necari Z Quid porro inhumanius, quam homines, vel una voluptatis causa, bestiis objici discerpendos 3 Tu vero justas hasce , vir optime, leges dices hoc tu, ut immanitate debitorum legem eximas, jus necis in filios (quid filios dicam i vox enim faucibus haeret tu has aequas in servos fuisse leges, tu human1s esse fatebere Si haec assirmas, tu ita syllaturis, ut incertus non sim, Phalarim ne, an Pisistratum, sis hodie imitaturus. ai. Contrarium vero suadent, vir clarissime, tanta ista tua morum suavitas, tantus ingenii lepos, tanta universis literarum disciplinis lenitas comparata , ut feroces Quiritium leges, ut decem. viralem illam potestatem Licurgo crudeliorem , atque, ut ait (a Tacitus biennio cum tam , nedum fateri, sed et mecum damnare videaris .aa. Feritas vero illa, ac sane agrestis vetustiorum miritium
natura dominata est, quousque chirites mollioribus imbuti sunt Graecorum disciplinis , ut ad rem feliciter ille audax Floratius observavit , dum dixit (3 ,
Graecia capta suum victorem caepit, et artes
Intulit agresti Latio rquam ob rem asperi, durique Romanorum mores mitigari paulatim caeperunt Graecorum condimentis , a quibus , cum bonas litersis accepissent, ad laudandam sunt morum mansuetudinem revocati (U . Hinc servos necare Barbarorum reputatum ; filios vero interficere pene sacrilegum (s): hinc ad felicia illa ventum est Tr jani , ac Cliesarum tempora Antoninorum, quibus uberes pueris, puellisque alimentariis (ω collatae sunt fruges, ut nemo tunc juris numani videretur oblitus: tunc sane illa XII. tabularum Decemviralis atrocitas. quae subagrestes vetustiorum Quiritium latebat oculos, apparuit, reprobata, correcta est: tunc profecto Tertulli nus consensu publico XII. tabularum crudelitatem erasam esse
perhibuit ( ): tunc denique Fabius Quintilianus quaedam non laudabilia natura, a XII. tabulis concessa legit, consessus est, T
96쪽
23. Verum magnus inter Collegaes vir hanc sustinere a nobis consutatam contendit partem : potestatemque , a x II. tabulis patribus attributam , tamquam justam tuetur . atque ita ab omni penitus atrocitate Romanos absolvit. Ast ille ( liceat mihi Luciani verbis uti acris ita est ingenii, ut sibi (i) non defensio, sed , stendendae orationis petita esse occasio videatur et ignoscat igitur. si me facit debito prolixiorem . Unus mihi sane in hac re Grotius erit satis (a , qui auctoritate Sexti (3) Empirici tyrannicam arguit patriam in filios potestatem atroci lege concessam .a . Neque dicat vir summus leges Romanas hanc potestatem in patribus pati potius, quam tribuere . nam verba legum Romanarum , ita perspicua sunt, ut nemo atrocitatem non videat, ea Gellio sic referente et Utique ei vitae , necraque potestas siet, UTI
PARIENDO FILIO EST ( ): quae magis verba lubitum valent mem
rum ostendere as. Idem ipse Binchenoehius , primus fortasse, aut secumdus adversarii nostri antesignanus , veterum adhuc legum atrocitatem nequit inficiari , illamque vetustiorum morum, atque agrestium crudelitatem declinare non potuit . dum fassus est in haec verba et Rigorem juris veteris videntur primum subegisse mores, deinde Ietes , quo magis ex Ita sunt humanitatis, et manstietudinis studia , quo plus operae datum est philosophiae morali, eo magis omnis severitas remi
sit . Atque HAEC UNA RATIO EST REMISSAE SEVERITATIS,
non ea , quod majestas patria non satis conveniret majestati principum (s . Gerardus autem Noodi, in amica ad Binchersoehium responsione, non sane severam (o , sed foedam, atque impiam fuisse ait Romanorum consuetudinem.
26. Foedam hanc autem impietatem idem ille populus Romanus Neronis usque aevo agnovit, iudicavit, suisque punivit munibus ; hisque idem verbis testatur Seneca et Erixonem equitem Romanum memoria nostra , quia Nivm Ilium flagellis occiderat, popuIus in
a T. Quare jus vitae, necisque , pro lubitu . circa Iladriani tempora omnino cessasse docent ne dum Gothostedus (8) , verum etiam Papinianus, dum ait: Divus Trajanus , Ilium quem pater male contra pietatem assciebat, coegit emancipare (' - s phi
97쪽
28. Enim vero legum Romanarum rigor neque sub mitissimis Antoninis omnino conquievit; erat enim id servatum Caesar, hus sacro tante renatis. Quare Quirites Paganos increpans optimo jure Lactantius (I haec ait: non enim de nostro, sed de illorum numera semper existunt, qui natos ex te pueros aut urangulent, aut, si NIMIUM
PII FUERINT exponant ; quod et sustinus, et Minucius Felix, et
Arnobius una voce confirmant (a .as. Idem Lactantius pro voluptate habitam Quiritium saeviatiam aureo sic notat peniculo: Osid enim (aio tam horribile, tam teratim , quam hominis trucidatio 3 Ideo severissimis legibus vita nostra munitur , ideo bella execrabilia sunt. Inventa tamen consuetudo est, quat
nus homicidium sine belli , ae sine legibus faciant, et hoc sit voluptas (33. Qui ergo tam immanem xli. tabularum lege concessam patribus potestatem, qui tam atroces Quiritium consuetudines sustinet, tu tur , absolvit, is ( ut modo me bam potius ostentandae orationis, quam tuendae veritatis occasionem arripuisse dicendus est. go. Causa esset omnino perorata, ni ex verbis legis XI I. tDhularum perpendenda quaedam superessent, tertiumque seret diluendum adversarii nostri argumentum . Mitto hic, vir clarissime, quae ex Collegis alter juxta crassioris grammaticae regulas pedestri sermone adnotavit in illud legis verbum : Secanto et quod uni tibi, et Binchersoexio post hominum memoriam , ad opera rvm divisio nem M) placuit detorquere . Verum quae de verbo icto non juri consultus , sed cucullatus collega conticuit noster , juris consultus ipse praeterire non possum . Quaero itaque abs te primum , num potius secandas operas diceres, quam disidundas , distribuendas, ediciscundas 3 Ego sane familiae erciscundae, communis dividundi I Res pervolvi, secandarum vero operarum nec vola, nec verbum (s :Stycum servum Ctio, et Stio. legatiun audivi; servi autem hujus communis, vel praetii soluta aestimatione, partem Condomino asscribi, vel operas ipsas (C communis dividundi iudicio venire minitus sui: uno verbo erciscundam familiam. communia dividunda legi, secandam familiam, communia secanda nunquam legi. Sec re autem actio est, quae ferris exercetur, ut ait Paulus jurisconsubtus (et et inde discrimen inter eum , qui caedit, et qui juriscome H Lael. Fimi. divin. inst. l. e. c. v. xi Iustitia Mart. in sua Airi log. R. Pro Christianis i Minae. Fel. in Ocravio vi Io. Ar Rob. contra Gentes l. s. 33 Luet. Firm. in Epitom. c. c. vincteri ita de mana evitia . ut d inbitorum sectione ax Esta Tab. cap. g. l. r. In tit. E. Familis emine. Et c mmum dividun cc Leg. is. et Ieg. Es. E. communis eu Ctan c) In Ieg. .L urborum furtim mearum.
98쪽
sulti notant , inter quos, non obscuri certe nominis Cui acius (i .
et Gotholiedus . Num operae tuae vir clarissime ferro secantur 3 I. verum advertas, quaeso, quantam , cum ista tua secam darum operarum assertione in XII. tabulas, quae brevitate praecia Pue fulgent, superfluitatem inducas . Si enim, ante sectionem debit
ris lege permisso, erat addictio; si debitores 1nterius creditoribus addictos esse fateris, quid aliud creditoribus addici sibi vult, quam
sub eorum servitute quadam esse esse vero in creditorum servitute
idem esse, ac operas communis dividundi judicio erga varios crediatores aequa lance distribuendas esse quis nescit Quid ergo alia ulla operarum distribuendarum mentione opus erat i Quid illis opus verbis partes secanto, si addictio ipsa hanc erga plures operarum aequhlance distribuendarum divisionem sonabat, praeseserebat Dive sum ergo aliquid, longeque diversum, posterior illa a lege sectio
Oermissa sonabat, capitalem nempe (creditoribus non contentis deisitoris servitute jacturam , quae post servitutem una superesset. 3 a. Neque vero capitali hac jactura, membrorumque secti ne permissa , summum ita crudelitatis apicem legem contigisse a hi tramur, ut omnem penitus tollat lenitatis imaginem. Si enim, ut Gothostedus (a intelligit, partes , modo creditores tamen vellent, s Carentur , si volet, partes secanto: tunc sane illud summum videtur lex atrocitatis remittere, cum hominis , non vero leonis , arbitrio hominis vitam committat. Dum igitur. Post attributam creditori debitoris servitutem , secandum lex usque corpus debitoris,si ereditor
tamen volet, non abnuat, id mihi porro lex illa videtur dixisse : Si
ferox ita sit creditor , si hac debitoris servitute, si tanta non sit hominia miseria contentus , si VOLET . si potis erit, si non erubescet, eo us d bitoris in partes usque secet, et partiatur: agnovit sane lex XI I. tabul rum immane quantum a pietate , ab humanitate , a philandropia, humanorum distaret sectio membrorum et terrorem ergo atrocibus,
immanibus verbis, obaeratis incussit; atque illud et Si volet, addudit ; qui 1 neminem tanta fore atrocitate praesumpsit, qui omnem pietatis imaginem abdicare , qui pudorem omnem, ruboremque deponere , qui denique juris humani oblivisci omnino voluisset: agnovit quod 1it Quintilianus, haec non laudabilia esse natura, verum atrox adhuc illud atque terrificum permisit in obaeratos excidium, quod humanitas , quod pudor , quod moi publicui refugeret, corri. geret , repudiaret. Quam ob rem ita quisque creditorum ab hoc eis
99쪽
xercendo in corpus debitoris abhorruit arbitrio, ut nemo secti nem expostulaverit, ut factam nullam ab aedita lege sectionem a diamus . Potius igitur ad obaeratos deterrendos ( ut melius infra subjiciam ) quam ad creditorem saevitiam excitandam, atrocia verb1 illa dixerim a lege prolata.33. Quod si, vir clarissime, verbum illud : si volet: ad optararum sectionem reseramus, verbum hoc hyeme Gallica frigidius agnosces . Quid enim illis verbis opus est , si exclusa obaerati morte , ac discissione. iiii aliud sane, quam obaerati opera superesset Veliet, nolletque, una tunc servi debitoris opera creditor contentus esse debebat; ubi ergo illud: si Calet: locum decenter habere arbitremur p3 . Video tamen quid tibi lubeat reponere . Tu illud : si v
Iet et post permissam corporis sectionem positum esse contendis, atque ita legis et Tertiis nundinis partes secanto et si plus, minusve iuverit , sine fraude esto ; si volet, uti Tiberim venumdato (IJ . Tu , vir clarissime, communiori sane lectione uteris, et lepidiuscula crimia natione nos urges et ita enim arguis ; si lex , post concessam memhrorum sectionem, in arbitrium confert creditoris debitorem uis
Tiberim venumdare, quid aliud id est, quam hominem, post Dinces laqueo illisas, ad remum mittere Z De operis ergo legem inde
locutae esse contendis . Enim vero si tanta, quanta vis , antinomia lex, ita lecta, laboraret, ut ex inde monstrum insorme noscerditur , vel id satis esset, cur lectionem tu potius nostram acciperes, quam ego tuam ; ita enim jurisconsultorum vel ipsa elementa nos ocent. At tua sit legis verior lectio : quid inde Z Nullum aderit monstrum , nullum legis vitium , nulla antinomia . Non enim o jectus inde a te sensus resultat, quasi dissectum jam corpus uls Ti-herim venum eat; nam illud et si volet, uls Tiberim venti mdato et eumdem semper, sanissimumque continet sensum , nimirum : Tertiis nundinis partes secanto ; ii plus, minuive secuerit, sine fraude esto : si Golet ( nempe , si volet non secare uls Tiberim venumdato: quid his verbis clarius quid prosecto nitidius P Ut enim interpretes tradunt sane universi, propositionem hanc lex habet unice disjunctivam , nimirum et ant partes secanto, aut uti Tiberim venumdato: Idem igitur omnino est, ac si lex ita pronunciasset: Si volent creditores debitoris membra non Iecare , si a tanta volent immanitate abstinere, debitorem uti Tiberim venum dent, vel pretio quidem, vel operis, communis dioidundi actione, inter creditores distributis .
verba levi alii. rubia. a Geuio relata Ioco suin cit.
100쪽
s. Unum superest, vir clarissime , in quo tibi etiam libuit lepide ludere: verba legis haec sunt: partes secanto; si plus minusve secuerit, sive fraude esto. Tu, si ad membrorum sectionem id refero,
cachinnis effusissimis ilia rumpis, nihilque ineptius dici posse prinnuncias; quare illud plus, minusve sectionis ad operas refers . Ego vero si ad operas refero nec ab ira fortasse tempero . Si enim ad operas reseram , quid indignius, quid hac lege injustius excogit Pri valebit Non erit fraudi creditori, si plus minusve secuerit 3 Poterit ergo creditor sibi plus, minusve . pro labitu operas obaerati dividere 3 adsignare 3 non aequa lance distributas arripere Quid si quatuor, aut plures , iique inaequales creditores fuerint 3 Quid
si eorum unusquisque operarum obaerati plus , minusve secuerit,
sibique adscribi pro arbitrio voluerit, id ne sine sexude erit 3 Η1nctu, vir clarissime, legem appellas hoc tu jus, non injuriam, dicis
Ego vero deliramenta, quae non sani esse hominis non sanus juret Orestes . Credis ne pedibus in tuam unus, aut alter, sententiam ibit 3 ego sane in alia omnia. 36. Age vero, vir optime, ac membrorum sectionem finge parumper, non operarum a lege permissam; et vide quaeso quamia cum ratione terrifica illa in obaeratos verba lex nostra protulerit partes secanto ; si plus, minusve secuerit, sine fraude esto : creditori lex igitur debitoris necem permittit, crudelior, remissior, ne sit caedes illata, non curat; uno, an ternis, an centenis pereat debitor ictibus, an diris, minutisve membrorum caesuris , id ne creditori fraudi sit nostra lex cavet. At inquies: quid id referebat Ego vero summae id necessitatis fuisse profitear. Nisi enim lex id
fraudi non esse cavisset, quis alterum Busiridem , aut Phalarim , aut Dionysium, aut potius immo Caligulam, eum creditorem non reputasset, qui debitorem suum, capitis poena plectendum, non uno breviter gladio conficeret, sed, ut ait (IJ Suetonius, crebris, et minutis ictibus ita plecteret, ut se tamdem debitor mori sentiret Quis tantam tam saevo creditori crudelitatem ignosceret Quis recta hunc ad crucem non raperet 3 Quis non acerbioribus suppliciis dignissimum judicarete Ut igitur maximum, salutaremque una simul debitori lex metum injiceret, eam usque immanem praebuit creditori facultatem, ut ei, ne fraudi esset, si plus, minusve secaret, verbis conceptissimis esse duceret exprimendum. 3T. Et re quidem vera si verba haec legis , adeo terrifica , ea majori, qua decet, sedulitate perpendamus, in illam fas erit v
