장음표시 사용
161쪽
Italicarum admixta (I scriptoribus, ubi haec nitide habentur , quae , ni fallor , quaestioni huic nostrae finem imponunt: Postea supervenerunt Longobardi, qui viperam auream , et quasdam arbores adorabant , et ARIANAM HAERESIM sapiebant. Si ergo viperam ad rare Arianorum id esse arbitrabantur ; et anguis in templo positus Arianorum vocabatur idolum . jam, vel e collectis a semet monumentis, videre poterat Muratorius quid anguis esset medio templo
locatus his. Quin ullum faciat negotium Mediolanensis anguis moles
ingens, quae non satis decenter viperae aptatur; namque ex modo prolata Barbati vita nitens monumentum eruitur , quo res omni sinblata manet indagine . Barbatus quippe viperam auream, Longobardi ducis idolum , in mirae magnitudinis calicem , pateramque comvertit . Atqui si Anastasium, Sodales, scdulo perpendistis , dum donaria Pontificum templis locata describit, immensae (a prope, modum molis calices , paterasque ad corpus et sanguinem Domini , populo exhibendum , aptissimas invenietis , ut proinde vi peram Arianorum , ingenti mole conspicuam, Arianos conflasse Longobardos ab historiae veritate minime abhorreat. Haec sane Muratorius , haec caeteri Mediolanenses advertere debuissent, dum tot, tamque varias, atque a recto aberrantes . de hoc Mediolanensi angue protulere sententias. Ita nobilissima Italiae civitas (ut olim Archimedis sepulchro (3 Syracusis evenit sui adhuc mon in mentum templi ignorasset, nisi ab Asculano tandem homine dia dicisset. dio. Sed ad alterum Massiri viri clarissimi coarguendum err rem nostra pergat oratio . Is ad calcem musaei Veronensis, a se in lucem editi, praeclarissimum Longobardorum exhibet assedi vatum Veronae monumentum , sarcophagum nempe anaglipho caelatum opere, cujus locum crux obtinet praecipuum ; in inseriori parte Cnristus duodeno cum agmine visitur; in superiori plures imsculpti homines, quorum alii viperae , arae insidenti , patera libant , silii arbores thure fumigant. Itaque Scipio qui ad indicatos a nobis Longobardorum mores animum (s) non advertit, in ea, quam ad Benedictum XIV. scripsit epistola, monumentum hoc adeo claris indigere dixit Apolline , ut mortalis Oedipus nemo par huic enodandae foret indagini. Mortalis, ego , nec Oedipus; verum qui nullo con
162쪽
LIBER III. DISSERTITIO II. x et
mine rem aperiam , nec sane dissicilem . Nil enim mea quidem semientia , hoc monumento elegantius, nil profecto nitidius ad morem illum Longobardorum erga viperam , sanctivasque arbores exprimendum ; ut proinde somnium somniasse putem Scipionem . cum intactam omnino linquens fumigatorum thure arborum significati nem . in insculpta , insidentique arae, viperx se draconem illum vidisse dixerit, cui olim Danies in os massam objecerit. De hac re
ai. Ex his, quae hactenus dixi, mirum in modum . Sodales, comprobare sum arbitratus, quanta veterum plures superstitionis caligine obvolverentur, quantis abriperentur erroribus , quanta denique Urbis aeternae Pontifices sapientia, studio . sedulitate usi fuerint, ut religionem nulla penitus insectam rubigine conservarent. Si ergo veras superstitiones, si gentium ritus vere damnandos permpetua oratione ab ipsis damnatos nos vidimus , illud recta cons quitur , ut reliquos illos, nec sane minimos gentium ritus , de quibus in proximis orationibus siet mentio , quosque Urbis. et O bis Praesules defaecari, et in sacra nostra transferri posse censuerunt , magna cum ratione , summa cum laude, translatos esse
judicetis. Idibus Aprilib. I TIT. Philippus Trenta pro S. R. Ecclesia Bononiae praetor.
Romani mores erga vita fructos servaverint, quos ab illis Christicolae acceperint. Moribus, Sodales, antiquis, scribit Ennius, rem stetisse Romanam : quam quidem vatis sententiam, ( seu brevitate carminis perinpensa , seu veritate 3 , e quodam veluti oraculo (i) effatam Tullius exsitimat. Profecto non ille vobis a vero penitus abscessisse videbitur , si vel unice inspiciatis quanta cum contentione Quirites , quanta cum animorum tenacitate patrios ubique mores, et majorum instituta retinuerint. Tantum ista invaluit opinio, ut in illa rerum Romanarum senectute, ac pene morte , receptos nonulli Ethnici recens accusaverint mores, deploraverint abdicatos (a) , quibus, T a ui
ci M. T. Cim da Rembl. in Fragm. l. . cad Soromea. I. s. e. o. Emim. I. s. c.
163쪽
ut ipsi (IJ ajebant, Annibalem a moenibus , a Capitolio Senonas repuI
runt . Et licet summus ille Africae antistes accusatores nedum validis, (a verum etiam fulgentibus armis omnino profuderit, tot, tantaeque tamen antiqui moris videntur tunc superfuisse reliquiae , ut Roma quamvis puro esset sidere adflata , quamdam tamen veterum morum imaginem , et extrema velut lineamenta servaret. Non
paucis id mihi videor jamdiu ostendisse argumentis, dum aliquot
Romanorum , ut ut aras vitantium , et fana , residuam adhuc , nemque extinctam penitus, erga patrios mores proclivitatem superioribus declaravi sermonibus, in quibu; multa quae optimi sane Pontifices aut sustinuerunt, aut reformarunt, aut correxerunt, aut densque omnino repudiarunt, indicavi. Igitur, quoniam apud Ethnicos Februario manes mense gaudebant, triplicem hodie, Sodales, exponam erga vita functos parentandi consuetudinem a veteri Qubritium more manantem , atque ad sequiora usque saecula conserva tam quam , juxta puriorem , crassioremque populorum indolem , aliquando probandam , quandoque ferendam , saepe increpandam, increpatamque vix radicitus avulsam invenietis . a. Triplici vita functos honore colebant veteres: floribus, epulis, si licerniis . Quam sane consuetudinem ad viciniora usque saecula servatam esse probabo. Verum non rem ante aggrediar, quam communem illum hominum , si vis etiam , doctiorum err rem detegam, qui cum epulis silicernia confundunt. Funerum enim,riunt hi, coenam esse si licernia , funerum coenam epulas mortu les; ergo bicipiti nomine rem unam designatam esse confirmant: sed immane quantum a vero absint, dicenda demonstrant. Igitur
nil aliud si licernia fuisse intelligo , quam ciborum quorumdam , liquorumque adpositiones silicibus, aut sepulchralibus aris lapideis,
vita functorum ossa tegentibus et inde ergo dicta silicernia, coena silici nempe imposita, qua sane vulgariores omnes gaudebant manes ; itaque fullonum usque, cementariorum , ac fabrum animas fiali cerniis non arbitror caruisse. Cum enim, ut ait (3) Lucianus, unis cuique persuasum esset umbras, ab inseris reduces, coenare quidem , utcumque liceret, circa nidorem volitantes , ac depasta tandem , ut scribit Virgilius, altaria linquentes, misellum hoc supremae pietatis ossicium jure arbitror nemini fuisse denegatum . Hoc ex Plauto nostro potissimum arguo et dum enim indignissimae sortis coquum vult recensere, illum dicit, qui si licerniis ibat coctum s
cit Simmae. In Ret t. pro Ara victoriae . cra Lueian. in Dialog. moria risca 3 S. Aug. de Cis. Dei in prium c a virg. Aeneia. s. s.
164쪽
LIBER III. DISSERTATIO III. I s
cium ; quia nempe vilissimo cuique conducenti inserviret ut mortuis in dies coenam daret (i; . Coqvus ille nundinalis est. Ob eam rem oreus recipere hunc ad se noluit, Ut esset qui mortuis coenam daret (a . Homo igitur nemo licet nihili, coena hac funeris, his carruisse videtur silicemiis , nisi forte cui iratus haeres, ob rem a testatore decurtatam, suprema haec pietatis olficia denegasset: . . . . . Sed coenam funeris heres Neglietet iratus, si rem curtaveris (3 . 3. Verum immane quantum a silicerniis epulae abessent, ex rei Romanae scriptoribus facile colligo . Sili cernia enim manibus dabantur omnium etiam vulgariorum ; epulae populo . Si licernia vilissimo cuique vita functo parabantur ; mulas nonnisi memoriae clarissimorum in republica virorum extrui fas erat: si licernia super silices, arasque lapideas, ossa tegentes, vidimus fuisse impositas, epulae plerumque parabantur in foro, longeque a tumulo, opiphro, lautoque convivio, non sane cocto per nundinalem coquum ineque convivium ipsum sine ludis scenicis quandoque, aut gladiatorio munere celebrabatur. Faustus quidem Sullae filius ludos gladiatorios in honore defuncti patris exhibuit is , populumque lauto convivio excepit: Quintus etiam Maximus mortui Africani patris nomine (s lautum populo dedit epulum, in quo , cum toto soro (63 strata triclinia essent, tabernacula duxit statuenda convivis. Denique absoluto Ilectoris funere, si Ilomeri (T fidem sequamur, Graji proceres:
E tumuli redibant, atque deinde Bene collecti convisabantur splendidum convivium . . Viso silicernia inter, epulasque discrimine, triplicem hunc erga mortuos honorem apud eos quoque vio servatum esse Romanos, qui Christiano dogmate imbuti, ab idolis abhorrebant, et f nis : hos enim suis floribus , suis silicerniis , suis demum epulis. erga vita functos Christicolas usos esse contendo . Tenuis licet, frequentior tamen manium honos fundendis erat in floribus: Tu Marcellus eris; manibus date lilia plenis Purpureos spargam fores , animamque nepotis His saltem accumulem donis (8 :
c M. T. Cic. in orat. pro Muren.c a Dio Cassius I. T. Livius I. l. Bomer. Iliad. ci) viro Aeneida s.
165쪽
Rara est vetus inscriptio , quae non haec habeat, Aram rosis exornent (1 : Poeta rarus, ne dicam nemo, qui haec non scripserit: Sertisque sepulchrum.
Ornabit oestos (a : Tu tamen extincto feralia munera ferto Deque tuis lacrymis humida serta dato (33 : neque id quandoque omisere historici; de Nerone enim aiunt non defuisse, qui perlongum tempus vernis, aestivisque floribus, tumulum ejus ornarent h) :s. Primos sane Christicolas Antoninorum aevo ab hoc more
abhorruisse tradit (s) Justinus: quod profecto apud Minucium so)
his confirmat verbis Octavius: Coronas etiam septi Ichris denegatis: hoc tamen diu non obtinuit; nam Hieronymi aevo mos passim acceptus, ac ferme comprobatus: Caeteri mariti , ait (T)ille , super tum Ios conjugum spargunt violas , rosas, Illia, purpureosque flores , et dolorem pectoris his ossiciis consolantur: Poeta vero christianus hospitaelem quasi charitatem florum h1ne effusionem appellat, dum inni (8 : Adde rosis hospes balsama puniceis . Acerrimus tandem purioris assertor dogmatis Prudentius ab hoc more non abhorret; dum enim defunctorum canit exequias, haec
Nos tecta fovebimus ossa molis , et fronde frequenti. 6. Verum , ad silicernia veniamus. Dapes fuisse has vidimus sepulchris impositas nedum clarorum hominum , verum etiam vulgariorum , quorum manes, quasi ab inferis evocatos cibis adpositis vesci, putabant Ethinici, ac delectari. Eumdem sunt ex Christianis quidam morem secuti: non enim ad martyrum dumtaxat luminios, verum etiam ad quaeque sepulchra cariorum, cibos, et vina.eadem quasi ducti opinione adferebant; ita enim ait (IC ignotus auctor sermonis inter eos S. Augustini et Miror , cur hodie tam
perniciosus error increverit, ut super tumulis defunctorum cibos, et vina conferant, quasi egressae de corporibus animae carnales cibos requirant . Atque hanc quidem consuetudinem a superstitione purgatam non
ci xlrehm n de Fan. Rom. Grater. Et tu passim o xi Propere. Ele . I. 3. 33 ovid. Trist. lib. j. eleti. Sueton. in Neron. c. j S. Iusti mare. in Apol. r. a. cca Minua . Felia. in Octavio. s. Eieron. ad Panam ch. csj Nisonius in Epitaph. caran. 3s.cui Prad. Ch temerinon. hymn. L . in executis defunct.cio 3 Auctor Sem. olim is . de Sanetis una CXC. in Appenin ad seran. s. Augustini.
166쪽
LIBER III. DISSERTATIO III. Is I
quorumdam suisse , sed pervulgatam in Africa ex (IJ Augustino colligimus et de sua enim matre testatur, ad memorias eam sanctorum venisse ( non hi sane erant martyres ; sancti enim , qui in fide d cesserant , dicebantur et ibi vero eam, sicut in Africa solebat. pultes , et panem , et merum attulisse; cum vero ab ostiario prohiber tur , ubi hoc episcopum vetuisse cognovit, tam pie , ac obedienter ample xa est, ut ipse admiraretur, quod tam facile accusatrix potius consuetum dinis suae. quam disceptatrix illius prohibitionis essecta sit: ista vero comsuetudo altiores eo radices egerat, ut debitum quasi recenseretur pietatis ossicium; Tu subtrahis guttvri tuo (in avaros ait immortalis idem Africae (a) antistes ille forte cum mortuus fueris calicem super te nou ponet, aut si forte ponet calicem , ipse inebriabitur , ad te nulla stilla descendet. Denique Consuetudinem, qua rudiores Christicolae san tos mero perfusos e sepulchris credebant exhilaratos, licet illaud bilem , ignoscendam tamen duxit his versibus Paulinus(3 :
Ignoscenda tamen puto Quia mentibus error Irrepit rudibus; nec tantae conscia culpae Simplicitas pietate caret, male credula Sanctos Perfusis halante mero gavdere sepulchris .
At ignoscenda h1ec sane dixisset nemo ; nisi rudis illa simplicitas
materno illo lenitatis spiritu , quo nostra numquam Caruit Ecclesia, conspecta esse dicatur; tunc enim , licet culpam non vitassent, v niam tamen poterant meruisse. Cum autem omnia ebrietatibus tractu temporis miscerentur, si licernia haec, sive, ut ait Augustinus ,
ista quasi parentalia superstitioni gentium simillima, sanctiores episcopi interdicenda duxerunt , tamdemque cessarunt ; aliis erga mortuos pietatis ossiciis antistitum providentia decretis .et. Nunc ad epulas descendamus, quae sane diuturniorem apud nostros, quam silicernia, habuere progressum . Uti epulae apud Romanos non nisi in clarissimorum hominum vita functorum m moriae celebratae , ita et apud Christicolas non nisi in memoriam martyrum, hoc est hominum sortissimorum apponi solitae. Nostri quoque triclinia sternere, tabernacula statuere, opipara consu verunt celebrare convivia, quin et epuli quoque vocabulo dona, da duxerunt. Memorim Tullius hominum bene de republicam ritorum censuit immortalem, quae si non esset longior quam vita,
167쪽
nemo(I esset tam amens, qui maximis periculis, et Iaboribus, ad summam laudem, gloriamque contenderet. Idem, rectiusque omnino, Christicolae sunt arbitrati: martyrum enim memoriam ita censuere gloriosam, ut, qui extremum spiritum in ipsa victoria est dissent, eos sane indicarent coelestium sedem, et locum consec tos, et, quibus brevis vita data esset, memoriam reddendam esse vitae sempiternam. Itaque in perpetuum vivere, immo verum orbri ad vitam, qui ita moriuntur , scribit sa) auctor anonymus Commentarii in Iob Origeni tributi, sestivamque ait diem lauto epulo, laeto convivio celabrandam, quo sacerdotes, et populos, pupilli, viduaeque hilari festivitate saturarentur. 8. De hoc sane populari epulo, in memoriam martyrum Celebrato , ita loqui videntur patres, ut pene turpe ducerent laetis his abstinere conviviis . Igitur Nagi angenus s3) omnium quidem ma drum memoriam hilari omnino solemnitate colendam esse anima, vertit ; ac Theodoreres Petro, Paulo, Thomae, Sergio, Ma cello, Antonio , Mercurio, aliisque sanctis martyribus solemnit tes monet populari epulo peragendas . In his autem conviviis congregatum tradit Paulinus populum distincte per accubitas ordinari (so ac ita profluis impleri cibis, ut ante oculos benedictionis ubertas evangelicae versaretur .
s. Denique licet agapes episcopi plerumque tollendas esse dixissent, haec tamen in martyrum memoriam convivia voluere servamia. Igitur nedum inclinato Cassiodori aevo, quo agapum nulla mentio , verum, et Nicolai Papae, ita laetis colebatur martyrum m moria conviviis, ut jejunare turpe esset, scelus vero putaretur tam lium dierum gaudia temerare e Cunctorum judicio, Cassiodorus so) ait, sceleratissimus habendus est, qui talium dierum gaudia temerare contendit et Nicolaus vero ad Bulgarorum consulta respondens , haec (T scripsit: Ergo hi nati utique Deo sunt, quando visi sunt oculis insipientium, mori: quod si quis de edrum nativitate laetatur, non jejuniis, non abstinentiis , non ullis denique debet vacare maeroribus . Io. Verum cum ea hominum sit conditio . ut virtutes ipsae senescentes in vitia deflectant, eo ebrietatis haec processere convivia , ut centuplicatas bibitiones nimiam in noctem producerent, nec siliter se exaudiri posse confiderent, nisi in martyrum memoriam
s. Paulin. In itinere f. Rufin. ep. D. Mas n. AureI. Cassiodoriis variar. I. g. Ad consulta Bulgaron m so
168쪽
LIBER III. DISSERTITIO III. ist
riam luxuriosissime biberent, ac (i super sepultos se se sepelibrent. O stultitia hominum. (a riebat Ambrosius, qui existiinant illis ebrietatem placere, qui jejunio passiones sustinere didicerunt. Jure igitur optimo hos increpans epulones, et combibones, Africanus antistes et Horum , ait, mari res fastidiue calices , despexisse tartagines . odisse lagenai (S .
II. At sanctioribus reclamantibus incassum episcopis, ino dinata , et luxuriosa haec signa laetitiae nedum Cassi odoriano aevo manentia vidimus, sed ad Carolum usque Mannum legimus conservata. Etenim S. Bonifacio teste, apud Germaenos, ab erroribus ad veram fidem recens conversos, eo quorumdam imperitia, ne dicam audacia processerat, ut juxta ecclesias sub nomine martyrum nedum potationes, et prandia . verum etiam hostiae immolatiliae ria tu omnino pagano offerentur; execratamque hanc a concilio Germanico consuetudinem avelli opus fuerit, atque extirpari (s . II. Haec sunt, optime Princeps, quae de triplici hoc more, quo vita functorum veteres memoriam colerent, atque observarent, quem a gentibus Christicolae acciperent, a gentium , patrumque monumentis conjectare sum adgressus. Sileat igitur acti , se putaro, temporis, sileat nimius vetustatis laudator; sua enim sunt cuiaque aetati vitia, suae cuique virtutes . Magnos sane, optime Princeps, fortissimosque viros protulit antiquitas, praeclara etiam pra tulit exempla virtutis; at nec aetas haec desiderat nostra , nec invidet, satisque habet, si Te vel unum ostendat. Deus optimus maximus, nostrum, et bonorum omnium favens votis, id praestet, ut, postquam diutissime nostrae fueris praesidium, et decus aethtis, magnum deinde habeant remotiores exemplum, quod exstet ad memoriam posteritatis sempiternam.
Lalendis Februariis III 8. Philippus Trenta pro S. M Ecclesia Bononiae praetor .
co S. Angusti de morib. ecclesiast. e. c S. Bonifae. Post epist. GL Q S. Ambros. l. L. de Elia, et Miunio. cta Idem ibid.L Aug. de diveri. c. serm. a io
169쪽
In qua agitur de veterum sententia Christianorum in servandis cadaveribus propter mortuomm ananasim .
Diu , Sod es, multumque dubitavi, quid veteribus causae foret
Christicolis, cur non corpora unguentis , donec vitam agerent, honestantes, omnes Arabiae odores funeribus reservarent, ut apud Munucium (I Octavius tiebat quondam. Si cultioris notae viris, de re Christiana agentibus, assentimur sa), hi Flavium Clementem a Domitiano interfectum eo Christicolam fuisse demonstrant, quod
eumdem contemptissimae inertiae dirum Suetonius (3 appellet. Idemque conjiciunt de Pomponia Grecina superstitionis externae rea mar, ii judicio permissa, mi longa aetas et continua tristitia fuit (U . Cum igitur cultum nisi lugubrem, animum nisi moestum , continuamque s Ierent Christicolae praeses erre tristitiam, et, ut ait (S Octavius. pallidi, trepidi, misericordia digni essent, quid quaeso causae fuerit, cur in ossa postmodum, et cadavera, unguentorum molem, atque aromatum congesserint pene infinitam 3 Si enim ex nostris audiamus antiquos rei christianae scriptores: Cadavera vivo (6 , ae lacte pedistisa, siccataque, aromatibus commista condebant: horum autem ea erat congeries, ut haec praecise Tertullianus scripserit: Si Arabiae set quaerantur odores, sciant Sabaei pluris, et carioris merces suas ehristianis sepeliendis prosigari. Istam vero consuetudinem nedum acer-hiori Christianorum aevo servatam, verum etiam, pace ubique par ta , auctam atque amplificatam ex Paulino (8 , Prudentio, Corippo Gregorio Nisseno, ac centenis aliis ita nitide accepimus, ut supe sit nullus dubitationi locus. a. Dum tanti cultus in funere cum tanta vitae negligentia pingnantis causam non sine magna mentis haesitatione quaerebam , dubitationi huic nostrae haec altera accessit: si enim, ut quidam authumant, moerentes ubique Christicolae id egerint, ut se gentium odis
170쪽
LIBER III. DISSERTATIO IT I ss
odisse mores profiterentur, cur quaeso in funerum cura morem agentibus etiam receptum sequi non omnino piguerit Nemo enim vestrum ignorat, Sodales, unguentorum , atque aromatum copiam in funeribus ita fuisse gentibus acceptam , ut eam inter debitos i neris sumptus recensere non dubitaverit Macer (I jurisconsultus. Si vero gentes quoque dicamus in cura funerum Christicolas imit tos, cur non et rogis imponi corpora moris fuerit 3 Cur nostris. buseta vitantibus, corpora immo servare, ac millenis placuit balsamis. atque odoribus delinita recondere 3 Meum non erit, Sodales, absobvere, sed in ea explicanda ita versabor , ut quae ad illam declarandam conferre posse mihi videntur, proferam . 3. Continuam Christianorum tristitiam, ne actum agam, explicare minime aggrediore neminem enim latet eosdem altiora, a que immortalia appetentes, mortales omnino despexisse delicias.
uno verbo Cruci nomen dedisse . quae quidem gentibus ita erat stultitia (a) ut omnium peripsema facerent Christianos. Abjectam eorum igitur mittens, despicatamque vivendi rationem, egregii cubtus in senere causas requiram, easque potissimum, ob quas, cum gentes in condiendis corporibus imitarentur , ab iisdem in vitandis
mirum in modum bustis, rogisque abhorrerent. . Meam igitur habetote rationem. Ita enim opinor, Christianos imitatos esse illarum gentium rationes, quae anastasim fatentes sedulam, immo summam, in condiendis, condendisque defunctorum corporibus, curam adhibendam esse censuerunt. s. Eam sane, quam nos profitemur, anastasim Atticis fuisse parum probatam auribus Paulus vel ipse nos edocet, quem Ath nis cum de resurrectione mortuorum disserentem audirent, qAidam quidem irridebant. quidam vero dixerunt: audiemus te de hoc iterum (3 . Vobis autem, Sodales, Attico licet sale respersis, anastasim nostram
facile persuadeam vetustissimis,clarissimisque philosophis,atque gemtibus longe Apostolo antiquioribus, nedum notam esse, sed et prohatam. Si enim Lactantium audiamus. Non modo prophetae, sed etiam vates, et poetae, et philosophi, anastasim mortuorum futuram esse eo
. Equidem non solum Aegyptios, sed etiam Hebraeos omnes, si Saducaeos excipias, anastasim fassos esse perlegi: quare ut Pharisaeorum gratiam sibi Paulus conciliaret, cum eum Judaei vellent
