Philippi Trenta IC. nobilis asculani Limon sive Urbanarum quaestionum libri tres

발행: 1782년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 로마

171쪽

is 6 URBANARUM QUAESTIONUM.

in frustra concidere notissima illa protulit verba : De resurrectione mortuorum ego judicor (i . Quam ob rem, et Pharisaeum se, et Pharisaeorum iectam vocat inde certissimam (a). Ilis autem universis plures accessere gentium philosophi, inter quos Varro (3 Democris tum , Lactantius ait eminuisse Crisippum .et. Equidem si Tullio fidem praebeo, quoddam huic excidit

verbum de mortuorum anastasi, in Eleusiniis recepta mysteriis, ibeet haec nigro silentii velamine obducerentur: ita enim ait (s): Inbtiaque, ut appellantur , ita reUera principia vitae cognovimus: neque solum cum laetitia vivendi rationem accepimus, sed etiam cum spe meliore moriendi. Et licet verba haec potius animorum immortesitati, quam corporum aptentur anastasi, tamen et anastasi favere vel ex eo colligi valet, quod Tertullianus scripsit, qui in mysteriis traditam resurrectionis imaginem non dubitavit asserere; haec enim (6 habet: Signat illic in fronte milites suos; celebrat et panis oblationem, et imaginem resurrectionis inducit. 8. Ac gentes quidem anastasi faventes eo tantam in curandis defunctorum corporibus operam adhibuisse videntur, quo futura est crederent resurgendo aptiora . Quanta Aegyptiorum cura circa mortuorum corpora fuerit, quantum impendium, ne noctuas Ath nas mittam, libens praetereo et eam tamen praeterire legem non possum, quam suis Democritus gentibus adsignavit. Is enim, ut cadavera faceret reviviscendo quandoque habiliora, nedum ne corpora comburerent edixit, verum etiam graviorem illum praecepit sumptum, ut in mellis dolio servarent. Jure igitur eum risit (et V1rro , dum dixit : Heraclides Ponticus plus sapit, qui praecepit . ut comburerent, quam Democritus, qui, ut in melle sertarent . hem si vulgus sequutus esset, peream , si centum denariis calicem mulsi emere

possemud.

p. Ne vero dubitetis, Sodales, tantum a Democrito jussum impendium , ut condita et condita sic cadavera aptius revivisc rent , praesto est vobis Plinius, qui eamdem hanc Democriti l gem ita insectatur, atque sententiam (8) : Similia et de asservandis corporibus hominum , et REVIVISCENDIS promissa a Democrito Gan, lai , qui non revixit ipse .lo. Quod si Plinius, et Varro , et alii quirites, hanc mo mortuorum reviviscentiam improbant, ac derident, non improbant

sanes

172쪽

LIBER IIL DISSERTATIO IT is et

sane, qua novam , et inauditam, sed potius qua nimium , quam par sit, humanitati morigeram. Sane Maro noster, dum similem his (i) versibus refert anastasim:

Has omnes, ubi milie rotam Golvere per annoILaetheum ad fluvium Deus evocat agmine magno Scilicet immemores , supera ut convexa reuuant Rursus et incipiant in corpora velle reverti,

ne nostram erga humaenitatem vilis adulator appareat, haec longe ante praemittit is et Sit mihi fas audita liqui.

Puerilium enim ista deliramentorum , avidaeque numqvam desinere modi talitatis comenta esse dicebat (3 Plinius ; atque inde non asservata Romanis cadavera, sed combusta. I i. Quae igitur, Sodales, apud gentes anastasi faventes, corporum causa suerit sedulo asservandorum, nempe ut aptius reviviscerent , satis, ni fallor , exhibui. Illud superest, ut Christicolas ostendam non ea ductos persuasione ( si Lactantium fortasse exceperis , quem per summum errorem existimasse indicavi (U Christi integrum corpus patibtilo detractum ..., et sepulchro diligenter inclusum . . ne laesum , ae dimidiatum corpus ad resurgendum inhabile (s redderetur morem illum condiendi aromatibus cadavera , verum ad futuram dumtaxat corporum anastasim declarandam retinuisse. Igitur Pr dentius , postquam venturam praecinit versibus mortuorum mastasim, inquiens: Venient cito secula, cum jam

Socius calor ossa revisat, Animataque sanguine vivo

Habitacula pristina gestit (C :

ob hanc rationem, maximam, ait, sepulchris curam impendi,ob hanc myrrha corpus adspergi,nempe,ut Sabaeo servet corpora medicamine. Hinc maxima cura sepulchris Honor ultimus accipit artus , Et funeris ambitus ornat et Candore nitentia claro Fretendere lintea mos est; Aspersaque rur a Sabeo

CORPUS medicamine SERVAT (et . I a. Huic

la, Laetant. Fimiam Iastit. divin. davera sapient. l. S e. cc Prud. C themerinon. hymi. go. in

exequ. iniunctor

173쪽

rsa URBANARUM QUAESTIONUM.

12. Nunc etiam pertinent, quae nos docet Corippus, qui, dum Iustini1ni mortem imperatoris non aspernando prosequitur racinmine, tot tantisque testatur fuisse unguentis delibutum, quot, quae

laque ad Caesareum cadaver aeternum servandum satis essent (I . Centum aliae species, tinguentaque mira feruntur , Tempus in aeternum sacrum servantia cor I.

IS. Inde etiam est, quod christianissimi aevo Theodosii ne. dum a rogis omnes abstinerent, sed . si Macrobio (a credamus , busta omnino improbarent. Inde demum Theodosio proximus (3 Augustinus haec circa corpora medicamina , et unguentaria piet tis ossicia , non improbans: ad Dem resurrectionis adstruendam perab

nere commemorat.

I . Haec, Sodales, breviori oratione, ne vestra videar ab ti benignitate recensuirat quae expectanda mortuorum anastasi gemtes crediderint, quem inde Christicolae morem derivarint, quosque hac de re ex remotissima temporum antiquitate eruere mihi datum sit haberetis .

Ralendis vrilibus I 8o. Philippus Trenta pro S. R. Ecclesia Bononiae praetor.

DISSERTATIO V.

De sacris Choreis . Choreas vel cum ipso terrarum Orbe fuisse exortas ita facile puto, ut artem omnium primam fuisse concedam . Cum enim illae nil aliud esse videantur, quam viva quaedam gestiendi ars, ob quam vario pedum, brachiorumque motu , intimi animae sensus nedum eliciuntur, verum etiam quodam veluti penicillo oculis subiecta fidelibus exprimuntur , quis profecto erit tam vecors, quis tam ex pers ingenii, qui primos omnium parentes, in illam vitae beatit dinem ortos, qua mare, terram, arbores, animalia, omnia demnique ipsis facta, quaelibet cum ipsis nata, universa ipsis magno Numinis benificio iidem subiecta prospicerent. non statim cohceptam animo gratitudinem, atque alacritatem palmis, vultu, ociniis , tota demum totius corporis exultatione expressisse arbitretur

Macrob. I. I. c. I. grata.

174쪽

LIBER III. DISSERTATIO T. I sy

Iustam igitur hanc erga Dei optimi maximi beneficia exultati

nem, gratum hunc totius corporis motum principium fuisse non injuria arbitrari quis posset, unde sacrae habuerint ortum Ch reae: itaque sacrae Iic omnium primae . a. Sacris quidem Eebraeos Choreis usos nemo non videt ;Aegyptios vero in sacris maxime Isidis, atque Osiridis, Choreis deis ditos pene omnes tradunt: Orpheus Choreas Graecis dedit, Numa Latinis, qui Salios instituit. Sacro igitur epulo ab his per1cto (et

quidem ita lauto, ut, qui bene coenasset, se satiarem in modum cohnasse diceret sacris opera dabatur Choreis 3. In ipsis itaque nascentis Ecclesiae incunabulis ( quo ad Ch

reas maxime spectant, aliasque jucundiores vivendi consuetudines rudes plerumque constat fuisse Christicolas, ut vetera , in quibus et nati, et educati, non ita facile instituta relinquerent, aut rM dicitus exstirparent. Non ego sane Hadriano Caesari assentior, qui ad Servianum scribens, saturam, non historiam, scripsit his (I verbis : Aegritum, quam mihi laudabas, Semiane carissime , totam didici levem , pendulam et ad omnia famae momenta volitantem . illi, qui Serapin colunt Christiani sunt ; et deooti sunt Serapi, qui se Christi episco pos dicunt. Nemo illic archisinagogus Iudeorum , nemo Samarites, nemo Christianorum presbiter , noό methematicus, non aruspex, non aliptes. Ipse ille patriarcha, cum Aegyptum venerit, ab aliis Serapidem adorare, ab aliis

cogitur Christum et et licet Marcellinus de Serapidis templo, tamquam de quodam loquatur (a Orbis miraculo, nec ullum fuisse in Orbe majus (33 Theodoretus scripserit, adhuc Ηadriano, uti pagano, atque ad satyram inclinato, non ita facile, assentior; quinimmo judico nobis omnino imposuisse Iladrianum . . . Illud tamen inficiari certe non possum quemdam altius ita insedisse aliquorum animo errorem circa ea praesertim numina, in quorum veteri praecipue tutela conquieverant, ut penitus avelli vix potuerit; ut in Antica de coelesti dea vel Salvianus evenisse testatur , quam ut propriam , atque indigetem plures sine Chrias Licolae , et quidem spect1tissimi, adorare non detrectabant (n .

s. Igitur Christicolis in fide tyronibus, atque ad vetera inclinatis , non alienum duxere pastores sacras in ecclesiam Choreas inducere, a quibus nec veteres, eosque faene sanctissimos, Hebraeorum

175쪽

16o URBANARUM QUAESTIONUM.

patres abhoruisse agnovissent. Quare diebus festis, quos populari epulo peragebant, binnum Christo ut ait (IJ Plinius, quasi Deo ean

bant ; ut proinde cantui gestus, gratum aenimum, ac laetitiam expriis mentes, fuisse adnexos facile sit conjectare. Mos enim cantum exprimendi gestibus, res, quas caenebant, decentibus, eo fuit perantiquus,

ut Philo IZebraeus (a (quem , etsi de Essenis loqui videmus, de primis omnino Christicolis censet locutum esse Baronius (33 3 trad1t eosdem in ipsis mel nascentis Ecclesiae initiis ad hymnos religiose et

Choreas post epulum devenisse, ita enim ait: Ubi omnes consurrexere, duo chori sunt in medio comaculi, alter virorum , alter feminarum: utrique suus concentor prascitur, honore praestans, et canendi peritia ; deinde cantant binnos ad Dei laudem compositos variis metrorum carminumque gemneribus , nunc uno ore , nunc alterno , non sine decoris , et religiosis rest,

bus , et accentibus . MODO STANTES , MODO RETRORS UM

GRADUM MOVENTES, utcumque res postulat; deinde postquam ute

que seorsim EXPLEVIT HIS SE DELICIIS etc. : Cujus sane Chore

rum generis per haec meminit, recitatis similia verba Plutarchus: Adjunguntur gestus conDenientes perionarum motibus , et vocis assectiones

dictis congruae is . f. Cum primum Christicolis erigendi facultas conventiculi per Caesares , quamvis Ethnicos licuisset, si ullam Gallico script ri, caeteroquin docto (s fidem praebeamus, summo loco quemdam quasi aggerem in theatri formam excitabant, cui chori nomen , uti Choreis aptum, assignarunt ( qui sane extruendi chori mos usque nune inviolatus existit ubi sane hymnis vacarent atque Choreis . Quin etiam hic (C Scaligerum allegat, qui salso dictos non aliunde, quam quod Saliis praeessent nostris, nostros authumat praesules. . Verum quicquid de Galli scriptoris sententia dicendum sit, nulla sane quod addimus falsitate laborat. Cum laetissimus Anti chiam nuncius de Juliani caede pervenisset, diem tam auspicatum Choreis celebrare Christicolae non destiterunt. In qua sane re diu , multumque mihi Theodoreti verba notavi, qui cum bellissimum retulerit Christianorum tripudium, plenaque non tam THEATRA, quam TEMPLA, effusa eorum exultatione descripserit , THEATRA quidem vocibus, TEMPLA vero Choreis laetissima praedicavit et En ejus verba: Antiocheni, cognita eaede illius, publicis epulis,

cra Plin. in eelebri epist ad Traian. xi Phila Eebraeus in tapua l. de vim

Disit iaces by Coos le

176쪽

LIBER III. DISSERTATIO V. 36i

ae festis hisi Ietebant . neque in ecclesiis solum , atque ad MARTYR IM. MONUMENTA , CHOREAS AGEBANT . Sed in theatris praedicabant Crucis victoriam , et vaticinia ilictis cachinnis prosequebantvr (I . 8. Verum laudandae , ac religiosae istae Choraee , seu dramaticae cantiones, sive , ut ipsiusmet verbis nostrae utar Ecclesiae, dulcia cantica dramatis Augustini usque tempore , in saltationes er pere. Iam vero quantum a lascivia alienum sacro cantui brachi rum , pedumque motum decenter accomodare , tantum profecto saltationem vel ipse (a testatur Tullius: Vitiorum omnium esse postr mum et nemo enim fere saltat sobriis , nisi forte insanit , neque in solitudine , neque in convivio moderato , atque honesto . Intempestivi convivii, amoeni loci , multarum deliciarum comes est extrema saltatio. s. Choreae igitur istae degeneres,saltationes hae nedum ad linxuriam vergentes, verum etiam petulantia procaces, atque omni refertae libidine, nostram misere invaserunt Ecclesiam, ut merito debuerint et iras antistitum experiri, et perpetua patrum oratione damnari . Quare optimo sane jure magnum Africae lumen Augustinus obscoenas illas saltationes his (33 increpat verbis: Aliquando ante annos non GaIde multos istum locum invaserat petulantia saltatorum et istum tam sanctum locum, ubi jacet tam sancti mari ris corpris,sicuti meminerunt mi Itiqui aetatem habent, locum inquam tam sanctum indaserat pestilentia , et petulantia saltatorum et per totam noctem cantabantur hic nefaria , et cantantibus saltabatur. scitando voluit Dominus, per sanctum fratrem n stram , episcopum UeItrtim , ex quo hic coeperunt sanctae vigiliae celebrari , illa pestis aliquantulum reluctata postea cessit diligentiae, erubuit sapientiae. Io. Licet autem pestiferam hanc tam valida Ecclesiae fulmina consuetudinem ita everterint, ut obscoenae a templis saltationes omnino exulaverint, sestis tamen diebus crassiores prope templa Christicolae Choreas agere non cessarunt; quod sane octavo usque

Ecclesiae seculo est factum , prout Zachariae Papae Bonifacius M guntinus episcopus his M) exposuit verbis: Alamanni, Bhoarii, veIFranci , si juxta Romanam Urbem aliquid facere vident ex his peccatis,

quae nos prohibemus , licitum , et concessum a Facerdotibus esse putant, et nobis improperium deputant, et sibi scandalum vitae accipiunt. Sicut affirmant se vidisse singlilis annis in Romana urbe et juxta ecclesiam . in die vel nocte , quando halendae Ianuarii intrant Paganorum consuetudine choros ducere. X II. Enim

177쪽

16a URBANARUM QUAESTIONUM.

II. Enim vero crebris, validisque conciliorum , praesulum, ac regum ictibus, nefarius omnino cecidit, atque exulavit abusus: quae tamen fulmina obscoenra tantum dicimus perculisse Choreas; nam decimo ac septimo usque seculo , hoc est proxime elapso, presbyterorum coetus, populusque Limosinus in sesto S. Marcelli, ad finem cujusque in ecclesia psalmi, se in honorem Marcelli saltare. et cantare elata voce (i profitebantur et cujus rei quid simile Jesulta olim Meneterius se vidisse (a) testatur . I a. Puram, germanamque istam in sanctos laetitiam , non sua sane vacuam virtute , moribus dicamus oportet praeditam fuisse simplicibus , a simulatione quavis immunibus . Hodierni mores majorem quamdam praeeserunt mentis aciem accuratioremque mum ditiam . Simplicitatem odimus, creduliores dicimus veteres, omnia censoriis oculis judicamus, universa rhonchis excipimus, naso quaelibet adunco suspendimus , nil nisi cum judicio . ac delectu agendum esse praedicamus. Verum dum frontem ubique contrahimus , dum omnia depresso ad mentem supercilio damnamus, vitia nova fortasse discimus , virtutes veterum abdicamus . Sexto Lal. Novemb. II 8o.

Philippus Trenta pro S. R. Ecclesia Bononiae praetor.

DISSERTATIO UI.

De disertis Gentium ritibus ad Christicolas derivatis . Christianos quaedam ab Ethnicis accepisse , plura derivasse; a

cepta vero, ac derivata defaecasse , sanctificasse , superioribus t te paginis disseruimus. Quae supersunt, nec sane pauca supersunt, quoniam suum ad finem nostra properare videtur oratio, idem probare conantur institutum, at nisi forte me communis

decepit, bene probabunt. A templis igitur, sive potius a germana

hujus vocis significatione , sermonem incipiam . a. Christiani, Antoninorum aevo ad tempora Constantini, illum non alio nomine donabant locum, quo ut exolverent vero Deo vota conveniebant, quam ecclesiae, basilicae , conventiculi. Ipsimet Ethnici templum , et ecclesiam res duas esse censebant, velut ab teram alteri adversam , atque omnino contrariam . Quare Caesar

178쪽

LIBER III. DISSERTATIO VI. 16s

Aurelianus in sua ad senatum epistola haec (I ait: Miror vos, patres sancti , tamdiu de aperiendit Sybillinis dubitasse libris, proinde quasi in Christianorum ECCLESIA,noue in TEMPLO deortim omnium tractaretis. 3. Ianc eamdem vetustiores sententiam habuisse Christicolas,e Zenone Xeronensi sal quam nitide eruimus riente: Proponimus itaque , ut saepe contigit, in unum sibimet convenire disersae religionis diem .

quo tibi ECCLESIA . illi adeunda sint TEMPLA : quibus verbis nil

certe clarius ad ostendendas ecclesias templis fuisse oppositas . . Basilicas quoque nostri, et conventicula, ante imperantem Constantini sobolem ecclesias appellavere, non templa: nulla enim habuisse Christianos templa Minucius (3 affirmat: cui favens Arnobius , de Caesaribus queritur, cur jusserint: Conventicula dira , in quibus summus oratur Deus Oratoria vero verborum volubilit te Lactantius, quasi nil Christiano homini esset cum templis age

dum (s ita gentes insequitur: did sibi TEMPLA, quid arae volunt,

quae ipsa simulacra . quae aut mortuorum , aut absentium monimenta

sunt 3 Ideoque cum Christianorum alio loco (C nominare cupit e etesiam, haec ait: Uniseratim populum eum ipso pariter CONVE TICULO concremavit. s. Quid , quod recentior ipsis Hieronymus, basilicae nomen usurpans, templi vocabulo opposuit inquiens: Cum 'Iuliano persecutore sanctorum BASILICAS aut destrueret, aut in TEMPLA converteret (T . 6. Tandem Christianae legis amplificator Constantinus, ejusque soboles, dum templa nominavit, gentilium fana intellexit, ut patet ex ipsius mei legibus (8 in Orbe Romano tunc editis; ideoque acris ingenii vir Gothostedus (ρ recto argumento nos docet nomdum anno CCCXXVI. a Constantino templa gentilium eversa; nam ita ea se (im lex habet: Provinciarum judices commoneri praecipimus,

ut nihil se novi operis ordinari ante debere cognoscant, quam ea complemverint , quae a decessoribus inchoata sunt; exceptis dumtaxat TEMPLORUM aedracationibus: ubi templa interpres eximius non sane pro ecclesiis, sed pro fanis sumenda esse animadvertit. X a T.Ve

cap. R. de oti . Error

es) Idem de iustitia l. q. c. ra. D s. Hieron. in epist. - .Ripuar. Pra-sbyter. ad vers. Vigil M. is 3 in Codice Theodosiano tot. tit. de Fid. ChthoL et tot. tit. de Pagania saeri et et templis.

va Dionis. Gothoh. i. leg. 3 de overi publie. Cod. Theodos.cio) In dicta lea. s. Cossi Theodosian.

179쪽

16 URBANARUM QUAESTIONUM.

. Verum cum Caesarum religio Christianorum paulo post aut dirueret, aut in ecclesias gentium templa converteret, sensim templi vocabulo odium detractum , aut imminutum . Quam ob rem templorum nomen nostris acceptum, atque a sanctio us rei Christianae scriptoribus ecclesiis omnino attributum ; eoque res postea defluxit, ut apud cultioris notae homines visum sit ecclesiae vocabulum Graecam potius linguam , quam Latinam sapere simplicibtatem . Uno, ut rem conficiam , Theodoreto utar scriptore , atque teste , qui (I haec ait: Dirutorum templorum materia , templis

arisque martyrum excitatis, expiata est: svis enim moravis DominAs noster in templo pro diis vestris induxit; pro Pandiis enim, et Diasiis, et Diondistis, hoc est 'rodis , Liberique patris solemnitatibus, Petro . Paulo, Thomae , Marcello , Antonio , Mauritio , aliisque sanctis mari ribus solemnitates populari epula peraguntur. En igitur templi vox, a qua veteres abhorrebant Christicolae, post Constantinum ad nos usque , nedum Christianis accepta, verum etiam in scribendi morem im

8. Atqui nedum templa , sed et vasa fuere gentium sanctificata , in usumque nostrum optima sane ratione conversa: cujus pervetusti moris, laudeque dignissimi, clarissimum habeo testem Optatum (a) Mileuitanum , qui ne dum de vasis, verum etiam de similibus gentium usuariis rebus a Christianis in sacros, aut pios usus commutatis, haec ait: Si adsit indocatio nominis Dei ; ipsa incoratio santiscat, quod pollutum esse videbatur. q. A vasis pio usui, vel sacro destinatis, ad lavationes, in sacris adhibitas , descendamus . Lavationes in quibusque religi num ossiciis debitum sacrorum censeo fuisse initium. Ita enim ait (3)Plautus: Nunc lavabo , ut rem disinam faciam.

Eo lavatum , ut sacruficem .

Et aliis locis ubique passim .io. Qui ergo sacrificaturi non lavabant , quodam sagrilegii crimine polluebantur teste (sJ Livio, qui haec habet: Quidnam tu hospes, paras Inceste sacriscium Dianae facere, quiu in ante vi Do pei fuderis flumine Z cum quo consonat belle Virgilius (6 :

cob virgil. Aeneid.

180쪽

LIBER III. DISSERTATIO N. 16s

Patriosque penates Me tanto e bello digressum , et caede recentem, Attrectare nefas , donec me stimine vivo , Abluere etc. quam ob rem de Aenea ramum Proserpinae sacratum haec infit: Occupat Aeneas aditum, corptisque recenti

Spargit aqua (1 .

II. Aquam inde lustralem in templorum ingressu Romani sacerdotes (a servabant: quin, et populum olivae ramo, vel irari adspergebant: Idem ter socios ptira circumtulit unda Spargens rore Imi, et ramo felicis olivae (3 '. Ramum vero hunc in illud postea instrumentum commutarunt vulgo dictum asperges, quo et nos utimur, pro ut nummi exhibent v teres Iulii (M Caesaris, esiorumque pontificum maximorum (s). II. Aquam hanc a lustrando nomen accepisse, vel ex Juvenale (6 colligitur : Quare Caesaribus templa ingressuris praesto erat ( pro ut etiam nunc moris est) ad Ercs pontifex cum ministris lustralis aquae vasculum suggerentibus, qua Caesares, aulicosque suos , leviter aspergebat. Memorandum profecto hujusce moris exemplum Valentiniani nobis historia suppeditat. Dum enim is Flavium Julianum templum coeteris cum aulicis ingressurum tribunus comitaretur, ponti sex paganus Cum aqua lustrali, aut casu , aut consilio, conspersit. Indignatus ille colapho, ut quidam v lunt, iniuriis certe pontificem lacessivit: quidam addunt, gladio vestis partem aqua respersam, abscidisse sy); tunc Maximus philosophus, Augusti familiaris, rem detulit ad nescium forte Julianum, qui Valentiniano vel vota divis exolvenda, vel tribunatus dimissionem indixit. At ille, omni penitus exauctoramento contentus, paulo post Dei optimi maximi nutu, ductu, auspicioque tribunatum cum imperio commutavit (S .i3. Illud quoque obtinebat apud Quirites, ut quibus veneria nox externa fuisset, sacris esset postera die omnino abstine dum . Ita enim viebat pontifex (ρ . Diis

O Aeneid. Iuvenal. mir. c. a Choat. Relis. Romam p. 211, e ath c 3 Eofim. I. a c. a. Minodoret. l. vir il. Aeneid. Soromen. l. c. s.c 3 Choul. Ioe. et t. p. tyra. , et xiis. cs Paul. oro . l. r. c. 33. Metomem et M Museum Murelii n. r. i. rub. i. n. I. Theodoret. ibid. et tab. 3. n. s. t b. n. s. e v. tata Cn. coa Poeta vetus dedi alibi .

SEARCH

MENU NAVIGATION