Philippi Trenta IC. nobilis asculani Limon sive Urbanarum quaestionum libri tres

발행: 1782년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 로마

71쪽

s6 URRANARUM QUAESTIONUM.

licentia ac libido in illistribus fomlata visa fuit , cur promiscuam foeminarum, masculori que lavationem tunc temporis insolentiae arguemur pIo. Et re quidem vera si Spartiano (I fidem habeamus, Cadisarum omnium primus Iladrianus lavacra pro sexibus separavit: quod certe evidentius constabit, si caesariana tempora paulo pra cedeutia, atque Hadriano proximiora libeat percurrere. Domitibnus enim ille Caesar . qui pueros castrari vetuit, qui religionis, ac pudicitiae asservator videri voluit, cujus aevo, ut ei sublandibtur ussites (a): Nec spado, nec moechm erit, virorum hanc tamen lavantium, foeminarumque mixturam minime censuit submovendam . Itaque cum populo lavabant foeminae, nudaeque prostabant: cujus sane vulgati moris egregium coaetaneus Martialis exhibet testimonium. At prius ignoscatis oro, Collegae optimi , si huic rei comprobandae iis Martialis versibus uti debeam, quibus ipsum Romana simplicitate loquentem audiatis oportet. Ita

enim ille Lausellam alloquitur (3 .

. nec vis mecum , Lausella , Iavari. Nescio quod magnum suspicor esse nefas . Aut tibi pannosae pendent a pectore mammae, Aut stilios uteri prodere nuda times:

Sed nihil est horum : credo pulcherrima nuda rar' Si verum est: vitium pejus habes . Fatua es: quare salua, Collegae optimi, si lavatio haec non communis 3 Si se minae cum populo non lavassent pII. Verum cum populo lavasse idem vates alio loco tradit apertius, dum his Coelim insequitur versibus is et

Theca tectus aenea lavatur Tecum , Coelia , Servus: ut quid Z oro, Non sit eum citharoedus, aut choraulis 3 Non vis ut puto .... videre.

uare cum populi Iavaris ergo pomnes an tibi nos sumus spadones 3 His certe versibus huic rei penitus demonstrandae nil clarius in m dium proferre si erit quispiam. Si enim Coeliam vates illudit, quippe quae populum, omnesque masculos spadones habuerit, ipsos , ea parte corporis prostante, per Coeliam inspectos oportuit, qua

non sane spadones fuisse vates advertit. Ia.Tam

72쪽

LIBER IL DISSERTATIO I. set

I a. Tandem balnea haec viris , foeminisque fuisse communia, alio fatetur loco poeta idem noster, dum ita Gallam alloquia

Cum faciem laudo, cum miror crura, manusque , Dicere , Galla, soles : ntida placebo magis .

Et semper vitas COMMUNIA BALNEA NOBIS :

Numquid, Galia, thnes , ne tibi non placeam 3 Et communia igitur fuisse balnea, et nudas foeminas nudis cum viris una Prostasse, nemo non videt: quod et melius, si fieri melius Potest, alio tandem loco idem Martialis ostendit his versibus (a r Inguina succinctus nigra tibi servus alata Stat , 'quoties calidis Iota foveris aquis ;Sed meus , ut de te taceam, Lecania , servus Iudaeum nulla sub cute pondus habet ;Sed nudi teram juvenesque , senesque Iavantur. I 3. Mirum autem in modum universa haec sibi nitorem com

arant a Capitolini historia, qui , de Marco (3) Antonino verba aciens, obsoletam Hadriani legem a Marco ait restitutam, ut pote qui lavacra mixta submoverit. Verum ita molles Quiritium mores, ita in libidinem inclinati, ut balneorum mixturam Elagabalus rem vocaverit: ita enim ait Lampridius de balneo viris meminisque promiscuo: quod quidem, jam antea prohibitum, Heliogabalas feri permi-st (U . Itaque balnea mista, quae impura illa bellua quodam quasi postiliminio in urbem reduxit, fuere quidem a Severo Alexandro (s Iterum, ac tertio vetita; ut hujus lascivi moris tertia tandem legenervi penitus obtruncati viderentur .

illa idem judicari fas fuerit, ac de audiendis mathematicis, quorum genus, ut ait (6 Tacitus , semper in urbe vetabitur , ac retinebitur . Si quidem Valeriani Caesaris aevo (qui ob probatam morum integritatem, postremus omnium Romanorum (n in privata fortuna, populi Romani censor est designatus vobis ostend1m ego Collegis optimis, edictum Alexandri de mistis balneis submovendis omnino conticuisse. Maximus enim ille Carthaginensium antistes Cyprianus, qui (8 salutis nostrae anno bis centesimo, ac quinquagesimo, Decii vero Caesaris secundo, aurea illa sua scribebat volumina (hoc Il est

73쪽

ss URBANARUM QUAESTIONUM.

est annis ab Alexandri edicto viginti tribus, annoque ipsius Severi sexto, ac Christi bis centesimo, ac vigesimo septimo promulgata babnea nedum viris, ac foeminis , sed et communia ait ipsis fuisse virginibus, iisque non tantum ethnicis, verum etiam christicolis Verb1 vobis in medium proseram clarissimi, ac sanctissimi antistitis

Christianas virgines , communi 1 viris balnea non vitantes, acerbe increpantis: quo certe nemo neque clarius, neque apertius moris hujusce historiam expressit; ita enim (I)ait: quid vero, quae prommiscuas balneas adeunt, quae oculis, ad libidinem curiosis , pudori , ae pudicitiae corpora dicata prostituunt uae , cum viros, atque a viriI, nudae videant turpiter , atque videantur , nonne ipsae illecebram vitiis praestant Z Nonne ad corruptelam , et injuriam suam desideria praesentium sollicitant, et invitant 3 Viderit, inquis, qua illae mente quis veniat mihi tantum r endi corpusculi cura est , et Iavandi. Non te purgat ista desiuio ; nec lasciviae , ae petulantiae crimen excusat . Sordidat lavatio ista , non abluit; nec emundat membra , sed maculat. Impudice tu neminem conspicis, sed ipsa conspiceris impudice ; oculos tuos turpi oblectatione non poliuis, sed , dum oblectas alios , ipsa pollueris . Spectaculam de Iavacro facis et Theatro sunt foediora quo conoenis, verecundia illic omnis

exuitur simul cum amictu vestis: honor corporis , ac pudor ponitur ; denomianda , et contrectanda virginitas revelatur . Iam nunc considera , an , cum vestita es, verecunda sis inter viros , cui ad inverecundiam proscit audacia nuditatis.

3Post haec, si quid addi vellem , acta omnino agere

viderer . Itaeque ad eam submovendam potius auctoritatem , qu madversariorum sententiae veterum commodant dicta scriptorum .

paucis incumbam . Varronis, ac Gellii dicta de foemineis balneis a virilibus omnino sejunctis, ea Romanorum denotant tempora,quihus veterum Quiritium sanctimonia , cum libertate vigebat. Plinii vero epistola de privatis balneis , non de publicis sermonem habuisse dicenda est; non enim argenteis soliis publica sme lavacra sulgebant , sed privata illa , quae domi suae divites possiderent; quibus et ipsi opulentiores libertini superbirent, ita mente (23 Sendica et Quid eum ad balnea libertinorum perυenero valitum statuarum , vanitim columnartim nihil sustinentium , sed in ornamentum positarum , et impensae causa i Par er sibi videtur. ae sordidus, nisi parietes magnis, et praetiosis orbibus refulserint, nisi Alexandrina marmora Numidicis crustis distincta sint. Nihil ergo ad rem nostram quae de domesticis, sic familiaribus Quiritium balneis recensuit Plinius .

74쪽

LIBER II. DISSERT TIO I. sy

r6. Ratio una superest evincenda, quae a pudicitia . et honestate prominat. Verum ita luxuriae rictu Martis moenia marcui se jam patet, ut in nulla penitus civitate hilariori vultu foedissim1 quaeque reciperentur. Ad summam non aliam eam urbem, em rerum dominam fuisse putabitis , quam fedos in pestilentia campos, in quibus, ut ad rem (i) ait Petronius , nil aliud est, quam cadaTera. quae lacerantur, aut corvi, qui lacerant. Igitur omnibus in libidinem Pronis, perditisque: suaerit se natura , nec indenit: omnibus ergo Scorta placent, 'actique enervi corpore greum . Romae hoe dedecus est populi , morumque ruina . Lal. Martiis II 6. Philippus Trenta pro S. R. Ecclesia Bononiae praetor .

DISSERTATIO II.

In A Gelli cap. 23. lib. I. De Praetextato , et Praetexta. Celebris hujusce praetextati histori1m, nedum a Gellio nostro niatide (a traditam,verum etiam apud veteres plerosque rei Romanae scriptores ita pervulgatam habemus, ut ne, lauto absoluto conviavio , crambem vobis cultioris notae Collegis afferam repetitam, satius duxerim quaedam exscribere de gente Papiria, unde praetextatus exiit, quaedam de praetexta delibare , unde nomen assumpsit. Hoc enim sane comperio in literis, absque priscorum nominum , ac morum historia, nec haberi eas hodie, nec tractari commode posse ; qua nisi tinctus lector est, atque imbutus , non pinre , nec liquide, sed quasi per nebulam optimos quosque script res potis est intelligere . Mihi in hoc genere duo erunt curae; breviatas , veritasque . Hanc , ut potero , sequar, alteram me jam credo

assecutum,

a. Papirios non plebeios tantum , sed et minorum gentium patricios fuisse constat, ex perbella Marci Tullii ad Papirium P tum (3) epistola . Patriciorum princeps Lucius Papirius Mugillanus, qui consul cum Lucio Sempronio Atratino fuit, cum antea censor

75쪽

.do URBANARUM QUAESTIONUM.

. cum eodem fuisset, anno post Romam conditam 3I2. , sed tum P .pisii dicebantur . Post hunc tresdecim fuerunt sella curuli sinte Lucium Papirium Craessum, qui primus Papisius est vocari desitus. Is dictator, Lucio Papirio cursore equitum magistro, factus est amno ab V. C. I s. , et quadriennio post consul cum Crio Duillio: hunc sequutus est Cursor, homo valde honoratus: deinde Lucius

Masso aedilitius; inde multi Moessones: deinde Carbones, et Turdi insequuntur, hique plebeji. Item et Peti, ex quibus Petus ille P Dirius, ad quem inscriptae duodecim Tullianae (i) leguntur episto-ae venustatis, ac leporum plenae .

prodiisse non ita facile dixerim ; nobilitate praecipuos usque ad urbis interitum extitisse facilius dixerim. De praetextato nempe Asinio cum Aufidio Attico consule Gordiani aevo , verba faciunt Capitolinus, et Cassiodorus (a . Rufium praetextatum Constant, norum imperio clarum , consulemque marmora (3) exhibent ordia narium : proconsulem vero in Africa fuisse dignissimum his test tur versibus Numantianus: Rexerat ante puer populos proconsuIe poenos :Aequatis Tiriis terror, amorque fuit.

senatorem Ammianus Marcellinus (s si Flavio Claudio Juliano imperatore proconsulem Achtiae factum fuisse testatur. Praeclarissimi, Valentini anorum aevo, pretextati idem meminit Marcellinus (6)his verbis et praefecturam urbi sublimius curans, per integritatis multiplices actus et probitatis, quibus ab adolescentiae rudimentis inclaruit, adertus est id, quod raro contigit, ut cum timeretur, amorem non perderet cretum.

haereditaria transivit, qui sub Theodosio claruit seniore, designatusque consul occubuit. Eum coaevus appellat Symmacus (vi ; in alios temperatum, in se sederum, sine comtemptu facilem, sine terrore rhoerendum ; hic ille ultimus gentis est praetextatus, cujus ob moditem, eodem (8 tradente Symmaco e praeter illum populi Romani inus, ratum dolorem, etiam senatus, impatiens dispendii sui, petiit solatium de honore virtutis, numenque Caesaris precatus est , ut virum, sua aetate mirabilem , statuarum diuturnitas traderet oculis posterorum. Hic ille est

76쪽

LIBER II. DISSERTATIO II ' si

praetextatus, quem optimum ex collegio pontificum Symmacus idem vocat (I) sacerdotem; quem Macrobius sacrorum unice (a eo scium , religiosorum (3 principem, religionis ( praesulem , arcanae Deorum naturae callentem (s) appellat. Hic ille est praetextatus , cui novo penitus more virgines sacri vestalis antistites statuam censuere locredam, ut in posteriori de vestalibus oratione advertemus. Ilic ille demum est praetextatus, do quo haec habet Ili ronymus : miserabilis ille praetextatis, qui designatus consul est mortuus, homo sacrilegus, et idolorum ratior, solebat lubens beato papae Damaso dicere: facite me Romanae urbis episcopum, et ero protinus Christianui (6 . 6. Sermoni do praetextatis meo finem imponam, duaes vel res afferens inscriptiones, quarum alteram praetextato, alteram CPtulinae conjugi positam servavit antiquitas (T : prima sic so habet. Vettio morio praetestato U. C. et inlustri, correctori Tusciae , et Umbriae , consulargLusitaniae, proconsuli Achclae, praef. urbi; Praef. praetorio Ilitrici. Italiae , et Africae , Cons. des. Iegato amplissimi ordinis septies , Et ad impetrandum rebus arduis semper opposito Parenti publice, privatimque reverendo ; ut etiam Statua ipsius domus honoraret insignia Constitui, Iocari que curavit. Sic vero secunda Fabia Aconia Pauliina ae. Catullini U. C. ex praefecti cons. ordinarii, Uxor Vettii Agorii praetextati praefecti, et consulis designati Sacrata deae Cereri. I aec de praetextatis: modo ad praetextam veniamus. . Praetextam togam non totam sane purpuream, sed albam fuisse purpureo praetextam limbo severioris notae scriptores tradunt. Prce textati sic pueri curiam cum patribus intrare solebant, ut ex nostro jam Gellio accepimus. In curiam, inquam, non Veterem, sed Hostiliam; curiae quippe duorum generum, ut ait (8J Varro , ubi nempe sacerdotes curarent res divinas, ut curiae veteres, et ubi senatus humanas, ut curia Hostilia, quam Hostilius aedificavit: hincque obiter noto, curiones dictos , aec decuriones, ex quo tribuum curia pars erat decima: res curiones agebant sacras, dincuriones humaenas. 8.M-

In epistis, a Pammachium . Iaretus Ed Simmae. I. go. ad ap. is,

Da ling. .. lib. s.

77쪽

5a URBANARUM QUAESTIONUM.

8. Male igitur austumant, qui universam murice tinctam M. seruere praetextam, quae purpureo tantum ad extremitatem limbo alba fulgebat: sicut enim tradente (I Macrobio m xsuxor vestis erat alium habens intextum, ita - ν. pop.r vestis est intextum habens purpureum.

s. Praetextam hanc ( a Romulo, ut Plutarco is placet seu potius a Tullio Ilostilio, ut Plinius (3 putat) inventam, usque ad

.extum decimum , Tulliano 1evo . pueri gestabant annum h): stin te Tullium vero ad annum usque decimum septimumque, quo pueritiae finis imponebatur (s Itaque modo prius illa ponebatur. moedo posterius; atque , ut praecisius rem acu tangam , usque ad eum gestabant diem, quo virilem pueri sumebant togam . ac pueritiam

exuebant.

io. Bulla pueris patriciis, atque nobilibus aurea addebatur, collo suspensa, atque a Prisco Tarquinio instituta, ut plerique (6 sentiunt. Verum libertini, quibus aureae bullae collo gestandae jus

non erat, scorteam habebant : simul cum praetexta , ait (T Ascinnius , etiam bulla suspendi in colla infantibus ingenuis solet aurea, libera, nis scortea . Scortea dicebant veteres quae ex corio erant, pellibusque confecta ; ideoque scorta dicebantur pellices, atque in Attebianis pelliculae: inquit Varro (8 ,licet animadvertere rusticos dicere se adduxisse pro scorto pelliculam: quare in locis sacris, ac digni ribus , tamquam morticina, ac vilioris notae nomina vitabantur: Scortea non illi fas est inferre sacello ;Ne violent puros exanimata Deos (s .

Iure igitur maximo,quicquid contra in Electis authumet Lipsius (ro , a proscenio, tamquam digniori loco , scortum exoletum Plautus meus jubet arcendum (i I):

Scortum exoletum in proscenio ne sedeat,

ex eo quippe loco ludos Augusti, tamquam digniori, commodi rique spectabant: hos ludos, ait(ia) Suetonius, spectavit in proschnii fastigio , cui Turnebus adstipulatur, ac Butengerus (IS . ii. Sed de incidentibus satis, redeamus ad nostra ; ut pueris, ita et puellis praetexta communis et illi, cum togam iuduerent .

Macrob. Saturnia. i. s.

53 Plutare. in vita Romuli. o 3 Plin. i. v. c. svo

c Mialeton viri Ciceri ego P. t p. st e. F. p. rio. Sueton. in Augnst. c. g. D Levia. Torrent. ad Suet. in Aug. e. . B i f. de Re vestiari e. im Fmar. d Ra vesti r. i. I. Manuti quacat. P. l. 3. b. a. Aison. In tertia verrin .s varro de lingua latam I. c. c. s. u) Ovid. in Fast. c. io 3 Electori c. Rioti H ut. In penul. Prologisci a sveton. in Neron. c. illacis Turneb. in Advenar. S. c. M. Bamienser. de Degis. l. L. e. o.

78쪽

LIBER II. DISSERTATIO II. 63

eraetextam ponebant; hae , cum stolam virumque acciperent. Clare id connotat Propertius dum ait (I ;Mox ubi jam facibus cessit praetexta maritis :quibus quidem puellis, cum praetextam ponerent, pueri obscenae inclamabant, ut post Festum notarunt Bossius, atque Ferrarius (a . I a. Praetexta insuper propria magistratuum erat omnium vestis, ac sacerdotum, ut de magistratibus late apud Livium (3 patet, et apud Appianum qui haec ait: China praetor, ingressus in medium, praetextam exuit, quasi contemnens a Uranno datam, et apud Suetonium, qui haec (s) habet de Caesare praetoria dignitate ex avictorator abiectaque praetexta, clam domum resulit: optime autem Cicero , qui de Lentulo adhuc adolescente (o inter augures adlecto haec tradit: cui superior annus, et virilem patris, et praetextam populi judicio dedit, et V 1tinium (et insectans, Vatinii, inquit, strumam iam

cerdotii 3ia, vi vestiant.

33. Id erat autem in magistratu praetorio praecipuum , ut, antequam damnationis sententiam praetores pronunciarent, moemento temporis praetextam ponerent; quippe qui nefas esse putarent tristem dicere laeta veste sententiam. Locum de hoc more apud Maximum (8 habemus notatu dignissimum, ubi Licinius Macer rhpetundarum reus cum M. Tullium praeetorem praetextam ponentem vidisset, misit ad eum nuntians se ante sententiae prolationem occubuisse; atque illico, spiritu, intra fauces compresso , expiravit. Tam subitae mortis causam optime nostis ; nempe quia damnati hominis in fiscum , et accusatores, indemnati in nlios , atque haeredes bona transibant. Seneca hunc (s morem innuens pervere iam hoc ait casu praetori vestem induendam et Muretus (ivi in hunc Senecae locum authumat rectam , ac nitidiorem vestem introrsus a praetore conversam, itaut interiorem , adversamque vestis partem intuentium oculis praeberet: alii, ut puto melius,' censent, Praetorem eo casu , abjecta praetexta in simplici toga pronunciasse (IIJ . I . Duo nunc nobis Clario Apolline digna ob oculos obversantur et primum nempe, an tribuni plebis praetexta uterentur: alterum , an eadem omnino fuerit praetexta pueris, ac magistratibus . Gemina brevibus absolvemus. Ad primum quod attinet Pluta

79쪽

6. URBANARUM QUAESTIONUM.

cus (i nedum tribuno plebis praetextam negat, sed nomen usque magistratus. Verum haec mihi saepe sors obtigit, ut in Plutarco Plutarcum quaeram . quod et in caeteris plerumque Graecis notavi rei Romanae scriptoribus . Quot enim puerilibus quandoqui Plutarcus abundet spalmatis vel ex Lipsio (a colligi potest, sed multo uberius ex clarissimo illo Angliae scriptore in Ciceronis (3

vita , quam scripserat antea Plutarcus.1 s. Sistat ergo in judicio Plutarcus . Ignoscite vero, Collegae optimi, si in conspectu vestro Bononiensi ego praetor, Plutarcum damnaturus auream ( ) ponam praetextam aut invertam . Nouergo tribunum plebis appellas, neque censes , Plutarce , magistra

tum p At censuit Tullius (s) de tribuno plebis haec dicens : per

eum magistratum , qui auxilii causa constitutus est: censuit Caesarum aevo etiam Tacitus , qui magistratus (6 omnes singillatim enum rans , quaestorem , aedilem, tribunum , praetorem , et consulem, mo ait, eodemque anno , defunctos: censuit denique sequioriae tale, Graecus licet. Appianus, qui tribunatum, non nudo magistratus appellat nomine , sed sacrum dicit magistratum . nempe

quia , ut pueri metipsi sciunt, innuptaeque puellae, inviolabilis erat plebis tribunus.. 16. At praetexta non utebantur. Quid Z quod ambitiosiorem Quinctio praetextam tribuno Tullius adscribit, dum (8 ait: illam iisque ad Talos demisse purpuram recordemini: ad quem Tullii locum haec ad rem nostram (M Quintilianus scripsit: adversus si inctium

Cicero non haec solum, sed ipsam etiam praetextam ad talos dimissam insectatus est; neque usum praetextae , sed latiorem arguit pti tirae Ilimbum ad talos demissum et enim vero Graecus ipsemet citato mox linco Appianus nedum sacri magistratus nomine tribunatum designat,

sed et saeram (Io tribuni praetextam appellat. Ut autem , Plutarce, videas quam te large decipias, vel unum hunc inspice Livii locum, qui haec habet (ri et hic Romae is o generi magistris vicorum togae praetextae habendae jus permittimus. Ita ne vero quam leges vicorum infimis tribuere magistris, praetextam, Plutarce, neges plebis triabunis , a quibus ipsi mei Caesares tribuniciam mutuati sunt potestatem p T. At

cs Midleion. vit. di Cicer. Naggim. Auream Bononiensibus praetextam praetoribus dono dedit Carolus v. Romanorum imperat. vide in fine dissert. D M. Tvll. Cie. pro Quintio c. M. Tacit. Annal. lib. I E. ApDan. Aiea. de Beli. eivit. I. . M. T. Cim pro Cluentio c. m. M. Fab. int. I. s. c. l. in Appian. Alea. de Belli civ. I. i. Tit. L 1. 3T. c.

80쪽

LIBER II. DISSERTATIO II. 6 s

ret. At lictores non haebebant: fatemur. Sed vixioribus ut hantur et ardens, ait Livius, ira tribunus (I viatorem mittit ad eo tiam : sed tali potestate pollebant, ut censores , et consules pinblico tentaverint quandoque carceri mancipare: sed non prius tribunatum capere poterant ( post Sillam saltem , aut Atinium plebisscitum ) quam senatores jam essent: ita rem . ait Cicero, petivia senatore (a nobilissimo, tum adolescente gratiosissimo , nunc a tribuno plebis, et a Curione tribuxo . Sed intercessionis jus Cresareo

etiam aevo retinuere: aderat consuto muticus Arulenus , sunt Tediba (33 Taciti nostri . fagram juvenis, et cupidine landis osserebat se i

tercessurum senatus consulto et nam plebis tribuum erat: ejusdemque is scriptoris ista sunt verba: Iunitis Otho tribunus plebis intercessit. M rito igitur , qui spongia scriptam oblinas, es Plutarce damnandus. I S. At videamus quaeso, Collegae optimi, quae clarum caeteroquin scriptorem in tam crassum errorem induxerint. Rem p a cis 1bsolvam . Plutarchi aevo tribunicia potestas , nomine tenus in tribunis, re autem vera in Caesaribus universa fulgebat. Triabunorum itaque intercessio vana, et nemini profutura dignoscebatur . Quamobrem merito Trasea Petus . senatus consulto jam m riturus, Aruleno Rustico tribuno intercedere cupienti, ut ait (s Tacitus , cohiluit spiritus ejus , ne vana et reo non profutura, interceu ri exitiosa inciperet: et Otho ille tribunus . de quo verba fecimus, cum intercessisset, ne accusatori praemium decerneretur, fuit hxilio (ω multatus. Cum igitur sequiori aevo umbratilem potius, quam solidam, tribuni potestatem retinerent, atque incassum plerumque exercerent, haec in decipulam induxere Plutarcum, eumque si non venia, nonnulla saltem fecere miseratione non indignum. I s. Altera modo superest quaestio enodanda, an scilicet, eadem fuerit praetexta pueris, ac magistratibus . Indignum sane prima fronte videtur , eamdem pueris, ae gravioribus reipublicae viris vestem adscribere. Ηac itaque ratione ductus ester ex vobis,mus1rum licet omnium societate dignissimus', eamdem pueris prae textam , ac magistratibus fuisse negavit. Conresi ego fuisse eamdem

assirmo . Ad hoc enim me movet maxime Macrobius set qui de Prisco Tarquinio haec habet: praetextam itio reculi puerilis non usu pabat aerug, erat enim honoris habitus: si idem ille honoris erat habitus,

i quem

Idem i. c. idem lib. c. P. Idem i. a. P. Macrob. sarum I. I. t. c. c.

SEARCH

MENU NAVIGATION