Philippi Trenta IC. nobilis asculani Limon sive Urbanarum quaestionum libri tres

발행: 1782년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 로마

61쪽

.6 URBANARUM QUAESTIONUM.

Venusinus ille noster (i) Plautinos, ct numeros , et sales, nimium patienter , ne dicam stulte, laudatos asserere non dubitaverit. Si ergo hic Accium nostrum ( ut olim putaveram verborum lusum fecisse dicamus, nil aliud cedepol hoc SUPERBUM FACERE SUMPTIS FUSTIBUS sibi vult, quam sublimem actum Sosiam verber re ; hoc enim modo, dum Sosia caeteris capite supereminet verberandus, lepido, ac lusorio quodam modo superbus efficitur.3. Servos autem ( cum bubulis forent coriis, aut virgis ulmeis conterendi sublimes fuisse raptos, ita ut pensilis uvae figuram res derent , pluribus in locis Accius idem testatur : si quidem in Milite glorioso haec habeat (a ;Ducite istum: si non sequitur, rapite sublimem foras et Facite inter terram , atque coelum, ut medius sit: discindite.

et in Poenulo (3 . Siquiaem tu es metam stiturus pro uva pensitis :et in hoc eodem Amphitruone ta) idem ipse ait Sosia :Neque ego hac nocte longiorem me vidisse censeo , Nisi item unam, verberatus quam pependi perpetem r

At ego te pendentem fodiam stimulis triginta dies: et in Mostellaria (6 ;Verberibus caedere , latum, pendens: et tandem in Casina ( :

Nulla causa est, quin pendentem me, uxor, virgis verberra. . Enim vero Plautinum citctum Attico magis sale conspersum dixerim, si jocum in his verbis: auferere, non abibis ponamus ; velabum auferere est aequivocum; sau dapila enim aeque , ac exaphoro, auserri quis potest. Si servum igitur Sosiam, ad mortem usque diverberatum , non suis certe abiturum pedibus, sed auferendum alienis , intelligas ( ut proprie innuit Mercurius) non equidem Sosia superbus fit. Dum ergo , auferere, Sosiae Mercurius infit, Iudit in verbo , superbumque facturum ait servum statim ac non suis abiturum pedibus, sed alienis quasi exaphoro auserendum, vehendumque pollicitetur. s. Cum has tmen Plautini hujus joci causas ariolarer , non satis mihi placebam ; quia inexplicata illa supererat Plauti particula, in qua omnem proprii lusus videtur Plautus posuisse rationem ,

62쪽

LIBER I. DISSERTATIO IV. AT

nem, nempe, ri fhstem sumpsero. Age vero; cur Sosiam superbumast Mercurius , si fustem sumpserit , evsisurum 3 Ego in eam sane sententiam venio, ut eo superbum credam evasurum Sosiam, quo Mercurius ait, se non flagrum , sed fustem esse sumpturum et meam autem sententiam sequentia nedum argumenta probare , verum etiam demonstrare videntur.

6. Flagris quidem scrvi, ingenui fustibus plectebantur. En

igitur superbus effectus Sosia , si sumpta fuste Mercurius, tamquam in ingenuum , animadvertat in Sosiam . Ita enim ait Calistratus (s : non omnes fistitas coedi solent, sed hi dumtaxat qtii liberi sunt. Flagra igitur, sive flagella , propria servorum . ita viente ad rem Macro juris consulto sa); in semorum persona ita observatur, ut exemplo umiliorum puniantur: et ex quibus causis liber fustibus caeditur, ex his servus flagellis eo edi, et domino reddi jubetur: quod quidem Ermogenianus his comprobat (3) verbis: servi sagellis caesi dominis rest,ttiuntur, liberi vero fustibus subjiciuntur: optime autem omnium Paulus in haec disserit h) verba et Iiberos quidem fustibus caesos in triennium relegabis, avi, si sordidiores erunt, in opus publicum ejusdem temporis dabis: semos , flagellis caesos , in metalium damnabis . Si non magnae pecuniae res fuerint, liberos fustibus, servos flagellis caesos dimittere poteris . . Einc igitur colligo, duplici Mercurium ratione, ea cum Sosia verba usurpasse; facere, sumptis fustibus , superbum volebat Sosiam, et quia Deo non par erat stagrum (servile quidem to dimentum manibus arripere, et quia sic nobiliori ingenuorum , quin immo etiam militum , poena, non sane servorum, Sosiam illum volebat plectere , quippe quem perbelle pugnatam pugnam , unde adveniebat, describentem Mercurius audierat. 8. Sicuti enim Sosia, non imperitum , sed strenuum se omnimno militem , in ea pugnae descriptione probaverat, ita non illeps da sane mea mihi animadversio videtur, si meminisse nos libeat in fustigatione non carnificem , neque lictores fuisse poenae administros. At qui tribunus signum fustigationis dabat, reum leviter tangens, quem postea milites fustibus conficiebant: quorum testis no- his adest Pol ibius, qui haec scripsit (M fustem rapiens tribunus condemnatum leviter tangit, et delibat ; quo facto omnes, qui in ca tris sunt, fustibus occidunt.

63쪽

M URBANARUM QUAESTIONUM.

q. Nostris etiam temporibus nobiliorem Munt mortem, qua noxii milites ignitis globulis pereunt, quam qui a Carnifice rapiuntur in furcas i Eine Severus ille Alexander, ut reum quemdam sedivili poena damnatum , superbum quodammodo essiceret, crucem creteris altiorem, minioque illinendam esse decrevit, si Lamprbdio fidem praebeamus (I) . Hinc, et nostris acceptum moribus, ut nobiles ultore gladio , plebeii restibus conficiantnr. Io. Flagrorum igitur poena nedum poena sustium probrosior, verum etiam acerbior Probrosiorem fuisse, vel id ostendit, quod veteres pene omnes indigitant, flagra nempe, seu flagella , verbo.ra appellari servilia. Caeli stratus siquidem in libro sexto de cognitionibus ita loquitur: in metalium damnatis libertas adimitur, tam etiam verberibus servilibus coercentur (M . II. Acerbiorem vero fuisse vel ex eo di Posci facile valet . quo flagrorum poena vera dicitur coestigatio, iustium autem ita levis . ut potius admonitio dicenda fuerit, Calistrato, et Ulpiano (3lita mentibus et poena aut vitam adimunt, aut servitutem injungunt, aut civitatem auferunt, aut exilium continent, aut corporis coercitionem , v

luti fustium ADMONITIO, flagellorum CASTIGATIO: en immane

quantum fustium a flagrorum poena differret.ia. Hinc flagris caesi quia membratim fere concisi, et quasi ad mortem acti, crucibus erant adfixi et de quibus h1ec habet Lbvius (U : multi occisi, alii capti, alii verberati erucibus adfixi: et J seph Flavius de suae gentis excidio verba faciens haec ait: fageti

ii emcriebantur: (s 3 ac denique Macrobius ita loquitur (C : dive

beratum semum sub furca medio circo ad supplicium egerat.

I 3. Superbus igitur jure, et quidem maximo, Sosia fit noster, sustem sumente Mercurio, cum evaserit flagra , quae quidem et acerba, et servo digna, et vilissimo sanguini destinata, carnemque, quasi laridum coqui cultro subjectum concidentia. Servo in quam digna, et vilissimis destinata; ita opportune Mente Petr nio: tentantque funibus vilissimo sanguine tutelam navis placare is et acer ba vero , ut in eadem ipsamet scena noster testatur Sosia dum

Quid faciam nunc, si tres Ciri me in carcerem compegerint 3 . Inde, quasi e promptuaria cella, depromar ad frimm . I . Equidem ex hisce duobus unice versibus quam acerba, quam

64쪽

quam gravis . quam servo tantum homine digna flagrorum esset poena satis recte conjicio. Somnimi quippe meo quidem sensu Nbetolius, atque Ambrosius (I dum promptuariam cellam carcerem fuisse arbitrantur: eam ego puto fuisse cellam , quam nos Itali , DISPENSA , vocamus. Et re quidem vera promptuarium sumit Chio in pro cella, in qua res ad victum necessariae adservantur, ut statim promi possint. Sensus itaque Sosiae is est, ut acerbam flagrorum exprimat poenam; atque ita mihi secum ipse videtur colloqui. Ouid , si ego , quasi caro salua , vel bubula , quae a promptuaria cellara culinam deducta , variis caeditur modis , atque discinditur, utque tenerior Fat, varie contunditur, ac verberatur, depromar ipse ad grum, ad verbera FI s. Perbelle sensus hic illustr1tur ex Tertulliani (3 verbis, qui haec ait: cur cellarum promarum potius vocabulo usus est, et non albe us lici receptorii, nisi quia in cellis promis caro salita , et vivi reposita servatur , depromenda illine stio tempore 3 Timebat igitur Sosia po nam sane acerbissimam; ne scilicet(uti e promptuaria cella bubulae frustum, aut laridum, aut petasunculum coquus contundit, sive discerpit ita ipse contundendus depromeretur ad flagrum. I 6. Quae cum ita sint quisnam quaeso non videt quanta cum ratione Mercurius merito Sosiam superbum se facturum dixerit, si ab acerba aeque , ac probrosa flagrorum poena abstinuerit, si S siam ictibus , homine ingenuo atque etiam milite non indignis affecerit, si denique fustem sumpserit. Nonis Iuniis III S. Philippus Trenta pro S. R. Ecclesia Bononiae praetor.

DISSERTATIO VI.

De nocturnis Deambulonibus .

Locum Plauti nostri non modo suboscurum, verum etiam tot clx, ris in Plautum scriptoribus inaccessum , pro viribus, sodales, illus. trare conabor. Sic in Amphitruone Mercurius Sosiam alloquitur is :Nunc profecto vapula ob mendacium . Reponit Sosia. Non aedepol voIo profecto: G m,

65쪽

so URBANARUM QUAESTIONUM.

subdit vero Mercurius:

At pol profecto ingratiis et

Hoc quidem profecto certum est, non arbitrarium. a. Si obvium, minusque conditum amemus sensum , quaterni hi profecto adverbialiter sunt sumendi ; et sic tertius ille profecto ingratiis hunc reddet sensum, vapula profecto ingratiis: hoc

est: vapula, velis, nolis et vapula, te etiam invito, et non ita a bitrante ; hoc enim profecto certum est non arbitrarium, nil scilicet a tuo pendet arbitrio , ut verbera effugietis . Ita omnes tenue

runt , ac tenent.

3. At mea mihi rectissima , licet nova, interpretatio videtur , si tertium illud profecto non adverbialiter, sed pro verbo alsumamus; hic enim tunc aderit perlepidus sensus: vapula ob mendacium, ait Mercurius : at nolo profecto , infit Sosia; nec enim l viusculum, aut nullum illud mendacium fuste electendum . Atqui profecto ingratiis. hoc est; huc ingratiis addento, fustes debentur, reponit jure Mercurius; verbera quippe erant merito impingenda profecto ingratiis , advento scilicet legibus ipsis adversis, ac reluctantubus: hoc autem sensu retento , alter ille maxime fulget versus. Hae quidem profecto certum est, non arbitrarium.

Vapulatio enim illa, quam contra Iegem profecto, adventoque Sosiae est minatus Mercurius, non a verberantis prodit arbitrio , sed a Iege ipsa statuitur , ut proinde certa sit, non arbitraria; atque ea certe majori cum ratione, qua ait paulo ante Mercurius, se unum ex militibus esse vigilibus, quos Creon rex nocturnos in civitate linc averat (i : Rex Creon vigiles nocturnos singvlos semper locat. . At dicet fortasse quispiam et unde hanc sumis audacter legem 3 A variis sane eam colligo vetustatis monumentis, ab Accio ipso vel nostro, ab ipsismet Sosiae verbis in hac met scena cum Medi curio prolatis. Legem adfuisse populi nedum Romani, sed gentium ferme omnium apud cultioris notae homines satis constat, qua cavi eum erat, ne cui noctis conticinio per urbem iter facere liceret: audacissimi quippe juvenes, nocturnique grassatores vias obsidebant : sed heus tu, ait ad rem (a Apultius, cave regrediare a coena maturius , nam vesam factio nobilissimorum juvenum pacem publicam infecit ; et passim trucidatos per medias plateas videbis jacere . Quid Ctius, quid Nero noctis facerent a Tacito (3 , ac Suetonio quisque valet

id Amphitri ara. r. Men. Lv. ista co Tacit. in Antist. Suali et M Apuleias Milesior. a. Neron.

66쪽

LVER I DISSERTATIO III. fr

let aecipere: optime vero hunc t1ngit morem Plautus in Trinummo (i) ubi Lysiteles adolescens haec ait:

Isthaec ego mihi semper habui aetati integumentum meae, Ne penetrarem me usquam , ubi esset damni conciliabulum. Ne noctu irem obambulatum . Comprimendae ergo erat legibus nocturnarum deambulationum misdacia , atque aequius erat hanc sane legem servari turbulentissimis illis belli Punici secundi temporibus, quibus suas Accius noster examrabat comoedias.

. Verum in hac met ipsa, de qua agimus, Amphitruonis scena Plautus perlepide Plautum explicat et ita enim in ipsomet sui sermonis exordio (a loquitur Sosia :Dira me alter est audacior homo , atit eonfidentior 'ventutis mores qui sciam , qui hoc noctis solas ambulem pes uid faciam nunc, si tres viri me in carcerem compegerint 3 Inde quasi a promptuaria cella depromar ad flagrum :Nec causam mihi dicere liceat, neque in hero quicquam auxili ara Nec quisqvam sit quin me omnes esse dignum deputent: itas Fasi incudem me miserum homines octo validi caedant: ita Peregre a retens hospitio publicitus accipiar . Haec heri immodestia coegit me, qui hoc Noctis a portu ingratiis excitavit. Nonne idem hoc luci me mittere potuit ZQuorsum vero tantus flagellorum timor , quorsum tam grandis trium virorum metus, quod hoc noctis obambulet Sosia , nisi haec noctis ambulatio, nisi nocturna haec sane profectio feret ingratiis, legibus scilicet adversis, ac reluctantibus p Certa igitur Sosiae, i gratiis profecto adGentoque non arbitraria minatur verbera Maj1e filius:

At pol profecto ingratiis:

Hoc quidem profecto certum est, non arbitrarium (3 : quae sane Mercurii minae, atque indicta verbera hieme gallica frigidiora fuissent, nisi verbera illa noctu obambulantibus lege essene infligenda . 6. Iloc idem clarius ostendunt triumviri illi capitues, quos merito timet Sosia. Munus enim eorum erat cognoscere de se vorum admissis , aut hujusmodi viliorum capitum ad columnam Maeniam , ut ad Taciti nostri annales sibi notavit Lipsius, quia immo et idem noster in Aulularia testatur Plautus, ubi Euclio senex adversus coquum haec ait (s . G a cI.

67쪽

ga URBANARUM QUAESTIONUM

DcI. redi, quo fugis nunc Z Tene, tene Congri quid stolide clamas p. cI. quia ad tres viros jam ego deferam tuum nomen Ilisque sane triumviris validi illi erant octo lictores , quos metuit Sosia, ne de suo facerent corpore incudinem, ut tradit clarissimus Hottomanus ti . . Si ergo ad flagrum , et verbera, quasi h promptuaria celita, per triumviros capitales, ex quo noctis ambulet, Sosia hic noster depromi timet: si ob haec sibi servo causam dicere non liscet , nec ab hero absente auxilium adest: si dignum se tandem fatetur de omnibus dijudicandum, quem octo validi homines caedant, ex quo heri immodestia coegit, ut ingratiis, adversisque legibus hoc noctis tempore profectus foret, optimo sane jure ait Mercurius , flagrum Sosiae, si non ob leviusculum mendacium, at poIingratiis profecto esse instigendum, et quidem non arbitrarium, nec a verberantis arbitrio , sed certum , ac lege indictum . Nulla igitur majori cum ratione dicere Mercurius Sosiae debuerat (a :

At poI profecto ingratiis et

Hoc quidem profecto certum est, non arbitrarium . Scilicet: haec certa vapulatio ita certa est, ita certe in nocturnum deambulonem indicta, ut a lege, non ab hominis arbitrio descem dat. Sic ego Plautum intelligo , sic recte locutum vio : Ut contra si quis sentiat, nihil sentiat.8. Plurima, sodales optimi, futuris exponenda vobis orati nibus superessent, eam Plauto nostro lucem ferentia, quam a Grintero, Taubmanno, ac Pareo nullam habuere, vicennali per me stindio, ac labore consecta. At sermone plus quam Milesio usus se ram , quia nedum latina simplicitate, verum etiam Fescennina quandoque loqui dicacitate Plauto visum est nostro . Quae igitur olimel1rissimos illos in literaria republica viros latuisse putaveram, pintuisse quidem, sed digna tenebris, ac silentio habita csse, meli xi de hinc judicio stim arbitratus . Cum ea igitur non essent:

. . . quae legat ipsa Liceris :ignibus omnino censui (si forte cum aliquo literarum , nullo cum morum sane discrimine consignanda. Pridie kalend. Quinctiles Ietet 6. Philippus Trenta pro S. R. Ecclesia Bononiae praetor .

FINIS LIBRI PRIMI.

68쪽

URBANARUM QUAESTIONUM LIBER SECUNDUS

De Balneis. IV mihi, multumque cogitanti, cur vester in hucusque Gellius modo in doctorum homi- complexu sit, modo sub ali rum debeat ferula pallere magistra, ea tam I dem animo insedit opinio, non tam id a Gellimi operis varietate, quam a diverso di censorum ingenio prodire . Quidam enim nimis acres illum ita floccifaciunt, ut apud -hos in Gellianis paginis ne carmen quidem, et sane coloris eniteat , sed cuncta jace niveluti pestilenti quodam sidere adflata. Quidam vero longe, quam par sit, indulgentiores ita in coelum extollunt, ut iis omni 1 Gellii

dicta sesamo quasi, ac papavere sparsa videantur. Mea quidem seM.tentia neutri, atque utrique peccant. Qui Gellianum n1mque sedimonem ita probat, ut in ejus eloquentia nutriatur, cibumque capiat , is certe non minus sapit, quam ii bene oleant, qui in culina

habitant. Qui vero morum historiam, ac disciplinam a Gellio tram Disitir Cooste

69쪽

ta 'gANARUM MAESTIONUM.

ditam omnino contemnit, publici saporis judicio caret. Qui tamdem Gellianum opus sua dignum laude, sua dignum venia arbitratur, Et sapit, et mecum facit, et Iove judicat aequo (IJ . Idem ego cum his sentio ; neque injucundam a Gellio traditam morum disciplinam existimo. Quam ob rem libri decimi tertium caput pervolvens, quod per me hodierna exponendum oratione d xistis, pauca quaedam de (a balneis attingam; vobisque Collegis optimis quippe quibus omnia facile suppetunt, quae homines co sequi ingenio, aut sapientia valeant, dabo imperatam quidem, sed dabo paginam breviorem . a. De balneis igitur Gellius agens virilibus, haec habet verba notatu sane dignissima (3 : nuper Theanum Sidicinum consul venit: tixorem dixit in balneis virilibus lavari velle . Quaestori Sidicino a Mam

Iio datum est negotium , uti balneis exigerentur qui lavabantur. Non levem profecto nec tralaticiam verba haec fecere quaestionem, utrum nempe communia cum viris heminae balnea adirent, an potius peculiaribus , sejunctisque R virilibus, uterentur.3. Cultioris notae vir Samuel Pitiscus ex hiscem et Gellii

verbis communia omnino viris, ac meminis balnea fuisse putat: quae sane egregii viri sententia fortasse probari posset, si a quaestore Sidicino, venerationis causa erga foeminam consularem masculos balneis exactos esse dicamus; tunc enim reliquas, quibus haec ratio non aptaretur, foeminas promiscuis usas fuisse balneis asserere sorte non dubitarem. Verum mea quidem sententia a recto Pilbscus itinere aberrat longissime . Gellius quippe noster balnea tam tummodo , non virilia balnea dixisset; atqui meminam consularem in balneis .dixit lavari vecte viritibus: cum ergo virilia dixerit necesse omnino est, ut credamus, apud Theanum Sidicinum vel unos lavasse homines, vel foemineis sejunctim balneis usas esse mulieres; consularem vero foeminam vel ob commodiorem virilium thermarum conditionem, vel ob singularem quamdam praerogativam , Sive sinperbiam , balneis usam esse virilibus . Virilia igitur balnea apud Theanum Sidicinum ( bona Pitisci cum venia) heminis interdicta.

. At Romae quid facti Z Quid juris fuit 3 Num in balneis

heminae viris admixtae 3 Quidam sane sententiam hanc ita reputant alogam , ut nec inter res serias numerandam arbitrentur .

Quibus certe favet Gellius; non enim quaestori Sidicino consul mas-

70쪽

LIBER II. DISSERTATIO I. ss

culorum a balneis remotionem imperasset, si in Romanis balneis foeminae a virili non abhorruissent aspectu . s. His favet et Varro, qui haec h1bet: ibi consedit, tibi bina

essent conjuncta aediscia, unum , tibi viri . alterum, ubi mulieres Iavarentur (I : quo nil certe clarius, ut foeminas a masculis omnino

sejunctas arbitrentur.

6. Mirum intem in modum his omnibus senior adstipulari videtur Plinius , qui Flaviano aevo , cum pene ire cuncta in licem tiam inciperent, foeminas Romanas hemineis asserit (a) usas essehalneis . Ita enim ait: videret haec Fabricius, et stratas argento mulierum balneas, et alio loco sic loquitur: argento feminae Iavantur, nisi argentea solia fastidiant (3 . T. Tandem ea omnium optima ratio , quae a pudicitia , et honestate promanat, acceptiorem hanc facit sententiam : ab ea inquam pudicitia, quam adeo ait Tullius Romanis placuisse matrinnis , ac legibus, ut commixtionem hanc hominum in balneis, se, minarumque, patria reserat lege interdictam (U. Vix enim datur intelligi Romanos rerum dominos ita fuisse morum expertes, ut casta propriarum corpora filiarum , uxorumque nulla interjecta nec veste , nec nebula, oculis intuenda procacibus masculae juventutis

exponerent.

8. Ut ut autem se haec habeant, neque his ego , nec Piti co facile assentior: non huic certe ; quia stante republica, Gellius ac Varro, rem acu tangunt; cum foeminas a virilibus balneis sejunctas indigitent, cumque impudica illa commixtio a prisca Quiritium gravitate nimium abhorreat: non his vero; quia Romanis do. inde moribus in luxuriam vergentibus, balnea masculis, ac foemibnis, tio fuisse omnino communia. v. Enim vero a sine Actiaci belli ad Vespasianum usque Caesa-Tem fuisse pene cuncta ne dum licentia, sed et nefaria reserta libidine plures notant, nosque ipsi ubi coenaticas leges recensuimus, latius ostendimus. Id unum hodie repetam, quod Neroniani scriptor temporis narrat (s Tacitus et exoleti per aetates, et scientiam libidinum componebantur et crepidinibus stagni lupanaria adstabant ILLUSTRI SFOEMINIS completa, et contra scorta visebantur nudis corporibus et jam gestus, motusque obsceni. Age vero , si haec in Agrippae stagno, in

publico, inquam, convivio insolem, immanis ac pene incredibilis

SEARCH

MENU NAVIGATION