Imagines deorum, qui ab antiquis colebantur : in quibus simulacra, ritus, caerimoniae, magnaq[ue] ex parte veterum religio explicatur

발행: 1581년

분량: 432페이지

출처: archive.org

분류: 로마

241쪽

iso D EORVM QVI AB ANTI

bati, pharetra pendebat ex humeris .Huiusmodi quoque simu lacrum teneum, decem cubitos alcum Olympiae visebatur,aso.ciis Thasi, Agenoris filij, qui ad quae rendam Europam vene. rat, dedicatum,ut apud Pausaniam in Eliacis prioribus legitur Fuit etiam apud Lacedaemonios Herculis armati signum. Cur esset autem co habitu Hercules, refert Pausanias in Laconicis hanc fuisse caussario eo nus(vel Lycimnius, secundum Apol lodori sententiam lib. ii. Herculis consobrinus, cum adole scentulus adhuc esset, cum Hercule Spartam venit Cumque visendae urbis caussa obambulans, ad Hippocoontis aedes sor. te accessisset, in eum canis, domus custos inuasit; at ille lapide Canem percussit. Hippocoontis iiiij cursim egressi, puerum su-

stibus conficiunt. Ea res Herculem vehementer commouit:

subito itaque animi impetu impulsus, Hippocoontis filios est

armis adortus. Verum in ea dimicatione vulnere accepto, se

clam periculo subduxit. Mox vero copiis comparati S, patre, ae filio male multatis, probe Oeoni taedem ultus esse. Ideoque Arcades Herculis simulacrum cum cicatrice in coxendice es finxerunt , propter vulnus scilicet in dicta pugna acceptuni, C cui quo uanato,templum AEsculapio Cotylaeo dicauit enim pirat Co - coxae cauitas ei sanitatis beneficium acceptum referens. Apollodorus lib. II. refert,Herculem tunc etiam armatu fuisse, cum pro Thebis contra Mineos pugnauit ; Minervamque ei arma suffecisse: idemque dicit, Herculem, cum ab Euryto sa-

Herculi, is gittandi artem didicisset, sagittas ab Apolline, ensem a Mer- m. curio, thoracem a Vulcano, a Minerua peltam sumpsisse; ela,

uam autem sibi in Nemea silua confecisse. Plinius lib.xxxiv. cum memorabiles statuas recenseret, quae erant apud anti- quos,iuxta rostra Herculis tunicati, eleo habitu Romae, torva facie,sentiente que suprema in tunica fuisse scribit. Eum vero

terribilem aspectu fuisse, vel illud fuerit argumeto; quod qui

dam eum tantum exhorruit,ut in s Rum obriguerit, cum eum transeuntem cerneret e spelunca quapiam, in quam eius ti

more se abdiderati is vero lapis, ut Suidas refert, hominis for mam praeserebat,qui caput exserit, ut prospectet. Fabulastrae quoque poetae,Solem ingens poculum Herculi dono deditis, quo re mare iuxta Athenaeum transmisit. Macrobius lib.v i

242쪽

COLEBANTUR IMAGINES.

ad scyphum refert,quod est nauigij genus, & ad poculum id

etiam nomen accommodari potest: quare olim in Herculis Scyphis sacrificiis eo tantum poculi genere usi sunt. Virgilius itaque sepst libro II X. de Herculis sacrificio ab Euandro celebrato scri- bens,inquit, E acer impleuit dextra cyphus. quod vasis magnitudinem ostendit; cum quo Hercules interdum effragebatur; aut ut ad fabulam dictam alluderetur, auc Ag reuiuvi innueretur,eum maxime fuisse bibacem, quemadmodum tax.

243쪽

s et D EORVM QVI AB ANTI

de eo Athenaeus narrat: quo fortasse eius simulacrum respi. ciebat, quod in quadam eius aedicula in Corinthio agi o vile batur,in qua quidam adolescens ei poculum porrigebat, licet Pausanias in Corinthiis scribat,Herculem, cum apud socerum suum c*naret, digito uno Cyathi pueri,qui erat pocillator,eius

infundendo vino, ministerio offensum, tam grauiter caput percussisse, ut ex eo vulnere puer diem suum obierit: in cuius

facti memoriam illa simulacra fuisse efficia. Apud Apollodorum, Athenaeum,atque alios legitur, Herculem mirum in mo.

dum fuisse epulonem, atque voracem,itaque solum interdum integru bouem absumpsisse:atque ideo et auem a Gricis, a Latinis fulicam dictam esse dicata: ea enim iuxta Suidam est maXime rapax, atque vorax.Ex quo factu est, ut in quibusdam eius sacrificiis verba bona praefari non licefet nam,ut Lactantius lib.primo ac Apollodorus tib I i .refert,Hercule S,Cum Lindum, quod est oppidum Rhodi,delatus esset,sememque pateretur,aratorem quemdam aspexit operantem, ab eoque petere coepit,ut sibi unum bouem venderetEnimuero ille negauit,

fieri posse; quia spes sua omnis colendae terrae duobus illis iumentis niteretur. Hercules,solita violentia usus, quia unum ac

cipere non potuit,virumque sustulit. At ille infelix, cum boues suos mactari conspiceret, iniuriam suam maledictis vltus est, quod homini eleganti, AL urbano gratissimum fuit. nam, dum comitibus suis epulas apparat , dumque alienos boves deuorat, illum sibi amarissime conuiciant cum risu , & cachinnis audiebat. Sed postqua Herculi diuinos honore sob admiratione virtutis deferri placuit,a ciuibus ei ara posita est, quam de facto acu si ali, id est,bouis iugum nominauit,ad quam Deo iuncti boves immolarentur, sicut illi, quos abstulerat aratori, eumque ipsum sibi costituit sacerdotem,ac praecepit, ut iis cmmaledictis semper in celebrandis sacrificiis uteretur.quod ne garet, se umquam epulatum esse iucundius. Neque hic silen tio inuoluam quoddam sacrificiorum genus, non minus for tas e ineptum,ac ridiculum,atque superius fuerat impium, nefarium; quod quidem etiam ab Herculis voluptate ortum habuit id sic habet,prout Suidas refert; Bos, cum esset Ucccss ii immolandus,aufugiet cum vero nihil esset, quo res sacra PQque fercu

244쪽

co LEBANT UR IMAGINES. au

feret malum, qua Luor suppositis ramis pro pedibus, & duo bus pro cornibus, in formam bovis illi in sacrificiu in oblatum est At Iulius Pollux in primo ait, in Boeotia de malis fructibus Horculi rem uacram fieri, idque ea caussa coligisse; quod, curri

forte aries ei in sacrum adduceretur, Asopus fluuius adeo excreuit, ut adduci non posset . cum qui sacrum procurabant, malum maturum,& pulcrum accipientes pro ariete, ei quattuor festucas pro pedibus, re duas pro Cornibus infixerunt , atque eo modo rem sacra peregerunt Vnde postea apud Thebanos,& Boeotios id moris permansit. Sed , quia non minor Herculis virtus in egregiis ac fortibus gestis eluxit, quam in edacitate, aut bibacitate; plurimae ei quoque statuae, M tabulae, in quibus illustria eius facinora expressa fuere, tam in eius templis, quam ualibi dicata sunt alicubi enim infans Hercules cernitur, in cunis exsistens, duos serpetes, qui ad se accesserant, strangulans idem maior iam natu effectus videtur ei ictus , qui capita Hy drae subinde renascentia abscindat, quae postea comburat: alibi vero post ceruum currens,aeneos pedes, atque aurea cornua habentem, eumque comprehensum interficiens,itemque malas ferocissimi leonis confringens , aut eum suffocai S. Inter- dumque exprimebatur, ferocissimos quosdam equo S contem, i plans, qui regis cuiusdam membra,a se suppositi, dilanient, atque mandant, humeris quoque impositum aprum gestans, sagittis aues quasdam conficiens,quae ita erasar ingenteS,vL ala Spandentes, iumen solis mortalibus eriperent; vinctum secum ferocissimum taurum perducens, qui naribus ignem efflabat; fortissimum quemdam gigantem pectore comprime HS, eumque elidens,feroci dracone interfecto, aurea mala ex Hesperidum hortis decerpens ; humeris suppositis, caelum sustinens; tri corpore quodam rege sublato, eius armenta boum secum

abigens;in spelunca quapiam formidabilem latronem, ore fumum ac flammam exspirantem enecas,tricipitem Cerberum,

catenis a se vinctum secum pertrahens; s agi itis aquilam Confi

ciens , quae iecur Promethei, ad Caucasum montem religati absumebat sexcentos demum latrunculos,atque tyranno S per uniuersum terrarum orbem de medio tollens; infinitum enim

esset,singula eius gloriosa facinora percensere, quae praeclara

245쪽

13 DEORVM QVI AB ANTI

argumenta variis imaginibus effugendis suppeditanta,&ob

quar stua re, hoc est,malorum demolitor fuit cognominatus. Sed,quia nulla umquam mostra sunt tetriora,atque immanio.ra, nec tyranni sieuiores,ac truculentiore S inter mortales reperiri possitnt, foedis animi vitiis ; ideo nonnulli in ea sententia

Herculis fuere,ut dicerent, Herculis fortitudinem in animo,non in cor petitu - pore constitisse, qua is indomitas animi cupiditates, rationis imperio minus audientes,atque animi tranquillitatem mirum in modum perturbantes, compescuerit. In hanc sententia Suidas scribit,veteres,ut Herculem prudentissimum, ac omnibus

virtutibus ornatissimum fuisse os henderet, eum pelle leonina indutum depinxisse; quod magni, ac generosi animi est argumento: clauam dexterae addidisse , quod eius prudentiam, ac sapientia nobis ob oculos statuit,quibus virtutibus praeditum, fabulae eum draconem, Hesperidum horti custodem intersecisse,ac tria mala aurea qui sinistra gestabat,inde abstulisse fingunt,appetitum enim edomuit,eumque a gubernaculis amo, uit,eis rationem prassiciens, quam omni virtutum genere insignivit. Macrobius lib. i. Saturnat. sicut caeteros omnes Deos

uere es pro sole capi utile, ita etiam ae Herculem ad eumdem refert, pro Solipo- eius vero duodecim illa memorabilia gesta,a Sole, duodecim sitis . siigniferi sigia a superante,adumbrari sentit Alij tempus Hercu

hi repraesentari voluerunt , quod omnia vincit, atque domat atque ea de caussa eum populea fio inde coronatum dicunt:

V p., ut i anc enim ei arborem veteres dicarunt. Itaque Virgilius lib. mesub si It X. AEneid.Euandrum, Herculi sacrificantem, populea fron--. de, quam & Herculeam vocat, caput cinxisse fingit , haec enim duplici colore duas temporis partes exprimit, nam albus ad diem, fuscus autem ad noctem refertur. Fabulae vero huius rei hanc caussam asserunt quod scilicet, populea corona, cum ad inferos descenderet, caput Hercules velaverit; unde foliorum pars, quae illius temporibus adhaeserat, candida, quae exterio fuerat,ex atro inferorum colore, nigra permansit: qui colorci adhuc, in ea arbore cernuntur: easque frondes semper posicastitutis Hercules amauit, nam ei capit a tetro inferorum fumo deficii

H me is se derut . Quod autem Hercules pro tempore caperetur, quidam ou. Titu , qui in eius stacrificiis adhibebantur, apposite signific*

246쪽

COLEBANTUR IMAGINES. 13

bant; nam praeter morem , qui in aliorum Deorum sacrificiis seruabatur, aperto capite ei sacrificabant, quemadmodum Macrobius lib. ii. Saturnat. refert , ad quam rem cadem ratio accommodari potest, quam supra in Saturno attulimus, Cui item capite aperto rem sacram faciebant. Apud Plinium lib. x.legitur,Romae in aedem Herculis in foro Boario nec muscas, nec canes intrasse, hos quidem, aut quod clauam foribus appositam subolfacerent;aut, quod magno ab Hercule odio habiti seruntur,ob caussas a Plutarcho in Problematibus allatas,

cum scilicet rationem redderet, cur Cane S eius templum non ingrederentur Illas vero , quod ,ut in fabulis narratur, cum in

Olympia rem diuinam faceret Hercules, Ac muscae illi valde

molestae essent, Iouem ora siste ferunt; atque ita muscae omnes vltra Alpheum amnem euolauere quare ab eo tempore Elicn ses Iouem Apomyion, hoc cst,Musicas abigentem coluere. Licet aliqui putent, non Iouem, sed Mylagrum (qui & Mytodes dicitur muscas ab Hercule abegisse Huic Deo cum alicubi in

Graecia rem sacram facerent, muscae omnes CXtra regionem

avolabant. Cyrenaei, qui sunt Libyae populi, Achorem muscarum Deum colebant, eique sacrificabant, multitudine pestilentiam afferente,quae protinus interibant, statim atque esset

litarum. Accaronitae, quorum urbs erat in Palaestina,Bcet Zebu-bum venerati sunt, quem muscarum Deum Hieronymus interpretatur Et sicut muscae ab Herculis sacrificiis excludeban

tur , ita mulieribus eis intercisse, nefas erat , quod ab eo statutum serunt, propterea quod mulier quaedam ei sitienti potum negarit, se excusans, quod Bon re Deae sacrificiis impediretur, quo minus hominibus aliquid praeberet.QVare,ut par pari re ferretur, factum est , ut, sicuti homines a Bonae Deae sacris repellerentur,ita & mulieres Herculis sacrificia spectare,aut eius templum ingredi non possent; nisi paucae quaedam apud Erythraeos , qui Herculis simulacrum apud se habebant in lignorum rate insertum, quemadmodum Pausanias in Achaicis refert. Ea ratis per Ionij pelagus ad insulam quandam appulsa est, quae inter Erythras. & Chium est media. Cum iam terramea attigisset, conspecto signo, sumnis viribus Iones,& Chii certatim ad se illud pertrahere sunt conati. Erythraeus postremo

Mulieribu Herculis scrificiis inisteressene 'n

247쪽

D EORVM Q I AB ANTI

quidam, cui e mari,& piscatu victus fuerat, sed ex morbo erat oculis captus, quod per somnum moneri sibi visus fuerat, ex

posuit, oportere Erythraeorum foeminas comas tondere; e ca. pillo earum s viri funes contexuissent, non dissiculter,quo vel lent,ratem pertracturos Et somnio ut obtemperarent, cum ci. ues foeminae animum non induceret, e Thracia mulieres,quae volutaria seruitute,ingenuae ortu cum essent, victum sibi apud Erythraeos quaeritabant, se tondendas praebuerunt.Qua iam rate potiti Eruthraei edixerunt solis e Thracia mulieribus in Her.

248쪽

co LEBANTUR IMAGINES. 23

sanum introire,ut liceret Idem Pausanias in Phocicis seri nubem bu Belphis fuisse statuas Herculis,& Apollinis, qui myodem ritensitabant, re de eo iam prope erant pugnam commissuri Latonam, & Dianam Apollinis, Mineruam Herculis lem

uisse Tradebant enim, venienti ad Oraculum Herculi, iacer He e se dotem responsum dare recusasse, Herculem vero ira commo- Apollitietum sublatum e templo tripode secum asportasse ; sed postea, pugna. tripode reddito, quidquid voluit, ab oraculo didicisse. Erant tripodes ollae aereauribus fultae pedibus;quorum alii D- '

dicebantur, quod stilicet ornatus gratia dicati erant m domanibus, vel templis,ignibus prorsus intacti, quos Homerusem appellat, quod est, ignis expertes, qui vero ad ignis vlum comparati erant, G r. Priorex illi maximo in pretio erant, Diisque, ac praestantibus virtute viris dono dabantur. Quare Virgilius lib.v. AEneta eos inrer praemia recesset, quae Abi eas in ludis Anchisae patris manibus celebratis proposuera qui erant illi fortasse, quos dono ab Heleno acceperat, quos Virgilius lib. I i r AEneid lebetes appellat hos Seruius Vult vasa ei-se,ad manus abluendas idonea; cum dicat,sibi videri,non multum decere tali viro vasa culinaria donare.Sed AthenaeuS,Homericam tripodum distinctionem referens , usu introductum dicit, ut ambo genera lebetes appellentur; vultque Miaems illos

ad aquam calfaciendam esse accommodato S, 'vestvs autem eo

te paterarum instar quorum usus sit in vino fundendo. Sed tamen ad rem, qua de agimus, haec non admodum facere videntur. illud potius facit; quod Tripus sit mensa in templo Apolli,nis Delphici, cui superposita Phoebas, vaticinabatur, Apollineo spiritu inflata,qui ex partibus inferioribus sacerdotis corpus ingrediebatur: itaque nonnulli referunt, eum tripodem in medio fuisse perforatum,ne ullum scilicet esset impedimen-xum,quo minus spiritus in eam penetrare posset.Tripodem autem pro Veritatis signo capere possumusmana oraculum e tri Vritas. pode editum, semper verti habebatur. Itaque Athenaeus olim prouerbio iactari scribit, cum vellent hominem veridi Cum innuere,eum eX tripode loqui. Eadem ratione,idem dicit, Bac- Trimcho tripodem attributum,qui in paterae formam erat efficias, Bacchi

nam vinum veritatem pacefacit, non secus ac Deorum oracu-

249쪽

lamam de omnibus fere Diis legimus,eos alicubi oracula edlidisse. De quibus non est nunc dicendi locus, operaepretium ta. me mihi facturus videor, sit in extrema hac Mercur ij imagine, aliquid de Mercurij oraculo dixero. Pausanias in Achaicis scri , bit, alicubi in ea Graeciae regione in medio foro Mercurij mar. V moreum signum exstitisse cum barba,e quadrata basi emines, modica magnitudine: proximo loco oraculum fuisse,ante Metcui ij signum Vestam re ipsam marmoream, appositas ei fuisse

plumbo ferruminatas aeneas lucernulas: qui Deum consule rent,Vestam primum,thure incenso,placasse,deinde, oleo in fuso, lucernas accendisse, tum vero in arae dextera parte num una, patria nota signatum dedicasse ubi quod ex usu fuerit, rogassent, aurem simulacro admouisse, inde vero e foro abeuntes,manibus aures pressisse.ubi e foro excessissent, amotii manibus, quam primum excepissent vocem, eam sibi oraculi loco duxisse.

MINERVA.

DicvNT Philosephi, Deum opi Max inter plurima,quae in hominem contulit dona, duo praecipue admiranda esse elaevitum: unum esse orationem,alterum manu Una usum. Sermo

enim, animi sensa exprimens,maximam vim ad id, quod volumus , persuadendum habet, manus autem maxima industria cuncta ad vitam humanam facientia procurant, cunctarum artium munera obeuntes,quae aut olim sunt repertae,aut in futurum reperientur. Quia vero ornata oratio saepe non prodest, immo nocet plurimum, nisi rationem, atque prudentiam comitem habeat; nec prudentia in commune aliquid boni afferre potest, nisi sit orationis praesidiis instructa, qua aliis persuadere valeat,ut a malis refugiant,sectentur bona, ciuilisque vitae rationem tueantur,id veteres hoc symbolo innuerunt,Mercu rium videlicet,ac Mineruam coniungentes. De Mercurio avitem iam diximus;restat nunc de Minerua disserere,quam P udentiae Deam,ac omnium artium in uentricem arbitrabantur, Amborum ergo Deorum statuas copulantes, unam reddide' runt,quam 83 ad inir appellarunt enim Mercurium.' MD

250쪽

COLEBANTUR IMAGINES.

Mineruam sonat: eam in Academiis collocabant, ut eos scili cet commonefacerent, ut qui ibi se exercebant, eloquentia motu sentiae con ungerent, hanc reputates per se parum posse Orodesse, illam vero obesse plurimum; quemadmodum etiam Cicero in prooemio librorum de Inuentione pluribus verbis disserit. De Hermathenaidem ita lib. I 1 i. ad Atticum scribit; Quod ad me de Hermathena scribis, per mihi gratum est, ocornamentu Academiae proprium meae, quod & Hermes commune omnium,& Minerua singulare est eius gymnasij.Si quis Mineruam velit effingere aut solam, aut cum Mercurio coniunctam, eam vultu virili effingat , & truculento, glaucis oculis; perpetuum enim fere id eius est apud Homerum epithe- tum, ut dicatur γλβ--mt Him , Pausanias etiam in Atticis post descriptum quoddam Mineruae simulacrum,quod Athenis in Vulcani templo exstabat,dicit, in fabulis fuisse, Neptuni filia Mineruae similem fuisse, quod ambae caeruleos oculos haberent; cuiusmodi etiam pater Neptunus haberet Sed Cicero in libris de Natura Deorum,Mineruae oculos caesiOS,Nept Uni autem caeruleos fuisse scribit: in quo quidem aliqua differentia,

quamuis Non admodum magna cernitur, ambo' enim voces

apud Latinos viridem colorem significant, qui ad claritatem tendat,qualis in cati, aut noctuae oculis deprehenditur: si tamen quis velit in Mineruae oculis splendorem quemdam magis ignitum inesse, cuiusmodi est in Leonum oculis; non repugnabo. Eadem quoque longa hasta & crystallino clypeo

armata effingatur; qualem se apud Ovidium lib. v i. Metamorph. cum Arachne certans,acu pinxit. carmina ita habent;

est sibi dat clypeum,dat acutae cusidis haliam, Dat galeam capiti,defenditur aegidepe .

Quae omnia hominis prudelis ingenium exprimunt,ut postea pluribus docebo Claudianus etiam in Gigatomachia,aliique Donnulli eodem pacto Minerua expressere, ab Homero exemplar mutuantes; qui cum eam fingit a Iunone in Martem Troianorum propugnatorem immissam, ut Graecis suppe uas ferret,ei fortissimae bellatricis figuram attribuit; auratam galeam capiti accommodans; nam sapiens, sua sapientia munitus, facile se sartum,tectum a cunctis quae obstant,praestat, totusque

oculi.

SEARCH

MENU NAVIGATION