장음표시 사용
281쪽
se Diis, urbem illam curantibus nolle bellum inferre. Quare Romani Dei suae urbis custodis nomen ignorari voluerunt, ne scilicet ab hostibus euocatus,vrbem desereret. Quamobrem, cumVirgilius lib. I. Georg VestamTiberis,ac Romi custodem nominat, Seruius id poetice dictum esse cauet, neque existimandum esse dicit, id vere tutelare fuisse urbis Romana: nu. merx nam religione inquit, id prohibitum fuisset, ne cuiquam manifestaretur ribunumque quemdam supplicio affectum,
qui id efferre ausus esset Sed,ne forte TutelareS euocati, re derent , eos vinctos continebant, quemadmodum Q. Curtius de Tyriis narrat, qui Apollinis stimulacrum , primaris urbis numinis, ad Herculis aram catenis aureis religarunt , nam sub Herculis tutela eorum erat ciuitas, ut, si forte is fugam moliretur,ab Hercule retineretur, cum enim Alexander Magnus urbem obsidione cinxisset is cuidam ciui in somnis fugam adornare fuerat visus Huic rei illud consentire videtur, quod apud Athenieses visebat urinam ij,ut Pausanias in Atticis refert, eam sine alis habebant, ne scilicet a se avolaret Haec, sicut Heliodorus inquit, dextera malum punicum, urnistra galeam continebat. Romani autem,ut libentius secum permaneret, ei sedes apud Capitolium in Iouis Opt. Max. templo constituerunt, quemadmodum Liuius scribit,eo tempore,quo Hieron , Siciliae Rex, post Cannensem pugnam, ad eos Victoriam auream, una cum aliis quibusdam dono miserat; quae quide illi omnia repudiauerunt , Victoria excepta, quam apud se boni ominis Caussa retinuerunt Haec ab antiquis ut plurimum alata,volans, virginis pulcrae sipeciem praeferens, altera manu lauream, aut oleaginam coronam praebentis, altera palmam tenentis essingebatur , ut in numismatibus , ac lapidibus antiquis Cernitur sed eamdem interdum solam coronam habentem, aliquando cum sola palma videmus Romani ei quandoque laurum in manibus posuerunt,nam eam Victoriae signum ducebat,eamque cum laureatis litteris coniungebant, quibus scilicet victoria nunciabatur.Itemque cum publica esset in Urbe laetitia de ali qua victoria nuper nunciata, huius arboris folia in Iouis Opi MaX. gremium coniiciebant. Hac etiam triumphates corona
b D ur, Egyptij in hieroglyphicis litterisVictoriam aquila ira
282쪽
nuebant; haec enim caeteras aves fortitudine vincit Hinc forte
factum est, ut Romani in suis vexillis aqvjlam frequentius es foverent Sed & lupum interdum depinxisse, quod e stet Mar- tisacer,& Minotaurum leguntur; ut videlicet os ederent, Im Romanoruperatoris consilium ita latere debere caeteros, quemadmo- qvexi a. dum Minotaurus in Labyrintho latitabat. Suem etia in vexillis expressum ferebant; nam absque hac bellua foedus, aut pax non conciliabatur in quo huiusmodi ritum adhibebant. Cum i cn utraque parte pacis aut laederis legati una couenissent; fecialis
283쪽
cialis post concepta verba,& pacta recitata, silice porcam seriebat, atque interficiebat Jovem orans, ut ita percuteret eum qui foederis, aut pacis conditiones minus seruasset. Legimus
etiam Romanos olim pro vexillo sceni fasciculo ad hastae cucspidem religato, fuisse usos, itemque & manu aperta, SI veloquopiam, quod Labarum appellabat Essigies quin etiam equi,
aut bouis intcrdum in eorum vexillis videbatur designata Sed tamen his vexillis fere cum se intra castra continerent, utebantur; nam si esset proelium committendum, Aquilam efferebati, eam enim,ut Iolephus inquit, principatus insigne arbitrabantur, ac boni ominis loco esse credebant Itaque apud Iustinum legitur,cum aquila Hieronis adolescentis,& tunc primum militantis scuto insedisset, ab auguribus ei regnum praedictum; ut re vera accidit, licet obscuro esset loco natus. Cyrus quoque, quemadmodum Xenophon in Cyri institutione refert, auream aquilam, alis CX pansis in hastie vertice ferendam cura. uitri quod sequentes Persarum reges sunt imitati. Pausanias in Laconicis narrat, in Iouis templo, quod apud Lacedaemones
erat, duas aquilas fuisse, quae secum singulae singulas Victorias portarent , quas Lysander dedicarat, propter duplicem victoriam, quam de Atheniensibus reportauerat. In celebri illo spectaculo, quod Ptolemaeus Philadelphus, teste Athenaeo, exhibuit, geminae Victoriae alatae visebantur,quae vcstes habebant, in quibus valorum animalium species intextae erant, ipsaeque plurimis ornamentis aureis insigniebantur, ferebantque aureas acerras instar hederae foliorum fabrefactas (forte quod Baccho tunc ministrarent ad altareque progrediebantur, quod erat aureis hederae ramis ornatum. Claudianus in laudibus Stiliconis Victoriam tropharis ornatam describit; viridem ei palmam in manus tradens,alas humeris addens; quae inceditos bellorum euentus significant, nam Victoria, quae nunc ab hoc stare videtur,statim ad illum migrat,eadem victo vires saepe addit, diuque victoris memoriam apud posteros virere facit; perinde atque palma, quo magis onere aliquo premitur, eo maioribus viribus sursum renititur, eius lignum non putre scit, sicut caeterae arbores , foliaque diutissime viridia conservvantur. Quia vero bellorum exitus est dubius, Victoria Dc
284쪽
ebmmunis est appellata, Von secus ac in medio esset ei adha: suta, qui maiori lucrit usus industria, ut ipsam ad se pertrahat. Eadem quoque ratione Mars est Deus communis dictus nam utriusque partis communc est, vinci, aut vincere posse. Legimus quandoque Victoriam armatam, vultu hilarem, sed pulubere foedatam, atque sudore,fuisse depictam,quae cruentis manibus spolia, ac captiuos victoribus praeberet Hanc Prudelius contra Symmachum deridens,atque illos, qui eam colerent, sic inquit,
Vincendi quaem dominam'ssa dextera cuique est,
Et Deus omnipotens, non pexo crine Virago,
. Npn nudo si emi pede trophioque recincta, Nec tumidas fluitante sinu vestita papillas.
Sed iam ad Martem reuertamur. Huic equum sacrificabant E Romani, qui in cursu victor exstitisset, hoc prae se ferentes, se molarum. Marti victoriam acceptam ferre. licet nonnulli dicant, id fieri ad nimiam velocitatem puniendam; haec enim victis summi praesidij loco est, ut ostenderent in pedum velocitate neqUM quam sperandum Marti quoque vel tamquam victimae, vel sicut comites quaedam aliae belluae sunt assignatae; quales sunt
canis, re Lupus,quae eius imagini adiugi possunt; ille quidem, quia natura est domesticorum animalium ferocissimus, atque '
fortissimus, ut Pausanias scribit: hic aut quod oculorum acie caeteris praestat,ita ut & noctu cernat, quod exercitus imperatorem admonet, ut sit perspicax, ne in hostium insidias incidat aut quod natura sit rapax,& cruentus;quod in belli Deum optime quadrat Cui etiam ex auibus Gallus est dicatus, ut eo vigilantia,quae in militibus inesse debet, significaretur, vel, ut est in fabulis, Luciano teste, A lectryon miles perquam Marticarus, in hanc avem est conuersus, quod non bene excubias, sibi a Marte mandatas, egisset, cum sue licet is cum V enere con cumberet Itaque,dum nihil mali suspicarentur,ambosVulca nus ingressas,tenuissima reti iniecta,inuoluit. Vultur quoque Marti consecrabatur,nam is cadaueribus pascitur,ideoque ca- stra sequitur,ut natura edoctus, haec ad caedem faciendam co-
285쪽
Quare olim Reges ante conflictum explorabant, in virorum castris plures vulturcs inuenirentur, ex eo coniicietes, ab utris Pi Mar victoria esset statura. Picus interdum cum Marte depingitur; se V atque Iaac de caussa Picus Martius est cognominatus , aut, quod sicut haec avis rostro lignum vel durissimum percutiens, tandem excavat, ita etiam milites crebris machinis urbis moenia quatientes,tandem aliquando diruunt, aut,quod ei praeci.puus locus sit datus in auguriis, quibus magnopere milites erant dediti, immo omnes fere olim ita erant addicti, ut nihil vel publice,vel priuatim inauspicato aggrederentur. EX arbo-Gramen ribus nullam adhuc reperi Marti s acram : sed legi gramen illit artis(- dedicatum;fortasse,quod,ut Buccatius scribit, haec herba pisc - rumque latis in locis oriatur, ubi plerumque castra focantur: neque apud Romanos corona honorificentior, quam graminea reperiebatur, qua is coronabatur, qui exercitum extremo
in discrimine constitutum liberasset.Nil de Marte mihi dicendum restat, nisi quod sollen ne festum, Paprimide, quod est. AEgypti oppidum,in Martis honorem celebratum, non mihi, silentio videtur inuoluendum. Id ab Herodoto ita narratur,
cum anniuersarius festi dies in orbem reuertisset, quando circum uicinae gentes in ciuitatem confluebant; sacerdotum aliqui intra fanum in sacris faciendis circa aras occupabantur, alij circa portas cum ligneis clauis erant;contra quos,ij qui ad festum conuenerant baculis armati insurgebant,Martis simulacrum,aurato tabernaculo inclusum,ac currui impositum in tra fanum inferre conantes: quod cum vehementer sacerdotes prohiberent,orta inter eos pugna,in qua se mutuis ictibus c* debant,tandem qui foris erant,expulsis custodibus,currum intra parietes inuehebant. Quauisque multi pessime baculis,
ac clauiS acciperentur, numquam tamen ideo eorum aliqui mortuus narratur. Huius ridiculi ritus eam caussam prosere
bant quod, cum Martis mater in eo templo degeret, filius iam grandior faetus ut cum ea concumberet,eo accesserit,sed a sa Cerdotibus, qui de re dubitabant,licet eum no nouissent,adi x fuerit prohibitus. At is paullo post, coacta non parua ex vici' 'Oppido manu ,male tractatis sacerdotibus,ad fanum pes et 3 ri , matremque violare non dubitarit. Haec fabula num q*i
286쪽
ui cani contineat, me latet; nihil certe Herodotus de ea dixit, quid ignificaret. Similis sere ritus ab eodem in Mineruaesa
eris institutus narratur, quem no S referre non grauabimur,ut,
sicut ab ea huius imaginis tractationem incoepimus,lta in eam desinamus. Erat autem huiusmodi, quotannis circa Tritonide Umer paludem, quq est in Africa,stato die illius regionis virgines in quedam locu coueniebat,ubi in duos ordines di u i sar, praelium lapidibus,ac baculis inibant, quaeque caeterarum iudicio fortissime se gessisset,ab aliis seposita, militaribus armi induebatur,ac currui imposita,circa paludem maxima cum pompa circumducebatur: quae vero in hoc conflictii vitam amisissent, pudicitiam minus seruasse, ac Mineruae opera periisse credebantur,ea enim perpetuo virgo fuisse dicitur; quandoquidem vera Sapientia, quam Minerua adumbrat, nullam umquam la- e Mineruabem admittat,sed semper munda,ac sincera perseueret. Itaque si P. in Mineruae sacrificiis mundae victimae adhibebantur, quales eranῖ,agna,candidus taurus, indomita iuuenca auratis cornibus , ut hoc ostenderetur, virginitatem nequaquam libidinis iugo subiectam,sed puram,ac candidam permaneret.
LICET ex historiis habeatur, Bacchum fortissimum fuisse imperatorem, qui plurimas nationeS armis deuicerit, non tamen tantum ob egregia sua facinora est ab antiquis celebra tus, quantum,quod vini in uetor fuisse sit creditus.Itaque eum olim Deum habuerunt,neque Bacchum solum, sed &Dionysium,Liberum patrem,Lenaeum,Lyaeum eum appellar ut, qui bus nominibus diuersos vini in nobis effectus expresserunt, ut deinceps, lata occasione,explicabimus .Eius imaginem diuer-ic olim effinxerunimam quandoque pueri formam, interdum adolescentis, aliquando & senis ea referebat: cadem nuda inmterdum,interdum vestibus cotecta cernebatur, itemque eum curru aliquando expresserunt, aliquando sine curru. Itaque Philostratus in Ariadnae imagine multis insigniis Bacchucognosci scribit; nam hederae sertum cum corymbis, duo etiam cornu qui recens ex temporibus videantur prodire,itemque Min a
287쪽
panthera prope posita Bacchum indicare solent. Quae omniam Mi vini naturam referuntur, quod Bacchi nomine a Poetis in- p 'R ' nuitur;nam is, ut paullo ante dixeram, vini inuentor fuisse est creditus,cum mortalibus ostendisset, quo pacto uuae a vitibui recidendae,ac earum succus esset exprimedus , qui non solum iucundus futurus esset, sed & utilis iis, qui temperate eo VT rentur; sicut immodice sumentibus,maxima detrimenta aster re solet: quod quidem veteres variis Bacchi imaginibus ad umbrarunt: eum enim nudum effingentes, nos docere vole
288쪽
bant, vinum, ebrietatemque veritatem, antea summa cum ditio entia celatam, in apertum proferre: quare prouerbio iacta batur, Veritatem in vino inesse,ut etiam superius, cum de Tripode loqueremur, dicebamus.Idem eiusdem statua significat, senis formam praeserens, capite caluo, ac capillis omnino nu- Bacchus dato:praeterquamquod ostendit etiam,immodicum vini usum cur x. senectutem accelerare,qua in aetate multum vini homines absumundi caussa enim senectutis est, propterea quod humidum innatum in nobis deficit, quod quidem vino reparare stude- mus; d tamen siepissime fallimur: quoniam vinum re ipsa est humidum illud quidem,at virtute est ita calidum,ut multo maiorem humiditatis partem absumat,quam addat: quod Galenus de egregiis vini potatoribus dicit, eos bibendo, magis sitim accendere, dum eam exstinguendam curat.Quare, quo
niam vinum calefacit, ideo Bacchi imago pleruque iuuenem imberbem, florentem,atque hilarem repraesentat. Huic Co- tamus. mus, conuiuiorum Deus habitus, est perquam similis; eius enim imago,quemadmodum a Philostrato describitur, iuuenis,mollis, nec adhuc ephebi figuram exprimit: adstat ad thalami fores,ubi sponsi cubant ipse prae vino est rubicundus; quod ebrius est, rectus dormiti dormit autem,faciem in pectus deiiciens,& gutturis nihil ostendens,sinistram venabulo sustinens.Sed manus sustineri visa,soluitur: unde & quae est in dextera , facula, manum prae somno languentem effugisse videtur : sed Comus metuens cruri adhaerentem ignem, sinistram quidem tibiam in partem dexteram, faculam vero ad sinistram transfert,ut ignis vaporem declinet,ab exposito genu manum arcen S.Pauimentum, ac loca omnia vicina sunt floribus referta;sed &ipse Deus floribus contexto serto est redimitus .flores etenim sunt laetitiae, ac curarum omnium absentiae argUmen-xum. Itaque eos veteres in conuiuiis adhibebant, ubi hilares homines,ac omnibus curis vacui esse debeti neque iis sua tan Pe e tum capita coronabant,sed & vasa, quibus potabant. Quare
flores non solum Baccho(vt paullo post ostendam sed re Como conueniebant. Sed ad Bacchum reuertamur, quem dicebamus,adolescentem , hilarem, iucundumque essingi solere; nam qui temperate vino utuntur,animos excitant, alacriores,
289쪽
& vegetiones euadiit, re meliori quoque ingenio esse credun tui .Hinc factium est,ut veteres Bacchum Musarum ducem, si Ah. is cuti & Apollinem finXerint neque solum lauro, quae est factanus uis Apollini,sed re hedera,quae Baccho tribuitur, Poetae corona. Duae. retur.Quamobrem in fabulis habetur, Bacchum a Musis Ny sae (quae urbs est in India fuisse educatum a qua aliqui volui, ose, eum dictu esse Dionysium. Ab hoc Amphitryon Athenarum
admixta. Rex,ut Athen Sus refert,didicit, aquam Cum vino permiscere; quod quidem inuentum maximam attulit mortalibus utilitatem:
290쪽
tenr quare ei in Horaru templo aram posuit: hae namque cum sint anni tempora, vici augmentum, atque fructus praebctat prope aliam Nymphii dicavit,quo admonebat vino tempera-
te utendum: nam Nymphae pro fontium, ac fluuiorum aquis capiuntur, quae ad potandum sunt idoneae sed & Musae, quae sepe eaedem cum Nymphis sunt, Dionysij nutrices fuisse per- hibentur : sit cuti Silenus eius paedagogus exstitisse dicitur; s. ideoque eum semper comitari fingitur,asello vectus, cti,quod sevctute debilitatus, pedibus ambulare nequit; tum, quod plerumque est ebrius: quod innuit ille,qui apud Eleos,ut Pau- sanias refert, Ebrietatem effinxit, ei poculum porrigentem Eum etiam a Bacchi consiliis Plautus facit, cum eum, asello insidentem, Bacchiadis prologum recitantem inducit, profi-
tentemque eiusdem ambos esse sententiae Idem Naturae Deus efficitur; de cuius primordiis Virgilius Eclog. v I. eum disse- rente introducit, a duobus Satyris ac Nympha quapiam coa- etum, qui cum eum in antro quodam dormiente atque ebriu deprehendissent,prope pendente cantharo, propriis eum sertis, quae ex capite delapsia erant, colligarunt. Nympha vero moris fronte,ac tempora tinxit Huiusmodi belluas verum, nisi
coactas, fateri noluisse apparet. Itaque legitur vlidam, Phrygiae regem, cum nescio quid hominibus inc gnitum discere vellet, diu Silenum quemdam insectatum essem uena tandem comprehenderit, vino in fonte quempiam large effuso, quem Pausanias scribit, suis etiam temporibus ostendi. Plutarchus refert, Midam a Sileno didicisse, homini praestare cito mori, quam diu vivere. Apud Pliniti legitur,in Paro insula, aliquando, dum marmor secaretur, Sileni imaginem fuisse repertam: cuius effigies, qualis esset, facile cognosci potest ex iis, quae supra in Panis imagine de Satyris diximus nam Pausanias Saty- rem TO sserit,cum senes euasissent, Silenos fieri licet enim Dij exi rum stimarentur, senectuti tamen, & morti erant obnoxij. Exstat apud Diodorum, Bacchum dupliciter effingi solere; nam in- terdum seuerus,promissa barba cernebatur; aliquando pullaro aspectu, hilari, ac iuuenili erat praeditus. Eius prior effigies significat, vinu immodice sumptum, homines terribiles, feros, iracundosque reddere posteriori docemur, eodem temperate