Imagines deorum, qui ab antiquis colebantur : in quibus simulacra, ritus, caerimoniae, magnaq[ue] ex parte veterum religio explicatur

발행: 1581년

분량: 432페이지

출처: archive.org

분류: 로마

301쪽

D EORVM QSI AB ANTIQ

Velaque deducunt, minaque ope currere tentante Impediunt hederae remo nexuque recuruo

Serpunt,ctgrauidis diuinguunt vela corymbis. Ipse racemiferis frontem circumdatus tuis, Pampineis agitat velatam frondibus haliam:

em circa tigressimulacraque inania lyncum, Pictarumque iacent fera corpora pantherarum.

Exiliere viri iue hocinsania fecit, Sive timorerimusque Medon nigrescere pimis

Corpore depresso,dis nae cura mineflecti

Incipit, &C. Bacchi nauis etiam nostra tempestate Romae in D. Agnetis, quod erat olim Bacchi fanum, emblemate expressa videtur. De eodem poetae fabulantur, eum, cum adhuc infans esset, a Parcis fuisse serpentibus incinctum, qui, nihil eum laedentes, lper faciem,ac pectus adrepebant. Itaque Bacchae,eius myste- ria celebrantes, absque ullo timore, ac periculo serpenteS tra- ctabant, ut Plutarchus an Alexadri vita testatur,cum de Olympia, Alexandri matre loquitur, quae a serpente grauida effecta dicebatur: quod etiam de Scipionis matre est creditum , nam, ut idem Plutarchus refert, serpente saepe in eius cubiculum se liinsinuare, multi viderunt Hoc innuebat ritus ille, quem supra ex Catullo retulimus in Bacchi sacris adhibitum fuisse, cum Vita ilia, Bdcchi ministros serpentibus se cinxisse dicebamus ; ibidem ratisirime Quam sequitur, eosdem membra lacerati iuuenci iactasse. nam i myle. Pentheus Thebarum Rex Bacchi contemptor fuisse, ac eius ridis. mysteria celebrari vetuisse legitur quam iniuriam sic Bacchus est vitus : effecit ut is matri, caeterisque mulieribus, qui ipsius

festum celebrabant,vitulus, aut, sicut Ouidius narrat, aper Videretur,qui sacras ceremonias turbaturus aduenisset quare in eum omnes irruentes, cum in frusta discerpserunt, quae furi,

bundae hac, illac discurrentes, ostentabant: cuius rei memoriam renouantes, in anniuersariis Bacchi sacris iuuencum dis-Cerpere,ac particulas secum circumferre solebant. Quod fortasse eo respi cie bat,ut id commemoraret, quod Typhon con-

ο φη,. x - Osiride perpetraratiostris enim apud AEgyptios idem erat, ac Bacchus apud Graecos Itaque Tibullus lib. r. ita de eo dici V,

Primus

302쪽

COLEBANTVR IMAGINES.

timus aratra mara sisnti fecit Osiris, Et immam ferrosollicitauit humum.

Primus inexpertae cemmis emina terrae, Pomaque nora Notis legit ab arboribus. me Acuit teneram palis adiungere vitem, uic viridem dura cadere falce comam.

illi iucundos primum matura sapores Expressa incultis uua dedit pedibus.

Si paulo post, Non tibisunt trinies curae,nec luctus Osiris, Sed chorus,secantus, sed leuis,aptus amor,

sed et ar flores,espons redimita corambis, Fusa sed ad teneros lutea palla pedes.

Et Tariae vectes,s dulcis tibia cantu, Et leuis occultis confiia cista sacris. Osiris interdum accipitris forma apud AEgyptios eXpressu re O .des peritur; quae auis noctu clare cernit, velocissimeque volac: in pileis a quo Solem imitatur, cuius est is imago. Sed eumdem A gypti, habens. frequentius, ut Plutarchus in libro de Iside, & Osiride, veluti hominem,genitale membrum arrectum habetem , rubroque panno indutum depingebant: cuius rei paullo post, in Priapi imagine rationem afferemus: is enim quaedam Osiridis pars fuit. Nam Typho eius frater legitur, coniuratione aduersus eum facta,eum occidisse, ac in frusta discerptum,inter coniuratos distribuisse sed membrum virile, cum ab omnibus esset repudiatum,in Nilum fuisse proiectum;Isisque eius uxor, cum vidis is nihil adhuc de mariti caede resciuisset, sed tantum amissum S in 'usta diu, multumque ubi quaesiuisset,landemque rem cognouisset, sim Cis Typhonem deuicisse, aca coniuratis singula Osiridis membra recuperasse; quibus omnibus suo loco collocatis,cum virile membrum deesse comperisset, maximum dolorem suscepisse, eiusque imaginem maxima religione colendam omnibus proposuisse: quae postea sub Priapi nomine honores diuinos est assecuta. Utque huius rei memoriam nulla umquam deleret obliuio,anniuersaria sacra instituisse, in quibus sollensi pompa Osiris cum fietu,& lamentis quaereretur, re paullo post tamquam esset inuentus, publica laetitia puer circumfer-

303쪽

D EORVM QVI AB ANTI Q

retur, qui inuentum Osiridem repraesentaret Itaque huc ovi dius alludens,alicubi dixit, --Numquamquestis e sit in Offitis. in is. Idem propemodum Horo accidit, quem Isis eius mater diu fleuit,cum nusquam appareret, sed, eo riperto, vehementer est exhilarata Macrobius lib. I .Saturn hunc pro Sole capi vult, ab eoque horas, in quas est dies distributus, esse dictas. Alii

mundum eo repraesentari senserunt. Eius simulacrum adole scentis erat,manu virilia Typhonis tenentiS , nam is narratur,

Typho

304쪽

co LEBANTUR IMAGINES.

et.bhonem deuicisse,non tamen interfecisse, cum in crocodi lum versus, ab eo sta im aufugerit. Quare Apollinopoli; quae est urbs AEgypti, leX erat, qua iubebatur, ne ullus Eo nos cro.codilis haberetur,sed omnes eos expellerent,caperent, interficerent, caesos vero ante Hor templum ponerent. De Typhone olim fabulabantur,quemadmodum Apollodorum recitat, eum a terra genitum, ut ea Deos ulcisceretur,qui Gigantes interfecerant. Quamobrem eum Plato in Phaedro multiplicis naturqbellum,ardentem, fibriosamque appellatri S corporis proceri, tale, ac robore cUnctis eX terra natis longe praestabat. Eius superior pars hominem referebat , pennisqUe contegebatur, tam prodigiosq erat magnitudinis,ut vel altissimorum oratium verticem superaret, sideraque capite contingere videretur ; is

brachia extendes,altera manu ad Occidente,altera ad Orientem perueniebat: ex utraque manu centum angues capitibus exporrectis emergebant: crura serpentina erant, circum qua

alijserpentes implicabantur, qui uniuersum corpus ambientes , usque ad caput pertimebant,quod horridis,squalidisque crinibus contegebatur, qui per collum, atque humeros se diffundebant barba ad pectus illud vastum promittebatur . ocu

di truces erant, ex seque quasdam veluti scintillas emittebant: os flammas affatim evomebat. Hunc, cum in cassum ignitos lapides esset iaculatus ,tantum cassiteS exhorruerunt, ut omneSin AEgyptum aufugerint , utque ab eius impetu se tuerentur, alij aliorum sibi animalium formam induerint,vi de multis superius a nobis dictum est. Sed tamen immane hoc monstrum tandem aliquando a Ioue victum fertur, ut Apollodorus testatur: alij vero dicunt, ut nos superius retulimus, ab Horo fuisse

superatum; qui idem fuit, ac Osiris, licet inter se nomine dis ferrent.Itaque Hermipoli, quae est AEgy pti urbs accipiter in Hippopotam ii impetu facies effingebatur pro Hippopotam

Typhonem capiebat,qui malum quodcumque, a terra proficisces adumbrat. ccipiter virtutem,quae si resistit,ac Omnem eius impetum retundit,significat haec Osiride, aut Horo ostenditur, qui Solem repraesentant: iidem propter alias rationes a

Baccho non differunt nam, sicut AEgyptij Osiridem dixerunt a Typhone in frusta concisum, ita etiam Graeci de Baccho as

305쪽

r' DEORVM QVI AB ANTI

firmant,quem volunt a Titanis discerptum fuisse. Et hoc illud erat, quod dicebamus, Bacchum scilicet solitum membris dis.cerpti iuuenci designari. Nam de Baccho ferunt, a Titanis

eum caesum,concisum, Cocium,atque iterum comachim,gy,

psoque obductum fuisse, ne scilicet amplius de facie cogno

sceretur; quemadmodum Suidas scribit,id innuit, uuas coieri, ut inde vinum exprimatur, quod in ligneis vasis, aut lapideis, aut etiam gypseis bullit,ac quodam odo coquitur,immo etiam

in alienos injicitur, ut subiecto igni excoquatur, quo melius conseruetur: Bacchi membra iterum compingi vites innuit, suo tepore uuas integras, ac solidas proferre. Bacchus praeterea, quia eam virtutem adumbrabat, quae plantis vim ad fructus maturos proferendos suppeditat, familiare numen Eleusinis Barchus cui Deis, quae erant C eres, Si Proserpina, fuisse ab Herodoto nar Dei Elei L ratur; haec autem efficere credebatur, ut semen humi sparsum ' geminaret Pausanias in Atticis refert,Athenis in Caesaris templo, Bacchum exstitisse, manu ardentem facem porrigentem. Itaque Porphyrius,ut Eusebius refert,vult Bacchum foemineoti habitu indutum, ac cornutum esse,ut in plantis duplicem inessis se virtutem,ad fructus producendos, masculi scilicet,&foembra ae ostendatur: quamuis vero de palma feratur, eam partim masculei esse sexus, partim foeminei, nec unum altero semoto facile fructus proferre; tamen quaslibet arbos folia, ac fructus

Profert, sine alterius ope,ita ut alteram cum altera coniungi sit Opus , ut in animantibus videmus, quae prolem generare nequeunt, nisi masculus cum foemina coeat. Vnde fortasse fit, ut fabulentur,Priapum ex Baccho ortum esse; ut scilicet demonstretur, semen tam in animalibus, quam in plantis a Sole vim ad producendum mutuari. quod in Osiridis imagine exprimitur,ubi pannus ruber, quo tegitur, casestem calorCm innuit, qui seminibus,intra terrae viscera reconditis vim ad producen 'dum tribuit. Suidas scribit,Priapum eumdem ac Bacchum es' se , qui ab AEgyptiis Hortis appellabatur. Hori effigies apud

cos ita exprimebatur; adolescens dextera sceptrii continebat; perinde ac dominus omnium esset, quae hic oriuntur, sinistra autem pudenda tenebat; nam seminalis virtus ab eo proficisci credebatur : est quoque alatus, ut eius velocitas indicetur: cidiscus

306쪽

celebra

COLEBANTUR IMAGINES.

discus adiacet, quo mundi rotunditas significatur: nam Sol, quem Horus referr,mundum quotidie suo cursu obit. Utque veteres pstenderent, quatum Bacchi, Priapique numina inter se consentirent, immo potius unum amborum esset numen, in Bacchanalibus ex collo membri virilis figuram suspensam gestabant ; hanc Psallum appellabant, ex ficulno ligno dolatum. Sed apud Suidam legitur, ex rubro corio quoque olim Bacchana- hanc imagine expressam fuisse, quam sibi inter coxas suspen- m dentes, per urbem saltilantes discursabant, cum Bacchanalia

307쪽

PEORVM QVI AB ANTI

celebrarenti hi Phallophori diccbantui, faciem toruitis mi ara Pharopho- borum corticibus, aut Ctiant pcite tegVbant, caput hedcra,aut i, violis coronabant .Herodotia, Dai ras, AEgyptios cubitales s a. tuas cflinxisse, verendis e tensis , ac longitudine pene corpus totum aequantibus: laasque a mulieribus circumferri solitas per copita super currus,ad hus C Vsum fabrefactos,piaeceden tibus tibiis , ad qiuarum motas Bacchi laudes cantabantur. Idem de mulieribus Romani, lcgnui, qu e tollenni pompa Tisipi na, imbri virilis imaginem gestaban . b c d Priaptim ita Vn, bant Erat pucr cra iis, ac formis irilia vastissima habens,quaercliqui corporis magnitudin Vm d quas et D ., Ulda S refert,lunonem, Ventris utero tacto,effecisse ut is talis nasceretur , ut Ioui

scilicet rc in molestam faceret, qui Canas auidam effecerat. Sed alij Priapi patrcm Bacchum fuisse voluim cuius rei Theodoritus rationem reddc ns, dicit, pro Vcnere coitu S volupta, pro Baccho vinum immodicet sumptiam, capi solere, ex his autem simul coniunctis,Pt iapum exsistere.Huic similis, im .h mo idem Mutinus fuit, qui sedens pudenda ostentabat in eius v sinu ominis caussa , nubcntes senitabat, ut ear Um pud ctiam prior Deus delibasse videretur, ut Varro scripti testatum reli,quit, quod Laetatius, Augustinusque in libris de civit. Dei re-Dem horto ferunt Priapus a veteribus taeus hortorum est habitus, barba, ti hominis fotinam rescrCDS, comam implexam habens, nudus, dexteraque falcem tenens, sicut eum Tibullus lib. I. Elec eum dos Ctabit, ita dicens, Sic umbrosa tibi contingunt licia, Priape, Ne capiti Soles,ne noceantque nives. die tua formosis cepitsestertia8certe Non tibi barba nitet,non tibi culta coma est.

Audub si hibernae producis stigora brumae,

Nudus ct aestiui tempora icca canis. Sic ego, tum Bacchi resondit rustica voles, A matres curuasic mihi falce Dein Eum interdum pasino quopiam operuerunt, cuius ipse laci Dias in sit num reducebat,in quo omnium generis fructus continebat. Eidem serta cx hortensii bus herbis conficiebant: Damicustos hortis apponebatur, longam arundinem supra capup

308쪽

,abens,ut ea aue deterrereta ta enim is de se apud Horat Sat.

UX lib.IJoquitur; olim truncin era culares,inutile lignum tam faber incertus,sic Num, faceret ne Priapum, mutuit esse Deum,Deui inde ego furum,amumque Maium Ormido:namfures dextra coercet: M importunas volucres in vertice arundo Terret'a,vetatque nouo considere in hortiae.

Asinus quoque prope Priapum non absurde pingi posset nam ea praecipue victima huiusmodi Deus delectabatur, ob maximam scilicet,quae est sibi cum eo, similitudinem. Apud AEgy- rei, eo ptios hircus pingebatur, qui Priapi esset symbolum , nam de Privisim hoc legitur, post septimum diem abortu ad coitum esse ido- talum

neum,ad quem semper sit paratus. Eadem bellua Bacchus innuebatunnam is fertur in hircu fuisse conuersus cum in AEgyptum una cum caeteris Diis fugisset, ut Typhonis manus euaderet.Apollodorus scribit, Bacchum, adhuc infantem a Ioue in haedum misso ersum,nea Iunone cognosceretur per MCrcuriumque Nyniphis nutrisndum traditum. Quare ob hanc ccaussam Caper victima admodum Baccho cara erat vel etiam, Caper 'ac quod is valde vitibus sit noxius. Atque haec de Baccho sint dicta,

LARE S.

LAR Es Dij domestici erant, qui intra domesticos parietes colebantur,tamquam domorum essent custodes eis prope focum loculum consecrabant, lararium dictum, quod lares ibi reponerentur,v bi & alia quoque simulacra collocabatur,nam Lampridius scribit, Alexandrum Seuerum duo lararia habuisse,in quorum uno simulacra Christi,Abrahami,Orphei,atque Apollonij erant,in altero Ciceronis,& Virgilii effigies visebantur. Neque priuatarum tantum aedium lares custodes habe bantur,sed M uniuerse ciuitatis,& agrorum quoque,ut Tibul lus libro primo his verbis docet; Vos qu*questices quonda nunc pauperis agri,

adesserto munera vestra,Lares.

309쪽

ay8 DEORUM QUI Ab ANTI

Itaque,ut Festus scribit, pilae, re essigies viriles,& muliebres ex lana compitalibus suspendebantur in compitis , re hunc se stum diem esse Deorum inferorum,quos vocat Lares, putarui; quibus tot pilae, quot capita servoruriri tot essigies, quot essent liberi, ponebantur,ut vivii parcerent, Mement iis pilis,& simu lacris contenti . vel is ritus est olim institutus, quod Lares genios quosdam mortuorum existimarent,qui, corporibus exse-ti,aliquid,ubi quiescerent, habere cupiebant. Sed tamenLares viplurimum Dij domestici putabantur Hi iuuenili figurae En

310쪽

co LEBANTUR IMAGINES.

rebatur, canis pelle vestici,quibus etiam canis assistebat quod clau,rgumento erat, eos domorum fidelissimos esse custodes, do. Lobis inesticis fami liares,ac blandos , externis formidabiles , quales solent esse canes Haemest Plutarchi in Problematibus sentecta, utea ab Ouidio in Fastis allata. Iidem interduita obuolucido- έ, super humerum sinistrum, & su b dextro formabantur; ut scilicet magis ad suum munus obeundum, essent expediti; quo iuxta Plutarchum ibidem, diligentissime homin una opera ue.,igarent, ne scelera eorum laterent , sed ut de iis a se comper. iis iustissimas poenas luerent. His Dij Penare, simillimi erant, P vates. diraecipue in ciuitatibus custodiendiRnonnulli eos volui apud omanos fuisse,Iouem,Iunonem atque Minerua; a iij autem, Apollinem,& Neptunum, qui Troiana moenia exaedificarunt. M. Cicero eos dictos scribit a penu , siue ab eo, quod penitus insident: &ideo in penitissimis aedium partibus colebantur. Itaque Demipho apud Terentium se domum proficisci velle dicit,Deos Penates salutatum, ut inde in forum ad negotia peragenda reuertatur. De figura vero eorum, & forma Timaeus historicus scribit eos lituos ferreos,& aereos, ta Troianu quoddam v1s fictile fuisse, eaque in occultis,& reconditis Lavini iacuisse sacra Dionysiius lib. I Rom.liustoriae refert,in templa obscuro,M humili, quod erat non procul a foro Romano, duas duorum Troianorum imagines se, vidisse , duorum: iuuenui, sedentium , habentiumque pila in manibus, quibus esset inscriptio D. PENATEs, similesque vetustis in templis ple- risque conspici iuuenes, mili rari habitu, & cultu; quod idem in multis antiquis numisi natibus cernitur. GeniuS etiam do- Genim. mesticum numen, immo & proprium unicuique habebatur; quem aliqui hospitalitatis Deum esse voluerui, irem voltipt iis, ac naturae, itaque genio indulgere dicuntur qui voluptati dant operam, naturaeque largiutur quod expetit, geniumque defraudare illi existimantur qui alia omnia potius faciunt.Ho ratius lib. ii Epist ad ullum Florum scribens, de humanarum rerum instabilitate disserit, ibique quaerit, qui fiat, ut duorum fratrum alter saepe voluptuosus, alter sit laboriosius: cui quae stioni sic respondet, Scit Geniis atale comes qui temperat assidium,

SEARCH

MENU NAVIGATION