Imagines deorum, qui ab antiquis colebantur : in quibus simulacra, ritus, caerimoniae, magnaq[ue] ex parte veterum religio explicatur

발행: 1581년

분량: 432페이지

출처: archive.org

분류: 로마

51쪽

o D EORVM QVI AB ANTI

Melpomene tragico proclamat moesta natu.Terpsichore assectus citharis mouet,imperat, avet. - Plectragerens Eratos laveis,carmine,vultu. Signat cuncta manu, quitur Pol hymnia gestu.Vrame caeli motu3 simiatur, es astra. Comica lasciuogaude emone Thalia. . entis L pollineae vis hin mouet Undique Musa , In medio residens complectitur omnia Phetbm. Coronabantur vero varie & florum, & frondium coronis: sed re interdum palma,propter nominis similitudinem; quia scilicet Phoenices literas inuenisse feruntur. Sed & coronas inter. dum gestare Musae finguntur ex pennis versicoloribus, non

modo propter Pieri filias,a se superatas, dc in Picas conuersas, sed etiam ob Sirenas deuictas. Certe harum signa hodie quo.

que peruetusta Romae visuntur, quae pennam habent in vertice affixarm haecque Sirenum esse creditur. Utque liberales a

tes (quas ruunAon amarum vocant inter se aptas ostenderent, ita

ut alia ex alia per seriem quamdam sequatur , earum in uentri ces Musas,mutuo inter se manibus iunctas,in orbem choreur ducere effinxerunt, chorago exsistente Apolline, qui illud tu Apollo cur, men adumbrat, quod hominis mentem collustrat, ut sapietiam me. m. sacris initiari valeat. Medius autem locus Apollini cum alibi, tum in caelestibus globis est tributus: quaqua enim is sua vir rute, ac radiis pertinet: quare optimo iure caeli cor est huncu patus utque sciremus,eius vim atque efficacitatem non solum ad caelos omnes, ac terras permanare, sed & ad penitissimais serorum loca peruenire lyram ei addiderunt,quae casestis has moniae,quoquo uersus permeatis speciem prq se feret clypeum quoque gestat,quo nostrum hoc hemisphaerium, quod in cli pei figuram est orbiculatum ,repraesentatur. dem sagittas sic liquae radiorum vicem subeunt ; sicut enim: illae ex arcu emina

maXimo cum impetu illiduntur, ita & Solis radij ad abstrusu

simos terrae recessus perueniimi, quos inferos locos vocamus VRc omnia ex Seruio retulimus, qui se a Porphyrio mutua

xum fatetur,ex eius scilicet libro,qisi soldinscribitur Nonnulli, Apollinem inferorum Deum appellatum,sagittasque iii mani bui habere dicunt; quod nimius Solis aestus magnopete mox

tales,

52쪽

COLEBANTUR IMAGINES. i

tales infestat; fere enim pestes, aliaque morborum genera af fert. Sed quia Solis temperatus calor plurimum nobis asteri commoditatis,dextera Gratias gestasse, sinistra arcum S sagittas Apollo fingit urinam humorem exsiccando, quem assidue terra exhalat,salubre caelum ac purum reddit. Hoc poetae innuentes commentisiunt, Apollinem sagittis Pythonem serpen Otho sitem confecisse,qui ex terra,diluuij aquis nudata, exstitisse fer- Apolline in tur Pytho enim Graece putredinem sonat,nam terrae adhuc hu terfecti .mida exhalatio in superna volubili impetu meando, atque inde sese,postquam calefacta est,instar serpentis mortiferi in in

feriora reuoluendo , omnia vi putredinis corrumpebat, quae non nisii ex calore & humore generatur,ipsumque Solem densitate caliginis obtegendo, nebula videbatur quodammodo lumen eius eximere sed diuino radiorum seruore tandem, velut sagittis incidentibus, extenuata, Mexsiccata, interempti

Pythonis ab Apolline fabulam fecit: quod etiam ex eo significatur, quod lupi sub Apollinis tutela sunt; sicut enim lupi pecora rapiunt,ita ipse quoque humorem radiis absumit. Ideo-

que Sol,Luna,caeteraeque stellae ex humore, quem sursum ter ra atque mare emittunt, ali feruntur , ut Marcus Tullius in li- SOL caeterae bro de Natura Deorum ex Cleanthis sententia testatur Huc questiae ex proculdubio Homerusspectauit, cumIouem, caeteros , Deos et to a tur

apud Oceanum coenatum profectos fingit Lupus quoque ita oculorum acie pollet,ut & nocite cuncta cernat , ita & sol cum exsistit,statim noctis tenebras dispellit. Quare Delphis in eius templo aeneus Iu pus visebatuta nam fabulantur poetae, Lato- nam,a Ioue grauidam,in eam beluam esse conuersiam, ne forte Iuno,ubiid resciuisset, aliquid ei instidiarum pararet ; ideoque lupam exsistentem, Apollinem peperisse. Aut, sicuti apud Pausaniam in Phocicis legitur,quia hominem quemdam aiut, sacram pecuniam, quam auertisset, a bdidisse in ea Parnassi parte, quae maxime esset arboribus condensa : lupum vero, in dormientem impetu facto , illum o cidisse , ac deinde quotidie cum ululatu sollaum intra urbem penetrare: id cum non nisi diuinitus fieri: existimare homines coepissent,se in sequuti,aurum secrilegio ereptum repererunt , re ad rei memoriamum ex aere dedicarunt. Hucusque Pausanias,qui caussam

53쪽

rius.

5 DEORVM QVI AB ANTI

templi,quod Argis Apollini,Lycio nuncupato,dicatum es in

Corinthiacis asserens, cum Danaus,inquit, Argos venisset, de regno cum Gelanore, Sthenelae filio contendit; atque cum eo rum uterque ad populum multa, re ea maxime probabilia, laturi consentanea dixis et, neque omnino, quae Gelanor assere bat , minus aequa viderentur, causa ampliata est in crastinum Postero die prima luce in boum gregem, in pomerio pascen tium lupus impetum fecit , atque is taurum ipsum, gregis du ce adortus est visum est Argivis,Gelanoris cum tauro,cum tu po esse Danai aptissimam conuenientiae rationem: quod scili cet uti lupus animal est homini minime familiare, sic prope modum ad id temporis nulla fuisset Danaus Argivorum usus consuetudine: quarecum taurum lupus confecisset, e re nata Argivi Danao imperium adiudicarunt. Tunc Danaus lupum ab Apolline immissum interpretatus,Ly cij Apollinis aedem ei. cauit Grumor enim Latine lupus vertitur Pro aede basis est,in qua incisa est tauri & lupi pugna: incisa etiam & virgo, quae lapi

dem in taurum mittit, Dianam eam virginem nominant. Cos

uus quin etiam Apollini est dicatus; nam, ut Martignus refert, Apollo diuinandi peritia praeditus esse credituri coruus autem instinctu quodam naturali pluuiam, serenitatemve praedicit, voce quandoque clara, quandoque rauca viCns, quemadmo dum ex Virgilio in Georgicorum libris, ubi de tempestatum stignis agit,discere possumus. Putatur etiam Coruu S multa alia praedicere solere,quare eo antiqui plurimum in augurandi arte usi sunt. iure ergo Apollini minister est attributus, quod Ouidius de eo narrat demque dicit, Apollinem cum caeteris Diis cum in AEgyptum,ut manus Typhonis euaderet, profugisset, in coruum vertisse. Eidem & cycnum addiderunt, ut hoc

pollini

cera

diem significarent,quem nobis solis praesentia esticiti sicuti ab sentia noctem, Corvo similem parit Sentiunt aliqui, nulla auem magis Apollinis naturae respondere cycno is enim suo cando re Solis lucem refert, cantu suauissimum essicit concentum,

quem & Apollo lyra essicere creditur: idem ae mortem sibi praesagit, cum enim est morti propinquus, dulcissime , si vin quam,canit,vel quod naturae quoda impulsu gestit,cum sciat, se breui moriturum; vel quod tunc maxima sanguinis copis ad

54쪽

co LEBANTUR IMAGINES. s

ad cor confluat,qua concalefactum, dulcedine quapiam titil. latum,ita suaves voces emittit.Non desunt,qui dicant,eo tempore cycnum flere potius quam canere: nam capitis pennae altius infixae, cerebrum contingunt , qua ex re mors sequatur oportet. Pausanias scribit, Graecos gallum veneratos esse, ut Apollini sacrum , is enim cantu mane soliSaduentum annun ciat. Fortasse etiam,quod siepe antiqui ex eius cantu tempesti- pol f ser uo faustarum rerum auguria capiebat, eX praematuro autem, aut tardo contraria praesagiebant: ita enim Boeotij nobilem illam Leuctricam victoriam de Lacedaemoniis reportatam praesenserunt, praecedenti nocte tota gallis Concinentibus: nam gallus a riuali victus, conticescit,& aliquote abdit, in aliorum se conspectum dare non audens Tum victoriam reportarit,praelaetitia gestit,cantuque ubique suam victoriam praedicat. Ho- id ei merus eidem Apollini accipitrem dicatum vult, quem velocem Apollinis nuncium appellat, cum narrat, Telemachum, dum Ithacam reuerteret, accipitrem vidisse, qui columbam

dilaniaret; ex quo faustum omen suscepit, se domum a procis breui liberaturum. AEgyptij sub accipitris symbolo Osirim, qui apud eos est Sol, intelligebant um quod haec auis acutissima est oculorum acie;tum quod citissime volat. Eum AEgyptij diuinis honoribus prosequebantur quemadmodum Diodorus Siculus refert, Cum belluas,quas AEgyptij numinum loco haberent, recenset cum alias ob caussas, tum praecipue, quod priscis temporibus accipiter ex ignotis regionibus,Thebas quae erat AEgypti primaria urbs ad sacerdotes librum,rubris literis conscriptum attulit,in quo sacrorum ritus contineatur Hinc fictum est, ut sacrarum rerum scriptores apud eos Pileum mapit eum rubrum una cum accipitris ala gestarent. Porphyrius sit 'mi udro de abstinentia ab animantibus, Apollini inquit, apud Uia is gyptios Accipitrem, Scarabeum,Arietem, atque Crocodi- gyp in f iu in prae caeteris Diis attributum. erat,

e M AEgyptij Solem pingebant iuuenili ac rotunda fa-

, eumque in naui collocabant, quam crocodilus ferebat; per nauigium motum eius in humido significantes, per crocodilum vero aquam pluuiam,cuius caussa Soli tribuitur,ex Qua noxia quaeque salutaribus suis radiis Sol secernit. inec Euse-

55쪽

bius scribit Iamblichus autem, cum de AEgyptiorum myste riis loquitur, AEgyptios inquit, cum Deum in nauem impo

nunt, tamquam eius gubernaculis prepositum, primam Om nium caussam in telligere,quae orbi uniuerso moderetur, qu que immota manens,superne secundas caustas, serie quadam inter se aptas,per easque mundum uniuersum mouet; peris p atque nauicularius, temone leuiter tacto nauim totam quo vult,mouet. Martianus, cum suam Philologia ad Solis orbem introducit,eam dicentem facit, se ibi navim cernere, quae di uersorum

56쪽

COLEBANTUR IMAGINES

uersorum sententiis guberna , huc illucve,prout naturae iiii petus fert,impellitur, eandem flammis uniuersem conflagrare, pretiosissimis merobus esse onustam, septem ei fratres praees. leone in malo, & crocodilum extrinsecus esse depictos; intrinsecus lucis fontem coercere, quam occultis quibusdam viis per uniuersum orbem diffundat De Scarabeo apud Eusebiu in legitur, AEgyptios plurimi eum fecisse, & tamquam expressam Solis imaginem coluisse: nam scarabei omnes sunt Scarabem masculi, ut AElianus testatur: quare milites AEgyptis anulos, pla mi , in quibus eius estigies esset insculpta , induebant, ut eam spectantes, ficeminea mollitie deposita, ad masculam virtutem ex citarentur Scarabei ita sibi sobolem comparant: suum semen in stercus effundunt; eius segmenta rotundant, quae viginti Mocto dierum spatio pedibus versent, donec abunde Concalefacta,rita informentur hincque recentes karabei exsistunt. Sol quoque suam virtutem in terras effundit, eas assidue verset;in orbemqMese diuquensussicit ut Luna singulis mensibus innouetur,quo tempore scarabeus quoque sibi prolem surrogat. Non solum apud antiquos sua cuique Deo animalia erant sacra,sed re arbores dicabantur Quare laurum Apollini attribuerunt, ex qua serta ac coronas ei conficiebant; vel ut ad fabulam Daphnes,quam is adamabat, in laurum conuerse alluderent; aut quod laurus diuini nestio quid in se contineret, cum in prunas coniecta,futura praesegire videatur, fausta quidem , si magnum ex se strepitum edat infelicia, si nullum, aut paruum. Multi apud veteres sibi persuadebant, fore ut, si quis piam cubiturus, lauro sibi tempora vinciret, in semnis videat eius rei, quam scire cupiat, veritatem. Videntur praeterea in lauro ignis semina latitare; nam ea hederae adfricata, perinde atque silici Chalybs,ignem emittit; in quo quidem solem adumbrat. Quia vero laurus Apollini erat secra, ea poetae, qui

sub illius tu fila erant, coronabantur. Imperatore S etiam eamdem se exornabant,ea for tasse de cause, quod haec arbor e caeo minime tangeretur Quamobrem Tiberius Imperator,Cum

cTlum fulgurare cerneret, statim lauro caput cinxisse legitur, ita se a fulmine sertum tectum credens. Κalendis Ianuarij iis qui magistratum iniissent, Romani lauri folia offerebant,ut il-

57쪽

cernat.

et D EORVM QVI AB ANTI

lis muniti toto anno valetudinem tuerentur, nam plurimum haec arbor ad sanitatem conferre vulgo existimabatur , cui, sol me Apollo praeerat: idemque medicinae inuentor habebatur vidi gin si inferius in AEsculapio videbimus nam caeli temperatio, quae nostris corporibus magnopere prodest,a sole efficitur Apollinem AEgyptis hieroglyphicis literis describere volcntes, sceptrum effingebant,eius in vertice oculum imponentes, quem Iovis oculus interdum Iouis oculum appellabant hoc innuentes, eum cunecta Cernere , eumdemque uniuersum summa cum iustitia ad Qq m ministrare aceptrum namque regni est symbolum . Homerus quoque saepe scribit,Solem omnia cernere,atque audire. Q Ua

. . . re apud Spartanos Apollini statuar quae quattuor aures,toti- quattuor demque manus haberet,positam legimus quod aliquando ea arersu pra forma pro ipsis pugnantem, se praebuerit cernendurm sed sor- ' - tasse qua UOr AureS prudentiam, quae ex Apolline manare puratur, significant ,prudens enim in loquendo est tardus, sed ad audiendum aures semper apertas hahel: Vmma vi PT Q s. prouerbio quodam admonemur, ut eum, qUi quattuor aUribus est praeditus, virum scilicet prudentem, audiam US. Apuleius, Solem cuncta videre asserit,cum inquit, in Thessalia fuisset striges, quae,ut suis praestigiis aliquid ad se auerterentheo se insinuabant,ubi cadauer fuisset,ita latenter,ut ne a Solis quidem oculis cernerentur,pErinde atque minime fieri, aut vix possit, Ssse imago. Vr aliquid Solem lateat. Phoenices lapide nigrum ad basimor biculatum atque latum , paulatimque in acumen vergentem,

quem caelitus ad se demissum iactabant, verum solis simulacrum habebant, quod diuina, non humana arte esset effictuis. Ab hoc forma non discrepabat nam de colore non ausimasse Uerare,cum Pausanias, qui rem narrat, nihil de eo memine ij lapis quidam,pyramidis speciem referens,quem Megaren ses lub Apollinis nomine colebant Et apud Paeones sicuti Alexander Neapolitanus lib. iv cap.x1 1 refert discin breuis,lon'goqigno appositus pro sole habebatur. Lactantius. Statij in

. NerpreSacribit, maXimum apud Persas Deorum solem extitisre,quem in quodam antro veneraban cur Eum figurabant Lepuis rictu Cu thiara,vtraque manu tauri cornua premete. Leo Bl caput, Solem maximam tum vim habere innuit, cum o Leonis:

58쪽

co LEBANTVR IRAGINES.

Leonis signu perueneritiaut eum inter caetera sidera eode to eo,atque leonem inter belluas numerari In antro degit, Cum Ob Lunae oppositum,a nobis minime Conspicitur. Luna vCTO, quae vaccae similitudinem gerit,ob eas, quas inferius suo loco rationes afferemus,cornibus ab eo tenetur,ut eam saepius a Soe umine priuari,cum scilicet Lunae defectus accidit,cogique quodammodo, talis vestigia persequi intelligamus. NonnulliarDitratur id ad Persicorum sacrorum ritus referendum; apud

quos nemo Apollinii sacrii initiabatur, qui prius suae virtutis,

59쪽

ac patientiae quodam in antro specimen non dedisset. Patris, quae sunt in Achaia, ut Pausanias lib. vi i. refert, Apollinis nu. dum est ex aere sipuum, pedibus clinium calceatis , quorum Boliei altero bovis caluar insistit Delectatum vero bobus Apollinem, Psi Vm in hymno, quem in Mercurium fecit, docet Alcaeus, boues ereptas Apolim a Mercurio memorans. Sed ante Alcaeum versibus suis prodidit Homerus,certa mercede Laomedontis armenta Apollinem pauisse: idemque ita loquentem Ne ptunum facit; Ipse ego Traianam vallatam moenibus urbem

Tam latis ulchri que t inexpugnabilis esset:

Ut tu Phoebe,boues camuras tunc pastor agebas. Nulla autem gratiori Apollini victima litabatur,quam boue Quare Charyiiij ex Euboea bouem aeneum Apollini statuertit de Persica victoria. Qui)d illuc refert Pausanias in Phocicis quod, barbaris e Graecia pulsis, Sc alias fortunas incolumes habuerunt,& libero solo terram arare potUerunt. Itaque Plutarchus, caussas afferens, cur Theseus innuum bouem exprimendum curarit, hoc inquit, eum voluisse populos suae fidei creditos agriculturae admonere , ad eamque Clam CXcitare. Bes, bis, hi A gypxij bouem pro Osiride colebant, eum solis loco haben culturaea- te , talique specie Credentes post mortem visum: hunc enim ditur. Typhon frater interfecerat, quod ei inuideret ob eximios honores decretos, quos stibi egregiis artibus a se inuetis,acAEgyptio populo traditis commeruerat. Eum ergo AEgyptij Apis, quem bouem lingua nostra dixeris,appellarunt. Sed sunt qui arbitretur, bouem ab AEgyptiis maximo in honore habitum, quod Osiris,eiusque uxor Isis ita sanxissent , idque ob maxima Commodae,quae in mortales a boue ratione agriculturae dima nant. Neque eius effigie contenti belluam quoque vivam vernerabantur, quam nec diui uiuere patiebantur; post pauco' enim annos eam praecipitem in fluctus agebant de cuius mox te publicus luctus celebrabatur, passim omnibus sibi vestet, atque capillos lacerantibus , iustitium: tantisper edicebatur, donec alius bos esset inuentus: non enim omnes boues, aut

vituli sita eum Herodotus vocat Deo Api subrogando eraβ; idoneined ex vacca primo partu editum seligebat(eam spl*η

Bos Isidis

60쪽

COLEBANTUR IMAGINES. si

dore quodam, cassitus emisso grauidam effectam iactabant totum nigrum, niti quod macula alba,eaque quadrata e sset in fronte aspersus; in dorso aquilae signo esset insignitus; lingua

aut palato signum nigrum haberet expressum, quod scara-beum fortasse repraesentaret, cauda duplici pilo esset cotecta.

Hanc AEgyptij belluam nacti, publicax innes laetitia gestiebant, eamque sacerdotibus maxima cum veneratione,diuinissque honoribus, quales numina decent, custodiendam tradebant; aqua & oracula hoc modo petebant foenum,aut fruges

porrigebant; quas si bos ille statim arripuisset, fausta omnia euentura sibi persuadebantasiin renuisset, alia omnia potius. Apim interdum Memphi se videndum praebere dictitabant: quare festos dies, eius visioni dicatos maxima cum religione

colebant. Sed Cambyses Persarum Rex, qui AEgyptum sibi subegerat, cum ex bello Ammonico,infeliciter sane a se gesto, Memphim reuerteretur, populum publica laetitia praedicta sesta celebrantem forte offendit; quo spectaculo perculsus( ni hil enim de solemnitatis more didicerat confestim ex prima,

riis aliquot interficiendos iussit, eorum excusationem non accipiens, sacrorum suorum ritum ita ferre dicentium; suspicans

potius, publicum gaudium susceptum ex clade, quam ab hostibus reportasset; cum sciret se populo esse exosum: nam quod ad Apidissipeciem pertinebat, negabat posse fieri , ut illuc Deorum aliquis, se inscio perueniret. Cum vero Sacerdotes in eo insisterent, Apim maximum Deum esse visurii, asseuerates,iussit, ut statim hunc ei Deum videndum exhiberent; qui maxima cum pompa praedictum bouem ad Regem adductit, quem cum Cambyses esset intuitus, illorum superstitione irrisa, ac, gladio stricto,iugulauit;& ad sacerdotes, reliquosque AEgyptios, ibi praesentes conuersus, Sunt, o hominum nequisse simi,inquit,ita carne ac sanguine Dij coagmentati, ut plagi , ac vulneribus sint obnoxij 'hic est vobis profecto Deus maxime dignus. Sed efiiciam, ne mihi verba dedisse, vobis ope-rTpretium fuerit. Statimque sacerdotes virgis caedendos curauit, ac publico edicto cauit,ne quisfestum diem celebraret; quod qui secus fecerit,is capite plecteretur.Haec narrat Herodotus. Sed Augustinus lib. xx i i x. de ciuitate Dei ita de Api

SEARCH

MENU NAVIGATION