Atomi peripateticae siue tum veterum, tum recentiorum atomistarum placita, ad neotericae peripateticae scholae methodum redacta. A R.P. Casimiro Tolosate Capucino, in sex tomos distributa. .. Tomus 2. primam partem physicae complectens

발행: 1674년

분량: 265페이지

출처: archive.org

분류: 철학

161쪽

iso P sica Pars prima.

fuit, vel erit re obitum ex solis instantibus imn distis.Item non epi poscibile quin tempus S linea sint, taliter componantur : prima pars est error in philosophia , sed talima errat contra diurnam potentiam. Respondeo , illam censuram quae illi propositioni subiungitur non esse verba Concilij, sed cuiusdam Henrici de Piro Promotoris & pr curatoris qui tunc accusabat Ioannem Hus, ut euidentissime patebit lesenti ; nam in illa sesesione habetur eius petitio in qua ponit articulos quos petebat damnari ab Ecclesia contra praedictum haereticum , inter quos illam propositionem ut errorem in philosophia posuit, Concilium vero illam nulla , cit censura & i ter errores noluit recenseri, ut videre est in catalogo in eadem sessione relato , & in catalogo Martini V. sessione s. Ratio est, quia Ecclesia non iudicatide rebus mere philosophicis.:Cum igitur haec propositio, licet a promotore exposita & accusata non fuerit a concilio reprehensa, signum est eam non mereri condemnationem, sed potius tacite fuisse approbatam. Nota primo , quantum posse comparari cum alio quanto, vel ratione extensionis , vel ratione terminationis. Ratione extensionis dicitur aequale vel inaequale. Ratione terminationis dicitur fiamile vel dissimile. Nota secundo, situm dicere primo aliquam extensionem Secundo positionem seu dispositionem quandam partium inter se. Tertio ordinem ad principales partes mundi , si quis vero haec omnia non requirat, situs perfectam notitiam non iradit. Verum volo semper ne sit quaestio de voce.

ARTI

162쪽

Disp. II. De corpetra 'aratrali es c. 161. ARTICVLVS II.

De Infinito. Irum est quantum de infinito disputatio

increueritu: infinitas peperit dissicultates eas ura, ut puto,inextricabiles , ita ut vix crediderim aliquid in ea demonstrari posse, saltem quod conuincat alterius opinionis sequaces , quia eo usque pertinaciae ventum est ut principia per . se nota negentur. Opiniones probabiliores eligemus quaestionibus sequentibus. V EST Io I.

Quid O quotuplex sit infinitum.

Dico primo, infinitum est illud quod caret termino : siue id cuius est sempcr aliquid extra

sumere.

Explicatur : licet infinitum videatur consistere in negatiuo , attamen reuera est aliquid postiuum , cum finitum importet negationem ulterioris extensionis ; unde etiam recte definitur ab Aristotele id cuius est semper aliquid extra sumere : quas diceret infinitum esse illud in quo , 'uidquid sumpseris, restat aliquid se per sumendum . v. g. si daretur infinita hominum multitudo , quaecunque sumatur multitudo finita M. quantumvis repetatur, nunquam exhauriet torum , sed semper supererit aliquid sumendum. Quapropter dicendum est illam carentiam terminis nihil

163쪽

16a Physica Pars prima. iii a

. nihil aliud asse quam extensionem, magnitudi- nem , multitudinem , persectionem semper cointinuatam, ita ut exhauriri nequeat. Dico secundo , infiniti diuisiones praecipuae sunt, prima a veteribus authoribus circumferebatur in infinitum per priuationem perfectionis,

quia id quod dicebatur sic infinitum , nullam prorsus habebat persectionem qua finiretur & deo lterminaretur ; & sic dicebant materiam esse ex use infinitam, quia ex se non erat Enita , seu de- terminata per ullam formam. In infinitum pernegationem limitationis quod proprie infini- itum est. i Secunda , est in infinitum per essentiam , & in i infinitum accidentaliter. Primum est illud quod in se continet omnes omnino perfectiones , ita ut illo nihil ppsiit excogitari melius aut perfe- ictius , quod soli Deo conuenit , constat autem & lper rationem & per fidem dari tale infinitum ,

atque adeo de illo hic non est quaestio. Secum dum est illud quod caret termino secundum ali quam rationem accidentalem , sic si daretur infinitus numerus hominum , homines non essent infiniti secundum essentiam, sed ratione multi-

tudinis.

Tertia, est in infinitum in multitudine, magnitudine , & intensione. Primum spectat ad numerum. Secundum ad extensonem. Tertium ad qualitatem.

arta, in infinitum actu & in infinitum in po- tentia. Primum dicitur alio nomine infinitum categorematicum , & est illud cuius totum quod est , actu est, vel esse potest simul: infinitum vero in potentia alio nomine dicitur infinitum sincategorematicum , & est illud quod ratione Partium

164쪽

Disp. II. De corpore naturali Oc. ic s

partium quas actualiter habet, es finitum , ratione tamen partium addendarum est infinitum , v. g. data quaelibet multitudo hominum actu finita est, infinita vero potentia; quia data qualibet potest dari maior. Quinta , infinitum syncategorematicam considerari potest vel in diuisione , vel in succestione, vel in additione, vel in persectione qualibet. Primum admittitur ab his qui opinantur continuum esse proportionaliter diuisibile in it finitum , id est data qualibet extensione creata posse dari minorem & minorem in infinitum : data vero qualibet extensione creata potest dari maior & maior in infinitum,& hoc hin infinitum in additione : data qualibet duratione potest dari prior & prior in infinitum, itemque posterior &posterior in infinitum,& hoc infinitum in succe Diione. Denique data qualibet velocitate di tarditate, dam quolibet impetu . data qualibet creatura , dari potest maior & maior, siue perfectior &hoc est infinitum in perfectione. . Sexta, est in infinitum obiectivum & reale. Primum est quod est in solo intellectu cognoI-

cente. Secundum est a parte rei.

Ovidam suerunt haeretici qui dixerunt a Deo

non potuisse produci creaturas alias neque

in specie neque in indiuiduo ab his quae de facto productae sunt, ita Abaylardus,Vicleius. Ioannes Hus, & alij quorum sententia damnata est ii, Concilio Constantiensi: sest is . alij licet catholici

e censue

165쪽

ic Physica Pari prima.

censuerunt posse Deum producere alias creaturri l& diuersas ab his quae de facto produlis sunt, lomnes tamen esse finitas numero & pro hac sententia refertur Scotus ab arriaga disp. 13. physi

Dico primo , possibilia sunt alia indiuidua ab

his quae de secto fuerunt aut erunt. Probatur prinio potuerunt homines qui a nuptilis stinuerunt matrimonium contrahere ; sed illi poterant habere filios, qui nunquam erunt , ergo potuerunt i esse alia indiuidua hominum. Idem argumentum potest fieri de alii; animalibus & plantis quae ab hominibus impedita sunt ne producerent. Probatur secundo, si vera esset sententia contraria', sequeretur frustra homines occidere animalia noctua , ne noua producant , quandoquidem non essent possibilia alia entia , quia vero omnes rationes quae asteruntur pro stabilienda sequenti conclusione valent etiam pro stabilienda

ista, ideo Dico secundo, potest Deus producere infinita indiuidua syncategorematice : ita ut tota illa multitudo careat ultimo & signato quocunque in umero , possunt sine fine alia signari quae possit

Deus producere.

Probatur primo , positio unius indiuidui non tollit positionem alterius ; ergo quacunque multitgdiae producta potest Deus aliam & aliam semper producere , neque enim debilitatur potentia Dei una multitudine producta , alioquin , qu rhodo dici posset omnipotens E aliunde ipse , ut operetur, subiecto non indigete potest enim creare. Quod si velit in subiectum aliquod operari, potest prius create subiectum. Confirmatur: possunt homines multiplicari In

eadem

166쪽

eadem specie humana linc fine; nullus enim potest assignari certus numerus hominum ultra quem non possit assignari alius homo; non enim est potior ratio cur possint quatuor, quam sex ; quae enim erit repugnantia , si dicatur Deum posse producere fcxὶDices posse assignari quemcunque numerum dummodo non sit infinitus. Contra: quia quicunque numerus finitus assignetur , rogo cur non possit esse alius homo , an forte quia sequeretur dari posse infinitum actu 3 sed si non est aliud argumentum, concedenda est sequela potius quam

negetur veritas euidens.

Inferes dari infinitum syncategoremaricum, quod nihil est aliud quam infinitum in potentia, quatenus dantur creaturae quarum multitudini possunt addi plures di plures in infinitum. Dico tertio , non datur de facto infiuitum cathegorematicum reale. Probatur primo, non debet admitti infinitum sine aliquo fundamento ; at nullum est admittendi infinitum cathegorematiciam , imo adest aliqua ratio illud non admittendi: nam omnes res materiales comprehenduntur coelo empyreo ulla vero est reuelatio Angelos esse infinitos, imo de illis dicitur quod Lucifer ad partes suas traxerit cauda tertiam partem stellarum , siue Angeloxam, atque adeo, quandoquidem multitudo daemonum est tertia pars Angelorum,sequitur Angelos non esse infinitos in multitudine , & iuxta Sapientem, Deus fecit omnia in numero,pondere, ae

mensura.

Dico quarto , datur infinitum obieci tuum cathegore naaticum. Probatur et creaturae possibiles sunt infinitae, ut probatum

167쪽

probatum est 3, sed Deus cognoscit omnes ; ergo cognoscit actualiter creaturas infinitas , atquci adeo in actuali cognitione Dei omnium possibi- lliam comprehensiva existit actu obiective multu rudo illa categorematice infinita. iDices omnes creaturas non cognosci a Deo ;categorematice. Respondeo hoc non posse dici, nisi per maximum errorem , sequeretur enim 'Deum habere imperfectam notitiam & succe suam. Quare dicendum Deum simul & semel omnia possibilia cognoscere, atque adqo cate- igorematice. JDuo quinto , infinitum reale in multitudine categorematicum possibile est. Probatur primo , tale infinitum non repugnat

i parte Dei ; ergo poterit existere actu simul isemel infinita multitudo , nec etiam repugnat :ex parte sui. Probatur prima pars.Deus est omnipotens;ergo 'habet sufficientem virtutem ad producendum quidquid ex se non rcpugnat. Probatur secunda pars. Infinitum in multitu-

dine non repugnat in statu merae possibilitatis, ut ostensum est; ergo nec in statu existentiae. Pro- batur consequentia. Existentia unius hominis minon tollit existentiam alterius , ergo unus non iimpedit quominus ponantur simul & semel alij l

bus. In quolibet lapide sunt infinitae negationes , in ergo non soliimpossibile erit infinitum, sed etiam treuera existet. Probatur antecedens,tot sunt ne- igationes in lapide quot de illo entia negari pose: sunt i atqgi infinita entia negati de illo possunti

omnia l

168쪽

Disp. IL De corpore naturali Sc. 1c

omnia enim cntia possibilia dristincta a lapide de illo negari possunt 3 ergo in illo sunt infinitae negationeS. Dices quaestionem esse de infinito reali positivo, non vero de infinito reali qegati uo. Contra: eadem est dissicultas de utroque ; atque adeo, si possibilitas unius admittitur,debet etiam admitti possibilitas alterius. Probatur tertio, Deus cognoscit infinitos homines possibiles s ergo poterit simul & semel illos Producere ; quid enim impediret, si ipse Deus

vellet 2 nam potes: Deus velle producere omne. producibile , quo posito nuta' id cogetur Deus producere modo ceti tum, modo mille, modo decem millia 3 quasi vero prima vice brachium Domini lassatum fuerit,uel lastari potuerit. Praeterea dicis Deum posse producere infinita , producat. En producet Deus decem,vel mille,&c. sed illud non quaero , quaero enim , ut producat infinita.

Certe quidquid .sic producet, finitum erit & sic

frustaa erit potentia,quae nunquam poterit reduci ad actum. Dices, exhauriretur omnipotentia diuina . Conmtra : in illo casu non exhauriretur omnipotentia diuina ed magis vigeret. Deinde omnipotentia diuina non est magis infinita , quam scientia, quae talis est ut praeterea, quae cognoscuntur actu

liter illa scientia non sit aliquid aliud cognoscibile ab illa; sed illa scientia non dicitur exhauriri , nec finiri ; ita nec omnipotentia finirettigProducendo omne producibile. Ratio a priori est , quia non posse produci aliud praeter iam pro-.ducta oriretur, non ex imperfectione Dei, sed ex repugnantia obiecti, sicut non cognosci a Deo praeter id quod cognoscitur , prouenit eX repugnantia

169쪽

suant a obiecti, non ex imperfectione scientiae. Demum productis omnibus producibilibus non

exhauriretur omnipotentia , quia vigent in con,

seruatione illorum , imo posset Deus illa omnia anni hilare, & iterum producere 3 ergo cum possibilia non repugnent , & omnis pombilitas sit iaordine ad existentiam , omnia possibilia possunt existere etiam simul, cum nihil positiuum sit cum altero positivo incompossibile, ut patet in permanentibus & in successivis, non potest esse Officu tas cum nulla esse possint,& suamvis esset aliquid, illud deberet excipi ob suam intrinsecam rhpugnantiam. Probatur quarto, Deus utpote immensus ubique est & inlinita spatia, quae communiter dicum

tur imaginaria replet ; atqui potest Deus in qu libet puncto spatij imaginarij, producere unum Angelum , & quidem simul & semel: nam potest ibi Deus agere , ubi est di, atqui in infinitis

punctis assignabilibus simul & semel est; ergo inirifinitis punctis simul & semel agere potest;quid

enim impedit quominus , dum in una parte agit,ogat in alia, quandoquidem ubique est, etiam in illis spatiis immensis, ut infra probabimus obiicies primo , sequeretur totum non esse malas sua parte. Probatur sequela : infinita multitudo quaternariorum non potest coalescere erfinita multitudine binariorum , ergo multitudo binariorum esset infinita , adeoque pars esset aequalis toti. Respondeo : hoc argumentum quod tanquam Achilles proponitur ab aduersariis facile soluitur dicendo multitudinem binariorum

esse infinitam ; sed inde non sequi partem essea ualem toti , bene tamen omnes partes simul

esse aequales toti s igitur in allata hypothesi unum infinitum

170쪽

infinitum quaternariorum contineret duo infinita binario tutis.

Dices et inde sequi unum infinitum esse maluet

alto,quod est absurdum. Contra: tantum abest ut illud sit absurdum, imo sit maxime rationi consentaneum et nam ex probatis datur infinitum; obiectivum , in quo tamen reperitur eadem dissi a cultas : nam Deus dum actualiter cognoscit infinitos homines possibiles , nonne in quolibee cognoscit duos oculos, & decem digitos 3 soluatur haec difficultas prius , & ego deinde soluani obiectionem. Et quid' mirum est si in infinitis cognoscendo laboremus qui finitum habemus in- tesse in , aliqui vero dicunt in infinito non esse magis & minus, aequale vel inaequale. Verum ira

lud dici gratis arbitror , sicut & illud quod dicunt in infinito non esse partes , quia pars debee esse proportionata toti,at finiti ad infinitum nulla datur proportio. Sed si dicatur quamlibet me, dietatem esse infinitam , arbitror inde nullam sequi contradictionem , repugnat tamen dari aliquam partem aliquotam finitam infiniti, verbi

gratia, unam tertiam , unarn quartam , &c. si et enim aliquid finitum ter , vel quater repetituimexhauriret infinitum, quod fieri nequit. Sed dicere centum homines css e partem infinitorum hominnum credo negari non posse, imo exhaurirent infinitum, si infinite repetantur. Ex his omnibus concludendum est unum infinitum posse esse alio maius sine ulla contragictione, saltem materialia ter , sicut unus circulus potest esse maior alio , di tamen in utroque reperietur sormalitas circuli.

Objicies secundo, quidquid est producibilet

cadit sub determinatam intentionem ag ntis , sed infinitum utpote carea, termino non cadit sub

SEARCH

MENU NAVIGATION