Atomi peripateticae siue tum veterum, tum recentiorum atomistarum placita, ad neotericae peripateticae scholae methodum redacta. A R.P. Casimiro Tolosate Capucino, in sex tomos distributa. .. Tomus 2. primam partem physicae complectens

발행: 1674년

분량: 265페이지

출처: archive.org

분류: 철학

181쪽

:8o Physicae Pars prima.

Prinium definiuinius conclusione praecedenti, &de hoc solo mentionem fecit Aristoteles. Secundus est modus , ut aliqui volunt totaliter distinctus ab omni substiantia qui determinat mobile, ut sit hic potius quam alibi. Verum cum essel sc nihil aliud sit quam esse in isto loco , sequeretur locum determinare mobile ad locum, &quidem intrinsecum : nam si Angelus esset extra mundum, haberet locum intrinsecum , non vero extrinsecum. Dicendum est igitur locum intrinsecum esse spativin quod quaelibet res replet, M& sic omnibus conueniet, quod adeo clarum est,

ut non egeat explicatione ; norunt enim omnes

Quid sit spatium, & de hoc intelligi debet quod

diximus , cum de quantitate ageremus in meta- physica,nihil esse extensum in ordine ad se, quin sit extensum in ordine ad locum , non vero de loco extrinseco : nam si aliquid poneretur extra muridum , nullum sine dubio haberet locum extrinsecum. Secundo, locus alius est communis, alius proprius. Primus est qui continet plura,vi templum:& sic aliquis dicitur esse in templo, in foro, Parisis,&c. Propitus qui cuilibet soli .conuenit & illi adaequatur. Tertio , locus plius dicitur circumscriptiuiis, alius dcsinitivus, alius sacramentatis. Primus ad corpora, secundus ad Spiritus, tertius ad Corpus Christi Domini in Eucharistia pertinet. Verum, quia circumscribi & finiti sonant idem , ideo clarius a Moumerio proponuntur modi essendi in

- loco,ut sequitur.

Quarto, aliquid dicitur esse in loco penetrabili. ter indivisibiliter quod conuenit Deo, Angelo,&animae rarionali: Secundo, penetrabiliter diuisibiliter

182쪽

D F. III. De cortore naturali es c. i 8 r

liter quod couenit corporibus sese per mira ut impenetrantibus : Tertio ,- impenetrabiliter dulis biliter quod conuenit corporibus naturaliter:

Quarto , impenetrabiliter indivisibiliter quod competit puncto physico, & etiam Angelo ad libitum. Corpus vero Christi Domini est in Sacratissimo Eucharistiae Sacramento primo modo,& ideo dicitur ibi esse ad modum spirituum. Quinto , aliquid dicitur esse in loco penes differentias loci per respectum ad alias res loca- . tas, & sic dicitur esse supra, infra . dextrori, ,

sinistrorsum, ante, retro. Inferes inde, omnia esse in loco non quidem extrinseco ; neque enim omnia ambiuntur aliqua superficie corporis ; sic enim neque Deus , nequet totus mundus, neque proprie ea quae sunt alicubi penetrabiliter continentur aliqua superficie , sed in loco intrinseco, quatenus nihil est, nec esse potest quod non repleat aliquem locum intrinse- eum, siue spatium. Dixi, repleat, non occupet, illa enim sunt diuersa, t notat Titeli onus lib. . cap. 1 i. occupare enim spatium est sic illud re plere,ut excludantur alia eiusdem rationis ; atque adeo pleniorem replentiam impediunt, quod petatinet ad corpora; alia vero repleat, sic ut alia in eodem spatio admittant, quod pertinet ad Spuritus , & maxime ad Deum qui omnia replet intime. Vnde a sancto Augustino dicitur esse ubique sine loco. Inferes secundo , nullam creaturam posse a

solui ab omni ubi, hoc est , de nulla creatura pomtest dici quod existat & nulli bi existat; repleat enim aliquod spatium necesse es atque adeo erit

in loco intrinseco , & reuera non crit extra immensitatem Dei i ergo erit illi praesc ns,dc quidem

intime,

183쪽

i 8 1 Physica Pars prima. -

; sed eue praesentem dicit in loco esse praesentem intime , siue penetrari est esse iu Odem , hoc totum intellige de loco intrinseco, lnon vero de extrinseco ; certum enim est multa

existere, & nullibi existere loquendo de loco extrinseco,Deus, scilicet, & coelum empyreum. Dices cum Vasquesio : productio rei est prior productione ubi cationis ; ergo producta re poterit, Deus abstinere a productione ubi cationis. Contra: obiectio supponit ubicationem esse en-

titatem aliquam distinctam ab omni prorsus sub- astantia, quod infra negabimus. Deinde distinguo lantecedens. Est prior productione ubi cationis, is per talem productionem intelligas simplicem lpositionem in loco , est, inquam , prior realiter, Nego. Formaliter seu secundum nostrum modum concipiendi, Concedo. Praeterea, quamvis subicatio est et talis entitas, non sequeretur tameri lintentum ab aduersario et nam ubi catio proprie non est locus , sed est illud Per quod res consti- tuitur in loco , quod quid ut infra videbimus. EDemum res, siue habeat illam entitatulam, siue non, semper replebit aliquod spatium , eritque lextensa in aliquo spatio , quod est esse alicubi . lConfirmatur ex eo quod aliquid non possit esse l& nunquam esse , ita non potest esse , & uuia diibi esse.

Q v a s T I o II. Per quid locatum constituatur in sic VBicatio est id per quod locatum constitui- itur in loco. Verum quid sit ubicatio non sc uenit inter aut res. eorum opiniones s

184쪽

corpore naturali es e.

in sequentibus conclusionibus examinabimus. Dico primo, res non est in loco formaliter per, actionem per quam est. Probatur primo , explicatione termini ubi cationis qui potest sumi, vel active, vel passive, siue

formaliter. Igitur illa actio facit quidem, ut res sit in loco effcienter & active ; dicut enim illa actio est positio in aliquo tepore,ita etiβm est positio in aliquo loco; at velo passive, & formalit et non est talis actio, sed terminus illius actionis. et Probatur secundo , quando quaeritur per quid est homo , non respondetur per actionem Dei,iquia tunc quaeritur quidditas , siue essentia hominis , non vero causa effciens , aut modus causandi , creatio scilicet , vel generatio , similiteir quando quaeritur per quid est statua Non rompondetur per actionem artificis, quia scilicet quae-xitur in quo consistat statua, sed ad primam quin stionem respondetur, homo formali cer & quid-ditatiue est pet animal rationale, metaphysice,& per corpus & an mam simul unita , physice : ad vero per actionem Dei essicienter, siue est a Deoi tanquam a causa essiciente ; ad secundam vero, sic respondetur, statua formaliter & quid litati uel est per subiectum & formam artificialem metaphvsice loquendo , & per partes materiae taliter dispositas , physice loquendo, at effcienter est. per actionem artificis. Demum Deus non est imloco per actionem qua fiat; neque enim ipse fit..

Similiter quando quaeritur per quid res est ita loco, siue per quid est locatum Non responder debet per actionem. Per quid igitur responderii

debeat dicemus in ultima conclusione. Dico secundo, res non est in loco per modum

Osilentitas distincta ab omni prorsus subitati a.

185쪽

: si Physica Pars prima.

Probatur prinio argumento generali contra iomnes tales entitutas , probauimus enim nullai ldari , cum de modis egimus in metaphysica, &.cillamvis probationes ibi allatae suffcerent ad corroborandam istam conclusionem , placet tamen in , particulari aliqua adducere. Probatur secundo, res non est hic per negationem suae entitatis , ergo per positionem suae en-ritatis hic, res in hoc loco reperitur ; per id enim lieist hic formaliter per quod tollitur negatio sui lhic , per entitatem vero haec negatio solum tollitur ; ergo per solam entitatem rei locatio comstituitur. Confirmatur consimili argumento. Ista entitas esset stiperflua: nam sine illa possunt omnia quae ad locum pertinent explicari; illa enim cntitas daretur tantum ad tollendam indifferentiam mo- lbilis,quod cum sit indifferens, ut sit hic, vel is hic, tvel illic, debet determinari per aliquid, ut sit hic potius quam alibi ; atque ast tollendam talem indifferentiam non est necessaria, quia indifferentia sufficienter tollitur per positionem illius ad quod datur indifferentia ; ergo posito tali loco extri seco cum tali mobili in tali parte spatij ponitus. Iocatum. Dices : non possunt omnia illa poni, nisi producatur ubicatio. Contra et superflua esset ubic

tio quae esset entitas distincta, quandoquidem perpositionem illoriim trium omnis indifferentia se D. ficienter tollitur.

Instabis: G simul importat aliquid supra exiastentiam illorum trium , ergo ubicatio importat entitatem distinctam. Respondeo, distinguo ant cedens: supra existentiam. absolute consideratam, Concedo: supra existenti uia, relative di conno-

186쪽

tatiue corvideratam, Nego. Vbicatio enim in adstracto importat tantum aliquod eus metaphysicum, relationcm, scilicet; at in concreto & physice nidit aliud importat quam mobile , prout in tali spatio, & illud prout significat relationem Suae, ut diximus,non importat entitatulam disti ictam ab omni prorsus substantia. Probatur tertio,illa entitatula talis est ut illius nulla possit assignari causa: nam causa illius non potest esse mobile, quia de se est indifferens , nec

locus extrinsecus propter eandem rationem : an

tarte dices illa duo determinati per spatium imaginariumrat spatium imaginarium nihil est, quo modo*otest determinare aliquid reale positiuum Deinde si sufficeret ad determinandum, sussiceret etiam ad locandum, quidni enim ZProbatur quarto, omnis forma est in suo subiecto; atqui ubicatio, siue locus intrinsecus est forma quaedam distincta ab omni substantia ; ergo est in subiecto, siue locato, quod contradiistorium

est : nam si poneretur homo extra totum inu

dum, is non esset in loco, sed locus esset in ipso, & quidem penetrative, & sic locatum contineret locum, honJocus locatum. Dicendum est igitur nullum dati locum intrinsecum praeter spatium, quod infra melius explicabi laus. Obiicies primo, omnis motus localis est actio; . sed omnis actionis debet ilignari aliquis terminus ; ergo & motus locatis , sed nullus termitans est assignabilis, si ubicatio non sit entitas distin cha. Respondeo motum localem esse quidem actionem , sed non effectionem , ita ut per illum non producatur aliquid de nouo , sed acquiratur

nouus modus , siue nouus status. Quare ubi catio

non est terminus productu, sed sureliciter acqη

situs.

187쪽

18 6 Physica Pars prisa.

situs. Deinde si v bicatio sic teriminus produc iri, quotiescunque mutabitur locus , fiet noui ratis

productio & prioris ubicationis destruistio. Vide igitur quam mira si foecunditas digiti tui, &quam mira potentia, quandoquidem singulis momentis tot nonas producit entitates et sed iniurius pater quandoquidem vix eas produxit cum eas destruit. Obiicies secundo, omnis nouae denominationis notium debet dati fundamentum , ergo cum m bile dicitur locatum hic , cum antea non esset hic locatum , debet assignari aliquod fundame tum illius denominationis. Respondeo, Concedo antecedens , imo & totum argumentum : funda, mentum autem quod assigno illius denominati

nis est coniunctio mobilis locique extrinsectia tali parte spatij; vel si non adsit locus extrinsecus, eae existentia mobilis prout in tali parte

spatij.

Instabis et vel illa coniunctio est entitas disti,cta, vel non : Si primum, habeo quod intendo : Si secundum, qtiotiescunque erit Petrus , locus eius extrinsecus, & pars spatij erit illa coniunctio,a que adeo locatum, quod aperte falsum est : nam cum Petrus Narbona migrat Tolosam , reli quitur ibi locus extrinsecus, aut saltem potest ibi conseruari eadem su perficies aeris , & pars spatij & existit Petrus E, ergo illa tria erunt , ct tamen Petrus non erit locatus. Respondeo, quPtiescunque erunt illa tria, erit coniunctio entitatiue, Concedo:formaliter ut est respectus cotinentis& contenti, Nego: vel erit coniunctio in potentia, Concedo : in actu , Nego. Quare illa coniunctio in potentia denominat in actu primo , non vero tu actu secundo , ad hoc enim debet esse com

iunctio

188쪽

De corpore naturali Sc. ii

iunctio sccanduin formalitatem , seu secundum respectum qui non distinguitur ab extremis. Instabis secundo, sorinalitas illius coniuncti nis est ipsamet entitas cuius est formalitas, se a duplex entitas corporis continentis & contenti; ergo nulla solutio. Res pqndeo vitentitas continentis & entitas contenti specificatiue , ut sunt entitates , Nego : reduplicatiue ut sunt sub mutuo respectu & sumptae ut ex parte sui sunt obiectum reduplicationis nostrae, Concedo : sicut autem non potest sub eodem instanti existere fui,

damentum,& terminus quin rcferantur , ita et Lamnon possunt in eadem parte spatij existere locus hic realis, siue extrinsecus & Petrus,quin hoc ipso Petrus in hoc loco sit : daturque inter eos relatio

continentis & fontenti.

Dico tertio, formaliter res constituitur in loco extrinseco per coniunctionem cum illo correo pondente ad talem partem spatij. Probatur, quia tota essentia ubi cationis in tali coniunctione cons stit & illa posita ponitur ubicatio , & illa sublata tollitur i, si enim vel unum ex illis desit, non erit adaequale idem locatum. Dico quarto, res constituitur formaliter in loco

intrinseco per respondentiam illius tali parti

spatij.

Probatur eadem ratione qua superior conci fio, & reuera esse locatum est tantum denominatio extrinseca , sicut esse visum, sicut etiam esse contentum. Confirmatur ex eo quod differentiae loci sint denominationes extrinsecae , veesse supra , esse infra , esse deorsum , esse remotum , &c. Qiud sit autem spatium satis pater; neque enim inueniri potest vox clarius exprinaeus , ab aliquibus tamen definitur capacitas

recipiendi

189쪽

,8 8 Physica pars prisa.

recipiendi corpora, sed haec definitio, ut patet, valde metaphysica est, & est magis obscura quam ipsum definitum ; potest enim inquiri quid sit

talis capacitas. Deinde omnis capacitas est y tentia , atque adeo qualitas , sed omnis qualitas in aliquo subiecto ; ergo & talis capacitas , at in quo subiecto erit 3 Certe nullum assignari potest. Cuillelmus Lamy pari. t. cap. 1. dicit spatiuna esse extensionem permeabilem , & qualibet ob sistentia carentem , quae definitio optima est,mo- ldo extenso mathematice sumatur : si enim sum

tur physice , quaeri etiam potest in quo subiccto

sit talis extensio. Perperam igitur cap. 18. dicit spatium non minus reale esse quam corpus, non a tamen substantiam esse aut accidens, quod haec idiuiso de ente positi uost: non tamen, inquit, iest ens negatiuum , sicut priuationes a cathedratiis Philosophis appellantur , cum ipsae omnino nihil sint ; analogice tamen ad substantiam reum cati debet. Verum sc non explicatur quid sit spatium, si enim reuocatur ad substantiam, quaeri potest num reuocetur ad substantiam corpoream, vel spiritualem cui quaestioni dissicile re gonder tur. Porro abstinui a voce ista,mat tu imaginarium,

di quidem iure vi patebit quaestione sequenti.

DI eo: patia imaginaria nihil aliud sunt quantini aginatio spatiorum. Explicatur: quaeritur num ultra mundum qui, ut suppono , non est infinitus, vel saltem non est

necessario infinitus , sit spatium aliquod reale, sed si est reale , iam amplius non est simplicitet s

190쪽

i Di III De corpore naturali Sc.

l imaginarruin, sed erit aliquid increatum ; si cnim dii est creatum, a d mundum pertinet ut pars : narii per mundum intelligimus uniuersitatem creatu- , xarum. Quapropter , sicut antequam Deus crea, rex mundum , nihil erat reale in spatio ubi est mundus praeter ipsam immensitatem Dei ; ita

etiam extra fines mundi nihil est , sed aliqui im ginantur abi eae aliquid reale , sed pura imagi

natio est.

Probatur: sicut paries visus, physice nihil aliud est quam viso parietismam a parte rei harum dua: rum propositionum; ego video parietem, & paries videtur a me,una nihil importat supra aliam; ergo, . ctiam spatia imaginaria, & imaginatio spatiorum

erunt unum & idem,

Dices spatia imaginaria definiri ab aliquibus, bicatio possibilis : vel capacitas recipiendi cor- pora. Res pondeo ubicationem possibilem de fa-

che nihil esse ; quod enim est possibile & non

: existit, nihil est actu ; ergo illa spatia nihil sunt, actu. Ad secundum respondi supra. Dicendum, est igitur extra mundi terminos nihil esse, sedis Vtest Deus ibi alios mundos collocare , sicut &istum collocauit, unde a sancto Ambrosio epist. 3 i. spatium cui mundus insidet esse locum uniuersalem docetur. Itaque spatia vitramundana nihil aliud si int quam extenso mathematica infinita. Quaeres num Deus sit in spatiis imaginariis pl Respondeo hanc quaestionem pertinere ad Theos logiam 3 neque enim solui omnino potest , nisi prius cognoscatur quid sit immensitas Dei. In- terim tamen dico Deum replere omne spatium , atque adeo Deum existere in

, illis spatiis , ubi nihil aliud est praeter ipsam esse sentiam Dei inimensam , eodem modo quo essi sentia

SEARCH

MENU NAVIGATION