Atomi peripateticae siue tum veterum, tum recentiorum atomistarum placita, ad neotericae peripateticae scholae methodum redacta. A R.P. Casimiro Tolosate Capucino, in sex tomos distributa. .. Tomus 2. primam partem physicae complectens

발행: 1674년

분량: 265페이지

출처: archive.org

분류: 철학

51쪽

so Phy sica Pari prima.

ergo non potest esse extensum. Probo minuem, quod es tuantum habet quantitatem , atqui punctum physicum non potest habere quantitatem , quia non pote si habere partes extra partes , ergo non potest esse quantum. Respondeo nc gando maiorem:angeli enim sunt extensi, & tamen non sunt quanti: punctum it que non est quantum, sed principium quantitatis: dici tame potest quantum mathemtice,quia cum supponatur habere plures facies, una est extra aliam mathematice, quatenus una post aliam designari potest : non vero est quantum physice ; ad hoc enim necesse esset ut haberet partes extra

partes.

Objicies secundo, cum Cattesio de principiis

p. t. non Potest Deus priuare se potentia diu, dendi quodlibet , ergo non datur atomus. Respondeo Dis . antecedens,non potest Deus

priuare se potentia diuidendi quodlibet , quod

partibus constat, concedo antecedens ; quodlibet etiam carens partibus, nego autecedens, & consequentiam. Objicies tertio , ubi datur unum extremum ac aliud extremum, ibi dantur partes ; atqui in eo, quod est extensum, est unum extremum & aliuZextremum, ergo in eo omni quod est extensum sunt partes.

Respondeo disting. maiorem: si illa duo ex ema sint res distinctae, concedo maiorem ; si sina:

unicares, nego maiorem. Deinde distinguo minorem, in eo quod est extensum, est unum extremum & aliud extremum, & illa extrema sunt res distinctae in atomo,nego minorem, sunt unica res, concedo minorem vi nego consequentiam. Vel

distinguo maiorem:dantur partes vel realiter re

physico,

52쪽

Disp. I. De corpore naturali Oc. s I

physice, vel per sola designatione & mathematicd concedo maiorem ; sunt partes realiter & physici simpliciter, nego maiorem:tum concedendo minorem , distinguo consequens , in omni extenso sunt partes vel realiter & physice . vel per desiis gnationem & mathematice, concedo consequentiam, realiter & physice semper, nego. Instabis : ubi est unum & aliud, ibi sunt res diastinctae ; sed in omni extenso est unum & aliud nempe unum extremum & aliud extremum, ergo sunt res distinctae. Respondeo distinguo maiorem, ubi est unum& aliud substantiue, ibi sunt res distinctae, concedo maiorem , ubi est unum m aliud adiective duntaxat, ibi sunt res distinctae, nego maiorem. At in atomo non est unum & aliud substantiue,sie enim significat unam & aliam rem ; sed est unum& aliud adiective, hoc- est unus & alius terminus, sed uterque realiter identificatus. Vel est unica entitas virtualiter multiplex , quatenus aequivalet pluribus it ordine ad locum. Instabis secundo, terminus , A, non est te minus , B , ergo ibi est unum & aliud substantiu Respondeo distinguo antecedens , terminus, A, non est terminus, B, rcaliter & phi sice , nego antecedens s formaliter seu secundum designati

nem & mathematice , concedo antecedens , de nego consequentiam, & retorqueo argumentum,

ex suppositione quod anima rationalis sit in toto corpore & animae brutorum sint indivisibiles, anima quae est in capite non est anima quae est in pede, tant enim in diuersis subiectis. Idem diei potest de angelo qui se ad figuram quadratam accommodat, quod respondebitur ego reponam Objiciei quarto seqiteretur dari in creaturis

C et aliquid

53쪽

Probatur consequentia ; eadem res taberet modos realiter dis uac os ; sit enim punistum cuius una sirperficies sit plena , altera vero convexa, illae duae superficies distinguntur realixei. . . Respondeo primo proprie, esse inicum modum , nempe unicam figuram ; Triane lum enim licet tres lineas habeat , tinicam tantaen figuram

constituit. Secundo mysterij sanctissimae Trinit iis vestigia aliqua ii; creaturis reperiri, nec inde ullum sequitur absurdum imo inde est Deum laudandi occasio, & ad aliqualem ipsus cogni-.tionem perueniendi. Tertio illae duae superficies non potiunt dici distingui realiter, cum inter se

nullam habeant optositionem naturalem. Quarto nec Scotistae nec Suaris ae negabunt idem corpus

posse esse , etiam circumscriptiue , in plurib locis. Sit igitur eadem cera Romae cubica, tosta rotunda , Monspes ij Pyramidalis, tres modi incompossibiles essent n eadem substantia; sed haec omnia leuia iunt sanctissimae Tripitaris vestigia , quod mysterium omnem mentis nostrae aciem inlinitis titulis superat. Objicies secundo, cum Coudino s. parte physi. disp. I. arr. 3. scet. I. Quantitas est proprietas corporis , ergo nullum est corpusculum indiuisi bile. Probatur con(equentia, tum quia diuisibi, litas est proprietas quantitatis, tum quia quod habet partes integrantes est diuisibile, sed omne quantum habet partes lutegrantes , siquidem

quantitas est extensio partium , e TQ omne quantum est diuti bile, T ' arsecundo , quamvis illa corpuscula ellent Inuiuis bilia, non tamen possent figurata , nam Fguta consurgit ex varia partium quati rara tria

54쪽

D.R. I. De corpore naturali Sc. s g

rum dispositione ; s,d atomus nullas ..ioc .

Tertio daro cariod atomi darentur, non tamen essent priina principia,quia componerentur e X potentia &actu corporeo, hoc- est,ex materia & sor-ma , alias essent actus purus.

Respondeo ad primum, distinguo anteced cns et quantitas physica est proprietas corporis physicita quantitas mathematica est proprietas corporis

mathematici , concedo antecedens , quantitas physica est proprietas corporis mathematici,nego antecedens P atomus autem non est corpus physicum ; sed punctum physicum & initium corporis physici , ideo est indivisibilis physice ; at

quia est corpus mathematicum, habet enim trinam dimentionem , ideo quantitas mathematica est illius proprietas & diuisibilis cst mathematice , siue per designationem , habet enim partes mathematicas in infinitum mathematice diuisibileS. Ad secundum, patet iam solutio; nam figura physica consurgit ex varia disidiositione partium quantitatiuarum physicarum , ligura vero mathematica ex dispositione partium mathematicarum quas solas habet punctum physicum. Ad tertium sirnpillum Res p. atomos esse compositas ex potentia & actu metaphysicis, hoc est ex genere & differentia, atque etiam ex pomtentia obiectiva & actu obicetiuo , quatenus posserunt esse & de facto iunt, non autero ex materia& forrna physica : maxime si haec: intelliganturneoterico modo , non tamen sunt actus purus , quia actus purus dicit summam esse di necessitatem, ita ut non possit non esse , quam non dicir tomus, potest munmubilari: & nonne angelus caret

55쪽

s Phoraca Pars prima.

caret materia & forma physica , numquid ideo dicendus est actus purus 3 numquid ob tam parui mominii rationes, tam belle triumphum agere auctor ille debebati Postquam ratiunculam unam , quae ex sola nostrae de forma sententiae propo trotic evanescit, exposuit, rationibus conglobatis

nos impetere conatur, tum tria argumenta, quae

mox solui, proponit, additque alia tria quibus respondebo post tertiam conclusionem huius quaestionis. Deinde phaenomena philosophiae , & Theolosiae mysteria receii set, dicit- Pe nos non posIe horum reddere rationem ied fari, non modo absurda sed & delirio, fabellisque simillima: nos homines imaginationi de diatos vocag, doctrinam nostram pericviosam, omnium sapientum censura proscriptam, tanquam non modo rudem & ineptam , sed etiam de religionibus male meritam , criminatur. Denique a bitratur, nos ut vanitatis cultores tali doctrinae adhaetere, ut ingenij acumen in malae causae defensione ostentemus. Verum legat auctorum, qui iam secundum eadem principia scripsere, libros, Deprehendetque eos omnes obiectiones soluere. Decurrat mente, quae iam in methaphysica tradidi & quae in philosophia trado , sit aequus rerum aestimator, iudicabitque me difficultatibus omnibus lassicienter satisfacere. Quoad conuicia :hoc unum respondeo , haec parum omnino modestiae religiosae, imo & philosophicae congruere, unde dicta sunt, lotricium caeterarumque muliercularum argumenta.

Dico secundo, materia prima phisice sumpta

est congeries atomorum.

Probatur:illud est materia prima, cui coueniunt definitio oc proprietates materiae , atqui atomis,

56쪽

Disp. I. De corpore naturali es c. s s

& definitio & proprietates materiae conueniant , ergo atomi sunt materia prima. Prohatur minor; quia sunt primum subiectum , cum non sint compositae & ex illis inexistentibus fiunt omnia corpora naturalia & in illas resoluuntur , si fiat tesolutio usque ad prima componentia, cum sint omnino ' simplices,non possunt fieri nisi per creationem iuxta do trinam D. Thomae I. parte. qua st. II S, art. L. ergo sunt ingenerabiles : quia sunt indivisibiles, sunt incorruptibiles. Deinde sunt quantae mathematice, si sumatur quaelibet atomus seorsim ; & , si plures uniantur, faciunt quantitatem physicam; ergo illis conueniunt definitio & proprietates materiae. Totum atatem hoc probabitur fusius in toto decursi philosophiae, praecipue cum de continuo & elementis agemus. Interim concluso confirmari potest authoritate Aristotelis q. ilib. I. de gen. cap. 8.loquens de Leucippo fatetur postis his principiis facile reddi posse rationem omnium motuum &Platoni inmocritum anteponit , quia licet vie que indivisibilia poneret , Plato tamen atomos dicebat esse superncies,Democritus vero corpora minutissima. Dico tritio , omnes atomi non sunt eiusdem figurae & aequales. Probatur;sic enim debuerunt creati ut inuicem connecterentur & diuersas operationes ederent. Objicies cum Gotaino ubi supra, haec sine ullo fundamento fingi ; rogo enim , inquit, quibus conspiciliis , aut quo microscopio explorauerintillas figuras. Deinde sequitur atomos illas non esse indivisibiles ; nam atomus oblonga vel est longior & gracilior altera quadrata . vel non : si non est gracilior,neque loagior quadratasergo no

57쪽

sc Physica Paera prima.

est oblonga; si vero sit longior & gracilior ; ergo una est longior altera: atque adeo diuidi poterit

secundum excessum.

Respondeo me conspiciliis intellectus , & -- eros copio rationis , tales figuras explorasse : nam postquam statui dari atomos , mens mea, intellectus vi, illas deprehendit finitas secundum extensionem ; ergo terminatas,ergo figuratas : tum ratio iudicauit debere esse varie figuratas , ut inuicem se complecterentur, & inde eruitur ratio cur subito per colum vinu' perfluat, oleum vero non item, nempe quod oleum maioribus constet atomis, aut saltem magis hamatis magisque inter se implieatis , quae proinde tam cito diduci nequeunt. Deinde quod una excedat aliam, non sequitur illas esse diuisibiles ; sint enim duo anim lia perfecta , canis , v. g. & Elephas iam retor- 'ueo 1rgumentum, vel anima elephantis est plus extema, quam anima canis , vel non : si secundum , non potest informare cin pus tam ingens: si primum , diuide elephantis animam secundum excessum, quem habet supra animam canis ; certe

hoc possibile dicere non concedunt principia Thomistica. Castiga igitur imaginationem,quantitatem physicam a mathematica distingue & recte omnia concipies.

Dico quarto,omnes atomi sunt eiusde rationis, sicut vult Gassendus post Democritum, non diuersae rationis,ut vult. Maignantas post Empedoclem. Probat*r, materia est omnino simplex, sed non esset omnino simplex , si atomi statuerentur esse diuersae rationis , saltem non esset tam simplex,

quam a nobis statuitur, cum congeries atomorum

diuidi posset in plures congeries substantialiter inter se discrepantes. Probatur

58쪽

Probatur secundo, uulla diuersitas sine necessitate est inducenda ; sed atomorum diuersitatem substantialem inducendi nulla est necessitas, cum sine illa naturae phaenomyna omnia per inaequalitatem atomorum, diuersitatem figurarum,variatimque dispositionem explicari possint, ut in deci iri a patebit. Sicut in artificialibus experimur ex eo- dem ferro, sed in varias figuras accommodato v neque disposito diuersas prodire operationes. Obiicies , cum Maignano Viro eruditissimo Phil . nat . cap. I. prop. s. si generans nihil ageret, quam ut adderet materiae similaris partem visam alteri parti, non faceret nouam naturam,adeoque nec nouam essentiam physicam, sed faceret totum integrale homogeneum , quod non esset diuersae rationis ab una parte suae totalis materiae; sicut fimusicus duas voces per omnia inuicem similes conii in ret, nunquam faceret Diapason , sed hcc necesse est , ut vocem inferiorem cum si

pcriori i ungat , ita ut inferior sit dupla superioris. Respondeo agens non facere nouam naturam, nec nouam essentiam materialiter , bene tamen

formali cer ; sicut in Arithmeticis , qui binatio numero addit unitatem similem prioribus, facie numerum specie diuersum a priori, & in ordine artificiali horologium specie differt a serra ex eodem ferro facta. Sed de tali diuersitate specifica iterum, cum de forma agemus. Ratio autem responsionis est , quia diuersitas naturae & essentiae non est desumenda ex diuersitate materuae, cum certum sit equum,& Leonem inter se si ecie

differre, tamen ex eadem materiae coi qeriet constanc , .i einpe ex quatuor elementis , vult

Maigna eae go talis diuersitas desumenda cst

59쪽

3 Pars primae.

ex parte formae , quam a diuersa partium dispositione , & harmonia non distinguit di, neque enim admittit formas Neotericas. Ad similitudinem autem ex musica mutuatam , Respondeo illam mihi fauere plurimum : nam vox inserior di superior non disserunt essentialiter, sed solum ac-oidentaliter , & penes modum, ex eo enim quod aliquid sit duplum alterius , non sequitur distingui ab eo essentialiter, & certe si una vox est du- pla alterius, dici nequit eas esse per omnia similes, quod tamen ille supponit obiicies secundo , sicut ex multiplici A, non sermantur varia vocabula , quamvis variam habeant figuram, si unum formatur, sic A, aliud se A, aliud sic A ; coniungantur enim illa omnia, nunquam facient diuersum sonum, ita ex atomis eiusdem rationis, licet varie figuratis, non potest fieri diuersum compositum. Respondeo; similitudinem confundere duos oret dines; facit enim transitum a scriptura ad vocem. Fateor igitur quod, si A, A, coniungantur, nota facient diuersum sonum, quia in ratione soni, &vocis non habent diuersam figuram ; habent enim Lundem valorem , ut loquuntur grammatici. At si solius stripturae ratio habeatur, quis dubitat A, A, a,simul sumpta facere diuersam scripturam ab ilia A, A,A, atque adeo nihil inde contra nos

concluditur.

Objicies tertio , cum Goudino, ubi supra, si omnes atomi sint eiusdem speciei, debent habere

eundem motum naturalem:nam corpora eiusdemi

speciei mouentur eodem motu naturali, & tameridicitur illarum atomorum alias sursum; in deor-

1um,alias in transuersum: moueri.

Respondeo, in disputatione de mota ostendamicorpuscula

60쪽

D F. I. Lis corpore natumTi Oc. s s

corpuscula illa , imo & couora omnia naturalia esse, quantum est de se, indifferentia ad quemlibet motum, & moueri dumtaxat versus eam partem, versus quam determinantur ab extrinseco. Aduerte autem, ut tollatur aequivocationis occasio, illas atomos posse dici diuersae rationis , &speciei eo modo quo A, &B, specie differunt ratione figurae, non vero ratione substantiae. Quaeres primo, an illa puncta possint occupare minus & minus spatium in infinitum. Respondeo illud non esse probabile, imo nec illud crediderim de Angelo , quod scilicet Deus non possit ad minimam omnium ubicationem illam reducere. Minus crederem illud naturaliter fieri posse hcum enim puncta non habeant cognitiouem, non possunt ad libitum modo maius, modo minus spatium occupare : debcrent igitur ad illud determinari per agentia extritu eca , at quomodo id facerent, concipi non potest; aliunde fialiquid urgeret nos ad illam hypothesim, maximgrare factio,& condensatio ; at illas suffcienter sine tali hypothesi explicabimus. Quaeres secundo , an atomi possint mutare figuram.

Respondeo mihi videri probabilius non posse, nec talis hypothesis est necellaria ad explicanda

phaenomena physicae ; inflexio enim corporum,ex qua haec opinio desumpta est prouenit tanturn cxeo quod in uno corpore puncta sint magis aut minus compacta, maioresque,aut minores poros habeat,& aliquae ipsius partes ad inuicem accedant,&ab aliis recedant, moueanturque motibuq contrariis, quod at inno non est concedendum, nisi

adsit specialis aliqua ratio. Facite vero concipi potest, quomodo aliqua corpora facilius diuidati-

SEARCH

MENU NAVIGATION