Aureoli Thephrasti Paracelsi eremitæ, ... Operum Latine redditorum tomus 1. 2.

발행: 1575년

분량: 827페이지

출처: archive.org

분류: 화학

211쪽

tari consideranda est, nihilominus ste Re paruum plus damni infert , quam magnum . Hic quoq; notandum est, non ita saepe spiritum salis operationem suam perficere posse: non enim Ram fortis est, ut in alijs vijs, ideo saepe interpellatur : ubi enim non habet coapiam, ibi neque robur eius est potens: ex materiae enim quantitate dependet quantitas spiritus salis.. Sequitur igitur de tartaro pulmo- Tartat mnis hoc modo: Videtis saepe in pulmo- pulmonii, ne tam hominum, quam pecorum lupillos reperiri sicut grana milh: in homine autem venae sunt, quae ad anato-

mia sanguinis pertinet: sed hic loquor de venis in pulmone,suntq; quasi ventriculus eius: in iis enim separatur pu-ru ab impuro, & quod ipsi conueniens

non est, rencit . hanc separatione ventriculus non potest facere,pulmo aurupotest: quare peculiare excrementu inuenitur in pulmonis cannis,quq ipsum trahunt,&quasi vetriculus ipsitus sunt, ita a Deo ordinate,vt ibi nutrimentum pellicanetur &circuletur: hoc enim vobis persuasu sit,quodlibet mebrum suu

212쪽

1ν T H E O P H. PAR A C. peculiarem & mirum ventriculum seu locum digestionis habere, sicut in exterioribus praeparationibus videmus, ubi laboratur, ut purum ab impuro separetur.Cum itaque pulmonis ventriculus eiusmodi sit, retinet sibi id, quod ad se pertinet, reliquum per os eiicit: illud autem est excrementum peculi hre,quod in solo pulmone fit,& nullo alio membro: peculiarem enim ventriaculum quoque habet. Obseruate igitur, quod in ista separatione puri ab impuro pulmo suum stercus rericiar.& simul tartarum, studendum est igitur ut tartaruS cum excremento pulmonis eiiciatur: quod sit vero id non si-at,sed tartarus separetur ab excremento , in locis illis remanebit immobilis,& explebit cannas in forma bracte larum & laminarum aut granorum. Subtilior autem est tartarus iste,quam vel in urinaria, vel in stercoraria via, subtiliorum est etiam separatio eiu3,ex volatili enim fit corpus, simile enim aggregatum fuit simili. Ex hoc consequuntur etiam alij longe morbi,etiam

ratione officij & loci pulmonis, & ta

213쪽

inen morbi sunt tartarei, sed longe aliter se ostendunt & operantur: cum ea nim pulmonis ossicium sit libere aperiri & claudi ut follis, aeremq; haurire,

dic. viae aeris impediuntur tartaro, unde multiplices morbi oriuntur, qui a medicis ast lima, tussis,&c. vocantur, cum tamen nihil aliud sint,quam latataruS: etiam vocantur anhelitus impedimentum , & similiter: unde sequitur phthisis, hoc est, quando homo fracilescit & emarcescit in tali statu: nec non hectica febris: quae omnia a nulla aliare pendent, quam ab isto tartaro, qui eo modo in pulmonibus coalescit, ut in suis capitibus dicitur. Simili modo & cerebrum suum ven Triariutriculum habet, qui tamen non est in

iudita cerebro, sed extra: omne autem nutrimentum ipsius inseparatum ad cerebrum peruenit, ita ut nondum in ultimam suam materiam sit redactum, qualis scilicet cerebro conueniret& tilis esset:quando autem cercbrum nutrimentum illud accepit, ac secum habet, tunc incipit ipsius quoque labor ventricularis. Atque hic scitote,ssicut

214쪽

THEOPH. PARAC. ventriculus, scilicet primus ille,corru pior saepe est omnium membrorum, dum non recte suum ossiciu exequituri Noto ita etiam de ventriculo peculiari singuloru membrorum intelligendu, quod cx vitiis illinc ventriculi multi morbi oriantur,quorum hactenus nulla facta

est mentio, sed omnes ignorantiae traditi fuerunt.Vos igitur notate rem magnam esse nosse spiritum illum agentem in membris principalibus, qui ocficium ventriculi ibidem explet: quando enim ille inutilis est, tunc & omnia membra, quae ab ipso dependent, nihil valent. Primum quidem ventriculum medici cognouerunt, quod & ipsis ruasticis facile est, sed ventriculum,in quo

tantum situm est,non olfecerunt:vnde multos morbos,qui ratione horum s cundariorum vetriculorum (ut ex primo quoque contingunt in alia capita falsa retulerunt,non considerates,quo res pertingeret,& qu idnam tractarente quare aequu est, ut peculiaris liber de istis morbis coscribatur, quod hic qui scere sino.Sed ut ad rem redea,quando

illud nutrimentu eo modo, ut dictu, ad

cerebrum

215쪽

cerebru peruenit,tunc oportet illu ven itriculu cerebri este alchymista,quivera&exactiori separatione separet id,quod

couenienS est cerebro,in hoc actu aliud excrementu invenitur,non ut aliorum membroru : emunctorium vero illius sunt nares,per quas pituita illa exit. Ita. que scitote, ventriculu cerebri esse ex

tra cerebru, ita ut nutrimentu eius an- Narescete ingressum cerebri praeparetur: post- rebriemunquam autem p rqparatum est,a cerebro ctoriam. attrahitur in cellas illas, a quibus cerebrum circvcluditur: excrementu vero

remanet exterius in suis venis quq iuxta illam anatomiam posits sunt,&continent vetriculum cerebri, illae habent manifestu suum emunctortu,& primus ventriculus suu foramen in ano, quod emunctori u ad nares pertinet. Notate igitur, quod hoc modo extra cerebrueiusmodi tartari reperiantur in illis regionibus , in quibus ventriculus ille sit tus est,ex quibus phrenesiis,mania,& alit similes multq vesaniqexortu tur,quia medicis sanguini,&aliis ascribuntur,

sed falso,sicut in pluribus aliis quoq; idem facere solent:de quibus suis in locis iusius scripsimus. n

216쪽

rariarius Porro dicamus de renibus quanquaren m. . enim urina in hoc loco versetur, illud tamen ad corpus renum non pertinet: neque enim ex urina nutriuntur,sed Mliunde suum nutrimentum habent, vidi alia membra:& quanquam raro ta taro assiciantur secundarior urina e . nim humectat eos, ita ut tartarus iste ex renibus separari nequeat ab excrementis,attamen ut & reliqua membra ad tartarum dispositi sunt. Renes igitur etiam iuxta suam anatomiam suu nutrimentum accipiunt, iuxta distributionem,quae unicuique membro id,

quod ad ipsum pertinet, tradit, idque mixtum excrementis,quq nullabi separari possunt, nisi in illo membro suo proprio: atque ita renes quoque sua

propria excrementa habent, ut omnia alia membra. Hoc excrementum commiscetur urinae, & una cum urina exit,

Impos . ii estq; urinae hypostasis: unde ex hypo-yma est tasi viiijs renum iudicatur, utpote

ipsorum excremento, ideo etiam ab m. rina separatur in suum locum, sicut oleum ab aqua, quae & ipsa non commiscentur: sicut enim oleum supernatat, aqua

217쪽

aqua vero inferius manet:ita proprietas hypostaseos est in medio urinae, vel versus fundum conssistere, prout bene expulsa est. Artis autem est separare

hypostasin ab urina ita ut hypostasis&vrina singula sum vase excipiantur: qui

autem hoc facere nouit, is excrementum renum vere agnoscit, & simul ubdet in separatione di praeparatione hiusdem excremeti ultimam materiam tartarorum: in quo autem est ultima materia rei alicuius inuenta, in illo eistiam prima materia eiusdem latet.

Magnus error est quod dicitur, hyp stasin significare vitia stomachi, sed quid dicerent homines imperiti & eraronei , oportet eos aliquid in medium proferrei ut sua figmenta sustentent: unde non mirum est,si ita urinas insipisciant & medicentur, ut a nemine laudentur,sed ab omnibus vituperentur, eoq; rem deuenisse, ut omnes medicinam fusiant,& pro deceptoria arte reputent : ita enim homines suis artibus medici fefellerunt, ut iam quilibet ru-

uicus, imo & Iudaei plus fidei habeant, qu m ipsi, quin etsi rem per se consil-n s

218쪽

aoo THEOPH. PARA C. deremus,sippe plus illi sciunt, quam dictores. Annon est crimen & dedecus, physicum esse in ciuitate aliqua, qui stipendium habeat,illumq; morbos magere, non posse homines curare,relinquere pro desperatis,& postea alios indoctos eosdem curare si hoc laudis est certe,turpe dictu tame est. Causa vero cur vestra doctrina sit, nihili est, quod poets estis:ideo poetice curatis,& si adhuc duplo plures essetis, non possetis vestros authenticos doctores defendere,neq; ipsi vos:solummodo diutumna consuetudo hoc facit, & constitutiones academiarum, ubi non nisi scribbae procreatur,hoc est scriptorqs compositionum, sed neminem curantes: doctores itaque erunt scripturae, sed non curae . Itaq; estis scriptores,& pe culiarem sectam habetis, nec petestis pati, ut quis vobis interloquatur: estis quasi monachorum ordines, qui ne sciunt quid album, quid nigrum sit. An non turpissimum est, quod ex hypostasi nullum tartarum posse iudi cari existimastis, & tamen de tartaro

219쪽

DE CAUSIS MOBR roi

Cor quoq; tartareos morbos pati- cordister, turmam & ipsum suum nutrimentum tam. accipit ut alia membra, similiter & sua excrementa secernit: nos autem de s lis excrementis loquemur,quis in ipsis latet tartarus:cor enim situm est in sua capsula, ex qua excrementum extrudi, tur: nihil enim in ipsa manet Porro sci. tote,cor omnium minimu,& quidem purissimum nutrimetum assumere, &excrementa , se reddere in capsulam illam,in qua positu est,in forma gutta rum aquq purae,quales ex oculis defluunt: idq; ex hac causa sit, quando ultra mensuram suam impletur, tunc ex dat foras: quicquid aute per capsulam exudat, aereum est & minime pondearosum,sed spiritus leuis. Dici quidem solet , pulmones ventilare cor frigido aere, sed multo plures vani sermones dicti fuere: refrigeratio enim, qua facit pulmo,toti corpori inseruit,& non solicordi: alius enim calor est cordis, alius e paris,alsus alibi,neq; veru est omnem calore a corde descendere, imo quodlibet membru ex se suum calorem habet:quare cd munis refrigeratio hic fit.

220쪽

Orbi

etor THEOPHR. PAR A C. Sed de excrementis cordis hoc scitote, quando tartarus in capsula cordis coagulatur ,& spiritus alis amplectitur ipsum , tunc statim fit generatio tartari, in ea forma, in quam inclinata est prima materia, quae praesenS est: atque ita generatur tartarus in capsula cordis,unde plurimi morbi nascuntur, qui variis nominibus peregrinis nominantur, nempe cardiaca, tremor coradis,&c. ut in suis capitibus recensetur. Paroxysmus autem istorum morborusit cum paroxismo calculi, & est paro. xysmus similis,cum tamen alius sit iste calculus,& aliter positus, quam vulgaris,ideo etiam alios paroxysmos habet, ideo caecutiunt medici & quaerunt alia nomina, dicentes. esse istum vel istum morbum . & fluere ex melancholiae, cholera, &c. nesciunt enim stulti isti, quod cor nunquam eo redigere possint,vt haec in se contineat, quae ipsit attribuunt m in ipso esse affirmant : sed

quoniam nemo ipsis contradicit,liberum est eis mentiri, & fallacias propo nere, suosq; humores in verae causae locum sustituere: nemo loquitur contra illos,

SEARCH

MENU NAVIGATION