Aureoli Thephrasti Paracelsi eremitæ, ... Operum Latine redditorum tomus 1. 2.

발행: 1575년

분량: 827페이지

출처: archive.org

분류: 화학

441쪽

sso T II E O P R. PARA C. Iuxus & stultitia. haec omnia in oculorum seductione posita sunt: qui cum in superiora distorquentur per missimilliaria herbam aliquam conspiciui:

eam autem quae ante pedes est minime, cum tamen coelum tam sit ante pedes, quam ultra mille milliaria: si enim unum ascendens aegrotum inuenire potest ut eum interficiat, etiam

eundem alius reperiet, ut eum conser.

Uet, utrinque geminum est : sicubi est morbus, ibidem est medicina: sicubi Relytisi , medicina ibidem est morbus. In arca-q's cym e nis enim tophus fit hyacinthus, po 'ret phyrites realabastrites, silex sit grana ranc rus, lutum nobilis bolus, arena fit pedi. 2prodestri', urticae manna. ungula balsamus in

pretiola. his fundatus csse debet medicus,& hec describi debent.

Quaelibet res, quae in tempore vere satur, coelo obnoxia est, in causa est putrefactio rerum: quam primu enim cuniculum perfectum est,statim adest rei corruptio: postquam nouus ascedens introducitur, novumque initium, ex quo sequitur, quod saepe decies aut vicies uni alicui membro minitetur coelum

442쪽

PARA GRANUM. ystium, & tamen nihil essicia r. Ita nouae ct aliae constellationes incipiunt utiles

vitae vel nocivae, incidente scilicet aliarum sine , ita ut unum momentu saepe perdat id quod nunquam restitui posse sit. Ex hoc sequitur infortunium ineptorum & imperitorum,ut una eademque medicina uni auxilietur,alteri no, unoq; tempore felix sit, altero infelix.Ad haec igitur requiritur scientia reuolutionum,alterationum, commutationis ascendentum,variationis exaltationum, nouorum generum coniunctionum,&c. Quis igitur in ista varietate medicinam diriget &instruet'Vos igi . tur medici unde causam vestri succes sus vel impedimeti aestimabitis quemnam culpabitis, si infortunatus casus vobis Obueniat, aut laudabitis si felices sitis ' quid est fortuna vel infortunio dicite que est facies lunq, quales oculos & nares habetὶ si in doctrima cubius coelestis edocti esset is,diceretis, hic

valet,ibi non,& non,tentabo, Deus fortunet. non est fortuna,quq non habeat

suam causam & praescientiam apud medicum peritum. Quid aliud estio, m m i

443쪽

33a THEOPH. PARA C

tuna, quam seruato ordine nota habere naturat quid infelicitaS, quam cotra naturq ordine rem aggredirquando natura suum cursum habet,tunc fortuna est,sin infortunium est.uMulti dicunt fortunam esse virum quenda tyrannicu,qui unicuiq; faciat quod velit quod minime verum est: habemus enim certum naturq ordinem qui in luce versa-.tur, non est infelix: qui in tenebris ambulat, etiam non: uterq; recte agit, qui non cadit, ordinc seruat naturale: qui cadit,contra ordinem egit. Quare feli'.

citas & infelicitas non ita se habent ut hyems & aestas rimo ex fundamento naturae,de his non iudicari debet:itaq; in tfelicitas est inscitia, felicitas vero peritia, qui in pluuia ambulat,etiamsi ma- idefiat non est infortunatus, qui in sole ambulat, etiam non est infortunatus: utrumq; enim felicitas & infelicitas ades cratis dubitatoribuS excogitata. sunt,apud quos utrunq; nihil aliud est, quam aperto ore expectare, an aliquid volando ingredi velit. Vos aute med cos omnes decet adeo peritia instructos letae,ut originem felicitatis & infelicitat IS

444쪽

desistite a medicina: occidere enim se

grotum non est infortunium, sanare eundem non est felicitas, imo est exitus ec sinis ostendens qualis sit uniuscuiusque peritia & industra: finis enim demonstrat quis in fortuna vel infortunio versetur inscientia vel ignorantia. Quis nouit numerum morborum,nisi qui nouit numerum naturalium arcanorum & naturalium generatorum neutru plures sub se habet species: nihil superfluum est, nisi mors,quae non habet numerum. Quandoquidem igitur utrinq; idem est numeruS, morbo-arum scilicet & remedio ru, quis illum numerum nouit nisi philosophus una ex parte, ex altera parte Astronomus utrinq; qqualis est numerus: isti duo numeru morborum continet. medico impossibile est haec in uestigare: medicus enim tantu est una regio , VnuS annus, aut primus,aut secundus. Quid aut imde nouisse potest experiedo ex se enim nihil sciti ubi enim naturq reperiuntur, ibi etiam fundamentum materie & esssentio cognitio &proprietas delitescit.

445쪽

Quomodo igitur iniquum esset vo. bis beanis patefacere vestram stultitia& errores, Naegrotorum seductiones Oportet vos alio fundamento inniti, aut peiori spectaculo eritis, quam homicidq,& similes. Anne existimatis me damnari debere aut relegari ex regione,in qua sum cum haec loquor dedo.cco, quae nihil aliud sunt,quam manifestatio radicalis homicidij vestri non

nobis diutius locus relinquetur, quam donec iudicent aegroti,tunc detege mini. profecto non defendetis vestram beaniam per vestros compatres & ase fines,aut ostentationibus de adulationibus virorum principum : imo alia via ivos incedere oportebit &ipsos una Vobiscum & omnibus vestris rationibus:

nomina enim morborum erunt sagittariuS,Leo,Mars, Saturnus,&c.alias nihil valebitis, nihilq; efficietis: quando

autem in fortunam culpam rencietis, quodnam tandamentu aegrotis pro vero proponetis profecto si ista mendacia nossent &scirent, plures lapides in tergum vestrum conticerent, quam pedibus vestris supponerent. Nolite du

446쪽

cere, hoc est melancholia, hoc est cholera: non enim ita te res habet:quin potius vera notitiam ex exterioribus de sumite.tunc non arguemini mendacii. Non vincetis aut terrebitis me vestris minis & calumnijs: noui enim arma, quibus me defendam, si ad certamen deueniendum sit. Ex his, vos auditores, colligite,qui- conuulsibus rationibus & ego & ipsi inuitatur, auditota an fundamentum meum ex natura vesana, aut ex nigro mantia & diabolo

habeam, sicut ipsi aiunt. inspicite etiaipsorum fundamentu,unde illud proficiscatur, meum insistit veritati,ex qua patrem fundamenti facile cognoscere vobis licet: ipsorum pater est mendax, ex quo etiam principium & finem cuius ibet aestimare potestis. Atque hoc

modo secundum fundamentum conclusum volo in loco, atris in locis, ubi natura & homo describitur, fusius illud declarare, quod meu propositum hic minime est: solumodo enim ostendo, unde fluat medicina,& quomodo, deeeptoribus dignosci debeat, qui hactenus verbis te tutati sunt.

447쪽

enucleate quae nais tura recrementis inuoluerat.

De Alchymia tertio Theophracticae medicis undamento,PErgamus ad tertium fundamentum medicin q,quod est Alchymia, in qua nisi medicus studiosissime &perfectissime se exercuerit,omnia quq cunque scit, vana sunt. Natura enim tam subtilis&exquisiita est in suis re biis , ut sitne magna industria usiur- pari nequeat: nihil enim producit, quod ad suum finem perfectum sit, imo hominem omnia perficere Oportet, quae perfectio Alchymia vocatur. Alchymista enim est quasi pistor, qui panem coquit, item quasi vinitor dum vinum exprimit, quasi textor cum pannum conficit: ita sit quid natura in hominis utilitatem producit Alchymista. Hanc autem Philosophiam ita intelligite: sicut si quis pei-lem Ouinam acciperet, dc eam ita crudam pro veste villosa valde indueret, unde & rusticus,id est,si cum veste a pellione aut pellifice parata, comparetur: tam ineptum & crassum est, si quis a

448쪽

natura aliquid nanciscatur, illudque non praeparat, praesertim cum sanita ti corporis & vitae id adhibendum est, in quo maior diligentia praestanda est. Et quidem omnes opifices nais turam Indagarunt, & perscrutati sunt proprietates ipsius, ita ut iam norint

naturae vim in omnibus rebus expolire , & quod summum in ea est extrahere : in sola medicina, ubi maxime id necessarium erat, hoc nondum est prq-stitum, ita ut rudissima & crassi ssima ars sit. Si enim homo rudis est, qui crudam carnem vorat,& qui pellem nimalium non praeparatam induit, i- item qui sub proxima quaque rupe tectum suum habet, aut in pluuia manet: certe crassior medicus nullus erit, aut crassius in medicina non agetur, quam sicut in apothecis coqui solet: Certe enim rudior praeparatio fieri non potest, quam quando ii a rnixtim omnia coquuntur & corrumpuntur, Om- niaque ita raduntur & macula murrqualis igitur est is, quem diximuS, pclle rudi vestiri, tali modo etiam cstisic post er apothecarius instructus.

449쪽

, D8 THEOPH. PAR A et Cum igitur in hoc fundamento de

praeparatione medicinae dicendum sit, scitote, hoc fundamentum ex natura fluere oportere, non ex phantasticis

nostris ingeni js,ac si coquus pultem piperatam coqueret: in hac enim praeparatione ultimum illud & praestantissimum situm est, nempe, postquam in tellexeris philosophia & anatomiam, hoc est morboru & medicamentorum

naturam, totamq; eorum concordan.

Alcbdimia tiam, conclusio tunc omnium praeci- naturami. puum axime necessarium est scilicet mitatur in quomodo id quod nosti, usurpare deis praeparan, beas. Natura autem ipsam et in his re, do et ma- bus tibi significat, qua diligentiam ad-iturassio, hibere debeas, ut medicinam tuam ad perfectionem decoquas, sicut aestas pirum & voam, ita etiam medicina prae parare oportet. quae si ita adhibeatur, tum demum medicatio tua bene chdet. Quod si igitur verum est, tuam medicinam sicut aestatem situm fructu producere debere, scito, quod aestas

id faciat per Alchymiam, & minime

Quandoquide igitur Alchymia hic

facit,

450쪽

PARAGRANUM. Ss'

facit , scitote hanc praeparationem eo dirigi debere ut astris tu biecta sit:illa enim opera medici parficiunt: oportet Medic igitur medicinam lucrib illa intelligi, ordinari & disponi, ut non dicamus, 're' hoc est frigidum,hoc calidum,hoc ha. 8 'dirmidum, hoc siccum: imo hoc est Sat uenus, hoc Mars, hoc Venui,hoc P - - lus: ita recta via incedit medicus:deinceps oportet medicum scire, quomodo Martem natiuum astrali obsequentem efficere debeat, coniungere & aia similare: in hoc enim nodus ille later, quem nullus adhuc medicorum apriamo usque ad me aggressus est.Hoc igi- ur modo intelligendum est id, quod dictum est, debere medicinam praeparari iuxta astra,& ut fiat astrum : superiora enim mortificant & aegrotos . faciunt,eadem etiam recreant & sanant.

Quodcunque igitur fit sine astris non fit: quod si cum astris,oportet per proe- parationem estici, ut postea medicina a coelo dirigatur,sicut prophetae,& alis actiones a coelo pendent, nempe ut videtis astra indicare prophetias, tempestate asperam, homicidia,morbos satM

SEARCH

MENU NAVIGATION