Aureoli Thephrasti Paracelsi eremitæ, ... Operum Latine redditorum tomus 1. 2.

발행: 1575년

분량: 827페이지

출처: archive.org

분류: 화학

471쪽

P A RA G R A N VM 38i, paratio, sed solummodo mixta coctiodi colluvies iustulo tu, in qua coctioniearcana suffocantur & in nullum effectum deueniunt: naturam enim in suo modulo & statu colaruare oportet,sicut videtis quod suo modo vinum coislatur suo modo quoq; panis sal,&c. nascantur,ita de herbis,& alijs. Sicut igitur natura non confundit cibum & potum, carnem & panem in unam formam sid quod non sine magnis de

causis sit, quas hic enum crate non o- Diuerse pus est j nobisque exemplo cst , ut Oredinem certum scrvemus in omnibus ti*sscirem rebus: ita nos quoque cogimur aliter atque liter medicinas praeparare ivx. ta suos morbos. Epar sitit,ideoque coaquit vinum vel aqua: vide igitur quomodo oriatur vinum,& quomodo prqparetur, priusquam sitim e patis sedat. ita etiam ventriculus esurit: vide autequam multipliciter ei praeparetur panis & cibus. Similia in aegrotis quoq; expecta, si ad perfectam curam tendis: oportet enim te similiter discrimina certa seruare,ut in apoplexia,quae sititi-

bi sitis , ad quam peculiaris medicina

472쪽

ssi THEOPR PAR Aet

. requiritur: caducum compara ventri

culo, quem etiam suam praeperatione habere oportet: mania sit similis vasis spermaticis,quae& ipsa suum debitum alio m odo requirunt, similiter etiam in mania medicinam quoq; , & eius praeparationem aliam intelligite. Merito igitur haec vobis expono , cum honas medicinas ct arcana in manu vestra habeatis:ea autem per illam colluuiem iusculorum corrumpatis &submergatis, an non haec referendast patefacienda sunt ut his erroribus

anteuertatur, & aegroti arcanis fru, antur, quae ipsis Deus creauit . ad necessitates suas. Scitote igitur ita rem esse oportere,ut ego dispono,& non ut vobis placet, oportet vos me sequi,&non me vos , etiamsi plures adhuc cla, moreS contra me excitaretis, attamen permanebit mea monarchia & vestra minime. Licet igitur mihi iure tot verba hic facere de Alchyrma, ut eam bene cognoscatis, & discatis quid in ipsa sit,& quomodo intelligenda sit.Nolite offendi, quod neq, auru argentuq; vo bis procreat, imo hoc perpedite, quod saltem

473쪽

saltem arcana patefacit, & seductiones apothecarum ostendit, quomodo scilicet ab ipsis vulgus deludatur, ita ut pro floreno vendat aliquid,quod nummo non redimerent, tam bona sunt.

Quis hoc negabit, omnibus rebus Asthmia simul inesse aliquid veneni nullus sane difflebitur. quod si hoc verum est, ' μη 'μquaero an non separandu sit illud v g. vess 3 NENvM A PONO bonumque jur,rea accipiendum, venenu relinquendum is ebris maxime . Quod si igitur hoc faciem inis

dum est, dicite mihi, cur in apothecis vestris utrunq; simul relinquiti oporaret quidem vos fateri, quod venenum, adsit, sed stoliditatem vestram excus iis per correctiones vestras,quibus venenum tolli existimatis:exempli gratia cotonea scamoneae adiungitis, quam tunc diagridium appellatis: qualis autem est haec correctioian non adest v nenum sicut anteat & tamen dicis te correxisse, ita ut venenum ei non amplius obsit . quonam autem deuenit Fiane in diagridio remanet. eXperire,a

cipe maiorem i usta dosim,& videbis Hbi sit venenum, profecto senties. Ita oo s

474쪽

corrigis turbith, & vocas illud diatur. bith. Egregiae sane sunt hae correctiones , quae rusticis & equis propinandae sunt: fac periculum, excede dossim, re

vide an non inuenturus siS venenum.

Corragere est remouere, si quis malus si & peccauerit. & puniatur,illud non diutius prodest, quim is vult, qui verberatus fuit, tales etiam sunt hae ve, strae correctiones: in ipsarum enim potestate,& non tua res posita est. Medicus igitur verus videt om*ino auferendum esse venenum, id quod se parando fieri oportet, sicut in serpente vides, qui venenatus est, simulque tamen bonus cibus, cui si venenum . abstuleris, absque damno eum com

des. Similiter etiam de aliis intelli.gendum est, oportere fieri separatio

nem, quae si defit, operationem tuam certo sperare non potes, nisi natura i psia tuum officium impleat, ex fauore coeli, quantum ad te, tuamque artem res non iuccederet. Oportet autem iusta ratione venenum tolli, nempe per Alchymiam: necesse enim est, ut, ubi Mars in Sole est, Mars tollatur, similiter

475쪽

Giliter si Saturnus insit Veneri, ut

Saturnus a Venere separetur: Q v o T ENIM AS c ENDENTES ET IMPRESSIONES IN-suNT REBUS NATURA 1 I B U S, T OT ETIAM EIS IN SUNT CORPORA: quae Diuerse aute corpora contraria sunt,ea auferri partes ex Oporret, ut omnis cotrarietas recedat, frum'

di malum a bono remoueatur id quod D mn is queris. Sicut enim auru nihil prodest, nisi in igne fluxerit, ita no prodest ni dicina, quq non ignem senserit. Omnia in igne regenerari oportet, ut homuni prosint. An non igitur hoc fund

' mentum & ars erit cuiuslibet medicit verus enim medicus non venenis, sed arcanis uti debet: apothecae autem di omnes earum praeparationes, quotquot sunt, ne literam quidem huius doctrinae tractant: correctiones vero ipsarum non aliae sunt, quam si canis

in hypocaustum cacasset, & foetor ille trochiscis & thymiamate, vel ligno' funiperino corrigeretur. An non au-- tem foetor aeque ac prius adest y e-- tiamsi non olfiat et nullus propterea

476쪽

PARAGRA NVM. yyy

nititur omnis medicus qui autem non aedificat in his tribus funda metis , eius medicina a quolibet aquarum incursueuertitur,laboremque eius ventus abripit, aedificiumque eius proximum novilunium corrumpit, proxima pluuia illud emollit. Iudicate igitur ex hac medicinae fundatione, an contra vera ordinem medicinae doctor sim, an simhaereticus medicinae,destructor verita- . tis,insanum caput bubulum,&an iuste vel iniuste cum meis aduersar is agam, di quo iure ipsi mihi resistant,& contra me consurgant. Fateor quidem nullum liberet clauam suam relinquererquilibee cui claua in manu incaluit, ibenter eam retinet,sed id soli stulti faciunt,sapiens minime:sapientem enim decet clauam remittere, & meliora

sequH Quid ego ipsos curo, siue me

sequaritur siue non : ego non potero eos cogere. ideo eos detego, ut patefiat,quod se ex deceptionibus alant,&quod fundamenta librorum eorum sint mera phantasia. Qui aegrotis fidelis & probus est, & qui naturam in sua arte imitari cupit, is me non fugiet,

477쪽

VS THO PHR PARA C. Nee Christum ipsu omnes secuti sunt:

qui ipsius tempore vivebant, imo mul, ti eum spernebant: unde mihi igitur hoc priuilegium, ut non contemnar Ego tam vehementer & acriter lineae ipsorum incubui atq; ipsin.cum autem viderem nihil aliud ea via effici, quam occidere, interficere, debilitare, perdere,&c. nullam certitudine adesse,co ctus sum alia ratione veritatem inquirere:tunc mihi ob inciebant,me non in

telligere Avicenn I &Galenu,&nescire quid scriberet, se aute intelligere ipsos, &nihilominus occidebat,interficiebati perdebant &debilitabant plures quam ego: dicebam igitur ego contra, ct qui . intelligit dictos autores,& qui eos non intelligit,idem sunt,neuter aliquid valet.Quo autem melius ipsoru& meam raperditionem inspiciebam,eo magis cogebar etiam spem concipere,donec eo progressus sum,ut tandem re ipsa compererim: nihil aliud eoru medicinam esse, quam exquisitam & veram falla- .ciam&illusionem.

Sed non ita rem relinquam imperfectam, imo porro in meis scriptis

478쪽

PAR A G RANUM. Hoindicabo, quomodo omnia sint plena erroribus & talia: magis enim magisque video, non solum medicinam,

sed & philosophiam & astronomiam

eorum nihil valere, nec ex vero fundamento desumptas esse, sicut d

Magnum autem tumultum inter vos excitabit, quod ego damnabo eos, qui tandiu in gloria & magnificentia habiti sunt Scio futurum aliquando,ut illae magnificentiae humilientur: nihil' enim in ipsis est, quam phantasia, ut non hic solum scripsi, sed & porro magis mafiisque vobis declaxabo. Etiam-s academiae seu scholae sublimes mi hi non assentiantur, nec id cupio:satis enim humiles sient :ita vobis rem proponam & explicabo , ut Vsinu EAD V1 TIMUM M v NDI DIEM SCRIPTA MEA DURATURA SINT v Tu E R A: vestra aute plena felle,veneno & colubris esse iudicabutur,&hominibus exosa erui ut bufones. Non volo, ut in anno uno euertamini, ct cadatis,

imo post longulempus voi ipsi vestra

479쪽

DO THEOPHR. PARA C. turpitudinem denudare cogemini ,αhene cribro purgabimini: P L v sco NTRA UOS POST MONTEM MEAM EFFICIAM. v A' M v I v v S, etiamsi corpus

meum deuoretis, nihil nisi cadauer deuorabitis: spiritus autem absq; co pore vobiscum pugnabit. Hoc tamen monitos velim eos,qui medici fieri volunt,ut modestius cotrame agant,quam iptarum preceptores, remque diligenter & cum iudicio pedipendant ex utraque parte, neutrique

parti pr*propere suffragentur, reliqua damnando, quin potius diligentissime cogitate, ad quem finem tendatis. . nempe AEGROTORUM S AML v TiE M: quod si hoc erit propositum vestrum & argum catum, me quoque in numero eorum habete,qui vos doceat enihil enim aliud quaero,quam curam qgrotoru,eamq; vere & fortiter describo,& cum virtute aperio.Ideo autem quod nouus sum,quod solus sum. quod GERMANus sum, mea scripta non spernatis aut retrocedatis: haecnim ratione artes medicinales doc . rioa

480쪽

PARAGRANUM. Sysri oportet de nulla alia via. Quin dc hoc

singulariter vobis praecipio, ut opera mea, quae (auxili 1nte Deo) conficiam,

nempe unum volumen de P H I L OSOPHIA MEDICINALI , in quo omnium morborum origo declarabitur: & alterum volumen de ms TRONOMI A , ubi curam satis perspicue exponam: postremo unum volumen de ALc HYMI A, hoc est de MODO PRAEPARANDI RES MEDICINALES. Hos libros si perlegeritis dc intellexeriti S, me sequemini, etiam vos, qui iam desciuistis: sed

nec haec sussicient, imo magis magisq;, . quandat Deus mihi gratiam dederit, implebo: praecipue vero aliquot insignes libellos coscribam, quin nisi tanta inuidia quorundam aduersariorum meorum dc aliorum collo meo incumberet, dc me oneraret,maxima pari eorum iam perfecta esset.

Coniecturae quide assequi possum, quod & astronomi mihi resistent, sed illi me non intelligent, nimisque pra

Propere contra me clamabunt,dc linistre rem interpretabuntur. VOS autem

SEARCH

MENU NAVIGATION