Orthodoxa consultatio de ratione verae fidei agnoscendae, et amplectendae in communem omnium vera religionis studiosorum gratiam & utilitatem aucta, uberius illustrata, & in duas partes distributa. ... Auctore R.P. Zacharia Bouerio Salutiensi ..

발행: 1635년

분량: 487페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

s Oreboae Consistat Par. I. landitus euerti illam contingat. Quod ex Iacobo Apostolo tibi primum demonstrari potest, ita scribente. riuicumque antem lege fleruauerat ossendat autem tumo, factus est omnium reus. En hominem ex Apostolo uniuersis legis mandatis incumbentem, qui, si csteteris seruatis, unicum tantum mandatum soluat, protinus totius legis transgretar constituitur,ac uniuerst legis prq-. uaricationis debitor est: Huius rei si causam expetas, ea est,quod ad persectam iustitiam consequendam integra legis obseruatio necessaria sit. Bonum enim constat ex integra caula quod si in aliquod vitium offendimus, iam bonum illud esse non potest, cum aliqua causa deficiat. M lum vero cum ex una tantum causa deficiente oriatur,hinc tota Iustitia labefactitur, ac iustitia esse desinit, cum boni integritatem amittit. Exemplo id magis manifestum fiet. Sanitas plurimis concurretibus causis efficitur siquidem opus est ab qgroto, vel bilim, vel pituitam, vel ceterorum humorum eXo bitaliam purgari, ac morbi causam remoueri; deinde prae- dominantes humores qd iustitiae pondus temperari, huic succedere debet naturae corroboratio; huic virium restauratio: en his si una tantummodo desit, sanitas haberi nota potest. Eodem plane modo de animae valetudine sentiendum,quam Deus in perfecta legis obseruatione repositam esse voluit. Omnium quippe mandatorum obseruantia integra causa est, quae in nobis animi valetudinem tuetur ut si ab eorum, vel uno tantum nos recedere cotingat, stam tim in culpa morbum prolabimur, qua animae valetu deperditur. Ita nos quoque de fide ratiocinari, aequum est , quam se

integram, ac persectam esse volumus , perfecto omnium credendorum dogmatum numero, velut membriS, eam

costare necesse est; quod si ab ijs unum duntaxat auellas, protinus totius fidei morbus, ac iactura sequitur. Quamobrem D. Paulus eos summopere euitari iubet,

142쪽

Regula T. qui dissensiones, ac offendicula in fide evellant; quibus tacti integritas dilaceratur, dum ita ait ad Romanos I 6. Ro- RPT istgo autem vos rarata, ut observetis eos , qui dissensiones, ct offendicula, praeter doctrinam , quam vos didicisis, faciunt: Odeclinate ab usis. Nec frustra Paulus , duabus hisc e viis, fidei integritatem corrumpi admonet, primum dissensionibus, deinde offendiculis. Qui enim praeter fidei doctrinam, quam acceperunt, in ea dissensiones, ac bella cient ij proculdubio fidem perturbant, ac in dubium reuocant: dubiae autem, ac perturbata fides quomodo integra esse potest,

cum constanti illa veritate careat, quae fidem non tam integram, quam certam in animo essicit e Ij vero offendicula in fide ponui, qui aliquod fidei dogma praeter communem Ecclesiae doctrinam, vel addunt, vel minuunt, vel co rumpunt, vel in aliud mutant: in quod imprudentiores homines impingentes, protinus a tota fide excidunt; de quibus prius Iacobus dixerat. aeui autem ostenderit in uno, sa-ctus es omnium reus .. Atque hi cum in illo uno fidei dog- ia ob. P. mate offendiculum statuant, haud dubium est, quin fidei integritatem coirumpant, ac veram Religionem simul cum fide interim aut . Id enim exploratissimum est, veram Religionem in int gra, ac perfecta duntaxat fide fundaria quod hac rationet potissimum declaratur. Nam fides lumen quoddam est nobis a Deo immissum, ac inspiratum; quo illustrante ad veri Dei cognitionem pertingimus; Deus namque cum supe naturale quoddam ens sit, quod omne ingenij nostii acie, ac uniuersam hominis scientiam superat; adeoq. inacessibile, ut eo mens humana naturali tantum lumine illustrata periingere non valeat. Eo fit, ut quisque Deo indigeat, quo Magistro, ac Doctore veram, ac persectam ipsius cognitionem addiscae . Huc enim spectat, quod Christus apud Ioannem 6. ait. Omnis, qui audit a Patre, o didicit, Io a. d. venit ad me: Et illud. Et erunt omnes docibiles Dei. Haec

porro disciplina, cum nulli sensui subiaceat, a quo illius.

143쪽

σ6 Orthod. Consiliis. Par. I. euidentia nobis aperiri queat: fide magis , quam demonstratione aliqua ad eam adipiscendam opus est et ut scilicet

Deo docenti perfecte credamus . Addiscentem namque (teste Philosopho oportet credere. Paulus etiam hoc ip-Heb. ii. sum confirmat ad Hebraeos cap. II. Accedentem ad Deum oportet credere. Atque inde integra, ac persecta fides oritur, cum uniuersa, quae Deus vel perscripturas , vel per Ecclesiam docet, integra amplectimur. Nam, qui nonnullis reiectis, cqtera amplectuntur; ij quidem aperte profitentur se Deo perfecte non credet re ; ctim vero Deo omnino non credant, profecto nec Deum perfecte agnoscut:(cum Dei cognitio potissimum aEde sit) & fidei integritatem dilacerant: Dilacerata autem, ac dissecata fide, quomodo integra Religio potest consistere, quae es dei fundamento innititur Cum enim vera Religio e a sit, qua verum Deum , tanquam rerum omnium auctorem, ac finem, sumnio, ac debito cultu prosequimur: quo pacto notad praestare posse credimus, nisi pes secta, ac integra illius cognitio, quam integra fides administrat, obuia nobis alluxerite Hinc enim tot falsae Religiones ortae sunt, dum non verum, sed quem sibi ipsis animo fingunt, Deum venerantur: quo fit, ut vera Religio integra fide constare debeate Ea pi opter Paulus ab ijs summo studio cauendum imperat, qui dissensione S,ac offendicula in fidei doctrina statuunt, cum ijs proposi tum sit, cum fidei unitate veram, quoque Religionem sub

uertere

Hinc D. Augustinus lib. I. de vera Relig. cap. s. vera et Augustia. Religionem apud eos tantum quaerendam esse Alocet, qui fidei integritatis custodes sunt. Vera Religio ( n litioneque

in confusione Paganorum, neque in D amerisIs Mare corum, neque in languore Schismaticorura , neque in cytitare tu eorum

. quaerenda es edatis eo olos qui Chressam, Catholici, b omthodoxi nominamur, id est Integritatis cunti des. Vbi ex Au gustino constat, no omnes,qui Christiani nominis sibi glo-

144쪽

Regula Q. y Triam v stirpant, integritatis custodes esse: sed eos tantum, qui unam, ac Catholicam fidem, integram, nulla dissensione, aut mutatione custodiunt et Quod etiam confirmat de symbolo lib. I. cap. s. JUNX instillent (inquit Haeretici per partes contag , non se extollant, qui dicunt, ecce hic es Chrisus, ecce illic. riui dicit, ecce hia, ecce illic, ad partes inducit. Pnitatem promot Deus, E eges in unum collectissut, non per schisemasa dissipat imit Munitissima s me est liqc D. August. ratio nam si, au t hic,

aut illic est Chi istus: si partitae sunt in fide opiniones: si hic

negatur Christus, illic asseritur; quomodo una fides esse potest, quae in tot partes dissecatur Id quoque facile euincit D. Thom a. a. q. . art. 3. hac S. Thom. ratione: species cuiuslibet habitus depudet ex formali ra- tione obieeti, qua sublata species habitiis remanere non , i potest Constat autem formale obiectum fidei esse primam

veritatem, quate misser scripturas i cras, ac doctrinam Ecclesiae, quae a prima veritate manat, declaratur: Quo

fit, ut qui ab aliquo fidei dogmate, quod in scripturis continetur, veI ab Ecclesiae doctrina recedit, quae infallibilis est, ac Diuinae Fidei Regula, tam in proponendo, quam ex plicando, quae ad vera in fidem spectant; is statim fidei habitu spolitatur: non ea ratione duntaxat, quod a formali fidei olaiecto, quod est ipsa prima veritas, dissentit:sed etiita quia modum ab Ecclesia praescriptum , quo fidei dogmata

amplecti debet, contemnit: inde fit, ut cum primae veritati, quoad aliquem fidei articulum, non credat: sed alium . amplectatur, alium reiiciat: neque Ecclesiae canonem in-faIlibilem Fidei Regulam agnoscat: sed proprium duntam xa; spiritum sequatur, ab eo tandem inanifesto fidei nau fiagio in infidelitatem, ac haeresim ducatur. . Nam si mortale peccatum, quod charitati opponitur, ipsam charitatem in homine perimit: sane haud secus de incredulitat , quae fidei contraria est, sentiendum erit. quae tametsi unum duntaxat fidei dogma excludat, totam tam

145쪽

s 8 Orthod. Consuli. Par. I. men fidem corrumpit, quae post unius dogmatis incredulitatem,in animo integra remanere Non potest.

Altera quoquc fidei intes ritas , quae illius unitatE summopeie auget, ea est; quae fidem quibuscumque hominum

etatibus, ac temporibus incolumem , unam, integram, ac perpetuam servat. Ea enim est, quam Deus Opt. Max. Ecclesiae sui in verq fidei symbolum, ac perpetui patrocinii

testimonium, sedere sempiterno se collaturum promisit; cum per os Isaiae 3 s. ait. Cum venerit Sion redemptor, ct eis ut, s s. qui redeunt ab iniquitate in Iacob, dirit Dominus, hoc foediumeum cum eis, dicit Dominus. Spiritus meus, qui es in te, ct verba mea, quae possI in ore tuo, non recedent de ore tuo, ct de ore semitis tui, dicit Domintis si modo, O virique in sempiternum. Manifeste hec Dei Patris ad Filium verba fiant, vir o p ' exponit Procopi is, qui ex Sion vuturus erat Redemptor, cui velut iuramento pollicetur, se inuiolabile foedus cum suo semine, Ecclesia videlicet ab eo fide regenerada, feriturum. Haec autem est foederis promisso: quod Spiritus Domini perpetuus Ecclesiae Comes, ac Doctor esse debeat, eamq perpetuo sua pr sentia illustrare; atque ipsi, quemadmodum spiritus corpori, semper pr sidere; ne aliqua unquam fidei macula labefactetur, aut errore decip a-tur ; insuper eadem Dei verba, eandem fidem, eandem. doctrinam, eadem dogmata, quae a Christi ore prolata sui, in Ecclesia perpetua, atque incorrupta seruaturus sit: ita ut ipsa fidei doctrina, quam Ecclesia a Christo semel accepit, nunquam ab ea auferenda sit; sed integram, ac nullo unquam tempore incorruptam custodire debeat. Iinc Dei promissa sunt,quq Lutherani, ac Caluinistqnulla vi instingere valent. Peculiare hoc quippe Verae, ac Catholica Fides ex Dei benignitate sibi vendicat, ut nullo unquam tempore tota possit corruere; sed nategra atque incorrupta in Ecclesia permaneat, quod testatur ipsemet v Christus Luc. et r. Ego rogauipro te,Petre,ut non desciatis itua. Neque enim existimandum est, Dominum Petri petasonam

146쪽

Regilia r. solanam duntaxat alloqui, ut D Bernardo placet serm. isto. ad Innocent. sed in Petro Ecclesic fidem, que in eo velut

in capite asseruanda erat, intuebatur, quam nunqua pro sus aut euertendam, aut interrumpendam fore pollicetur. Quod etiam confirmat apud Matth. cap. i6. cum ait. TMes Petrat, O per hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, , p. rra inferi non praeualebum aduersus eam.

C terum hanc fidei integritatem, & incorruptionem ad ipsius tam unitatem, quam veritatem pertinere docet Paulus ad Galat. scribcs cap. i. IIII, (inquit quod tam cito transferimini ab eo,qui vos locauit in gratiam Christi, in adiud Euangelium: quod von es aliud, nisi unt aliqui, qui vos conturbant, ct volunt conuertere Euangelium Christi Oed licet nos, aut Angelus de Caelo euangeliet vobis , praeterquam quod euangelidis imus vobis,anathema sit. Plane si hcc Pauli veraba grauiter perpendimus, ijs ita serio unius tradit; fidei perpetuitas, ac integritas credenda imperatur: ut nulli unquam, sub anathematis, ac ii indelitatis pqna, illam, aut infringere , aut immutare licuerit : quo fit ; ut ea sola fides Pauli testimonio vera sit, que nu quam immutata, aut co rupta ; sed integra, perpetua, atque incorrupta hucusque perducta est.

Quod grauissimis verbis confirmat D. Ambros ad cap. ii. Lucq. Fides (inquit Iudaicae plebisse impugnat, ct impugnando diuiditur, diuidendo dissoluitur; ct ideo regnum Ecclesiae manebit in aeterarum,quia iudiuidua sides corpus eo unum. His verbis Ambrosius validissimo sane argumento perpetuam Ecclesie durationem ex fidei perpetuitate, atque incorruptione demonstrat. Nam cum exploratum sit, Ecclesiam,ex quo fundata est, perpetuo usque ad orbis interitum duraturam fore: ita attestante Domino, Matth. cap. vlti . Ecce ego vobiscumsum et que ad corusimma Iouem seculi. Quae verba non nisi verae Ecclesiae dicta esse possunt: cum in ea tantum Christus reperiatur; si percontetur quispiam,

quid perennem Ecclesiam , ac perpetuo stabilem eniciat N eam

ad Gala. i. S. Ambrosi Matth. vle.

147쪽

i oo Orthod. Consultat. Par. I.

eam vim Ambrosius fidei tum integritati, tum perpetuitati tribuit. Nam quemadmodum fides, quae integra, ac sibi constans non est, seipsam impugnat; dum illius unitas discrepantibus sentent ijs discinditur; quae autem se ipsam impugnat, etiam seipsam diuidit: neque enim fides inter pugnantia dogmata, unica, ac indiuisa potest consistere: quae vero diuisa est, seipsa ad occasum ruit. Hinc necessario tadei corruptioni Ecclesiae dissolutio succedit, quae per se sine fide stare non potest. Ita e regione fides, quae integra est, & incorrupta, Ecclesiam perpetuo incolumem , ac superstitem declarat.

An vero Caluiniana, ac Lutherana Religio hae fidei integritate cotineatur, facile est ex earum examine addiscere: cui profecto vehementer deplorandum est, hac fidei i tegritatem a Lutheristis, & Caluinistis ita misere dilacerari, ut nullum omnino fidei unitati locum relinquant. Ex his enim nonnulli sunt, qui totum fidei articulum obtruncant, alij partem mutilant, alij verba callide immutant, alij sensum in uertunt. ita ut sacra haec fidei integritas ab eis pro sus misere discerpatur, ac dilapidetur. Scripturis sacris se credere profitentur: At animadue te (Lector quot e sacroru Voluminum numero, iam olim

Ecclesiae, ac tot Patrum, ac Conciliorum auctoritate dem finito, libros, capitula, particulas, verba obtruncaverint, a quibus cum certam, ac necessariam fidem auellant; nec integram, nec veram se fidem colere testantur.

Lutherus cu primis in Conuiuial. tit.de Patr.,&Proph. librum Iob. ita in sacrorum Voluminum ordine recipit: ut potius fabulae argumentum ad proponendum patientiae exemplum existimet; quem sequuti Anab aptistar illum Hebraeorum Tragicomediam derisorie appellant. Caluinus lib. s. Instit. cap. o. & cum eo Caluiniani omnes, teste V vita Nero, disput. de sac. scrip t. Sapientiam Salomonis inter Apocryphas scripturas reijciunt: a quo nec ipse Lutherus dissentit in German. Bibliorum versione.

148쪽

Regula U. I or Librum Iudith, Lutherus in colloq. Cerina n. cap. de lib. vii test. Brentius in Apolog .cons. Vult te mi, cap. de sacra script . a Canonicis libris expungunt: quibus adstipulantur Vitta Nerus disput . de sac. scrip t. Magde burgenses it r. cent. i.c. Fatus in Enchirid. disp. i. et r. &as. ac reliqui Caluin istae in conseis. fid. Librum Baruch. V vittaΚerus disput de sic. scrip t.Faius in Enchirid. disput. ai. & a r. ac caeteri Caluin istae inter Apochryphos relegant: confirmant Lutherus in Praefat.

Germ. in Baruch., S Zuuinglius in explicat . art. 2 o. Ecclesiasticum Lutherani, & Caluin istae uno consensu elacrorum librorum numero eradunt. Lutherus in Germ. Bibliorum versione. Consess. V uittemberg. c. de scriptura.

VittaΚerus disput. de scrip t. c. de lib Ecclesiastici. Antonius Fatus in Enchirid .disput. 13. conc .ia. Caluinist denique omnes in confessi fidei. Tobias quoque, ac duo priores Machabaeorum libri ab ijsdem, velut Apochryphi, habentur. Ita Lutherus in lita Bibl. versione. v VittaΚerus de sacra script c.de libroTobiae, & libris Machab. Fatus in Enchirid. disput. a a. & et g. Caluinistae in consess. fidei, & Lutherani in consess. Vult-tembergensi.

Praeter hos integros libros. Lutherani, & Caluin istae uno consilio in suis Biblijs Hymnum trium puerorum, Historiam Susannae, Belis, & Draconis, denique Abacuch historiam, quae tertio, tertiodecimo, & quartodecimo capite Danielis describuntur, obtruncant, atque inter Apocryphas scripturas collocant.Ijdem septem postrema capita ex libro Ester abscindunt, neque in Canonica scriptura connumeranda volunt; ut constat ex Brentio in Apol. consessi uittemberg. Vitta Nero disput.de sacr. scrip t. Fato in Enchirid. disp. 23. Atque haec quidem, quod ad veteris Testamenti libros attinet, indicasse suffciat: ex quibus id iure aduersus eos concludi posset, vera illos prorsus Fide, ac Religione carere

N a cum

149쪽

ror Orthoe Coas P. Par. I. c um tot fidei particulas ab illius unitate, atque integriti te piae scindunt, quae illorum fidem mutilam, ac diminutam praestant. Atqui haud satis illis visum fuit, sacra Hebraeorum volumina, quae ipsa canitie veneranda erant, detruncare, co rodere, atque e Canonicoru numero nulla auctoritate e

pellere: nisi in ipsa quoque Euangelica, & Apostolica v lumina de sevirent . Liceat mihi (Humanissime Lector quid in hac scripturarum euersione Caluinistiss&Lutherisiis acciderit, reser re: Id ipsum plane, quod vineae cultoribus S. Matthsus ac- M.tib.a. cidisse narrat: quibus Deus ad exigendos vineae fructus priores seruos mittit; at hi alium ceciderui, alium occiderunt, alium vero lapidauerunt. His denique proprium filium destinat, dicens . Verebuntur Aium metime illi vero in filium crudeliores, ipsum extra vineam eiectum in tersecerunt. Ita Deus Opt. Maximus, cum sacrae scriptu-rq, tanquam pinguissimae, ac fertilissimae vineae, ab adue sarijs fruet una expeteret: plurimos sacrae scripturae libros, tanquam seruos, ac diuinae voluntatis ministros, ad illorum utilitatem destinauit, Danielem, Baruch, Iudith, Esther, Tobiam , ' apientiam, Ecclesiasticum, Machabaeos . At quid ipsi Danielem cqciderunt, dum graui vulnere ab eo tria capita abscindunt; Baruch, Iudith, Tobiam, Sapientiam, Ecclesiasticum, Machabaeos occiderunt , quos omnino a sacrorum librorum Canone expulerunt. Esther lapidauertit, dum septem illius libri capita inter Apocryphareiecerunt. His tandem Deus Euangelium, ac nouum, Testamentum, velut proprium filium, confert: plurimos ibi libros ad illorum salutem destinat . Forte (inquio verebunis tu lium meum sorte parcent scriptis Apostolorum, sorte nefas esse putabunt ab Euangelijs aliquid detrahere, mu- . tilare, corrumpere: sorte si non Hebraicae, Christianae saltem fidei sacris voluminibus ignoscent. At illi (quod maxime lugendum est pessime cum Evangelio egerunt; nota

nullos Disiligod by Cooste

150쪽

Ios i

nullos enim, ex Apostolicis libris extra scripturarum vinea

eiecerunt, qii aedam Euangeliorum capita trucidauerunt, alia crebris adiectionuimae detractionum vulneribus confoderunt . Denique multo Euangelicarum, ac Apostolicarum scripturarum seipsos sanguinemdauerunt: dum n uas, ac corruptissimas interpretationes ijs affixerunt, ut passim, obiter tamen, explicabimus., Lutherus, ut ab eo exordiar, in Praelat. in Apocal. Ioannis, Apocalypsim primum iugulat, deinde extra sacrorum librorum Canonem reijcit. l Idem quoque Epistolam ad Hebreos, neque a Paulo, neque ab alio Apostolorum scriptain esse sentit, ac tandem a Canonicis scripturis' separat in posteriori noui Testamenti Editione: quem sequuntur Magde burgenses Cent. I . lib. a .c. . Brentiu S, ChemnitiuS,& alij Lutheristat. Eadem itidem censura prosequitur Epistola in Catholicam Iacobi Apostoli, quam ad cap. 2. Genes, velut spuriam, conuicijs insectatur: cum quo consensentiunt Brentius in Apol. consess. V uittemb. Vitus Theodorus in Summar. Bibliorum , ac Lutherani fere omnes . Secundam Petri Apostoli Epistolam, eodem atro carbone, Lutherus, Brentius , ac Lutherani notant: locis superius

indicatis. De Iudae Apostoli Epistola, Lutherus, Magde- burgenses , ac c teri ipsius sectarij, nihil diuinu, aut Apostolicum sentiunt: indeq. e sacrorum voluminum Canone

expungunt.

Nec minori crimine Caluinus, & Caluin istae in diuinos noui Testamenti libros insurgunt, quos in partes dissecat,

detruncant, ac varijs modis corrumpunt: Theodorus Bega ad cap. 8. Ioan . Historiam mulieris Adulterat, totam ab eo capite Praescindit: ex tertio cap. Ioannis locum illum, Nias quis renaturaverit ex aqua , ct Spiritu Sancto, Caluin istae ita corrodunt, ut pro, Reviatus,legat, natust, de pro, Iratu SMe o, legant,viritu , id vero haud alia ratione praestant, qua ut errorem suum statuant, quo docent hominem per Baptismurn non renasci, sed filios fidelium in utero matrum

ante Disi

SEARCH

MENU NAVIGATION