Orthodoxa consultatio de ratione verae fidei agnoscendae, et amplectendae in communem omnium vera religionis studiosorum gratiam & utilitatem aucta, uberius illustrata, & in duas partes distributa. ... Auctore R.P. Zacharia Bouerio Salutiensi ..

발행: 1635년

분량: 487페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

201쪽

is 6 Orthod. Cong. Par. I. quoque naturae ius Christi lege sublatum non fuisse. At vero id illis ante omnia probandum incumbere te tam ius Regni, quam Sacerdotij in antiquos illos Patriarchas ex ipso iure naturae effluxisse: quod hactenus negauimus. Na, quod illud tepus legis naturae diceretur; id neque ius gentium , neque ius diuinum, traditione a maioribus acceptu expellit: quae tunc obseruata fuisse perspicuum est: cum, iam eo tempore, & Regni iura , quae tot seculis ante diluuium siluerant, populis ad Reguin electionem coeuntibus in orbe excitari coeperint: & Dei populus legalium Sacramentorum, quae non nisi a Deo reuelante Emanare poterant, Religionem edoctus; cum his diuinam quoque sacri Sacerdotii institutionem coleret: quo fit, ut illa naturae lex, praeter ius diuinum scriptum, quod minia e toto eo tem pore habebatur, nullum aliud excluderet. At quis unquam, vel Regni imperium, vel Sacerdotium

de iure naturae esse s ensit e Nam quod ad ius Regium spectat, praeter ea,quae superius dicta sunt; si illud simul cum cinatura inditum esset; cum id, quod naturale est, omnibus insit; an non omnes Reges nascerentur e vel si id non omnibus inditum, sed naturae tantummodo con sentaneilm et se sentiant; plane ius gentium, ac populorum consensiis expectanda sunt, ut quae vel communi naturae lege dictantur , vel naturae consentanea sunt, hominum consensu, a

que electione fiant: ita fit, ut in Regibus constituendis p puli electio, vel saltem eonsensio expectari debeat. Porro illud est,quod nos ius gentium appellamus: cum enim natura nulli tingillatim Regnum addixerit, quis non videat ad Regis costitutionem populi suffragium necessariu esse Idem quoque de Sacerdotio dice dum est: quod si a natura cuique inditum putent ; omnes etiam Sacerdotes nasci,&unicuique Sacerdotalem potestatem a natura inesse. illis existimandum erit. At si omnes Sacerdotes nascuntur, quisnam populus erit Sacerdoti subiectus e Quod si iblud a natura duntaxat, vehat consentaneum hominum g

202쪽

. Regula VIII. neri persuadere existiment; ut scilicet Deus Optimus Max.

Sacerdotali ossicio ab aliquo hominum genere in orbe colatur: id certe non abnuimus: sed ad id peragendum utrunque & diuinum, & humanum Ecclesiasticum ius necessario exigi credimus. Diuinum quidem, quo Sacerdotalis dignitas a Deo instituatur, ac diuino cultui modus praescribatur et humanum vero Ecclesiasticum, quo vel Sace dotes ab Ecclesia vocentur, & ordinenturi vel qui orbis Christiani Pontifex esse debet, a Ciero eligatur. Hinc sane constat nullo prorsus naturae iure apud homines receptum esse; ut summum Sacerdotium simul cum Regno coniunctum sit: cum enim nec Regnum, nec Sace

dotium immediath a natura fluant, quomodo immediate a natura simul copulata esse creduntur Quapropter si apud Patriarchas, qui post diluuium Moyse in praecesserui: vel etiam post Moysem usque ad Samuelem, summa Ecclesiastica potestas cum Regno coniuncta fuit ; id non ex ullo

naturae iure; sed vel ex antiqua Patrum voluntate, ac conmstitutione; vel quod potius credendum est, ex diuina institutione profectum esse credimus: qu cum usque ad Samuelis tempora integra in Hebraeo populo seruata fuerit, populo exinde Regem postulante, Deo ipso annuente ,

antiquata fuit; & duplex hqc Regni, & Sacerdoti j potestas,

quae prius penes Pontificem integra manebat, dispertita fuit .,Regia quidem ad terrenum, ac laicum Regem, populo Regem postulante, ac proinde de iure gentium, translata est. Sacerdotalis vero apud Pontificem mansit ; at-iue adeo haec utriusque potestatis discretio diuina lege abilita fuit ; ut Regibus deinceps, sacris sese muneribus immiscere, interdictum suerit; quod OZiae Regis exemplo Deus comprobare voluit, qui cum diuinis se ministerijs in trudere, ac Pontificale munus in adolendo incenso i mere sibi usurpare ausus esset: primum quidem a Pontifice illis verbis increpatus suit. Non est tuto in OZia adolere incen um Domino: sed Sacerdotum, hoc es horum Aaron, qui

203쪽

. Pet. t. Ioam sto

is 8 Orthod. Considet. Par. I. consecratisint ad huiuscemodi ministratum et egredere de Samctuario. At cum ille in insania persisteret, statim lepra a Deo percussus, diuinam in se,ob rei temeritatem,ultionem est expertus. Statim (inquit scriptui a orta es lepra infronte eius, ct Sacerdote estinato expulerunt eum. Id vero princlarissime Christus in nouo Testamento confirmatum voluit; cum non Reges, aut Caesares, sed Petrum, Ecclesi sticum virum ad Ecclesiae gubernacula vocavit.

C qterum, si quae alia sunt, quq aduersus hoc argumenis tum ex scripturis ob ij crant, veluti locum illum Apostoli: Omnis anima potestatibus subhmioribussubdita A; & alteruPetri: Subiecti igitur estote omni hamanae creatura propter Deum, ue Regi, quasi raecellenti sue Ducibus, tanquam ab eo missis. Ea nullum negotium facessunt. Quis enim negat Regibus, dic Ducibus parendum esse; cum ea imperariquq recta, O honesta sunt: quq que temporalis iuereturisdictionis metas non excedunt 8 At cum spiritualem potestatem sibi arrogant, quq Regibus minime conoessa est, pr secto nec recta, nec legitima iubere euincuntur. Verum, quid illud Pauli testimonium urgent; cum potius aduersus illos pugnet 8 Nam cum Paulus dicat, Omne animam potestatibus Iublimioribus subditam esse oportere; an non Reges etiam ad obedientiam prouocat; si quae

Regia potestate sublimior inueniatur e Id planer sed cum exploratum sit,Ecclesiasticam potestatem Regia sublimiorem, ac prastantiorem esse, ut probatum fuit: certe negare non possunt, eos illi subiectos esse debere. Alterum huius rei argumentum est . quod in nouo Te- samento Pontificia potestas ex Christi institutione ijs collata est, qui Regia potestate praediti non erat, ut aperte exscripturis constat: quandoquidem ea Petro commissa suit, illis verbis: Simon Ioareis diligis me plus his; Pasce oves meas Qui neque Rex, neque Regia potestate ornatus erat. Ex quo id consentaneum ducimus, quod cum Ecclesiastica

potestas, non ad Reges , sed ad sacras personas a Chi isto

204쪽

Regula VIII. asytransi ata fuerit, atque in iis instituta: haec institutio perpetuo in Ecclesia seruari debeat: ac proinde .Regibus ab Ec- clesiastica potestate ex Christi institutione abstinenduri

Dicant, qui Ecclesiasticum ius in Reges transferunt;

num Rex Petrus esset, ut in omnes Reges terrae Ecclesiae praesectura transfunderetur e Num Regu quempiam Christus adcersivit, cui Pontificale munus committeret e Absit. Petro tantiun dictum fuit et Passe oves meas; Apostolus erat Petrus, vir Ecclesiasticus, Sacerdos, ac Deo sacer. Huic, non terreno Regi Regni Ecclesiastici clauis tradita , fuit. Id igitur nobis concedant Reges ; non Regem, sed

Apostolum, & Ecclesiasticum hominem a Christo ad supremam Ecclesiae administrationem vocatum fuisse: quo plane addiscant, eos non ad Ecclesiasticam, sed ad politi. cam tantummodo Regni potestatem vocari. Olun Dominus cum Ecclesiasticae iurisdictionis exe cendae modum Apostolos doceret illis verbis: Reges gera Lue. si.

Dum dominantur eorum, O qui potestatem exercent in eos hen sci vocamur: vos autem non sic sed qui maior en inter vos,

flatsicut minor; 'gii pracesser,sicut ministrator: Ecclesi sti cum ius, ac potestatem aperte a Regali discrevit, quam non superba dominatione (ut apud terrenos Reges fieri solet sed Christiana humilitate vult administrari. Quis e , go Ecclesiasticam potestatem laicis Regibus a Deo collaritam esse,unquain sibi persuadeat et Huc quaeso animum confer (Lector Si cum eam D ns Apostolis , quos sacros orbis Principes decernebat, regiminis formam praescripserit, quae a laica terrenoru Regum administratione seiuncta esset; cui dubium esse potest, quin & ipsam Ecclesiastica potestatem a Regia distinctam instituerit; cui nota

Reges, sed Apostolorum successores praeesse debeant e Id ex Apostolo tibi confirmare lubet: qui cum Ecclesia.sticae Hierat chiae ordinem describeret, ita inquite Et quos t.Cor. in m quidem posuit Deus in Ecclesia, primum Apostolos incun-

205쪽

ifo Orthod. Consuli. Par. I. do prostas, tertio Pastores &c. Quid est (Lector ut opti-i . Dati a me notat Damascenus, quod cum Apostolus Ecclesiasti- -* orat a. cos gradus declarandos susceperit; Reges non in supremo i '' Hierarchiae Ecclesiasticae apice, aut medio, aut infimo collocat; ut summuin, vel aliquem saltem in Ecclesiae administiatione locum habeant; sed nec inter Ecclesiasticos o dines annumerat 3 At primo loco Apostolos statuit; in quibus ipsum Apostolorum Principem , tanquam totius Hierarchiae caput includit. An non eo aperte declarat; Regibus, ac seculi Principibus nullam prorsus in Ecclesiae gubernatione sedem esse relictam e sed eos tantummodo, qui Ecclesiastica vocatione Apostolis , siue Apostolorum , Principi succedunt, inter legitimos Ecclesiae Rectores

censeri.

At quid plura testimonia urgeo lis agitatur (Lector an spirituale Ecclesiae regnum Regibus debeatur eu Plane Iudice opus est, qui litem dirimat, ne inter perpetuas disceptationes veritas obscura delitescat. Quis nobis huius controuersiae Iudex erit e No alius sane praeterquam Christus ipse; qui cum Ecclesiastico Principatu iunctus fuerit, rerumq. omnium summam ita penes se repositam habueritivi&Regi potestati Ecclesiasticam copulare, vel ab ea diuellere sua auctoritate posset, ab eo proculdubio quaestionis huius solutio expectanda est: & quid tum facto, tu dicto in hac re sequendum p scripserit, explorandum. i Primum igitur ad Christi factum prouoco, ac percolori

Num Christus qui primus Christiant Ecclesit Pontifex

fuit, politicam Regum potestatem exercuerit; aut una cuEcclesiastica potestate terrenum Regnum administrauerit e Id nemo unquam sentiet:quin potius, ut se a terrena Regni potestate abhorrere indicaret, cum turbas panum, ac piscium multiplicationis miraculo obstupefactas, ve 'M i turas pr nosceret: vi raperent, & facerent eum Regem sin montem fugit. An humilis ortus, vita despecta, tot i

sidiis impetita, tantis laboribus subiecta, ac tandem on

206쪽

Regula VIII. Istnium rerum indigua, ob lcura denique mors, terrenum Regem p rq dicant; aut temporali apud homines Regno poti- um ostendunt tametsi ea excellentis potestate praestaret, qua totum orbem etiam temporaliter sibi subiicere potuisset. Id itaque fixum, ac indubitatum sit(Lector Christum Dominum, dum inter nos mortalis versaretur, nullam non modo temporalis Regni administrationem exercuisse; sed ab ea, quam exercere poterat, colatio abstinuisse. Vnde igitur Regibus ius illud erumpit, quo se

in Ecclesiasticam potestatem in trudant;aut illam sibi conis iunctam esse contendant Si Christus Regnum a Pontificatu expulit; non ea quidem ratione, quod Regnum semul cum Pontificatu esse non possit, atque a Pontifice administrari, si illud Pontificatui accedat. Neque enim ullo, aut diuino, aut humano iure cautu est; ne ipsum qu que temporale Regnum a sacris hominibus administretur, qui maius, quod spirituale est, regendum susceperui, iuxta Apostoli sententiam dicentis. Si nos vobis spiritualia sem nauimus; magnum est in nos carnalia infra metamus. Sed ea potissimum; ut homines agnoscerent, turpe esse,

ac diuino iure probibitum, ut Regia potestas a sacro Pontificatu diuulsa, atque in laico Rege constituta ad spiritu a. te Ecclesiae Regnum adspiret :& qui nulla Ecclesiastica potestate freti inter laicos annumerantur, sacris sese rebus administrandis immisceant. Quo iure igitur, aut qua ratione Reges Pontificatum sibi copulare valent eve tum id quoque ex Christi verbis demonstremus. Recole (Lector quid Pilato sis citanti a Christo Dominor Tu es Rex Iudaeorum I Christus responderit: Id primu quiadem aperte negauit. At ne omni eum Regno, praesertim Ecclesiastico, carere,quis suspicaretur, respondit: Regnum meum non en de hoc Mundo Ut ex hoc Mundo esset Regnum meum, ministri mei utique decertarenti Peto (Lectoo vi h rum verborum vim, ac sensum diligenter expendas . Nemo est, qui ibnoret totam Ecclesiasticae potestatis pleni

Ioan it.

207쪽

is 1 Orthod. Consust . Rar. I. tudinem in Christo repositam fuisse ; ac proinde Ecclesiae Regnum illi subiectu in suisse. Quaenam igitur causa est, quod Christus Regnum suu de hoc mundo esse tam aperte negat e Non alia lane, quam quod sacruin, ac spirituale Regnum a mundano discemit: atque illo quidem se potiri indicat: hoc vero se abiecisse affirmat. Non omnem Christus Regni potestatem a se fugat: sed eam tantuminodo,quq de mudo est: qualem scilicet mundani Reges exemcere solent. Nam si omne dominij ius a se repuinset, fru-Ioan. i 3. stra Apostolis dixisset: Vos vocatis me, Magister, , Domine: ct bene dicitis. Sum etenim. Et Pilato interroganti. Ergo Rex es tu respondisset, Tu dicis, quia Rex sum ego. Illa migitur Regni formam Christus sibi vendicare noluit , quae

militum copijs stipatur, quae ministrorum caterva premitur, quq opibus, ac rerum omnium temporallum abunda tia exuberat, quq tandem Regium Imperium, ac Maiesta tem ostentat; qualis in mundanis Regibus apparet. At

quorsum istud e Nisi ut mundani Reges, Christo ipso Iudi- . ce, addiscant, se a spiritualis Christi Regni possessione repelli, ac temporale illorum Regnum ab Ecclesiastico eis edisiunctum Quapropter,qui Ecclesiasticum Regnum mundanis Regibus tribuunt, tanquam illis a Deo immediate collatum: ostendant, quo iure Reges ipsi Christo succedant; qui

mundanum, ac temporale Regnum neque re, neque titulo unquam exercere voluit. Proferant, si quod habent exscripturis argumentum, quo hoc illis in Ecclesiasticum Principatum ius collatum esse probent, cum vni tantum Petro dictum audiante Simon Petre diligis me plus his et Pasce oues meas. Quod si Christiani Reges Christo, ac diuinis institutionibus parere aequum arbitra, tur; cupiditatem Ecclesiastica iurisdictione compescant; ne Christi R gni in uasores potius, quam Defensores esse videantur. Ad tertium argumentum venio; quod ex veteris Ecclesiae doctrina, ct consensu compactum, praeclare hoc ipsum

208쪽

Regula VIII. I 63 demonstrat. Si omnium veterum Patrum (Prudentissime Lector qui vel primis quinque seculis in orbe floruerunt; vel post illa de Ecclesia scripserunt, monum Lia perlustres. ex his neminem prorsus reperies,qui Ecclesiasticum Principatum terrenorum Regum ditioni,vel subiecerit,uel alia quo iuris titulo illi debitum coniunxerit: Plurimos autem inuenies, qui mundanos Principes ab iniusta illius usurpatione deterreant.

In his primus est Athanasius , qui Constantium Imperatorem Arrianum, non nihil sibi Ecclesiasticae pote statis

usurpantem his verbis inuehitur: Huando d condito aeuo adiditum es quiado iudicium Eccles auctoritate uam ab Ia peratore accepit I aut quando vinquam pro iudice annuum em agentes.

Pluram e ame hac Sinod virer multa iudieia Ecclesta habitat sunt sed neque Patres isi odi res Principi persuadere conati sunt, nec Princeps se in rebus Ecclesi ros curiossium praequit. Obserua (Lector Sanctissimi Patris argumentum, quodatota antiquitate, & Conciliorum auctoritate , nec non ab Ecclesiae ulu haustum, quid de hac re vetus Ecclesia sens rit, aperte demonstrat. vides, laico Principi nullo unquatempore licuisse, semet in rebus Ecclesiasticis iudicandis

obtrudere.

At posteriora, qui paulo longius haec sequuntur, ipsius verba pertim tace; quibus Constantium ob usurpatam in Episcopos auctoritalcm cum Antichristo comparat . Quis enim (inquit) videns eum in decernendo Principem se facere Episcoporum, O praesidere iudi s Ecclesiasticis, non merito dicat, illum eam i iam abominationem desolationis esse, qua a Daniele praedicta est. Quod si Athanasio haec de Constan.tio dicere licuit; qui vix aliqua Ecclesiastic t potestatis para et te sibi usurpabat: caueat, qui se in omnibus Ecclesiasticis causis iudices praedicant, ac totius Ecclesiasticq potest, iis ius in seipsos transserunt me grauiora alij de ipsis dicat: sNi senim meliora de ipsis speramus, S pr dicamus . Caeterum, qua Coustantia, quave dicendi libertate

Hosius

209쪽

Hos. Ericad Cristan. apud Atha

r 6 Orthod. Con stat. Par. f. Hosius ille, egregius Catholicae Fidei propugnator, eundem Constantium adorsus suerit, ex suis verbis accipe rDesine, quaeso,(inquit. O meminens te mortalem esse; reformiada diem iudi erua te in illam diem purum; ne te misceas E

clesiasscis; neque nobis in hoc Devere praecipe , sed potius ea drahi, disce et Tibi Deus imperium commisit, nobis, quae sunt E

clesae concredidit: ct quemadmodum, qui tuum Imperium o cultis conatibus invadit, contradicit ordinationi diuinae ita, ct tu cave, ne quaesunt Ecclesia ad te trahens,magno crimini obnoxius cas. Date , scriptum es, Ruae sunt Caesi is, Caesari, O

quae Dei, Deo. neque igiturias es nobis in terris imperitim tenere ncque tu simiamatum, Osacrorum potestate habes,Imperator Vtinam (Lector hqc Hosij verba alte sibi animo

insculpant, qui supremam in Ecclesia auctoritatem sibi a ripere gestiunt. Haereticus Constantius suit, Arii anc haeresis propugnator, qui praeter morem maiorum primus id sibi ius in Ecclesia usurpare ausus fuit: cuius cupiditati tota illa Sanctorum Patrum antiquitas constantillime obstitit: ut inde tibi perpectum sit, hanc iniustae potestatis usurpationem bonam soboleni esse non posse, quae ex tam malo , atque haeretico Patre orta Regiam potius maiestatem labefactat,& vermis instar corroditi quam noua potestatiSaccessione augeat . Nam quo pacto diu, aut tuto se regnare posse putant; qui ijs, quae Caesaris sunt, non contenti, quae Dei sunt, sibi rapere conanture aut quomodo Dei iudicium non reformidant, qui cum terrenum tantum Impe rium a Deo sortiti fuerint, sacrum Christi Regnum, perinde ac si hostes essent, inuadunt, atque eo scelere se comtaminant, quo terreno ipso Regno a Deo iusia spoliari mereanture Desinant igitur, hortatore Hosio, diuinam in se iram prouocare: meminerint Deum esse, per quem Reges regnant, & per quem Principes imperant, &sciant, teste Daniele; sitionium don inatur excelsus sper Regnum hominum ct cuicunque voluerit, dabit illud: puto Iq. se, di incon

taminatos in diem Iudicil seruent.

210쪽

. Regula VIII. i 6 sVerum post hos quoque Ambrosium audi; qui diuina

hac veritate fretus,no minori animi sortitudine pro ea aduersus Valentinianum Imperatorem, Arrianis hqrcticis fauentem,dimicat his verbis: Nol inquit tegrauare Impera- Ambr.epi.ur, Ut res te in ea, qu e diuina sunt, imperiale aliquod ius ha- d Murbere. Noli te extollam, sed si vis diutius imperare, mo Deo '' 'μ' μ' - subditus. Scriptum es, Quae Dei, DeoEuae Se aris,omari. Ad Imperatorem palatia pertinent, ad Sacerdotem Ecclesiae. Publi- . eorum tibi mynium ius concessum est, notiscrorum.

vides (Lector quam strenue, ac Religiose Sacti illi veteris Ecclesis Patres pro hac fidei Regula a nobis proposita decertauerint. Plures Patres, plura quoque Concilia, ac Sanctorum Pontificum decreta referrem, quae omne tum a Regibus, tum a laicis Ecclesiasticam potestatem auellunt; sed cum in eo tota Patrum, Conciliorum , Pontificum, ac demum totius Ecclesiae auctoritas hactenus semper conspirauerit: hoc unum tibi (Lector tantum dixisse sufficiat: ab ipso Christianae Ecclesiae ortu, ad haec V que tempora, ita in EccIesia creditum, receptum, usu obmseruatum, legibus sancitum, fide stabilitum fuisse: & hac fi . de Ecclesiain imbutam, pro ea persequutiones, gladios, martyria non exhorruisse. Testis est Anglia, quae Sancti Thomae Cantuariensis Episcopi sanguinem pro Ecclesiae immunitate profusum vidit. Testis Constantinopolis, quq Ioannem Chrysostomum pro Ecclesia usque ad exilia d certantem aspexit. Testis denique totus orbis, qui tot Pontifices, ac Episcopos sub Constantio, Valente, V lentiniano, ac caeteris Imperatoribus haereticorum faut Tibus, usque ad sanguinem pro Ecclesiastica potestat pugnantes intuitus est. bed quoniam te Regum exempla serte magis oblectambunt; Antiquam Anglicorum Regum ( ut caeteros pro te reaiam pietatem, atque erga Ecclesiam Catholicam obe dientiam ad mentem reuoca. Reuolue, qua animi reue rentia, quave Religione I ucius, qui primus inter Anglos

Reges .sub Eleutherio Christo nomina dedit: & post eum X tot

SEARCH

MENU NAVIGATION