Orthodoxa consultatio de ratione verae fidei agnoscendae, et amplectendae in communem omnium vera religionis studiosorum gratiam & utilitatem aucta, uberius illustrata, & in duas partes distributa. ... Auctore R.P. Zacharia Bouerio Salutiensi ..

발행: 1635년

분량: 487페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

211쪽

igh Orthod. Cossultas. Par. I. tot Sancti Reges, qui inter caelites relati A dicanam, de uniuersalem Ecelesiam sua vitae sanctimonia illustrarunt. Edualdi, Ethelberti, Inae, Etel uolphi, atque alii quam-

plurimi Pontificiam auctoritatem suspexerint , coluerint, auxerint; ac tandem, quod singulare pietatis argumentum fuit, eo cultu prosequuti fuerint, ut communi alioru Christianorum Regum subiectione non contenti , Regnum B. Petro subiecerint, ac usque ad Henricum VIII. tributaria

effecerint. Quid hac Regum pietate excellentius e quid religiosius , aut excogitari, aut ex ti uneta Potuit Oui igitur Regiam maiestatem adeo sub Ecclesiasti-- ca inclinarunt, ut ei etiam annuum vectigal perlo luerent: num spiritualem ei potestatem denegarunt. Quid plura Henricus VIII. , a quo primum hoc in Ecclesiasticum Principatum schisma concitatum fuit: quamdiu Catholicam Fidem coluit, an non acerrimus Ecclesi sticae potestatis aduersus Lutherum propugnator suu . ut ex suo Assertionum libro licet colligere, cuius lsuo loco opportune proferemus: ut hinc facile agnoicas; quidquid deinceps ab eo aduersus traditam, ac Vestat veritatem actum est, non ex errore , velignorantia, sed vel ex odio, vel dominandi cupiditate profectum suas te. ut ex Historiarum serie cunctis perspectum esse potesta His tandem ipsa ratio accedat, ab intimo rei sinu decempta . Equidem (Lector pro singulari animi tui prudentit ac eruditione non ignoras; nemini unquam licuisse , reabsque iusto titulo possidere: quod si Reges Ecclesiasticum Principatum se iuste possidere credunt: iustum profecto rem titulum exerere debeat, quo illum sibi acquissitum demonstrent. At quinam iustus ille titulus-Non

iuris diuini, quadoquidem Christus Reg*3 - lxi 'et usi

cle siae Regno sua institutione expulit,& illud sacra i

hominibus contulit: non turis naturalis; cum

ad rerum diuinarum, quae ipsum genere, ac praestanum te cellunt, administrationem non pertingat. non human, tandem; quia hominum leges rerum tantum humanarum,

Diui

212쪽

Regida VIII. et 16 et non diuinarum, quae superioris sunt, possessionem attingunt . Cum igitur nullo iusto titulo rem Ecclesiasticam possideant, ab eius sane possessione abstinere debent. Praeterea ex his, quae lupra dis eruimus, facile addiscere potuisti: Regum potestatem non alio , quam iure gentium in orbe institutam esse: cum ea neque ex naturali, neque ex diuino iure immediate effuxerit. Neque enim iure naturali alter alteri subhcitur, nisi filius Patris atque in de ex omnium consensu seruitus a iure gentium ortum habet e At neque diuino iure Regna instituta sunt; cum Regupotestas multo ante in orbe iure gentium introducta fue rit, quam in Dei populo Rex institueretur. At tunc de mum, cum in Hebraeo populo instituta fuit: ea non ex prima Dei institutione, sed ex populi consensu Regem postulantis , ac proinde ab humano iure, Deo annuente, profluxit . Cum igitur, quae iure humano constituta sunt, nullam in ea, quae prorsus a diuino iure manant, qualis est Ecclesiastica potestas, auctoritatem sibi vendicare valeat; quin potius ex ipso rerum ordine ijs subiecta esse debeant: CG stat sime Regum potestatem, quae humana est, nullum in Ecclesiasticum Regnum, quod diuinum est, atque a Deo institutum, ius habere.

Ad haec cum exploratum sit, Ecclesiasticam potestatem duplici parte constare; ordinis nimirum, ac iurisdictionis potestatin Quis mundanum Regem in Ecclisia Pontificalia munera obeuntem, Sacerdotes ordinantem, Baptismum conferentem, Basilicas consecrantem, Chrisma conficientem, Sacramenta administrantem, ac cstera Episcopalia munia exercentem unquam, aut vidit, aut audiuit

Quis laicum Principem unquam in Ecclesia docere, EpiscopoS creare , inter Episcopos sedere , de causis Episcoporum iudicare, Episcopatus, ct Ecclesias distribuere, A chiepiscopos, Primates, Patriarchas instituere, de causis Fidei iudicare aspexit Cum Valentiniano Iuniori, sese in causa Fidei iudicem praebenti, Ambrosius responderit: Si X et vel

213쪽

r 62 Orthod. Consuli. Par. I.

Air br.ep i. mel scripturarumstriam diuinaram, vel vetera tempora retra.

'' Stimus; quis est, qui abnuat in causa Fidei Di copos solere de Imperatoribus Chri ianis; non Imperatores iae Episcopis iudia cares Id si nunquam in Ecclesia visum , aut nulla consuetudine acceptum: quin etiam ipsa Dei lege prohibitum suit, ut OEiae exemplo manifestum fuit; discant Reges nullo iure, aut ratione Principatum sibi in Ecclesia deberi. Postremo, cum mulieribus in Ecclesia sedere, ac docere, Apostolico praecepto vetitum sit; quid non incommodi 2 Ecclesiae accideret, si Ecclesiasticum ius ad Reges spectarei Cum enim apud pleras . nationes, & in Anglia praesertim, mulieres Regni haeredes esse possint; an non plerumq. accideret, ut mulier ad Ecclesiae gubernacula sederet, doceret, res sacras administraret, Eucharistiani contaceret, Sacramenta conferret, Episcopos crearet, de rebus fidei iudicaret, ac reliqua Pontificia munera obiret, quae Apostolico praecepto exercere prohibetur Haec enim omnia, qui Ecclesia caput est, iure proprio exercere, aut debet, aut potest. Absurda,&incommoda nou augeo,

quae tu ipse (Lector pro tui ingenij se licitate, & acumine

abunde tibi accumulare potes , quorum nos aliqua in a gumentis attigimus . . et .vis

Porro si Regibus, ac Principibus,diuino iure, omnis Ecclesiastica potestas interdicta est: an non multo. Nagis Ma- sistratibus, ac laicis Iudicibus eandem in sacros homines 'iublatam esse censendum erit. quod sanedia perspicuum vesti ut antiquissimo Ecclesiae usu, tum sacris, tum Imperatorijs legibus firmato, id palam attestante, nemo iure in

i Audi (Lector Ambrosium integerrimum totius antiquitatis testem, quam libere cum Valentiniano Imperato-Ambr.epl. re de hac re disterat . Luando aviusti salt) Clementissime si vii me per tor in ea a Fidei laicos de Episeopis iudicasse I ita ergo' 'o ad sidite eurtiamur; vi Sacerdotalis raris ui immemores I ct qaad Deus donam mihi, et ipse aliis putem esse

214쪽

' . Regula VIII. Ioscredeniam cte. at certe vel scripturarumseriem diuinarumve vetera tempora retractemus quis es qui abnuat in ea a M. et Episcopo olere de Imperatoribus Chrisianis , non Impera- tores de Oscopis iudicare IVides Ambiosi uin asserentem a diuina auctoritate pendere , ut Imperatores, & Magistratus, praesertim de rebus Fidei non iudicent: sed Episcoporum iudicium expectent. At Sylvester in Concilio Rom. i. non solum laicis Magistratibus, ac Iudicibus de rebus Fidei s verum, & de qualibet alia Clericorum causa iudicium interdicit, hoc decreto .. laesi, Episcopus dixit. Nulli omnino Clerico licere Cone. R causiam quamlibet in publico examinare, nec ullum Clericum man. i. ante Iudicem laicumstare. Et dixerunt omnes Episeo . Placet. Hoc ipsum antiquissimi Patres, & Concilia confirmant. Clemens IIII. ep. i. Hilarius aduersus Constantium, Marcellinus PP.ep. a. Aug. ep. Id 6. Leo Primus ep. 68. ad Episcopos Thraciae. Pelagius I. ad Sergium Cancell. ;Gregorius Mag. l. s. ep. 32. &lib. I I. ep. q. Nicolaus I. ad Consulta Bulgar. c. T . Ex Concilijs,Conc. Romanum a. sub Sylvestro; Cartaginenla g. c. p.; Mileuitanum c. I v. Chalcedonense can. s. Veneticum c. s. Epaunense c. II. Agatheu sec. 32. Aurelianenae 3. c. 31. Matiscon Ela c. I. Toletanum S. c. I S. Antisiodorense c. I S. Moguntinum c. q.

Hanc denique sacrorum hominum a laicorum Magistra- tuum iudicio immunitatem agnose ut, ac suis legibus obfirmant Religiosissimi Imperatores. Constantinus Mag. apud Russinum lib. I. Hist. c. a. & apud Euseb. Caes. lib. I. c. I 6. Valentinianus, Theodosius,& Archadius apud Gratian. II .s. I. Theodosius, de valentin ep.ad Synod. Ephesi Marcianus Imp. Codice de Episcopali audientia. Leo, &Anthemius Imp. l. omnes C de Episc. & Cler. Basil.Imperat. orat.in 8.Synod. Haec indicare potius,quam explicam

re volui, ne libellus excrescat: ut ex his (Lectoo addiscas:

215쪽

i Vo Orthod. Consest. Padi. I. sacros homines, qui Deo dicati sunt, diuina, ac humana legum constitutione a laicorum potestate liberos esse.

REGULA NONA. FImissime tene, , nullatenus dubita, Hui veram Fidem,

ac Religionem inquiris. Ueram Fidem, ac Religionem a que visibili legitimorum Pastorumsuccessione esse nonposse. Propteria eam tantum Catholicam Fidem, S Ecclesiam ered eam me, quae ab Apoclolii pia Cissum fundata ; legitima, aenunquam interrupta Paclorum successione si Christo in Bittita integra ad nos urumque perlata es. En tibi nonam (Lectoo verae Fidei, ac Religionis agnoscendae Regulam, tam copiosis sacrarum literarum exemplis , ac veterunt Patrum testimoniis celebratam, adeoq. ipsi rationi consentaneam: ut ea, vel sola sufficiat ad veram tum Ecclesiam, tum fidem hominibus persuadendam. Qui enim, vel antiquam generis nobilitate ostendere, vel Regni alicuius succestares haberi volunt et quo facilius fidem sibi apud homines comparent; genealogiam texunt, antiquamq. e Regia stirpe per Auorum, Atauorum, Tritau

rum,& aliorum maiorum lineam i nunquam interruptam

ascendentes, originem suam euoluunt; quousque ad originis stipitem peruenerim, qui Regni sceptro potitus fierit: atque adeo hoc ad rem demonstrandam testimoniuifice tum, ac indubitatum est, ut hoc probationis lgenere nulluinter homines syncerius, & ad persuadedum vehementius existimari soleat, quo ab hominum mentibus omnis pro

sus falsi suspicio abstergatur. Hoc ipso demonstrationis genere on semelipsas quo uis . Sue seripturas usas fuisse legimus. Nam in libro Ruth,cum illius libri scriptor ostendere vellet, Dauida Phares orlgunem duxisse, totam Phares, usque ad Dauid posteritatem. UM reuoluit . atque idem prafflat Auctor libri Esther, cu Ma

216쪽

Reguli VIII. I Tt docheum e stirpe Iemini oriundum demonstrat. Denique Mattheus, cum Christum Dominum, secundum carnem ex AbNhq semine progenitum declarat, non alia demonis tratione utitur, quam quod exacte Christi genealogiam ab Abraham inchoatam, & per omnes Abrahae posteros successive usque ad Christum decurrentem, recenset. Ita cum multi sint, qui veram Fidem, & Religionem sibi vendicant, cum ea tantummodo vera Fides, ac Religio sit, quae ab Apostolis tradita, atque in orbe fundata Apostolicae nomen sibi comparauit: si qui verae Fidei, & Religionishqredes, ac successores haberi volunt, ijs profecto opus est, ut eam primum a Christo, tum ab Apostolis inchoata, ac inde per succedaneam, ac nunquam interruptam Pontificum, ac Episcoporum lineam ad nos usque propagatam, quasi contextam illius genealogiam, demonstrent. Verum antequam institutam huius Regult probatione exordiar. Duo tibi (Lector declaranda sunt. Primum quid visibilis haec successio sit, & quomodo fiat. Alterum, qu nam successio in Ecclesia prorsus necessaria sit, ex qua vera Fides, ac Religio agnosci queat. Ecclesiasticam successionem nostri temporis sectarij omnino a personis auellunt; atque in vera tantum doctriana collocant: atqui id moliuntur, stabile totius fidei , ac verae doctrinae iundamentum, quod in personis ad succes.sionem ordinatis substernitur, proculdubio convellunt;

Euangelicam, atque Apostolicam veritatem oppugnant; fidem leuem, ac labilem in orbe constituunt; omnem ve- rq doctrinae stabilitatem, ac certitudinem eripiunt; ac demum viam omnem praeeludunt, qua vera dolirina, ac vera fides a falsa dignosci queat; ut pavim non obscure demonstrabimus. Nos vero Catholica veritatem a sacris scripturis, ac Patribus edocti: in primis Ecclesq successionein , quia vera fides, ac doctrina agnoscitur; non ex vera doctrina, quq successione posterior est, sed ex legitima Pastorum vocamtione

Mari. I.

217쪽

i et Oreboae Conm. Par. I. tione, Electione, ordinatione, Missione explorari debere

credimus; ex qua vera fides, ac doctrina, velut per manus transmissa, ad nos manat: neque tamen successionem ita

personis, aut locis prqcise alligamus, quin eam potissimuin legitima auctoritate collocemus . Qua fit, ut quamquavera fides, & doctrina interdum in Pastoribus ( & si non omnibus labi possit, integra tamen in auctoritate prq se tim capitis seruetur: ita ut hi tatu Pastores in Ecclesia legitime succedant,qui a Catholica Ecclesia legitime vocati, electi,ordinati,missi, ad Ecclesis administratione accedui.

Id enim (Lectoo tibi persuasum sit Auod mori clarissimis scripturarum argumentis demonstrabimus legitimam Pastorum successionein; quemadmodum ea in Ecclesia perpetua esse debet, ita nunquam a vera fide, ac doctrina esse disiunctam; sed eam ita velut consanguineam amplecti, atque in sinu lauere; ut nu quam legitima successio absique vera doctrina esse queat;neque vera doctrina sine legitima successione possit consistere . instar Solis, qui neque absque radijs, neque radi j absque Sole esse valent. Atque inde necessario colliger in Ecclesia perpetuam Pastorum successionem necessariam esse: ne fides, ac vera doctrina, qua Ecclesia olim genita, per omnia orbis tempora excre-cere, ac propagari debet, aliquando tandem interiret. Cum enim fides ex auditu percipi eda sit;neque ea ab alijs, quam a legitimis Ecclesiae Pastoribus, quibus docendi munus creditum est, praedicari debeat: hinc exploratum est, Ecclesiam absque legitima Pastorum successione, qui &dem perpetuo in Ecclesia doceant, propagari non posse. Caeterum, quaenam in Ecclesia Pastoru successio ita necessaria sit,ut absq; illa vera Fides, ac Religio neq; esse, neque agnosci possit, inuestigare oportet. Primum qui de hic inter Episcoporum,& Pontificum successione distinguendu est. Nam tametsi in Ecclesia utraq; necessaria sit, , t statim demonstrabimus : haud tamen aeque verae fidei, ac d ctrinae famulantur. Nam Pontificum successio potissim v,

ac Disi troes by Coos

218쪽

Regula IX. 1 T sae primario a Deo instituta fuit, ut velut totius Catholicae

Fidei, & doctrinae fons, & scaturigo,eam perpetuis temporibus puram, ac immaculatam caelesti dono custodiret, de tanquam caput in omne Episcoporum corpus diffunderet. At Episcoporum successio ea ratione a Deo ordinata fuit; ut veram fidei doctrinam e Pontificum sinu defluentem , tanquam riuuli,in Christianos populos tranSsunderent. Neque id frustra confingimus. Nam, & scripturae test

tur: olim Deum de spiritu, qui in Moyse Dei Populi Principe copiosus erat, accepisse, ac septuaginta senioribus communicasse. En quomodo Deus ipse non alium septuaginta Iudicibus spiritum dispertitur, quam qui prius Moysi plenissime collatus fuerat: ita ut ij quasi de Moysi plenitudine spirit u haurirent, quo in Populi iudicijs cxplicandis uterentur. Hoc plane modo,& tu ipse cogita is,

prius in Pontificem, Christiani Populi Rectorem, spiritus Christi, ad veram tum fidem, tum doctrinam discernenda, plenitudinem diffundi: quae deinceps in Episcopos diffluit. Hinc facile potes agnoscere, quo discrimine & Episcoporum, & Pontificum successio in Ecclesia necessaria dic

tur . Haec enim idcirco necessaria est,ne vera fides, ac doctrina in orbe intereant, aut ulla erroris macula labesagetur . Illa, ut vera Fides, ac Religio in orbe propagetur. His igitur ita explicatis: iam mihi probandum incumbit; utramque & Episcoporum, & Pontificum successionen ita a Deo in Ecclesia ordinatam, ac institutam esse: ut &vera fidei doctrina perpetuo superstes sit, & Ecclesia vera semper fide propagetur. Primum itaque ab Episcoporum successione rem aggredior . Equidem non est, cur dubites(Lector ipsis praesertim sacris paginis asserentibus, ad veram Religionem tuendam, & demonstrandam legitimam Episcoporum successionem ita necessariam este, ut nulla unqua vera Ecclesia esse potuerit, quae Palloribus, ac Episcopis careret, quibus & fidei propagandae , ct Christiani Gregis alendi cura demandata esset. Quare non immeri-Y to

219쪽

i Oreboae Considet . P . I. to Cyprianus Ecclesiam appellat, Plebem Episcopo ad natam . Et Hieronymus aduersus Luciferianos et Ecclesia . inquit mnm, qua non habet Sacerdotes . Et quidem, si veteris Ecclesiae statum inspicias: ea nun quam Prophetis, ac Pastoribus caruit, qui Dei legem c plicarent, ac verum Dei cultum Hebraeo populo praedic rent. Cur & suis Episcopis Christiana Ecclesia expoliati debet; cum aequa, & nutriendae, & propagadae fidei illi necessitas insit Quapropter apud Hieremiam Deus hos illi

Pastores pollicetur, qui perpetuam in ea fidem foueant. Dabo (inquio vobis paclores iuxta cor meum , O pascent vos scientia , ct doctrina. Vides necessariam Pastorum in Ecclesia successionem, ut Christianus grex verae doctrinae pabulo reficiatur. C qterum Pastores iuxta cor suum, nimirum sibi gratos, &placitos,illos Deus appellat,quos ipse largitur; qui non vltro ad Ecclesiq gubernacula currunt, ac nullo deserente Episcopatus rapiunt: sed qui a Deo legitime per Ecclesiam vocantur; qui legitima successione Episcopatus administrant; qui rerum diuinarum scientia , ac fidei doctrina potius,quam vaniloquio, de prosanis dogmatibus Ecclesiam imbuunt; qui denique veri sunt Ecclesiae Pastores, quos Deus ad tuendam, ac propagandam Ecclesiae Catholicae fidem per tempora. ac loca dispensat. At Isaiam audi,praeclare sub symbolo Hierusalem, futuram, ac necessariam hanc Episcoporum in Ecclesia successionem describentem, his verbis: Respice Sion diuitatem

solemmtatis no in ocias tui videbunt Ierusalem habitationem opulentam, tabernaculum, quod nequaquam transferri poterit.

Quae omnia de Ecclesia Christi dicta esse constat ex sente. tia Procopij, Augustini, & Theodoreti. Tum vero protinus addit . Nec auferentur claui eius in sempitemum,'omne uniculi eius non rumpentur . En Episcopos, ac Pastores iuxta Theodoretum, Clauorum, ac funiculorum nomine indicatos; quibus tuendq, ac conseruands Ecclesiae cura

220쪽

Regula IX. rys defixi, quid laniculi essiciunt, quam quod tabernaculum

stabile, ac immotum reddunt e En Episcoponim, ac Past rum in Ecclesia munus, ct ossicium. Hi namq., dum Catholica, & Orthodoxa Fidei doctrina Ecclesiae tabernaculum muniunt; clauorum ac seniculorum instar illius fidem perpetuam, ac immobilem praestant. Huc enim spectat, quod Ecclesiasticus ait: Uerba sapientum,sicut simuli, O quasi claui in altum defixi, quae per Mari orum consilitim . at mydra re ono. Hic egregie disserentem Theod rerum audi: aeuemadmodum (inquit Tabemaculorum claui in terram adae flabile faciunt Tabemaculum, fixum, Osimmum; sic illi impendentes vitam corporis Ecclesiae, O habentes

corpora in terram abdita, animas in sedibus Beatorum apud sim peros uis humoris Eccleniam habent innixam. rmam, O huem . Funibus simile unt, O clauis vrique ad Tabemaculum pertingentibus hortim Sanctorum doctrii alubres,per quas it

uicta manet Fidelium es. Hqc quidem ex prophetis satis luculenter: sed luculentius Apostolus de perpetua hac Episcoporum successione agit, ad Ephesios his verbis scribens: Et ipse dedit quosdam

quidem Apocloios, quosdam autem Prophetas; alios vero Euangelistas; alios autem P ores, O Doctores; ad consummationem Sanctorum in opus mini Lyerj; in aedi rationem Corporis Christo donec occurramus omnes in tinitatem sides, ct agnitionis Filii Dei. Hic (Lecto D animum , ac solicitudinem tuam

requiro, ut hec D. Pauli verba mecum accurate perpendas: plura enim, & grauia Ecclesiae mysteria cotinent; qui . bus te erudiri equum est. Primum igitur Apostolici testimonis sensum hac similitudine accipe. Quod quemadmodum in Regni alicuius administratione fieri solet; ut ad dispertiendas rerum curas Rex Magistratum instituat, cuius ope , & consilio totum deinde Reipub. corpus regatur: quem non ad unius, aut allterius Senatoris vitam usque terminari oportet; sed diuturnum ac perennem perpetuae

Senatorum successione esse velit: hoc sane pacto mysticu, Y et ac

SEARCH

MENU NAVIGATION