Orthodoxa consultatio de ratione verae fidei agnoscendae, et amplectendae in communem omnium vera religionis studiosorum gratiam & utilitatem aucta, uberius illustrata, & in duas partes distributa. ... Auctore R.P. Zacharia Bouerio Salutiensi ..

발행: 1635년

분량: 487페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

311쪽

polos 3,

168 Orthod. Consultat. Par. II.& Catholicam laudat: Scito (inquio Romanam Fidem Ap

solica voce laudatam huiusmodi prcstigias non recipere; et mas Angelus aliter annunciet, qua emel praedicatum este Pauli au ctoritate munitam non pose mutari. En(Lector quam pri claro argumento Hieronymus Romanam fidem prosequitur; dum eam, & in sana doctrina perpetuo integram, & eandem ubique immutabilem fui tam assimat: neque id frustra. Cum enim fides Romanae Ecclesiae ea sit, qua Saluator Petro Romanae Ecclesiae An tistiti perpetuo incolumcm pollicetur, eaq. verae fidei natura sit, ut una, eademq. per omnia Christiani orbis loca diffundatur: quis dubitare queat, Romanam fidem, Abicunque ea diffusa fuerit, semper immutabile suturam esse Sed alterum huius rei argumentum prosequamur. Ce tum esti Lector cunctas orthodoxas Ecclesias, per orbem longe, lateq. dispersas, cu Romana fide hactenus communicasse, & ab ea verae fidei regulas accepisse. Cuius rei innumeri pene testes afferri pollent: sed unus, vel alter satis sit. Id Irenaeus in primis diserte testatur, his verbis : Sed . quoniam valde longum est, in hoc tali volumine omnium Ecclesiarum enumeraresuccessiones: Maxima, ct antiquisimae, bomnibus cognitae a glorio imis duobus Apostolis Petro, O Paulo, Romaefundara, ct constitutae Ecclesiae, eam, quam habet ab Apostolis traditionem O annaciatam hominibus sidem,

persuccessiones Episcoporum peruenientem virique ad nos india cantes , ctinfundimul omno eos, qui quoquomodo, vel per sui placentiam malam, vel vanam gloriam, vesper caecitatem, e malam sententiam, praeter quam quod oportet, colligunt. Ad hanc enim Ecclesiam propter potentiorem principalitatem, necesse emi omnem contii nire Ecclesam hoc est eos, quisunt undique, Fideles, in qua semper ab his, quisum undique, conseruata esea, quae est ab Apostolis, traditio.

Perpende (tactoo quot ad Romanae sidet excellentiam declarandam antiquissimus Pater,simul in hoc testimonio coniungat. Primum est. Ad veran tinu fidem, tum Reliagionem

312쪽

l. III. et gionem demonstrandam, successionis Ecclesiasticae, praesertiin Pontificum, in Romana Ecclesia , rationem habendam eise, quod prioribus verbis explicat. Secundum, Romanam Ecclesiam a Petro fundatam fuisse: quod Lutherani, &Caluiniani inficiari conantur. Tertium, in Romana Ecclesia successionem Pontificum integram, ac nunquam interruptam, ad illa usque tempora seruatam suisse. Qua

tum, ex vi huius successionis Romanorum Pontificuimhaereses omnes confundi, ac prosterni. Quintum, in Romana Ecclesia tantummodo Apostolicas traditiones sartat cla q servari. Sextum, a Romana Religione Fidem ubique gentium disseminatam fuisse; ac proinde eam caeterarum Ecclesiarum semper Matrem, ac Magistram agnitam suis - se. Postremum, quod ad rem nostram attinet. Orthodoxas totius orbis Ecclesias, semper cum Romana Ecclesia neu cessario communicasse. Quod apertia illis verbis indicat, cum ait: Ad hanc enim lacte iam, propter potentiorem Principalitatem, ures erat omnem conuenire Ecclesiam. Vt inde tibi perspectum sit. Primum, nullam unqua fidem veram agnitam suisse, quae Romanae Fidei Discipula non fuerit. Deinde , Fidem Romanae Ecclesiae, eam, ac solam esse, quae una, O eadem per omnes orbis Ecclesias peragratur. Huius quoque rei testis est optatus, qui aduersus Parmenianum, hoc argumento probat, Romanae Ecclesiae fidem solam legitimam esse; eo quod in ea totus Christianus orbis consentiate Negare (inquio non pote cire te, in Urbe , optat Roma, Petro primum Cathedram Episcopalem esse collocatam x V in quasederit omnium Apostolorum Caput Petrus, unde O C

phas appellatus es: in qua una Cathedra unitas ab omnibus stemtraretur, O e. Iulio ucce it Liberius Liberio Damasin Damas Siricius hodie, eum quo nobis totus orbis commercio format

rum, in una communionis societate concordat.

Vides Lector Romanam fidem, esse fidem totius orbis; neque ullam veram fidem olim a Patribus agnitam suisti , nisi quae Romanam fidem, vel Matrem agnosceret;vel ab ea . . Ll qu

313쪽

reto Orthoe consistat. Par. II. quadam communionis societate confoveretur. Quod Hieronymus tam fixum, ac stabile, apud omnes semper fuisse docet; ut eum, & profanum, & veri fidei perduellem esset sentiat, qui a Romana fide quoquo modo disiungitur, ita

n iero ep. ad Damasic um scribens: Ego nullum primum, nisicis iam. - uram. I. sequens, Eeatutidini tua, ides Cashedrae Petri communione Mn- sonore super illam Petram ad catam Ecclemia cis. Rui cumque extra hanc domum agnum comedit,profanus est. Porro, ut olim, ita nunc quoque eundem esse omnium orthodoxarum Ecclesiarum cum Romana fide consensum:

Testis est Synodus Tridentina, in qua bi cunctis explora, tu em Vniuersus Christianus orbis Romanae Fidei acquieuit, ac velut a Magistra, quid sibi sequendum esset,accepit. Quae cum ita sint; Agnosce (Lector Romanae Religi

nis fidem solam Catholicam esse , quae cunctas orbis Ecclesias una fidei societate sibi colligat. Porro, tertium huius rei argumentum, ex perpetuo usu, ac consuetudine ducitur;qua uniuersae Christiani orbis Ecclesiae in du js fidei rebus semper Romanam Ecclesiam consuluerunt;&quicquid Romana fides sequendum dicta,ret, velut legitimum lusceperunt: quod aperte demonstrat, Romanae Religionis fidem omnium locorum semper futile uniuersalem. Id vero tibi facile (Lector exploratum erit, si antiqua Ecclesiarum exempla reuoluas. Nam Aphiichna Ecclesia, cum in eo dubio versaretur et An haeretici ad Ecclesiam confugientes iterum bapti Eandi essent Ediuqo in ea eontrouersia dissoluenda laborasset; res ta idem ad Stephanum Papam delata fuit: cuius sententia protinus lis omnis sublata est; ut testis est vinc entius Lirinensis. Smi nf- 'ri' ne n sis quoque Ecclesia (teste Hieronymo de viris Illustri- is h. .c bu, Poli carpo viro Apostolico, Romam adeunte, Roma-

nouit. nam fidem, quid de Palchatis celobrationis die sentiendunie o m. esset, consuluit. Quae contro Lersia cum omnes Asiae Ec-cu sias diu exagitasset, tandem Romanae Religionis fide , ac iudicio obliuncata est.

314쪽

Arriana haeresi in Aegypto, ac finitimis Prouincijs si

rente, Episcopi Aegyptii Thebaidarum,ac Lybicaruin Ecclesitarum ad Felicem Papam scribunt , his verbis, ut apud Athanasium legitur: Pater Beati sim et qui semper Ara cc se- , ha, ires no LO nos a oestra Apostolicasnc aveis auxilium hau- tin pu .,

Zimur, O nosra vos curam habere aUIouimus e praefatam so- ad Felicem schc-m, 'summam expetimus, iuxta Canonti decreta, Sedem', Pap/ ut inde auxilium capiamus , onse Praedecessores nostra ordinationes, ct dogmata, atque subleuationes caeperunt: ad eam quoque quasi ad Matrem recurrimus, ut eius uberibus nutrIamur.

Ad haec, tum Orientales Ecclesiae de Trinitatis consubstantialitate non leuiter inter se altercarenturi Romani P .s,tificis iudicium expectatum fuit; quo (ut scribit Sogomenus) altercatio omnis sedata est. Denique , ut plurima hu- . iusmodi exempla missa faciam, eam semper omnibus Ecclesiijs legem, ac consuetudinem suisse; ut in dubijs fidei rebus ad Romanam fidem, velut Matricem coiugerent; ab eaq. quid spurium, quid legitimum censendum estet, addiscerent; declarat Epistola a Tarraconensibus Ecclesiss ad Pontificem scripta, quae habetur inter Epistolas Pontificu: in qua haec verba leguntur: Ad dem recurramus Apostolico

ore laudatam, inde re poma quaerentes, unde nihil errore, nihil praesum. Ione, ed Pont mali tantum deliberatione praecipitur. Denique testantur plurima Ponti murescripta, ac decreta.

Eu aristi epist. i. Alexandri I. epist. i. Aniceti ad Episcopos Galliae c. s. Sixti I. epis . a. Calisti ep. i. Fabiani epist. a ad otis Orientales Episcopos. Felicis I. epist. I. cujus h qc sunt

verba: Semper enim dubia, ct ma ora negotia terminu ab hac relix I. sancta Sede, d tempore so lorum, qui ea vis documentis in . epitu i stra erunt, accipere conseverunt quod ad haec usque tepora

obseruatum fuisse, usus iple, ac consuetudo indicant; quibus receptum est, ut emergentia undique fidei dubia ad Romanam fidem, tanquam ad lidium lapidem iudicanda . referantur. Ex quo illud tandem euincimus: Romanam . fidem ita omnium locoruni esse uniuersalem; ut ubicunque

315쪽

et x Orthod.consuetis. PM. II. ea diffusa est, una, & eadem ubique colatur.

Quare (Lector omni studio, ac diligentia (si placet inuestigas Quid de fide uniuersae Catholicorum Ecclesiae, longe, lateq. per orbem dispersae sentiant. Quid Italicae, quid Hispanicae, quid Gallicae, quid Gallobelgicae, quid

Germanicae, quid Polonicae, quid Indice, quid Orientales, quid Occidentales credant, doceant, praedicent. Nihil sane, praeter unam Romanam, ac CathoIicam fidem ab omnibus coli, doceri, ac praedicari conspicies. Quid tale, vel apud Lutheranos, vel apud Caluinistas, vel alios huius tempestatis sectarios reperies Quibus fides adeo angusta est, ut plerumq vix Vrbem, nedum integrum Regnum capere valeant. De Lutheranis aperta res est; cum eorum fides adeo discissa sit; ut de ipsa Martinus Ciud en Chromerus Episcopus vVariniensis: ita scribat: Certemn

lim i s. dabis finihi duos tractus, nec mo an duas Ciuitates in Germania, per omnia consentientes inter se de Religione, O dogmatibus. A- liter Uoutembergae multa eruantur, re creduntur; aliter Iens,

aliter Nor imberg e, aliter Augusae, aliter L Asiae, aliter Tubii ga Magdeburgi,aliter in Uandalicis, O maritimis ciuitasibus, aliter in Pragm. Haec, ct alia Chromerus. De Caluinistis, Protestantibus, ac Pirritanis quid opus est dicere e Cum hi Angliae Regnum,ac Ciuitates ita inter

se dispertiantur, ut nec omnes Lutheranorum, nec omnes Caluini stamin, nec omnes Pirritanorum, nec omnes Protestantium Fidem recipiant: quasi totius Regni amplitudo breuissimae illorum fidei nimis angusta esset. Sed de his latis superius egimuS. Altera Romanae fidei uniuersalitas, qua Catholica nuncupatur, ea em quae se per omni u Gentium consensionem diffundit, quae, vel unqua Christo nomina dedere; vel Catholicae fidei vinculo inter se colligatae in eandem Ecclesiam Catholicam concessere. Neque enim satis est (Lector ad Cathoi,cam fidem declarandam; unam, eandemque dogmatum fidem per orbem disseminari r nisi in ea

316쪽

omnes orthodoxi communi sensu conspirent: in quo sane maximum Dei consilium admirari licet; quo in detegendis haeresibus, ac vera fide declaranda, illum passim uti conspicimus. Nam etsi Haeretici unam, eandemq. fidem ubique obtruderent (quod vix unquam visum fuit; cum illam taepenumero mutent, ac iuxta temporum varietatem variet:

eandem tamen inter se ita digladiantur, ac dilacerant, ut nihil prorsus unitatis eidem relinquant, qua Catholici nominis specie illam obtegere valeant. Porro, Romanae Religionis fidem omnium Gentium, ac Populorum consensione Catholicam, ac uniuersalem esse, ac nuncupari, quamquam ipsa rerum experientia doceat: id tamen duplici argumento confirmare lubet, quo res laesa magis tibi perspecta fiat.

Primum argumentum ex communi omnium Orthodoxarum usu ducitur, quae cum Romana fide uno consensu conlpirarunt. Quod maxime urgentibus haeresibus exploratum fuit: quo tempore maximus semper cum Romano Pontifice omnium consensus enituit. Nam (ut aliquod ex

multis exemplum proferam cum Arriana lues complurimas orbis partes sua tabe infecisset; Ecclesiae, quae tunc temporis se ab ea peste liberas seruariit, ad Romanam Ecelesiam, velut verae fidei Matrem confugerunt: ill q. dumtaxat orthodoxae agnoscebantur, quae cum illius fide communicarent ; atque eo fiebat, ut vel hoc solo titulo, quo Romanae fidei associabantur, Catholicum nomen , ac titi

Ium sibi vendicarent, & ab haereticis Ecclesijs distingueretur. Hinc enim factum est, ut Arrianorum furore per inrientales plagas debacchante Athanasius, simul cum vnia uersis Libyorum, Thebaidorum, ac Aegyptiorum EccIesias, ad Felicem Secundum literas dederint: quibus se cum Romana fide conspirare declararunt. Quam vero ingens tunc Episcoporum, & Ecclesiarum numerus, simul cum Athanasio in unam Romanam fidem

collimarent et Idem Athanasius praeclare tradit his verbis:

317쪽

epist S. Ambro. de obitu saty-

idem de sacram. l. 3

et Orthod. Consti . Par. II. sis et tur (ait ita, ct tantam Ecclesiae pacem non admiratus est quis non gauisus de tanta , o tot Epycoporum inter e concordia I cte. Deinde cum viderent tantum cum Albanaiso ania morum consen um, O pacem agitari ; erant enim pises ini hoc numero, quam quadringerum i tum e Mogna Itoma , atque Uii-

uero Italia, Calabria, Apulia, Campania, Prutta, Sicilia, Sardinia, Corsica, tum ex uniuersa Aphrica , G. cise , fitaimia Hi a se, cum magno illo tam fore Hosto; ἀ Pannonys item ct Norico, Scythia , Dalmatia . Dacia, AI ica, Macedonia o em alia, ct tmures Achaiae Creta item, O Licia et psirimique item ex Palestina, Isauria, Aegipto, Thebaiis, ct uniuersa bia, ct Pentapole. Haec inquam cum videroi, metu, invia aere. anxi fuere, et eo quod isti Oscopi, cum Ashanasio communione ouerent.

En (Lector praeclarum Athanasij, ac totius fere orbis Episcoporum, cum Romana fide consensum, a q uo i emper Haeretici summopere abhorruerunt: quem etiam prior Athanasio Cyprianus, velut orthodoxq fidei tesseram com- medauerat: cu suq tempestatis,hqreticos Nouatianos hortaretur, ut Romanae Ecclesiae fidem, velut Matricem, ac radicem tenerent: Scimus (inquit nos hortatos esse, ut Ecclesiae Catholicae Matricem, ct radicem unoscerent , ct tenerent. Ambrosius quoque Satyiu fratrem laudat, quod cum alijs Episcopis, praeterquam ijs, qui cum Romana Ecclesia comunicarent, consortium nunquam habere voluerit. Rog uti (inquio si cum Episcopis Catholicis, ides, si cum Ecclesa Asmana consentirete atque ipse adco se Romanae fidei cultorem praebuit; ut nihil se aut docere, aut tradere profiteretur, nisi quod a Romana fide didicillet. In omnibus (inquit Romanae Ecclesiae pum, O formam sequimur. Neque ab Ambrosio discrepat Basilius, qui post Arimi nense Conciliabulum ab Arrianis coaetium , ad Athanasius cribit, ut quid de illo sentiendum sit, Romanus Ponti sex consulatur. Denique illud semper in Catholica Ecclesia usu receptim fuisse; ut qui Catholici, ac Urthodoxi habe-

318쪽

Cong. III. 3ri vellent, Romanae se fidei per omnia sub jcerent: & ab ea, quid sequendum esset, addiscerent; unus pro omnibus testis Hieronymus sufficiat, qni ad Damasum scribit his verbis: Cathedram Petri,' em fomlico ore laudatam, mihi Hiero. ep.re ui consule amet inde nunc meae animaeposulans cibum, -- ir D '

de olim Christi vestimenta se . n.

En (Lector quid de Romana fide, olim antiquissimi, ac

sanctissimi Patres senserint; quorum sane erga ipsam tanta fuit Religio, ut non modo ab ea verae fidei Regulam haurirent; sed nec ullum unquam inter Catholicos,&Orthod xos enumerandum; nullum in Ecclesia inter Fideles habe- dum existimarent; nisi qui Romanae Ecclesiae fidem constanti s sine coleret, ea praesertim ratione, quod ex Romana fide, veram, & Apostolicam fidem, velut ex fonte, in omnia Ecclesiae membra diffluentem agnoscerent: atque inde Catholicam probarent, dum cuncti orbis populi, eodem fidei spiritu potati, in unam Romanam fidem coalescerent.

Alterum argumentum, ex Conciliorum . praesertim Generalium, in unam Romanam fidem consensu desumitur: quae cum uniuersalem Ecclesiam rc prauentent, proculdu- Zbio totum Christianum orbem, in Romana fide olim conspirasse, ac etiam nunc conspirare declarant. An non mirabile est Lector (quod sane manifestissimu in est verae, ac diuinae fidei testimonium Quod cum tot Patres abhinc

mille sexingentis annis numerentur , qui Oeculnenicis Concilijs interfuerunt ; nulla ratione unquam essici potuerit, ut illorum quisquam a Romana fide, vel latum vnguem discederet; ut ipsorum subscriptiones Cocliijs adlii bitae, & praeclara scripta testantur: quibus non aliam, praeter quam Romanam fidem, docent, tradunt, tuentur. Quot vero, ex his pro ea tuenda ab hqreticis damna pertulerint; quot exilia, quot bonorum iacturas, quot carceres, quot gladios, quot vulnera perPessi fuerint; quot mo rem ultro pro illa oppetierint , iacilius est admirari, quam verbis comprehendere.

Illud

319쪽

a 6 Orthod. Consuli. Par. II. Illud vero mirabilius: quod cum tot ab orbe redempto Concilia diuersis locis, ac diuersiis temporibus celebrata fuerint; omnia tamen inter se in una Romana fide, tum e plicanda, tum asserenda; perinde ac si unum os, & una omnium vox esset, ita semper consenserint; ut nec inter se , nec a Romana fide unqua discrepaverint. Decem &octo

Generesia Concilia( ut Prouincialia, ac Regionalia interim taceam vari is locis, ac diuersis Ecclesiae temporibus.

tum ex Chronico Genebrardi, tum ex Baronio coacta legimus: in quibus ex omnibus terrae partibus Patres conuenere . Primum fuit Concilium Nicenum i. circa annum

Domini get . celebratum. Secundum Constantinopolitanum primum antro 383. Tertium, Ephesinum anno qsq. Quartum, Chalcedonense anno S . Quintum,Constantinopolitanum t. anno sis. Sextum, Constantinopolitanum 3. anno 68 t. vel ex aliorum supputatione 683. Septimum, Nicenum a. anno 28 I. Octauum, Constantin politanum . anno 8 o. Nonum, Lateranense I. anno illas. Decimum, Lateranense 2.amo IIT . Vndecim in Lateranense g. anno II 8 o. Duodecimum, Lateranense q. anno Ia I s. Tertium supra decimum, Lugdunense I .annor a s . Quartumdecimum , Lugdunense a. anno ill q. Quintumdecimum, Viennense anno I 31 i. Decimum suis pra sextum, Florentinum, anno I 3y. Decimum supra i ptimum, Lateranense s .anno i Sia. Decimum supra octauum, &postremum, Tridentinum, anno IS S.

Vniuersa haec Concilia intuere t Lector scrutare, per pende . Quid in his, nisi summam in Romana fide asserem

da, tuenda, propugnanda, concordiam reperies e An non mirabile, quod omnia tam priora, quam posteriora Concilia, maximo consensu, eadem de tot fidei dogmatibus qui ab Imeticis tam varie impugnata sunt, semper senserint, dixerint, statuerint.

At illud plane mirabilissimum: quod cum Episcopi ad

Concilium coacti, viri essent omnes eruditissimi, atque

320쪽

Cong. III. et peximiae doctrinae et ac plerique spectatae vitae, ac sanctimoniae, in quibus & ingenil acumen, & verae fidei relus vigere solet; quibus res fidei diligentissime examinadae, ac per

pendendae commissae erante nec non tam diuersarum N tionum, Regnorum, morum existerent, quae sacillime discrepantiam gignunt.(Notum quippe est, quam aperte Hispani, & Galli; Scoti,& Angli; Poloni,& Germanis Graeci, & Latini, in caeteris rebus naturali quadam antipathia inter se dissentiant. Hi tamen ex tam varijs orbis gentibus collecti, iam per sexdecim secula in tot Conciliis, neque in unam, neque in alteram fidem declinantes, summa omnium concordia in unam Romanam fidem, uno semper ore consenserint. Plane negare non potes lector aequissime quin hoc irrefragabile prorsus argumentum sit; Romanam fidem solam veram, ac Catholicam esse. Augustinum teipsum compellentem audi. Audis (inquit omnes uno corde, uno ore, una side id sum dicere: O hanc erae Catholicam memnon dissonante contestationesirmatam.

Id postremo tibi persuasum sit (Lector hanc tam antiis

quam , tam diuturnam , tam constantem, tam consonam

omnium gentium, ac Populorum in Romana fide concordiam, certum verq fidei symbolum a Patribus semper agnitam suisse. Cuius rei unum, instar omnium, Augustinum tibi testem profero, qui inter alia verae Religionis signa , quibus se ad Catholicae Ecclesiae gremium adductum, &in eo immobilem suisse profitetur; hoc unum primo loco commemorat, ita scribens : Multa sunt, quae me tu gremio Catholicae Ecclegiae tenent ius Meet tenet consensio populorum atque Gentium, etc.Neque id frustra: nam cum ab Apostoloea nobis verae, & Apostolicae fidei cognoscendae Regia Ia tradita sit, ut quod ab initio creditum, ac traditum est, idipsum omnes credant, dicant, sentiant. Prosecto, ubi summa in antiqua fide, gentium, ac populorum consensio ani

SEARCH

MENU NAVIGATION