Orthodoxa consultatio de ratione verae fidei agnoscendae, et amplectendae in communem omnium vera religionis studiosorum gratiam & utilitatem aucta, uberius illustrata, & in duas partes distributa. ... Auctore R.P. Zacharia Bouerio Salutiensi ..

발행: 1635년

분량: 487페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

341쪽

di; 8 Orthod. Constat. Par. II. Christi EccIesia, quae eidem velut fundamento Innititur,

M.ttiuig. dicente Domino : Super banc Petram e sicabo Eec am meam, apud homines superstes erit. At quandoquidem in hac Regula, de iusto Petri principatu res est, a quo plerique eum perperam exturbare conantur . Aequum est (Lector ut pro Principe decertes,aerationibus, quibus non humano, sed diuino plane iure illi Principatus debetur, quae a nobis uberrimae afferentur, diligentissime apud te examinatis, iustae ipsius causae te Patronum geras,ac legitimo Principi suum principatu serves. Primam itaque rationem ex ipsis Christi verbis petere

lubet: quibus Simonem, noua iam Cephae nominis nuncupatione ab eo cohonestatum, alloquens , inquit. Beatus Matth. l6. es Simon Bar-iona quia caro , ,sanguis non reuelauit tibi med Pater meus qui epi in Caelis. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, O super hanc Petram aedisicabo Ecclesiam meum . Quo testimonio Christus rerum omnium Ecclesiasticarum suminam, non obscure Petro pollicetur.

Siste quaeso Lectoo & primo aspectu, tam Lutheristas,

Caluin istas, Puritanos, Protestantes, quam caeteros sectarios in hanc petram impingentes intuere. Est enim hic lapis offensionis, & petra scandali ijs, qui a veritate aberrat. Tum vero, quam graui pondere, qui in hanc petram offendunt, ab eadem conterantur, lubeat perspicere. Caluinus, quem uniuersi pene sectarij in hoc prassertim dogmate sequuntur, hoc testimonium ita aggreditur. Vt Petram, in qua Christus Ecclesiam suam se aedificaturum spondet, non Petrum, sed Christum ipsum e sl e assirmet: de quo Paulus: Fundamentum aliud nemo potest potiere, nisi quod positum es, IESUS Chr Ius. Atque in sui praesidium Augustinum vocat, qui libro primo Retraci c. a I. idem videtur sentire. Sed quam grauiter Caluinus, ac caeteri in hanc petram offendant, dum hanc illi interpretationem c. figunt,(Augustinum enim longe ab eorum sensu distare

facile demonstrabimus in primis ipsa verborum series, qua

Inst. lib.

342쪽

Christus in hoc testimonio utitur, non obscure indicat. Quis enim cordatus vir iuste in animum sibi inducere

queat, Christum, cum tam serio cum Petro ageret; ut pr(ter morem illius fidem commedaret ; ac diuini luminis reuelatione Beatum praedicaret, illis verbis: Beatus es Simo et Bam lana; quia cara, ct sanguis non reuelauit tibi ;sed Pater meus, quies in caelis. Cum tam grauiter ad eum sermonem conuerteret, tanquam grandia eidem fidei pr mia collaturus . Et ego dico tibi: cum non amplius Simonem, sed Cepham, seu Petrum, novo, ac imposito nomine appellaret: ut illius vim, ac dignitatem omnibus aperiret: aeuiatu es P

trus . Mox interempta sententia, pr ter conceptum verborum ordinem, praeter sensum, praeter rem, pr ter rationem,

ad seipsum sermonem reflexisse e nullaq. verborum cohaerentia, nulla sehsus sympathia; imo aperta, ut videtur. disesonantia protulis te, Etsuper me ipsum aediscabo Ecclesam meam P sQuid Christo opus erat,Petri fidem tot Encomiss extolilere e Petrum nouo nomine appellare e Seipsum Petro, velut iureiurando, obstringere Mutuum quidpialn, ac reciprocum, pro edita fidei consessione, illis verbis rependere: Et ego dico tibi. Tandem sermonem in cohare, & Petro dicere et aesta tu ra Petrus. copulatim addere: Et, qua priora verba posterioribus connectere inciperet. Si protinus vetabis in alium, ac longe diuersum sensum praeter rem euoc tis; non Petrum, sed seipsum intelligendum praebuit, cum subdidit: Super hanc petram aedisicabo Ecclesiam meam. Quae obsecro mens, aut ratione praedita, aut veri cupida,hune sibi sensum persuaderi unquam ferat. Grave profecto illud erat,quod se Petro dicturum Christus pollicebatur: neque enim tanta verborum Energia aiac magnificentia usus esset, ut praemitteret: Et ego dico tibi:

quibus diuinae Maiestatis robur: ac fidem dicendis conciliauit: nisi ingens aliquod, vel promissum, vel mysterium, Iub pronunciandis lateret. At quid Petro Christus dixerit,

343쪽

3 oo Orthod. conssctat. Par. II. indagemus: Si Caluino, ac sectarijs credimus i nihil aliud Petro a Christo dictum fuit,prqterquam, quod ipse e stet Petrus: aeuia tu es Petrus, inquit, praeterea nihil . At qtus ilIudignorabat Cui non perspectum erat eum esse Pctrum equid grande iIlis verbis continebatur; quod iure suspensos Apostolorum animos, nouae alicuius rei expectatione d

Hic (Lector tuam ipsius fidem, ac iudicium obtestor ut quid de hac Caluini interpretatione sentiendum sit , t soles candide iudices; qua Dei sapientiam ea impietate sugillat, ut vel sui immemorem efficiat; vel leuiter, &inconsiderate, ac etiam nullo ordine, ac constantia verba pro se re existimet. Crimen, quod possem, non augeo. Verumtamen (quae tua sapientia est quam eam a Dei sapientia ,

atque ab hoc Christi testimonio longe clopellenda sit,

prudenter expende.

Neque Caluinum Augustinus excusat, cum lib. I. Retract. c. 21. docet. Petrae nomine, hoc loco Christum ipsum posse significari. Certum enim est, Augustinum non literalem, de quo agimus, sed mysticum tantum sensum in hac expositione approbare . Cum enim nemo ignoret, Christum, in scripturis petram mystice appellari; hinc si de mystica interpretatione agatur: non incommode Augustinus, hoc loco Christum Petrae nomine intelligi posse sensit. At nos non mysticam, sed literalem loci explanationem quoimu S. Quod si adhuc contendant, Augustinum de Christo petram literaliter exponere; ob id potissimum, quod in eo lico causam reddens , cur in eam senter tiam propenderet, cam attulerit, quod Petro dictum non fuerit, Tu es Petra: sed tu es Petrus, quaquam id persecte non euincant. Neque enim Augustinus, ita ea expositionem approbat, quin etiam sub dubio relinquat. At esto: non pugno . Plane nemgari non potest, Augustinum tunc ignorasse, quid Cephaenomen significaret:vt post Iansenium obseruant, Bellarmi

344쪽

Cong. U. 3PInus,&Baronius . Quod nos quoque luculenter post haec demonstrabimus: quod si calluisset, haud dubium , quin in priorem tantum sententiam concessisset. At quamquam Augustinus hanc sententiam ob id no reprobauerit, quod

eam fidei consentaneam existimaret; alteram tamen, quae

in Petra Petrum significari assirmat, aeque probabilem esse docuit: quo fit, ut Caluini sententia longe ab Augustini

sententia distet. Cum enim Caluinus hanc sententiam ita mordicus amplectatur, ut etiam alteram damnet. Contra, Augustinus neutram resellit ; sed utramque approbat;& unicuique eligendam proponit,hi S verbis: Martim autem Aug. lib. r. duarumsententiarum, quae probabiliorsit , eligat lector. Sed Retract. c.

utinam Augustini sententiam amplecterentur. Augustinus V enim probabilem illam sententiam esse credidit, ut Petrus illa Petra esse c en seretur, super quam Dominus Ecclesiam suam te aedificaturum pollicetur. Vere igitur credidit Augustinus, eam sententiam damnandam non esse: neque Fidei Christianae repugnare, ut in Petro tanquam in Petra,sundari Ecclesia credatur. Quid ergo sibi Augustinum , velut Patronum vendicant Aut si vendicare volunt, cur Catholicam sententiam damnant, quam Augustinus damnare non est ausus e Denique, cum nulli adhuc Caluiniani, Lutheristae, Puritani, ac Protestantes Augustini tempestate orti essent; qui Petri ex hoc testimonio primatum oppeterent: facile Augustinus quemlibet in alterutrum ipsius sensu na declinare permisit 1 cum uterque Catholicus esset,licet horum alter minus loco consentaneus esset: sed cum nunc temporis Caluinus , eo huius loci interpretationem detorqueat; ut Petri Principatum prosternat, quem Augustinus semper summopere est veneratus: nulli sane dubita- dum est, quin Augustinus Caluinianam hanc expositionem nobiscum damnaret, si is modo hac nostra tempestate vi

ueretis

345쪽

Hier. Hieron ad c. I. ad Gal

gor Orthod. Consultat. Par. II. nominis mutatio a Christo facta suit, ipsum non Petrum, Graeca, aut Latina lingua, sed Syriaca, qua Christus ut batur, Cepham appellatum fuisse. Id aperte testatur Christus apud Ioannem , his verbis : Tu es (inquit Simonfluus Ioua, tu vocabeiis Cephas. Protinus addit Ioannes. Quod interpretatur Petrus. Quo fit, ut Euangelista inter pretationem addiderit, qua vim, ac significationem huius nominis Graeca lingua indicaret. Cum tamen vera, ac primaria nominis nuncupatio, non Petri, sed Cephae proculdubio fuerit ; hinc manifestum est, Christum, cum Petrum in proposito testimonio alloquutus est, Syriace Cepham appella is e. Et ego dico tibi: quia tu es Cephas, 'super hanc Cepham aedis calo Ecclegram meam quamuis Latinus interpres , Petrum reddiderit.

Alterum porro tibi obseruandum est. Nomen (Cephali Syriaco non Petrum, sed petram, aut rupem significare ;quod ex Hieremia, ac pluribus alijs scripturae locis perspicuum est; ubi (Cephali) ad petram significadam usurpatur: ut obseruat Hieronymus . Atque id egregie confirmat Elias Levites Iudaeus in suo Lexico, in voce (Cephali Quo fit, ut cum Christus Petrum illis verbis affatus est: Et ego dico tibi: fiuia tu es Cephah, non Petrum, sed petram pronunciauit; tametsi Euagelista per accommodationem, petram ad masculinum genus transtulerit, scribens, Petrum eo quod masculina magis, quam fiminina vox viro congruat . Atque inde Augustinus illius expositionis, suam Caluinus, velut ab ipso ex promptam sibi vendicat, ansam arripuit: eo quod vim, ac significationem vocis (Cephali

ignoraret: vi ex dictis manifestum est. Ex his,non aspernandum Collectaneum elicimus: nimiis rum, illam nominis mutationem, quae ex Simone in Cepham facta est, maximo mysterio non vacarer cum ea Christus indicare voluerit, Petrum totius Ecclesis Petram,Caput, ac fundamentum ab eo instituendum fore; ut expromposito testimonio constat, cum ait: Et super hanc Cepham

346쪽

Con I. V. 3 Staseabo Ecclesiam meam . Caeterum, uno Augustino excepto, qui rem sub dubio proponit, nostram hanc, aduersus Caluinum, loci huius interpretationem docent fere uniuersi Pati es, qui Petrae appellatione, Petrum ipsum intelligendum sentiunt: Ex Gr*cis Origenes: Vide (inquit magno illi Ecclesiae fundamento, ac Petra solidissimae,super quam Christus fundauit Ecclesiam quid dicatur a Domino. Quem sequuntur I asil. cid cap. a. Isaiae. Epiphanius, in Ancorator Cyrillus AleX. lib. a. in

' sest. hom. 83. in Matth.&hom v. de Poenitentia. Isidoriis Pelusiota e p. 233. Concilium Chalcedonense, Actione g. Uictor Antioch. ad cap. 3. Marci. Ex Latinis Cyprianus ita scribite Deus ejus es. ct Christus unus, ct una Ecclesia, ct Cathedra una super Petrum Domini voce fundata . Idem repetit lib. I. cp. I 2. ep. Tl. ad Quintum fratrem, ep. I s. ad Iubaianum,& de unit.Eccl. Cath. & alibi passim: cui adstipulantur; Hilarius in cap. 16. Matth. in Psalm. Ios. O lib. 6.

de Trinit. Ambrosi serm 68. lib. 6. in Lucam, cap. S. Hieronymus ep. Sq. ad Marcellam: in Matth c. I 6. in Isaiam c. a. in Iovinianum c. I . O lib. I. Dialog. coni. Pelag. c. q. Leo Magn. epist. y3. Marcell. Lep. I. Pacianus ep 3. ad Sympronium: Maximus in Natali Apost. Petri, & Pauli, & alij fere innumeri. Ex quibus perspicuum est, receptissimam, apud antiquos Patres loci huius interpretationem se ille ut per Petram, de qua Christus in hoc testimonio agit, Petrus ipse intelligeretur. Vides (Lectori non novas, aut singulares, vel emendicatas nos scripturarum interpretationes obii udere, sed amtiqui ssimas dumtaxat,& communi Patrum consensione probatas referre. Hac igitur loci interpretatione communi antiquorum sensu constituta; expone dum superest; qua ratione Petrus Ecclesiae Petra, ac fundamentum a Domino nuncupetur.

347쪽

3 o Orthod.Vonsuli. Par. II. dubitat, quod totam aedificij molem regit, ac sustinete atque id quidem in animata fundam eta sola corporis magnitudine praestant, cum id nulla alia via efiicere valeant. At

vero animata, ac rationalia fundamenta, non corporis ma

gnitudine, sed animi prudentia, consilio, potestate, ac imperio Reipub. molem, velut humeris regunt, ac sustentant. Quo fit, ut Paterfamilias, qui totius domus solicitudinem gerit; Imperator, qui exercitum suae Fidei commissum habet; Gubernator, qui urbem regendam suscepit; Dux, qui Rempub. moderatur; Rex, qui ad Regni gubernacula sedetii merito domus, exercitus, Ciuitatis, Reipub., Regni fundamenta appellari queant . Atque . inde exploratum est, cum Dominus Petrum Ecclesiae Petram, ac fundamentum esse pronunciauit, eundem Ecclesiae Principem, ac Rectorem instituisse. Nam qua ratione is a Christo Ecclesiae fundamentum diceretur; nisi tota fidelium multitudo, quae est moles, illius imperio, ac potestati regenda tra-1. Coo 3. deretur Hac enim de causa,&Christus ipse a Paulo sundamentum appellatur, praeter quod nullum aliud in Ecclesia ponendum sit; ut eo indicaret, Christu inita esse supremum Ecclesiae caput a Deo institutum; ut cum eo aliud nullum supremum esse possit: quamuis ministeriale sub ipso Caput dari necesse sit, a quo Ecclesia visibiliter regatur. Verum,& alia ratione Christus Ecclesiae fundamentum nuncupatur, quae nulli praeter quam ipsit conuenire potest: nimirum quia in eo, ut fidei Auctore, totius Ecclesiae fides aedificatur. Hinc enim Christum summum angularem lapi-Lpi,' dem Apostolus appellat: In quo ometis aedisicatio coinructa crescit in templumsanctum, in Domino. Audio, quid nobis ob ij ciant sectarii: Nimirum , eodem modo caeteros quoque Apostolos Ecclesiae fundamenta nuncupari: atque inde ex his Christi verbis , nihil seorsum

Petro potestatis reponi. At hi, quam a veritate aberrent,

hinc coni jce Leetor Quorsum enim reliquis Apostolis Matth. i5. praesentibus, soli Petro dictum fuisset: Tu es Petrus, cisu-

348쪽

Con E. U. SOS per hanc Petram aedi abo Ecclesiam meam I nisi de praeit.rn.tiori illo fundamenti genere, quo Petrus caeteris Aposto- Iis, aci toti Ecclesiae praeponendus erat, verba intelligenda

essentv Apostoli siquidem, idcirco Ecclesiq fundamenta vocantur, quod vel Christi fides ab his primum in orbe disseminata fuerit; vel ex eorum praedicatione, ac doctrina Ecclesia fundationem acceperit; vel (ut demus illis, quod . non petunt potestatem ad regendam Ecclesiam obtinu rint . At cum Petro tam singulariter dictum fuit: Tu es P trus, ct super hanc Petram, cie. quod nulli Apostolorum dictui nunquam legimus, certe non fidei tantum, sed supreme cuiusd im potestatis in eo iundamentum agnosci debet, quo etiam caeteris Apostolis antecellat; ut exponit Marcellus I. his verbis: Ipse est caput totius Eiclesiae, cui ait MareetapDomitias: Tu es Petrues, O super hanc Petram aedificabo Eccle- . . stam meam. Et post ipsum Gregorius NaZianZenus orat. 26 Ainbrosius ad cap. r. ad Galat. Cyprian. de Vnit. Ecclesi ,& ep. 3 3 Hieronymus lib. I .core. Iovinianum c. I . Ch

losto inus, ho m. s. de Pqnitentia, & alij Patres, quos supra

citauimus. Quorum testimonia eorum quoque commendrum improbant, qui hoc fundametum, non ad Petrum; sed ad fidem absolute referunt; qui nisi fidem simul cum Petro coniungant,& Petrum ratione fidei Ecclesiae fundam situm a Christo electum esse sentiant (quod plerique Patres recte, ac Catholice existimant ab antiqua fide dissentiunt.

Ad secundam rationem accedo, quae ex posterioribus Christi verbis erumpit, cum addit: Et tibi dabo claues regule rume , quodcunque ligaueris per terram, erit ligatum ct in caelis: ct quodcumquesoluerissuper terram, erit solutum

ct in caelis. Clauium nomine (Lectoo supremam quandarii in Ecclesia potestato significari; qua uniuersa , quae ad Eccle si e gubernationem spectant, ligari , ac dissolui possint,

constans est omnium antiquorum Patrum sententia : quam

ipsae quoque scripturae confirmant, quae clauem passim pro potestate usurpant. Sic Ioannes: Egosum primus, O nouis

349쪽

so 6 Orthod. Consultat. Par. II.

mus; ovium, O si mortues; ct eccesum Uiuens insecusi, seculorum, O habeo claues Mortis, O Inferni. Quem locum: de absoluta quadam potestate Christi post resurrectionem intelligendam docent, Cyprianus de testim. diu. scrip. ad. Quirinum. Rupertus, Beda, &alij. Eodem sensu, alia quoque testimonia Isaiae cap. 22. &Apocalip. 3. exponuntur; a quo nec ipse quotidianus usus discrepat. Hinc enim victoribus , vibium claues, in supremae potestatis signum asseruntur; atque is supremus Vrbis Gubernator censetur, cui pro arbitrio claudendae, vel aperiendar Ciuitatis lacultas

insidetis . Via . . . t i

Cum igitur (Lectoo Ecclesiae claues,Petro disertis veris

bis a Christ o promisIas audis; ne honorariam tantummodo dignitatem mente concipe, quae scripturis ignota est: sed supremam in Petro, velut in ordinario Ecclesiis Pastore , qua etiam cunctis Apostolis superiori esset, auctolitatem suspice. Haec enim clauium promissio Petro dumtaxat,ppst egregiam illani fidei consessione non alijs Apostolis

facta; tam singulari modo, toti praeesaris circumstantissillustratas praeter singulare, ac pyssistantissimum quoddam excellentiae donum, Petro conserendum, nihil animo concipiendum relinquit Primum enim lusti is illa Petri con fessio praecesserat. Tu es ChrisIus Filius Dei tui et propter quam solus meruit a Christo Beatus praedicari, illis vel bis: Beatus es Simon Bar-ionae solusq. in tantae consessionis praemium a Christo audire : Tura Petrus, O uper hanc petram,&c. Cur non etiam solus singularem, & cxcellentiorem clauium usum accipere debuit ; mox sequentibus vel bis promissum e tibi dabo claues regni caelorum.

Obserua (Lector haec verba a Christo immediate prolata sulfi e; postquam super Petrum Ecclesiam aedificandam promiserat: quae si iijgentius explorare volueris ; in iss nihil, prae ter ampliorem priorum verborum declarationem, contineri facile perspicies . Quod enim prioribus verbis Christus , sub iundamenti metaphora indicauerat ; id cla-

350쪽

Con E. U. 3o rius, sub clauium nomine, posterioribus verbis intelligendum exponit. Quo sit , ut cum prioribus verbis summa capitis potestas Petro, non alijs Apostolis data sit s eadem quoque posterioribus luculentius illi confirmata fuerit. Hinc vana,& futilis illorum obiectio euincitur: qui hanc

clauium potestatem Petro,cum c teris Apostolis communem fuisse autumant: eo quod, & ipsi a Christo ligandi, dc

soluendi potestatem acceperint, illis verbis: Luaecumque alligaueritis Sc. Nam etsi Petro, O Apostolis ligandi, soluendi potestas tradita site in ea tamen discrimen agnosci debet . Apostolis enim Ecclesiae claues datae sunt, quae plenam quidem, ac illimitatam in ordine ad Ecclesiania; non tamen supremi capitis ordinariam, sed delegatam tan tummodo, sub Ecclesiae capite eorum poteratem indicarirent: quod inde exploratu est, quod non seorsum;ded omnibus simul, communibus verbis a Christo dictil suit:

cumque alligaueritis dec. At cum Petro soli, tanta verborum . isingularitate, ac emphasi dictum audiant: Et tibi dabo claues , Regni caelorum. Et quodcunque ligaveris juper terram, Sc. Inde certe addiscere deberent, eide tantum capitis, ac su- premae potestatis claues promitti: quas non tam in subie- ictam Ecclesiam, quam in ipsos quoque Apostolos Ecclesiae Principes, qui inter nobilissima Ecclesiae membra censebantur, velut cmnium caput, posset extendere tanquam ordinarius Pastor in successores transferie. Commune igitur Apostolis fuit,Ecclesiam aequa potestate regere, & administrarer at Petri illud proprium agno itur, verlut Ecclesiae Principei uniuersis praeesse, & suprema om- aronium rerum Ecclesiasticarum potestate frui . t Age (Lector si eadem clauium potestate Dominus c(teros quoque Apostolos preditos fore decreuit: cur solum Petrum, aliis spectantibus. alloquitur: cur tam singularieter Et tibi dabo. Cur alijs praesentibus ad neminem, prq- terquam ad Petrum sermonem dirigit e cur ceteris quoque

non dicit. Et vobis dabo claues gegni canorum Si c*mmunis

SEARCH

MENU NAVIGATION