Canticum canticorum Salomonis paraphrasi continua enarratum additis notis ad vsum concionatorum, & lectorum pietatem. Auctore Arnoldo Cathio Societatis Iesu theologo

발행: 1625년

분량: 338페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

ss IN CANTICUM CANTI C. templationi maior quam hactenus animi contentione insilites. Quae omnia si rite ob-

seruaueris, ad vitae spiritalis persectionem fa

cilius pertinges.

EN a Lam M E V s Lo QV.ITVR MIHI. J S. Bernardus praecedentia his componens, diligentιamsolertiamque Sponse in momentis Sponsi ob seruandis collinit M . 37. Attendite,iniui ,Sponsis deuotionem atque solertiam. Quam vigili ubique oculo Sponsi obseruat aduentum, ipsius deinceps omnia intueturῖ Venit ille,accelerat,apyropiat, adest respicit,alloquitur. 3 mox Venit affectu de studio miserendi, accelerat subueniendi Zelo, appropiat humiliando seipsum , adest praesentibus,prospicit in futuros, loquitur docens sua as de regno Dei.

Uabet Sponsa Christi Ecclesia videlicet,vel Ani ma quaeque electa,tempus quiescendi, habet item tempus ursendi ad laborem. Denique ut supra

adiurabat tilia Ierusalem , ne suscitarent, neque euigilare facerent eam, donec ipsa velit, nunc mutata voce surgere eam iubet ipse,& ad 1 e propcranter velitre Eamdem etiam vicissitudinem notauit S. Aeraardas Serm. 18 addit tamen LNon suscita tur, praeterquam velit, quando fit prius, ut velit: quod non est aliud, quam sancti quastus immissa

132쪽

PARA PHRASIS ET NOTAE. spnores varie accipiunt. Videri possint Origenes Nom. . Rupertus, Theodoratus, *hP. S. Gregorim o agnus breuiter in Propter fidem Christus Sponsam suam Amicam vocat, Columbam propter simplicitatem, Formosam propter operationem ct mox paHriosus ii s singulorum rationem

reddit. S. Bernardus ire iam nominato: Non parum

confortat,qubd audit,Veni, non Vade per hoc intelligens se non tam mitti quam duci, tecum similiter Sponsum esse venturum.quid enim sibi dissicile illo comite reputetξPone, inquit, me iuxta Iob 7. te,&cuiusuis manus pugnet contra me item : Si ambulauero in medio umbrae mortis, non timebo Di

mala: quoniam tu mecum CS: IAM HIEM TRANSIIT , IMBER ABIIT, ET RE-e EssiT J Post discussam hiemem hic veris noui statum describi nemo ambigat Origenes Hom. . docet

ex hac descriptione occasionem sumptamfuisse, qua ad egrediendum invitetur Sponsa. Intellirae,rnquit, animae hiemem, cum adhuc passionuir fluctibus iactatur, vitiorum procellisis duris malignorum spirituum flatibus verberatur. In his positam non hortatur sermo Dei foras exire,sed intra semetipsam colligi, iniri undique atque conteni contra perniciosos malignori spirituum flatus. ulli tunc indiuinis literis studiorum flores apud eam nec profundioris sapientiae secreta krecondita mysteria,quasi per vocem terris resonant, sed neque odoratus eius gratiae aliquid, quasi ex vineae foribus recipit neque visus eius tamquam in ficulnea gesemine delectatur sed sussicit, ut in tempestatibus tentationum a lapsu peccati tuta munita perma- neat. Quod si obtinuerit ut illaesa perdui et litems

133쪽

s IN CANTICUM CANTI C.

ei transiit,4 venit ei ver Ver namque ei est, cum quies animo datur, tranquillitas menti. Tunc ad eam venit Verbum Dei, tunc eam vocat ad se, Echortatur,ut exeat non solum extra domu, sed extra ciuitatem;id est, non sollim extra carnis vitia em ciatur, sed extra omne quod corporeum visibile continetur in mundo. Ita sile, cui alty consonant. k de S. Ambrositum Serm. 6 in Val. II 8 s lib.de Instit virg. cap. I. S. Gregorium Usenum Hom. s. S. Bernardum Sermo r. 18. Philonem, Honorium, tres Patres apud Theodoretum,c ahos. FLORE AΡPARUERUNT IN TERRA NosTRAHPer fores intestigit Honoram initia bonorum operum. S. Gregorius tib Ia Moras. c. 24 persores intelligit bona proposita. Cartha savmflores uti esse illa virtuteου, quae in animo erumpunt ubi Miam expendie quod Sponsus latur voce nostra ita enim ait Virtutuinomatus eruperunt in agro cordis tui,quae est terra mea tua, id est nostra:mea per creationem, dilectionem, praedestinationem qua per concessionemri possessionem. TEMPus4vΤATIONI ADvENIT.J fulti putationem his putant essestudium purgandi agrum,

sarmenta aliaque inutilia tollendici ita Origenes Hom. 4. Videatur inter alios Beda lib. . tamen S. Ambrosius tibiae Isaac anima cap q. Tempus,inquit,secandi aduenit ubi ante desertum fuit, ibi iam messis est. Quod ille de fructuum collestione dicit, cur non esiam de foribus dicipost prasertim

cum proxime praecedentia eorum memineranti Vox TvRTvRI AUDITA EsT IN TERRA O sTRA. Degemebunda turturis voce hoc loco intemprctra εommuniter Aeda ita: Vox turturis,quae liu

militer

134쪽

PARA PHRASIS ET NOTAE. 99 militer resonans gemitum pro cantu exprimit,con gruit eis qui sui incolatus d promista sibi patriae memores, dicere consueuerunt,Sedri nos ipsi pri- initias spiritus habentes,4 ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum expectantes, &ώ edemptio-

.nem corporis nostri. S. Bernardus Serm. 39. ponderat,quod Don non tantum terram nominetia sed terram nostram dicat tillamque vocem non principatum sonare, sed consortium, familiaritatem; eum ue tamquam Sponsum non tamquam Dominum loqui cuiussimile iam GCarthusiano attulimus. FICUS PROTULIT Rossos suos. J De scubus

Ioco tempore forum frustus proferente fusὶ

S. Ambrosius lib. 7.in cap. 3. Lucae ct idem libro de

Isaac est anima cap. . Ficus inquis protulit gros .sos suos , quae antea ut infructuosa iubebatur excidi haec fructus ferre iam coepit. Sed quid dubitas, quia grossis dixit priores discutit, ut posteriores

meliores ferat.

Philo sirpathim: Dulcis fructus arbor ficus est, atque suauis,per quam Ecclesia ac Sponsa designatur,cui Apostoli grossbrum instar suauissimos sermones,&Euangelium I Es V CHRisTI protulerunt. Rihelius plane vinos Per arborem fici significatur hic Mavia fructuosa, pietatis, charitatis, deu tionis suauitate referta;quae statim, ut potuit Cepit agere aliquid boni,& deuotioni insistere, quamuis exercitia eius essent adhuc imperfectari immatura, facileque ex vento tentationis se aduorsitatis

cuiusque labentiaci propter quod designantur pergrosibs,qui sunt fructus primi, immaturi,& leui

135쪽

IO INICANTICUM CANTI C. sv v M. Memorabile est quod de sorente vinea. S. Bernardus refert Serm. o. Aiunt florentibus vineis omne venenatum reptile cedere loco,nec ullatenus nouorum ferre odorem florum. Quod volo attendant nouitii nostri, fiducialiter agant,cO-gitantes qualem spiritum acceperint, cuius primitias daemones non sustinent. Si sic nouitius feruor,

uid erit absoluta perfectio perpendamus ex flore

ructus, saporis virtus ex vi aestimetur odoris. Vide etiam Dionysium Carthusianum hic. Hugo de S. Victore in Serm.de Assumpi T. Vi ginis ex hoc loco tria elicit, tribus sensibus respondentia, visores adspeciem pertineant, odor adfragrantiam, canticum ad sucunditatem Speciest inquit, ad visum, refertur, fragrantia ad olfactum, melos ad auditum. Sed cur no eodem modo dicamviscuum dulcedinem ad gustuma expectatur enim post grossos scuum suauitas, ut iam ex Philone notaui cuimetia S. Tern meminit Serm. 6o uuodsi hibernum frigus ad tactum transtuleris, omnes hominissensus

hἰc degradu profectus, quo sponsafuerit, tamq am de suo obtesto,ut in Scholis loquimur udicabunt.

Subimitis adultiora vocatisr modum

proficiendi discit.

'RGE, amica mea, speciosa mea,

o dc veni: 'columba mea in foraminibus petrae, in cauerna maceriae, ostende

136쪽

ostende mihi faciem tuam , sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis,& facies tua decora. δ' Capite nobis vulpes paruulas , quae demoliuntur vineas nam vinea nostra floruit. si Di

lectus meus mihi, Mego illi, qui pasci tur inter lilia I aspiret dies, Minclinen

tur umbrae. Revertere similis esto, Dialecte mi, capreae, hinnuloque ceruorum super montes Bether.

PARA PHRASIS.

ERGEBAT porro in adhortatione

sua Dilectus meus, , Repetam, dicebat, quod initio dixi: SuRGEage Sulamitis mea,& omni, si quae adhuc in te est,socordia superata noua dili

gentia nouo Operite para, AMICA MEA, SPE CIOS MEA, ET VENI,magisque mihi quam antea & nouo amicitiae foedere coniungere.

Nam S tempus monet, illa, qua hactenus usa es, diligentia suadet, ut paulatim ad altiora mentem adhcias:& eo, in quo hactenus fuisti, gradu , nempe concubinarum .consertio, valere iusta, ad Reginarum statum ac dignitatem eueharis.Verum quia illa res maiores etiam, quam hactonus, spiritus 3 re-

137쪽

Io IN CANTICUM CANTI C.

requirit,eolligas te rursus opus est Co LvMBA ME , ut tibi maiori Cum curavi attentione vaces IN FORAMINIBUS PETRAE, IN CAVERNA MACERIAE. Vt ibi, quaeque egi,

quaeque in tui gratiam perpeti volui quς ex Propheticis oraculis, accedente sancti Spiritus luce, non obscure intelliges ruminans, tamquam firmum aliquod in ea considera, tione praesidium tibi excites, in quo tamquam in munita solitudine persectioni tuae incumbas,tibique ipsi, relictis aliis rebus, inuigiles, ut ita te supra te eleues per quosdam de virtute in virtutem gradus. 'od si modum, quo suaviter id, magna cum utilita te perficias, requiris OSTENDE MIHI FACIEM TUAM, tua mecum communicando

non tantum bona,& benefacta mihi in gloriam offerendo, sed, mala, miserias humiliter detegendo:vulnera enim misericordi medico aperire, nihil est aliud quam ad medicinam eum permovere. Quod si id parum

tibi videtur, soNE vox V IN AVRIBUS

MEI x, necessitates mihi tuas exponendo, Mauxilium gratiae magno cum animi feruore implorando. Nec metue, ne nimia me familiaritate offendas enimuero delector ego huiuscemodi consuetudine: VOX ENIM TUADVLcis mihi est, ut libenter eam audiam ET FACIES TUA DECORA, Ob desiderium,

138쪽

PARA PHRASIS ET NOTAE. Io

& puram intentionem , quae in ea elucenc.

Negarea fierim non possum, quosdam subinde defectus in te adhuc apparere δε nonnulla venialia delicta intercurrere:nolim tamen propterea animum abiicias, cum nihil mihi fere optatius acceptiusque sit . quam istiusmodi malis remedium adhibere Etenim quemadmodum amantes balbutie tium liberorum parentes multo magis gaudent verbis miniis articulatis, ab illis blaesa licetvi infantili lingua inclarvari, imuleoque id maiori cum plausu excipiunt, quam si adulti eos bene formatis patris matrisque Vocabulis salutent ita licet Angeli, caelorumque incolae me mulio perfectius laudent, quam mortales in hac caducae carnis miseria hac tamen quantumuis inconcinna laude non minus delector, maxime sit eam paulatim sermare possim atque corrigere,quam illorum plenis consummati' benedictionibus Hoc interim memoriae manda, filia, nolle me ista venialia, quantumlibet parua delicta,a te contemni, quasi parum detrim ti adferant. Vtut enim parua videantur, non parum obsunt,& vilipensa, nisi animum Muertas, paulatim in grauiora excrescent aut numero aucta,etiam sic,licet mortifera non fiant, ipsis tamen mortiferis facile viam ste nent. Consulo ergo serio, quin S in ero, t

139쪽

Io IN CANTICUM CANTI C.

hic cum aliis sodalibus,quasi collato studio, aduigiles, ut elimines ex tibi credita vinea

illas, ut ita dicam, bestiolas CAPITE NOBIS. VULPES PARVULAS, QV. DEMOLIUNTUR VINEAS. Nam, esto, in tantum robur non ςXcreuerint, Vt aut exstirpare aut a radicibus mordicus truticare vites possint,vires tamen cum tempore accipiunt,& nunc etiam excutiunt flores,quibuscu etiam ipsa fructuu spes decidit quod ipsim hoc maxime tempore

no leuem nobis proventuu iactura minatur, NAM vi NE A asTRA FLORVIT, Vt magnas incursationes &assultus non ferat Disce it ique, Sulamitis,etiam venialia peccata,eaque quae fere ab hominibus contemni solent, quod gratiam non tollant, etiam bonis desideriis, quae nuper florum nomine intellexi- naus,obsistere, eaque infringere, ne in spera tos fructus maturescant. Animabat me non mediocriter Dilecti mei adeo blanda, amicabilis tum admonitio, tum inuitatio: quae ne incassum de sitne fructu abiret,statuebam ultra mihi non parcere, sed in eius ob sequium omni me conatu impendere: quare ita mecum deliberabam: Ecce quamliberaliter Di LEcaeus, Evs Mi H ornandae excolendae incumbit: num erga restat, Vt

ET EGO ILLI mutuo amole mutuaque fidelitate respondeam; cumque ille is sit QTI

140쪽

PARA PHRASIS ET NOTAE IOI PASCITUR INTER ILIA, puras castasque

mentes in deliciis habens, nihil tantopere mihi curandum Video quam Ut ego para dis sanctorum desideriorum pascuis totam me impendam eousque, DONEC ASPIRET Dir ille lucidus S serenus, qui occasum nesciet; ET INCLINENTVR, fugiantque S recedant v MBRAE praesentium harum tenebrarum,in quibus misera adhuc versor. Interim vero, quia certum est sine te nihil me

posse, dilectissime Sponsi, quaeso te obse-Croque ne inertia ignauiaque hactenus mea offensus me deseras, sed saepius iterumque REVERTERE, qualis soles, nouis me gratiae tuae donis beans S roborans quare rursus

SIMILI EsTO,DILECTE MI,CAPREAE, HINNULO UE CERVORUM , notae pernicitatis animantibus su PER MONTES BETHER, id

est diuisionis, in quibus iam versor, cum ab una vivendi ratione in alteratis, id est a con cubinis ad Reginas me transfero. Cum autem in omni tali mutatione vitae, quasi ex Vno monte in alterum transiliatur,quod sine

periculo lapsus fieri non solet propterea opem po mihi exploratam auxiliumque

tuum in hac necemtate etiam etiamque imploro.

SEARCH

MENU NAVIGATION