Canticum canticorum Salomonis paraphrasi continua enarratum additis notis ad vsum concionatorum, & lectorum pietatem. Auctore Arnoldo Cathio Societatis Iesu theologo

발행: 1625년

분량: 338페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

lios IN CANTICUM CANTI C.

SVRO AMic A MEA,SPECIOSA MEA, ETvENI. JS. Greg. Nns Hom. s. docet hanc repetitionem

eam vocum quae superius posita etiam fuerant maiorisstimuli vim habere. Origenes Hom. . videtur velle animam post fundamenta virtutum iacta moneri, ne satu a se fastum putet sed noua excitatione σι fuisse, ut in bene coeptis semetperficiat. S. Gregorius Magnus in hunc locum: Surgit anima, clim a peccati perhetratione se erigit venit, cum per bona opera sancti desideri pallibus ad caelestia tendit . . . Haec itaque mens surgit, venit, quia a torporis infirmitate per compunctionem se erigit,&in sanctis studiis se exercens ad

aeterna pedibus amoris currit. COLUMBA MEA IN FORAMINIBUS PETRAE, IN CAVERNA MACERIAE. IS . LAmbrosius tib deIIaace anima caρ. 4. Surge secura integumento petrae,

id est tuta praesidio passionis meae, fidei munimento. Idem Serm. 6 in Psal II 8 Propugnacula fidei tuae gesta sunt Christi. Muri tui subsicita,verba sunt Domini Pasito Dominici corporis, tua est

virtus.

S. Gregorim pauli ante a nobis astata verba improsequitur Per foramina petrae, vulnera manuum&oedum Christi in cruce pendentis libenter in ellexerim;cauernam vero maceriae,vulnus lateris, quod lancea factum est, eodem sensu dixerim. Et bene columba in foraminibus petrae cauerna maceriae esse dicitur; quia dum in crucis recordatione Christi patientiam imitatur,dum ipsa vulne- Ira propter exempla ad memor an reducit, quasi

142쪽

PARA PHRASIS ET NOTAE. Iorcolumba in foraminibus,sic simplex anima in vulneribus nutrimentum, quo conualescat, inuenit. H. e etiam S. Hieronymum tib I. contra Iovinianum, circa medium S. Gregorium Issenum Ho- milia D nselmum in hunc locum. Accommode vero ad Tropoloqiam Oheliis art. 7. Possunt per foramina petra intelligitula aerobusta latibulasratiae, in quibus animae virtuosae quiescunt, Ma suae salutis hostibus se abscondunt durante hac vita. Haec autem latibula sunt humilis recognitio propriet defectuositatis,spes diuinisub uentionis, timor Dei sincerus, mortificatio sui ipsius , refugiumque ad Deum, Mei iugiter inhaerere: cauerna vero maceriae est humilitatis profundum, seu penetrativa consideratio supernorum. Abben Et ait, ubi nos legimus in foraminibus petrae,ibi Hebraicam vocem lignificare circuitum iu modum sphaerae undique ambientem quod sanὶ ad

maiorem animae securitatemfacit. OsTENDE MIHI FACIEM VAM , SONET VOTTVA IN AVRIBUS MEIS VOX ENIM TUA DULCIS, ET FACIE TUA DECORA. Ju od Sponsus desideret videre, ut defectus curet, notam ante nos Origenes

Hom. . Dicit ad eam ostende mihi faciem tuam; profecto, videat, si non aliquid in vultu veteris adhuc velaminis habeat,sed possit intrepidis obtκ-tibus gloriam Domini speculari Astudi ad aquilam pullos suos ex eo noscitantem,quodsine nitiatione

RUIT. J Carthusianus docet vulpes paruula esse prauas suggestiones, uentationum exordia,primos

143쪽

io IN CANTICUM CANTI C. motus, inchoationes culparum, quae mox ab initio sunt extirpanda,ne paulatina totam inficiant animq

vineam.

S. Bernardus etiam Serm. 6 q. parua vulpes eo ponit illas tentationes,qua clam ιrrepunt, sub vi rastum specie minus cautas animas decipiunt. De his

autem ibidem ipse fuseo eleganter disputat. Rabbinus Hebraeorum innominatus haec verba Sponse tribuit expositio tamen illa nobis probe qua Erat,ita enim loquitur Et ego,inquit Sponsa, cum vidi Dilectum meum cupere mecum laetari in vineis, iussi seruis meis, dixi: Prehcndite nobis vulpes istas,quae labefactant vineas. cuius expositionis sensus ad nostram mentem optime potest accommodari. Di LECTvs MEVM MIHI , ET EGO ILLI , QV.IPASCITUR INTER LILIA. J Mutuum reciprocum

amorem ex hoc loco graphice depinxit S. Bernardus Serm. 69. his verbis: Qusem paraueris te Deo, talis Oporta ut appareat tibi Deus. Cum sancto sanctus erit, tum viro innocente innocens erit: quid ni

Cum amante amans erit, cum vacante VacanS, cuiri

intento intentus, cum solicito solicitus Denique ait: Ego diligentes me diligo, qui mane vigilauerint ad me,inuenient me. Vides quomodo non s lum de amore suo certum te reddat, siquidem tu ames illum, sed etiam de solicitudine sua quam protegerit, si senserit te solicitum sui. Vigilas tu vigilat&ille Consurge in nocte in principio vigilia

vim tuarum. Accelera quantum vis etiam ipsas anticipare vigilias inuenies eum, non praeuenies. Temere in tali negotio vel prius aliquid tribuistibi, vel plus: magis ama vi ante. Si haec anima scit,

144쪽

PARA PHRASIS ET NOTAE. Iosimo quia scit, miraris quod illa maiestatem quasi cetera non curantem sibi soli intendere glorietur.

cui soli ipsa postpositis curis intenditὶ

Idem S. Bernardus Serm. I. in Cant. Sponsus cum sit virtus,in virtutibus complacet sibi:&cum sit lilium, libenter inter lilia comoratur: dc cum sit cador,delectatur candidis. Et fortasse hoc est quod dicitur pasci inter lilia, candorevi odore virtutum delectari. Et quidem pascebatur olim corporaliter apud Mariam Martham, recumbens etiam corpore inter lilia sillas loquor, nam lilia erant ni hil Minus spiritum refocillabat deuotioneri virtutibus mulierum: Ita ergo secundum virumque carnem dico&spiritima Dasci inter lilia inuentus est. Puto autem , quod ipse vicissimpasceret, sed in spiritu. Hoc ipso quo pascebatur.

quomodo pascebat Quomodo, inqtiam, confortabat timiditaten feminarum, iucundabat humialitatem , impinguabat deuotionem At pascensita,puto,nihilominus pascitur ipse &quidem escis quibus libenter vescitur, profectibus nostris Etenim gaudium Domini fortitudo nostra. Ita ergo cum pascit, pascitur,& cum pascitur, pascit simulis nos gaudio suo spiritali reficiens, de nostro aeque profectu gaudens Cibus eius poenitentia mea, cibus eius salus mea, cibus eius ego ipse. Haec Ternardus. Liba ergo pascuasunt ismsi, quibus deliciatur: tilia etiam pascuasunt,quibus amicos suo rescit; quo ultimo modo accipit hac S. Gregorius usenus cui etiam septuaginta Interpretum versis quadrat,su ipascit liliis Nysen verba haec sunt Hic est, qui gregi non foenum pabuli loco praebet, est enim foe

145쪽

II IN CANT 1 CUM CANTI C.

numinatorum proprium, ac naturae illorum peculiare alimentum Homo autem, cum rationis

sit particeps, vera ratione pascitur: quod si huius modi foeno pasceretur, & ipse in foenum commutaretur scriptum est enim , Omnis caro foe-mIm, quamdiu scilicet caro existit at si quis spiritus fiat, est spiritu progenitus, non amplius victu gramineo pascetur, sed spiritus ei erit pro alimento, id quod puritas & fragrantia lili obscuriuscule notant. Rabbinus innominatus apud Genebrardum ita vertit, exponit Amatus meus stat propterue, nam nullos amores habet praeter meos. Sedraces illi, quoniam praeter eum nullum amo. Qui pascit inter rosas, perinde odorus est 6 fragrat ipse,ac si stetisset in medio rosarum.

DONEC AsPIRET DIEM, ET INCLINENTUR UM

BR. g. J Merito aspirans dies illam aeternitatis beatitudinem in cat, de qua Philo Carpathius O vere diem illana, in qua nulla nox, nulla mutabilitatis umbra, nullae rerum vices insunt, sed omnia lucidissili4a,stabilissima,aeternat

Dubium vero myci S. Ternardus Ser m. 72.

Operosius, lucris:t, ostendetur, quomodo tunc Dilectus pasci desinat, chim aspirauerit dies Letenim si dies resuriectionis is est, quid ni multo magis pasci ibi inter lilia iuuet, ubi horum maior admodum copia erit sed mox benesoluit nodum: Aduerte mecum, toto licet liliis fulgentibus regno, Sponsoq; medio existente in deliciante non tamen esse quod dicatur, pasci, iuxta id quidem quod ante consueuerat ubi namque iam peccatores, quos sibi incorpore Christus,mansbs morsosque quasi quibusdam

146쪽

PARA PHRASIS ET NOTAE. IIIbusdam dentibus disciplinae austerioris,afflictione scilicet carnis,& cordis contritione

TELBEI HER. JAponius Reuersio eius Sponsi est, dum precibus,tenditis, lacrymisque ad misericordiam inclinatus , ad vestigia pietatis suae velocius recurrit, quam prosilierat vindicando similis factus cursiti, vel consuetudini capreae, hinnuloqueCCruorum. mae: Exacerbatiab nostibus scapreti consuetam nolunt relinquere sedem scutri Christus Dominus noster,quamuis prouocatuS, quamuis exasperatus peccatis hominum pietatis tamen non relinquit consuetam sedem.

PARS

147쪽

De statu illarum animarum, quae

in vita Religiosa perfecte sibi

selis vacant. SECTIO PRIMA.

Dissicultates initio obortae, superatae.

ctes qiuaesiui quem dilicrit anima mea quaesiui illum non ueni. Surgam, circuibo ciuitatem per

vicosi plateas quaeram quem diligit

anima mea quaesiui illum,in non inueni. Inuenerunt me vigiles, qui custodiunt ciuitatem, Num quem diligit anima mea , vidistis ' Paululum cum pertransissem cos , inueni quem diligit anima mea : tenui eum nec di mittam donec introducam illum in domum

148쪽

PARA PHRASIS ET NOTAE.

domum matris meae, Min cubiculum genitricis meae. Adiuro vos filiae Ieru salem, per caprea ceruosque campo- rum, ne suscitetis, neque euigilare si,

ciatis dilectam, donec ipsa velit. PARA PHRASIS.

RRORI fere semper obnoxia nouitas,de quo antea metueram, mihi h1c etiam initio insidias struxit. Statueram,ri bene quidem, in ipso gradus huius limine omnia alia mihi excludenda esse, nihilq praeter Dilectum mihi recipiendum verum quidnam hoc ipsum, quod statuera esset, neutiqua intelligebam. Credebam enim tum me id egregie factura, cum negotiis omnibus aliis me expedivis sem de otio interim S desidia certissimis virtutum pestibus, repellendis non cogita

bam. IN LECTULO ergo MEO PER NOCTs SQVAESIVI QUEM DILIGIT ANIMA MEA,

mreuera apud me hac in parte adhuc alta nox erat,4 proinde facilior atque etiam venia dignior error QUAESIVI itaque ILLUM, ET NON INVENI neque enim sapientia inuenituri a terra suauiter viventium quidia . ceremi quies ipsa mihi molesta, grauis erat eo absente, quem tam alte cordi meo infi-H uari

149쪽

II CANTICUM CANTI C.

xum gestabam Mutaui consilium . quem in otio non inueneram, in negotiis iterum quaerere statuebam. Dicebamque ipsa me-

Cum SVRGAM, ET CIRCUIBO CIVITATEM: PER VICOS . ET PLATEAM SAERAM terum illum EM DILIGIT ANIMA MEA. Sed tantumdem erat QVAESIVI ILLUM, ET NON INVENI. paris enim fere ineptiae est, aut torpere ignauia, aut occupationibus friuolis, eisque, quae ad rem non faciunt, frustra

defatigari,eoque pacto tempus, & cum tempore seipsum terere. Verum quidem est, interdum ad fugam oti bonum esse externat operationi aliquantisper se impendere sed hoc in vita spiritali non primarium, Verumvltimum fere esse debet ubi nimirum interior mentis actuatio interruptionem exigit, ne dormitante tum spiritu inimicus homo bono semini superseminet rigania. Et hactenus quidem errabam Bonam tamen intentionem meam videns Optimus misericordiarunt Pater, S illud meum desiderium esse, ut ipsi placere contenderem, hoc pacto in rectam viam me reduxit. IN v ENERUNT ME agente id haud dubie illo, quem quaerebam v IGILE QUI CUSTODIUNT CIVI

TATEM: illi nimirum,quibus Rex animarum curam commiserat qui suo probe fungentes ossicio inueneriint me, priusquam a me in

150쪽

uenirentur vi caussam in lentis de nocte obambulationis sciscitati sint quibus ego, Quaeso vos,dicebam, accuratissimi excubi

tores, NUM, QUEM DILIGIT ANIMA MEA,

VI DisTis Non erat ille quidem inter eos: aliud enim est de rebus piis sanctisque cum piis hominibus agere aut similes libros Ieactitare, aliud pium sanctumque esse falluntur ergo illi qui talibus in rebus solis tempus& se terunt, existimantes tum se maximo pietatem exercere. Quod si tamen quispiam bona mente, & voluntate deliberata ea quae docentur ab illis benc exequendi, cum illis agat, is ex istorum colloquio facile ita rec det, ut paulo post Dilectum aptus sit reperire. Eoque plane modo mecum actum fuit,

PAVLvLUM, CUM PERTRANSISSEM EOS, INVENI QUEM DILIGIT ANIMA MEA.

nec mirum: illa enim institeram via, quam vigiles illi mihi ostenderant. Quis hic fatis

eXprimat , quanta cum animi voluptate atque laetitia in amplexus eius cucurrerim. Etenim tota ipsum circulas TENVI EVM;S intra me diceba,Iam certo NEC DIMITTAM

eum , DONEC INTRODUCAM ILLUM IN DOMUM MATRIS MEAE, ET IN CUBICULUM

GENITRICIS MEAE. Si quis enim serio,&toto affectu vitς contemplativa se velit consecrare,necesse est,ut is initio maxime sibi vim Hri inferari

SEARCH

MENU NAVIGATION