Canticum canticorum Salomonis paraphrasi continua enarratum additis notis ad vsum concionatorum, & lectorum pietatem. Auctore Arnoldo Cathio Societatis Iesu theologo

발행: 1625년

분량: 338페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

166 IN CANTICUM CANTI C. se reficit,fructus, quos genuerat,eadem custoditreonclusus enim hortus esse dicitur,quia dum bona sua intentione vitae aeternae abscondit dum humanas laudes omnino contemnit, ipsa bona intentione se circumseeit, ne ad interiora rapienda hostis antiquus irrumpere possit.

gorim Fons dicitur, quia dum caelestia assidue cogitat,dum scientiam Scripturarum imper in ventrem memoriae Cngregat, quin aquas viventes sancta mens in se gignere non cessat, quas sitientibus proximis praebere,ut reficiantur,valeat.

Sed cur dicitur fons ille signatus, nisi quia sensus spiritalis mentibus indignis absconditur Similias habent Richardus de S. UiEtire Theodoretus, ct alij.

goribu: Quid emittit sancta Ecclesia, nisi cum sanctis operibus sancta verba quibus filios gignitinnutrit: quorum dum alios usque ad maityrium perducit, alios in sancta conuersatione erudies hos sanguine martyri rubentes ad aeternam patriam transmittit, illos vcro in sanctis operibus viventes proximis in exemplum sanctitatis tradit quid aliud quam mala punica pomorum fructus emi ici: Videplura ibide' imilia apud Anselmum.

S. Bernardus Sermone paruo 39. Sunt autem tres emissiones:prima coniugatorum poenitentium in mundo, secunda conuersorum continentium in claustro,tertia Praelatorum praedicantium, Orantium pro Dei populo. Ita nimirum discit his Spon--

omnibus omniaferi. CYPRI

202쪽

PARAPH ASIS ET NOTAE. Is CYPRI CUM NAB Do J Anselmus Cyprus est virga gracili,quae crescit in magnam altitudinetia,&habet grana unde fit Regium unguentum:&Jα-bet secum nardum , quae herba humilis est. Per cy- . rum habemus sinctos,qui crescunt in multa altitudinem virtutum, proserunt grana, id est bona opera,quibus ungitur decoraturDeus; sempersunt cum humilitate,quae per nardum significatur. S. Gregorius Issenus Hom. 9 Cyprus calida, nardus odorifera, quo significatur calorem foetidum non est bonum, qualis est amor carnalis , terrenorum .sed illum esse bonum, qui per bonum Odorem habet puritatis, qualis est char tas Spiritu

sancto feruens. NARDv ET CROCVs. J S. Greg. Issenu eodem loco ait in croco temperiem quamdam esse. ita moderationem quamdam snnm, quia omnem excessum vitet:quajicum eu qua attulimm comparentur, facile erit deducere ex eo, etiam deletilionem smo submissionem in exteriorιbus, maxime in eo cuius est ceteros

gubernare,eisque praeesse,nimiam esse non debere,quod multum ad subditorum profectum faciat Abene de

eorum,qui sibi praesunt,virtutibus iudicent. FisTvLA ET CINNAMOMUM. J Theodoretus: Ad ditur calamo cinnamomum, quod in veteri lege offerebatur, ut intelligamus, quae de Deo monii , mentis sunt tradita literarum, tum laudabilia esse, tum odorifera & his aromatibus comparanda. CUM UNIVERs Is LIGNI LIBANI. JRichardus de S. Victore Ligna Libani sublimem eorum fi urumyoperationem demonstrant Plaec crescunt in horto bonorum, dum magna agant,

203쪽

i6M IN CANTICUM EANTI C.

MYRRHA ET ALOE CUM OMNIBvs PRIMIsuNovENTI s. J Anselmus hac accipit de eis,qui maiores minoresve persecutiones sustinent Aloe enim, inquit, nais amara est, quam myrrha. Beda: Myrrhia dc aloe continentiam carnis exprimunt,quia nimirum horu natura est aromatum, ut uncta ex eis corpora defunctorum minime putrescant. prima vero unguenta illa sunt, de quibus dicit Apostolus: Emaamini autem charismata meliora. Pulchra sane coniunctio,vi myrrha Maloe cum omnibus primis unguentis Dominico oriantur in hortor quia dum carnem a lasciuia restringimus,consequens est, ut maiora dona spiritus

accipiamus. De eadem coniunctione Tres Patres apud Theodoretum. Nisi anima sapiat quisunt spiritus,& sanctissima eius dona suscipiat carnalis sensus mortificatione quae per myrrham de aloem significatur, non assequetur.

VENTI v M. J S. Gregorius usenus Hom. 9. Cuius ex ore sunt emissiones malorum punicorum,¶disi aromatum, ea nunc hi fons hortorum irrigans hortos, qui ex ea orti iunt, non sicut de Paulo MApollo didicimus,qubd alter plantaret,alter ve- ro irrigaret; sed ipsa duo operatur,ut quae simul, plante hortos cirriget. Hoc est omnium maxime admirabile: nam cum omnes putei semper aquam habeant consistentem , sola Sponsa aquam in se habet permeantem, adeo ut putei profundum habeat fluuii perennem motionem. Rιι rdus de S ictore: Foris est aninaa deuota, quae manat, fuit; semper noua oritur,quia semper

204쪽

HAE A SIM ET NOTAE. per in Deo renouatur Meditatur enim,vel operatur bonum, vel desiderio ad anteriora fertur Fonsiste non cessat ebullire, erumpere ad Dei amo rem,ad proprium excrescere,&dilatari ad proximi dilectionem. Vide ibidem plura ' Pulchra circa

eamdem rem.

Guberim Serm. 37. Si fons est, quomodo puteus Nostis enim quantum distent inter se hi noti fontes δέ putei. Puteus infoditur, fons gratis fluit: in illo aquae recondita sunt, in istis quasi propositae, te ipsas offerentes ultro Magna est in istis

differentia,nec possunt utraque in alterutris inu niri. Corporaliari terrena angusta sunt, spirituales abundant diuitiae Ad spiritualia si referamus ista,in eodem erit inuenire fontem & puteum, Malterutra ad inuicem propria comunicari Communicemus ergo haec,s vultis,inuicem propria, in eodem adsgnemus utraque. Accipiamus in fonte susscientiam doctrinae,in puteo secretum in illo abundantiam, in isto alta mysteria: quidem bonus doctor, qui quasi de quodam alto puteo, ita de abdito sapientiae thesauro copiose profert noua vetera puteus est quia quae Dei sunt, nemo nouit nisi Spiritus Dei Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei; quasi fons quidam producit in medium. virtutum hortos irriguos reddit. Vide ibidem plura etaemspectantia.

tib. .ait hic significari impetum postolica radi

cationis. Quomodo decurrentia de monte alto su

mina nemo retinere valet: sic profluxus Apostolici sermonis,quia de caelesti vena procedebat,quia diuinitus urgebatur, curreret, nullo resistentium 1 Poten-

205쪽

I7 IN CANTICUM CANTI C. potentiarum valuit certamine superari, a suo tramite reflecti quia potitis animas prius dedere, quam a doctrinae vitalis irrigatione cessarent.

M ORTUM MEUM, E FLVANT AROMATA ILLIUS. J

E. Gregorius 'genus Hom. Io. Quaenam est autem causa, quod amandatur hic ventus 3 Aquilo est durus Masper ventus,ut dicitur alicubi prouerbio. Vocatur autem dexter nomine sed non est dexter Aquilo,nisi ij qui a tergo habent Orientem, peragens cursum ad Occidentem Omnino intelligis aenigma eorum quae dicuntur;quod scilicet,qui recedit ab Orientes sic enim nominatur Christus a Propheta kse protrudit ad occasum lucis, ubi est potestas tenebrarum , sibi habet dextrum Aquilo nem, improbis insultibus eum excipientem, per quos cursus conficitur ad tenebras. Ita sibi dextrum Aquilonem inuenit impudicus rintemperans,conspirantem affectui perturbationi igno miniae. Ita auaro fit dexter spiritus ille nequitiae,

quando materiam auaritiae tamquam arenam aliquam aut puluerem ei congerit. Ita ad unumquodque peccatum auxilium ei prςbes fit dexter

Quoniam locus istes plaga. Aquilonitrisyperpetuo manet luce carens rigidus , ut qui a radij solis neque illuminetur , neque foueatur , propterea Principem potestatis nebrarum,qui mollem animarum naturam instar aquae concrescere facitri

duram,cddit, nominat Verbum durum Aquilo nem,effectorem tristitiae hiemispn qua dicit Euangelium nulla ratione effugi posse pericula in ea

enim marcescit decor eorum,qui florent ex virtutc.

S. Agustinus in prolixa ista ad Honoratum

206쪽

Epistola, qua in ordine Epistolarum Lao .est cap. 22. hunc locum paraphrasi reddit Exurge qui irruisti, qui subditis incumbis, qui possesib premis. Exurge, ut a tuo pondere releuati erigantur, quorum animas premendo curuasti. Et veni Auster, inquit, spiritum inuocans gratiae flantem de meridie,veluta parte feruidavi luminosa,vt fluant aromata Vnde Apostolus dicit Christi bonus odor sumus in x. . x omni loco. Hinc etiam dicitur in quodam Psalmo: .is. Conuerte Domine captiuitatem nostram,sicut tor mi irens in Austro;captiuitatem scilicet,qua sub diabo υ. .lo tamquam sub Aquilone tenebantur, ubi abundante iniquitate friguerant, quodammodb congelaverant. Hinc Euangelium dicit: Quoniam Maii, abundauit iniquitas , refrigescet charitas multo v. 12.rum. At verbflante Austro glacies resoluitur,&torrentes fluunt, id est,remistis peccatis, populi ad Christum charitate concurrunt. Vide etiam pulchra apud Richardum de S.Uifctore in hunc locum.

SECTIO III. Sutimitis operi se accingit, apousium

cum amicis excipit. TEXTUS, ex cap. I. vers 1.

V TENi ΑΥ Dilectus meus in lao V tum suum,& comedat fructum

pomorum suorum. Vcni in tortum meum soror mea Sponsa, messui myrrham meam cum aromatibus meis: comedi

207쪽

I72. IN CANTICUM CANTI C.

comedi favum cum melle meo,bibi vi

num meum cum lacte meo comedite

DMOVEND tandem erat manus Operi quare , VENIAT,dicebam,

Di LECTvs MEUS IN HORTUM SUUM , ET COMEDAT FRUCTUM POMORVM svo RuM; ne hic etiam conque

ri possit, quod in sua veniens, a suis receptus non sit inuito ergo, rogoque eum, Ut iam Opera mea uti non dedignetur. Hac ego in-Uocatione non tantum ipsum, qui Caput Ecclesiae suae est, sed, omnia ipsius mem- bra inuitaui,easque maxime animas,in quibus conuertendis ipse me Salomon statuerat occupare. Sciebam profecto, quidquid in minimis eius iuuandis operae insumerem, id ipsi me posse imputare. Nec sane diu rogandus fuit. Dictum,factum. Accepit inuitationem di amicis bene comitatus, Ecce, dicebat adsum , rogatusque VENI IN HORTUM MEUM , SOROR MEA SPONSA. nec ulterius cunctatus, ea qua ipsum uti decuit lubertate ad conuiuas conuersus, Nolo vos timidius agere,inquit,o Amici,aut, ut Vmbrae solenta

208쪽

PARA PHRASIS ET NOTAE. 73

solent, qui ad aliena vocantur, verecundari Mea haec sunt, quae videtisci ego ipse Es-

Bvs Εis. Itaque quidquid a Sulamitide mea, siue de mortificationis studio , siue de aliarum virtutum exercitio vobis proponetur, non tam ab illa quam a me proficisti aestimetis.Imo ut Regibusad Principibus viaris,dum venena formidant, sui praelibatores esse lenti istud muneris ego ipse in me recepi. Nihil ergo est,quod hic trepidetis: ego omnia, quae vobis propinabuntur, praegusi ut, omnem calicem prior bibi itaque ego

Δ dulcia, quae ipsa propinabit tamquam me profecta,pari possitis securitate recipere.

COMEDITE igitur AMICI, ET BIBITE,ET INEBRIAMINI CHARISSIMI. Nihil causae est,

cur hic modum forte excedere formidetis, me ipso tamquam ad mensuram omnia subministiante. Haec ille Verum istud obiter in verbis Salomonis mei notari potest; hosce conuiuas, amicosa charistimos vocari, ut simul aduertatur, ipsum noluisse me initio statim cum pessimis quibusque peccatoribus occupari, ne initio statim periculum subirem aliquid mali ex eorum conuersatione acquirendi. Itaque eos primum addu-

209쪽

adduxit ad me, qui boni instructon ductum facilius assequerentur.

Vε Ni AT DILECTU MEV INHOR- vi s vi, dic. S. Ambrosim lib. de Bonomortis cap. s. Anima ornata virtutum floribus hortus est,uel in se paradisum habet germinantem in quem hortum inuitat Verbum Dei descendere stantina Verbi imbre caelestis & eius copiis irrigata fructificet Verbum autem Dei pascitur animae virtutibus,quoties obedientem sibivi opimam inuenerit, carpit fructus eius atque his delectatur. Similia habent Beda, Iustio Orgettianus, Philo, Ricbardus, alij. Idem G. Ambrosus lib. s. de Sacramentis cap. 3. Laetata inuitat Christum , paratum liabens conuiuium,quod dignum caelesti epulatione videatur ideoque ait Descendat Frater meus in hortum suum, ut capiat fructum pomiferarum suarum. tia sunt ista pomiferae: Lignum aridum factus eras in Adam, sed nunc per gratiam Christi pomifera arbor pullulasti Libenter accepit Dominus Igsus, dignatione caelesti respondet Sponsae suae: Descendi,&c.

sA,Scc. JExplicatio Aedae proposito nostro bene congruit Ἀ/camim Sponsum hac commemorare, quasi subindicandoserti bi a Sulantitidissobole expediet. Ita enim loquitur Veni saepillime in Ecclesiam meam, imo hoc facere nullo modo peregrinationis eius tempore desisto. Venio autem, vice errantes corrigam, Minfirmantes adiuvem , dubitantes in fide confirmem,in bene agentium fructibus

210쪽

PARA PHRASIS ET NOTAE. 7s persectis quasi suauissimis dapibus pascar,&ce tantes ab liostium defendam insidiis , lictores

hostium perpetuae meae visionis corona remune rem Mellui myrrham cum aromatibus meis. ex

myrrham designantur hi qui vel martyrio vitam finierunt, vel qui carnem suam crucifixerunt cum vitiis, concupiscentiis per aromata generalitecomnes, qui bonorum operum sunt fama insgnes.

gnus hic Fauum cum melle comedit Sponsus, quando desiderium sanctum cum sanctis operibus latens perficit,4 ad Sanctorum conuiuium sanctam animam sua dilectione impinguandam transigit vinum vero suum cum lacte bibit, quando&perfectione quorumdam se reficit S inn centiam aliorum cum Pietate dirigens, utrosque

ad aeternum conuiuium Ingerit. S. Ambrosius Sem. I .m Psalm II 8 hac verba Sponsa tribuere videtur; tamen potest eius explicatio etiam Sponso accommodari, quὸ ipse quastin membrissua receperit illa qua bscenumeratur Manducaui,inqui , panem meum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo Mysticus sermo caelestium Scripturarum sicut panis est qui confirmat cor hominis, velut fortior cibus verbi. Suasorius autem ethicus, dulcisi mollior, eb qudd ethica

praedicatione mentis intona mulcentur. Sicut enim

Cris amara,quae sebi ibus vel alijs accideruntegritudinibus,mel mitificat: ita tristia delictorum poenitentia miti corda sermone dulcescunt. Stillant mel labia praedicantis, quando collisa duris casibus vel ruinis, lapsae animae membra refouentur. Est

etiam

SEARCH

MENU NAVIGATION