Canticum canticorum Salomonis paraphrasi continua enarratum additis notis ad vsum concionatorum, & lectorum pietatem. Auctore Arnoldo Cathio Societatis Iesu theologo

발행: 1625년

분량: 338페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

priorem intersit Principio cogitationes tuae, dictaque, in quotidiana uiuendi ratione aedificatio proximi, nihilo minus iam quam Vmquam antea praeclara si in ac laude digna itaque ut olim ita nunc iste fere verbis de ipsis aestim, CAPILLI TUI SICVΤGREX CAPRARUM, V AE APPARUERUNT DE GALAAD DENTES VI IcVT GREX OVIUM , L E fCENDERUNT DE LAVACRO, OMNES GEMELLIS FETIBUS, ET STERILIS NON EST IN EIS. SICUT CORTEX MALI PUNICI, SIC GENAE TUAE ABS EOCCULTI TUIS. Quare neque in capillis, neque in dentibus,neque in genis ullam formae iacturam fecisti omnia ista talia sunt, qualia erant , cum mihi essent gratissima: SI tamen in his tum laudum tuarum summa consistebat. Quantus vero boni cumulus in Iaoua hac uiuendi ratione accesserit, ves hinc intellige, quod in mystica mea aula SEX AoGINTA SUNT REGINAE , ET OCTOGINTA CONCUBINAE EV ADOLESCENTULARUM

NON ES NUMERUM: has omnes adeo supergressa es, ut unam te nulli earum iam vi-rra possim comparare UNA EST COLUMBA MEA, Sulamitis, PERFECTA ME , VN , inquam, EST MATRI Sud Ecclesiae vere filia, d in familia gubernanda adiutriX. HaeCELECTA est GENITRICI sua, sola digna

252쪽

PARA PHRASIS ET NOTAE. 2IT

inuenta, quae aliis praeficiatur mamque eo Processit , ut supra inuidiam sit. VIDERvNT

EAM FILIAE , adolescentulae, ET BEATISSIMAM PRAEDICAVERUNT eam viderunt SI REGINA ET CONCUBINAE , ET LAUDAVERUNT EAM. In quo obiter iudicio aduerti notarique potest, imperfectiores adolescen- tulas in sanctis hominibus felicitatem mirari; at vero prouectiores eorumdem virtutes laudare Magnum reuera est ad eum modum omnium bonorum calculo laudari. Sed Mabs re non erit audire quibus te titulis

istae commendent: Qv E EST ISΤΑ, exclamant, EAE PROGREDI Tu tam alte abrepta, ut conspectum mortalium eludere videatur, iamque vix agnosci queat, neque tamen etiam nunc ad ulteriora progredi cessisset cumque Vlterius nulla sociarum superanda restet,ipsa se superat quin S omnium aliarum dotes ipsa iam in se est consecuta, S omitibus omnia facta est. Etenim cum adolescentulis est As AURORA CONSVRHENs,dubia quidem adhuc luce, quae tamen statim subsecutura clariora spondet,&solem praenuntiat Est cum concubinis vLCHRA UT LUNA ut interdum toto plena o be alterum videatur solem mentiri, alias in Cornua se contrahens, nonnumquam etiam silens, ac delitescens quae mutationis ratio,

O s illis

253쪽

ri IN CANTICUM CANTI C. illis qui in primo amantium gradu sunt, optime quadrat. Deinde est cum reginis ELECTA, SOL, lumine S calore, omnia quae respicit, exornans S fecundans. At hoc uno omnes excedit quod in suorum defensionem hostibus se fortiter obiicit eorumque inuasiones, quasi murus pro domo Dei constituta,omnesque insidiast machinationes aut repellit, aut in se receptas instingit. Itaque iam hostibus facta ei TER RiBILis

V CASTRORUM ACIE, ORDINATA; ordinatione sua indicans, ipsam in mediis bellorum turbis ac tumultibus ita se pacatam h bere, ut nihilo praeterquam rationis rectet dictamine permoveatur.

CApizz I VI ICUT RE CAPRARUM, dic. Juvae de capillis,dentibiti, genis ἀcuntur, nusto alio modo h c accipiuntur quam supra Part. 2.Sect 3 quapropter nostra hic explicatio noua aut probesione aut expositione non eget.

I ERVs. S. Gregorim. Magnin Sexaginta reginae esse dicuntur, quia dum decem praecePta in hac Vita operantur saeculum autem hoc sex diebus operationis eucluitur in eis quasi per senarium numerum denarius numerus replicatur. Non rius gruum nensis his addit quodsenarius numerus perfectιonem signiscet , propterea quod suu

254쪽

PARA PHRASIS ET NOTAE. Is constet partibus. S. Gregorius in octonario numero resurrectionisOmbolum inuenit: post sex enim dies laboris, unum quietis,restat, tauus resurreritionis.

Rupertus paulofusius ita: Reginae recth dicuntur illae animae,quae perfectae charitatis sunt in eo videlicet, quod eumdem Dilectum tuum sectantes, nihil terrenum, sed ipsum solum quaerunt. Nec propter metum gehennae,sed propter amorem vitet

tuae aeterna peccatum fugiunt;Virtutemque amando,iniquitatem oderunt. Concubinae vero sunt illet, ouae sub timore seruiunt, nec eius perfectionis, ut inpra praeceptum velint addere consilium, scilicet hoc, ut relictis rebus omnibus solum sequantur hunc Dilectum habentes quidem infundamento Christum, sed nihilo minus amantes aliqua, quae sunt huius mundi. Quid porro volunt sibi istinumeri decem, senarius de octonarius valetne aliquod nomen Scripturae huius, quod est z vnn iv hoc est, Canticum canticorum valet utique

quia primam symphoniam essiciunt, quam Musici vocant diatessaron. Est enim habitudo, quam epitriton, id est, sesquitertiam vocant; quia maior numerus, videlicet Octoginta , minorem num rum, scilicet sexaginta, in se continet totum, cetus insuper tertiam partem, id est viginti: haec Proportio numerorum in Musica se reddit diates. sartan, quod interpretatur De quatuor; idebscvocatur symphonia haec , quia de quatuor chordis siue vocibus constar cum duobus tonis habens semitonum. Deinde paucis stiteriectis: Perfectius numerus M perfectorum primus est senarius, quia suis ex partibus construitur: habet enim dimidiam, id est tres; tertiam, id est duo; sextam, id est unum; quae

255쪽

22 IN CANTICUM CANTI C. quae partes simul acceptae senari summam constituunt. Porro octonarius in suis partibus seipso minor est habet enim dimidiam, id est quatuor viquartam, id est duo & octauam, id est unum quae partes simul collectet septenarium constituunt, minorem videlicet summam ipso octonario, Cuius partes sunt Claret igitur Mista caussa,cur senarius Reginis,& octonarius congruat concubinis, potitis quam octonarius Reginis, denarius concubinis Adolescentulae dicuntur recte, quae nondum saltem ad timorem Dei profecerunt; propter hoc custodia indigent, vel magisterioli minum,qui necdum intus aluini timoris vel amoris habent magisterium. Et multa ex huiusmodi, quod vald pauendum est, inueniuntii extra numerum, quia de adolescentia numquam ad perfectam aetatem perueniunt.

S. Gregorius: Quid per adolescentulas has, nisi vagas animas intelligimus, quae dum vana huius mundi sectantur, quae diligunt,numerum electorum excedunt Quia dum per vanitatem, quam diligunt, in numerum electorum non cur runt,extra remanentes,quasi in cognitionem diuinam non veniunt. VNA Es co LUMBA MEA, PERFECTA MEA,s c. J

Theodoretus de Reginis concubinis,ctadolescentibus fere ut nos; at de una elesta verbafaciens, ita loquitur: Omnibus ipsa praestitit; quippe quae nec spe Praemii, nec metu supplicij,sed Sponsi desiderio ad summum philosophiae fastigium aspirarit. Atque

utinam nobis idem concedatur, ut diuina gratia adiuti ad Sponsae perfectionem perueniamus: Quod si consequi non poterimus inter Reginas saltem

256쪽

PARA PHRASIS ET NOTAE. 22 Isaltem numeremur. At si ab ipsis quoque defeceri .mus, haud procul certe a concubinis recedamus. Sin hoc etiam gradu fuerimus indigni, saltem adnumerum adolescentularum adscribamur, puram que pietatis professionem conseruemus. Neque

omnino Seonsi priuemur societate, sed per eius gratiam pirus pulchritudine perfruamur.

QVAE EST ISTA ULAE PROGREDITUR MAsIAvRORA CONSURGENS J S. Gregorius Agagnus:

Hiri recenter a malo conuersi procul dubio, velut aurora consurgentes progrediuntur: quia subito noctem peccati euacuantes,ad lucem magis ac magis dilatantur. Sic anima,quiprius erat in tenebris, nunc splendens apparet, quae etiam in semetipsa obscurabatur,nunc aliis lumine sanctae operationis resplendet. ΡvLCHRA, LUNAI me Luna dum noctem illuminat, caligantibus oculis iter, per quod homo gradiatur, demonstrat. Sic nimirum quaeque anima,quae tenebras dimittit,4 in sanctam operationem se extendit, dum exemplum benesoperandi tribuit proximis , quasi lucem tenebrescentibus oculis spargit. ELEcTA, SOL. J Idem Dum veth anima magis ac magis crescit, de die in diem per consuetudinem operis lumen iustitiae tam perfecte accipit, ut etiam bonis exempla imitationis praebeat; quae prius solis peccatoribus imitanda apparebat, profecto iam luna sol essicitur: quia quae in nocte errantibus nunc lucebat, modo in die ambulantibus lumen veritatis manifestat.

TERRIBILis V CAsTRORUM ACIES ORDINA

TA. J S. Ternardus Serm. 6 o. paruo explicarpera

roram

257쪽

21 IN CANTICUM CANTI C.

roram virtutem humilitatis, per lunam castitatem, charitatem vero per solem. Et concludit his verbis:

In eo autem,quod sequitur, terribilis ut castrorum acies ordinata intelligipotestJ discretao mater virtutum, per quam terrentur fugantur daemones, acquirunturvi conseruantur Virtutes. Tres Patres apud Theodoretum ita alias de Sulamitide loquentes introducunt Vere admiranda est

magistra nostra. Nam discipulis suis, quae per purgationem a tenebrarum operibus recesserunt, sed per cognitionis illustrationem nondum ad iustitiae opera peruenerunt; ut docendi ratio requirit, sese accommodat ac praebet quasi lucem matutinam, ea celans mysteria quae nondum valent comprehendere, atque illa tradens quibus percipiendis sunt idoneae futurarumque poenarum minis eas ad fidem atque obedientiam reducens. Illis vero, quae cum veritatis crediderint praedicationi, a malitiae tamen operibus tenebrarum nondum sunt

purgat , ita te exhibet bonam,ut poenitentia quasi una quamdam lucem suppeditans,ignorantiet noctem ab eis repellat. At cum animabus illis, quet virtute praeditet tamquam in die decore ambulant, se electam gerit, qualis est sol, qui tum amplitudine tum splendore ceteris ceti luminibus antecellit, vere cognitionis lucem subministra: atque ita

stupore ac terrore assicit se intuentes, ut initructa atque ordinata agmina Angelorum.

258쪽

Sutimitidis cura. talus animarum.

T asCENDI in hortum nucum, L ut viderem poma convallium, uaspicerem si floruisset vinea ,

germinassent mala punica. Mesciui: anima mea conturbauit me propter quadrigas Aminadab. ' Reuertere, reuertere Sulamitis reuertere, reuertere, ut intueamur te.

Quid videbis in Sulamite, nisi cho CAp.vim

ros castrorum

PARA PHRASIS.

AT is hactenus didiceram, meum non esse plausum captare, sed potius dignas plausu ac laude res opere exequi. Quare a Rege disgreta coepi in earum, quarum mihi cura imposita erat, profectum inquirere, primum quidem DESCENDI IN ORTUM, CUM hae enim in extremo agri positae, ventorum tempestatumque impetus maxim de cipiunt , iniuriisque, plus quam ullae aliae

259쪽

2.24 CANTICUM C A N VI C. arbores, expositae Videntur. Nimirum animas illas, quae tentationibus magis obnoxiae sunt, ac de lapsu amplius periclitantur, diligentia potiori uiuisendas putari. Nec temere dico me descendisse quae enim in depressiori loco commorantur 4 ad alto virtutum gradus non ascendunt, hostium oppugnationes maxime persentiscunt.Veni etiam eodem , T IDEREM POMA CONVALLIUM: qtiae nimirum in vitiorum coeno haerent, aut

saltem illi periculo maxime vicina sunt Deinde transit, ut INSPIcEREM SI FLORUISSEΤVINEA quomodo nimirum sanctae meditationis usus,in vini modum calefaciens,se haberet in prouectioribus, utrum spes assulgeret vini in bona copia aliquando prouenturi. Denique etiam conssideraui H GAE MINASSENT MALA PUNIC A: inquibus , ut iam ante dictum est, viti consuetudinis ac conuersationis Religiosae symbolum continetur. Haec omniat visitaui sedulo inspexi accurate, Vt notarem ecquid animae mihi creditae in bono profecissent Equidem licet neutiquam oscitanter omnia perlustrassem, Nara es V I tamen discernere virum quidpiam in melius mutassent, nec ne: S tamen in spirituali vita aut progrediendum est aut regrediendum meque enim tertium hic datur. Iare Omni

260쪽

PARA PHRASIS ET NOTAE. 221no metuebam,ne a bono ad malum relaberentur. Profecto ANIMA MEA CONTURBA-vi ME ingenti Zelo Fueram quidem hactenus neque perfunctori neque negligenter occupata in deordinatis animi passionibus ordinandis lac tamen de caussa grauius concussa ac fere labefactata mea fuit coi stantia Mouebar, S sane grauiter mouebar, timebpinque ne omnis meus hucusque conatus incassiim assumptus videretur idque

nomen populum spontaneam significat. At spontanei sunt illi assectus, qui sponte ut lolium aut Ziranium nascuntur, cum tamen herbae bonae, non nisi cum magno labore, aut serantur, aut custodiantur. Nihil hic fe- eunditas agri iuuat imo quo fertilius solum

est, eo, si incultum taeeat, magis spinis sentibusque abundabit. Vt ergo subditas meas ad maiorem diligentiam excitarem ab illis me auertere coepi, quasi pes tria laboris qui omnis in illis initituendis luderetur. Hic illet, etsi

parum hactenus, non pro expectatione mea profecerant, bona sua desideria non obscure coeperunt indicare.Vt enim me te gasibi obuertentem aduerterunt quasi incepto destituram sublatissimul vocibus,ruex ardore animi iterato sono, REVER ERE,

REVERTERE VLAMITIs clamabant, RE

SEARCH

MENU NAVIGATION