Ad execrabiles quatuor articulos aduersus sacram Missam, in nundinis Guybraeis, innominato autore euulgatos, responsio. Per Renatum Fruzeum Benedictinum, theologum Parisiensem. Cui adiectus est libellus De multiplici haereticorum tentatione. Per Ioan

발행: 1561년

분량: 150페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

DE Μ VLTIPLICI

Hic est panis medaci j, quo interueniente, laetate tandem vulnus inflixit: stola innocentiae spoliatos , saucios, ac moribundos reliquit.

QUA RATIONE ELIDA.tur hic primus tentationis haereticae insultus. Cap.a.

I L I Μ I, si te lactauerint hoc modo peccato res, Volentes te a Dei&Ecclesie sanet e obedientia retrahere, ne acquie

scas eis: quin potius studem *7- de sapientiae,& laeti sica cor fidelium,atque orthodoxorum patrum, Ut possis eXpro branti diabolo fidelem veritatis respondere sermonem. Imo vero si Vis aperi ocu los tuos,& vide.Vide inquam,& agnosce, ac imitare Christu omnibus istis obiectig tib 4 pro te respondentem Non in solo pane vi

uit homo,sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei. Nam hac una breuisii maperiodo verbi dominici abunde uniuersa obiecta refelluntur. Quomodo enim non in solo pane materiali vivitur,sed in omni . re quam

32쪽

re quam Deus sua benignitate destinat homini pro viatico , siue hominem diuerso F alimenti genere nutrire velit quemadmodum Israelitas olim quadraginta annisi manna celitus demisso nutriuit siue bonitatis suae dulcedine absque cibo robur hominis integrum seruet: sicut in Helia,

i Moy se, Daniele & aliis plurimis accidisse creditur ita vita spiritus & gratiae diuersa

media habet, nec duntaxat connubio aut eximia illa vivendi libertate quae nobis proponitur via ad coelum patet. Non negamus coiugatis de solutis viris salutis via:

nec dissitemur meretricibus quoque & publicanis iter ad misericordiam de gratiam pandi, si relicta peccadi cosuetudine illam

quaesierint. Verum non haec unica est via: nec ad coelum ingredi volentibus necesse est coniugari: alioquin nec ipse Christus, nec Ioannes eius praecursor,nec alij prope innumerabiles coelo ascripti essent, qui Virgines fuerunt: quorum castitatem sequuntur in Ecclesia,qui sancto proposito integritatis seruandae, sese Deo & Christo

deuouentes ultro castrauerunt qui nec c5- iugatis salute suam inuident, aut ullo mo f. do praeripere contendunt: verum hac via '

33쪽

se Dei clementiam facilius conciliaturos sibi arbitratur,& veluti hac securiore breuioreque semita sibi ad coelos aditum pa-xari eX1stimant. Hinc est multiplex illa cuius meminit Christus Matth. 19. Eunu chorum differentia. Sunt inquit Eunuchi qui sic nati sunt ex tero matris,& sunt Eunuchi qui facti sunt ab hominibus , &sunt Eunuchi qui se castrauerunt propter

regnum Dei quos,scilicet Eunuchos,fecit 135 necessitas,sed volutas. Coniugator u ordine nemo nisi stolidus vituperare aut re probare potest,Deo instituete atq; approbante nuptias. Genes. a. Relinquet homo patre dc matre,& adhaerebit vxpri suae. Et 'Apostolo dicente Si acceperis vXore,n Oh-

peccasti: de si nupserit virgo mon peccat. Ad quem modum dicere polium conita locutuleios & blaterones nostios: Si conti

nuerit Virgo,non peccat. Itaque neque ma'

trimonium, neque castitatis proposituru'nos simpliciter salvos facit, sed impletio mandatorum Dei,& plotatis obseruantia. Potest tum virgo, tum coniugatus damnari, potest δc saluari salvabuntur autem si fidei ter Deo obedierint, eius mandatum seruantes. Si vis ad vitam ingredi inquit

Christus

34쪽

Christus serua mandata.Verunt iis stantibus, optat Apostolus Corinthios omnes suo exeplo coelibes vivere: & virgines sic

permanere hortatur. tum quia melius est, tum etiam ut ablegata mundi cura cogitet

quae sunt domini, de quomodo sint sanctae corpore & spiritu . QSi matrimonio inquit iungit virginem suam,bene facit: dc qui no iungit,melius facit. Ordines varios ac disserentes honorum gradus habet ciubiis status & politia Christi, gradus suos honore perfectioneque distinctos habet. Danabilis cocubinatus, & fornicatio omnis, honorabiles nuptiae, de thorus immacu latus: sed virginitas excellεtia atque digni- δ ς 7'tate praecellit quam & sua natiuitate consecrauit, dc vita comprobauit Christus dominus. Cui ex annexis subscribes apostolus, ait: Volo vos sine solicitudine esse. Qui sine uxore est,solicitus est quae domi- ini sunt, quomodo placeat Deo . Qui autecum uxore est,solicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, & diuisus est. i Et mulier innupta de virgo cogitat quae domini sunt,ut sit sancta corpore & spiri tu: QDae autem nupta est,cogitat quae sunt: mundi,quo modo placeat viro. ham vir-

B ginitatis

35쪽

ginitatis Christianae eminentiam praesen . tiens diuinus ille Esaias, No dicat inquat Eunuchus: Ego lignum aridum: quia haec dicit Dominus Eunuchis. Qui custodi

rint sabbata mea,& es egerint quae ego VO' tui, dc tenuerint foedus meum, dabo eis in domo mea, dc in muris meis locum d no- ,

me melius a filiis di filiabus.Nomen sempiternum dabo eis,quod non peribit. Porro quod scribit Apostolus,si nupserit virgo, non peccat : intelligere oportet de iis quae nulla districtione voti obligantur, de sui sunt iuris. Nam eae quo quissancte castitatem vovit,ab instituto, de hoc sancto

c stimoniae proposito, illi multo minus resilire licet, quam uxori recedere a Viro. enim votis sacris astricta est, Deo desponsata coniunctaque esse merito censetur : ob idque si homini carnali commeri cio iungatur,non modo adultera, Verum-- etiam sacrilega iure omni reputatur : nisi

forte haereticus hoc loco fateri velit fidem quidem homini datam obligare, sed non eam qhi ς Deo pr es atur:quod etiam atque' etiam absurdum foret. Proinde utriusque sexus apostatae, qui fidem Christo datam fallentes, nouos non dicam sponsos, sed

concubinos

ae i

36쪽

concubinos concubinasve sibi asciscunt, iusta ratione sacrilegi j reatu arguuntur. i Hoc nobiscum sensit quanquam 2Ethnicus atque idolorum cultor Domitianus Romanorum Imperator: qui Corneliam Vestalium maximam vivam terra defodi iussit,propter admissum incestum stupratores vero illius in Comitio virgis cedi usque ad mortem curauit. Non est igitur quod tenebriones nostri temporis pudicitiae &castitatis os res, dcini puri Antichristi praecursores, Heluidi, veteris impietatis magistri, commeta iamiam sepulta, dc rationibus euidentissimis a beato Hieronymo colatata ab inferis reuocent: dcintantum blandiantur nuptiis,ut scelus existiment virginem esse . Helias virgo emra GHeliseus virgo,Sybillae virgines,Athenienses atque Romanorum Mystae virgones : Ioannes bapsasta virgo, & Hieremias in utero sanctificatus captiuitate propin qua VXOrem capere prohibetur: & adhuc iudicatur scelesta virginitas Immo vero inquit Hieronymus tatum discriminis, excellentiae atque dignitatis est inter nuptias & virginitatem, quantum inter non peccare benefacere. Non c5demnamus

sueton. in Domitia.

37쪽

DE ravLTIPLICI

ait nuptias, sed ita illas recipimus,ut vir ginitatem quae de nuptiis nascitur , praeferamus.Nunquid argentum non erit argentum, si aurum argento preciosius aut arboris & segetis contumelia est, si radici dc foliis, culmo & aristis poma praeferuntur&fructus' quemadmodum enim poma ex arbore,& frumentum e stipula; ita virginitas e nuptiis. Quibus si n5 praecelleret, nuquam Matthaeus apostolus Iphigeniam

AEgippi AEthiopum regis filiam, Christi

sponsam ab Hyrtaci connubio retraxisset: nuruluam illa quae Apostoli consilio via,

in suo corpore cocupiscentiae ardores eX- tinxerat,cum socio virginum collegio materialibus flammis erepta fuisset, incensa tyranni petulantis regia. Quid hic Dariam virgine,Martham, Petronillam,Drusillam, Margareta, Luciam Siracusanam, Columbam Senonensem,Tectam, Agne' tem,Barbaram, Agatham, artinam,Hy-' renem,Catarinam, & alias prope innumeras memorem' quarum integritas Dei munere variis ac mirabilibus modis protecta defensaque fuit adeo ut ignes,leones,Vrsi, atque ipla lupanarium penetralia pudoris virginei reuerentia,non solum illis parce-. rent,sed

38쪽

rent,sed & earundem pudicitiam tutarentur: accedentibus plerunque angelorum

qui & ipsi virgines sunt, & casti virginu

amatores praesidiis. Quibus exeptis tyr nis atque sapientibus huius mundi facile innotuit virginitate Deo imprimis chara esse,de castimoniae studia illi supramoduprobari. Qui cum in coelesti patria & regia sua, nuptiarum foedera non admittat, virginibus solis summae celebritatis canti cum Veluti praerogatiua quadam reserua uit. Nemo inquit Iohannes poterat dicere canticum,nisi illa centum quadraginta quatuor millia qui empti sunt de terra. Hi sunt qui cum mulieribus non sunt co--inquinati virgines enim sunt. Neque vero hic mihi cum haereticis conuenit, neque adducar unquam ut credam in nuptiis minus esse turbarum atq; afflictionis , quam

in sancto coelibatus proposito: ob quod lapidis nomine nobis censeatur castitas,ac panis dulcedine matrimonium: Apostolo reclamante,ac dicente de coniugibus Tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi: Cui subscribens Hierony. to. 3. ad Heluidium:Ide tu putas esse diebus ac noctibus vacare orationi & ieiuniis liberet

B iij atque

39쪽

atque ad mariti aduetum expolire faciem gressum frangere,simulare bladitias V1rgo sancta hoc agit, ut turpior hominibus appareat, & naturae bonu infuscet iniuria: omnis enim gloria eius ab intus: exterius nigra atq; despecta,sed intrinsecus sponso cui se probauit,formosa parens. Qine au tem viro alligata est,ad speculum pingitur stibio ac cerusa: & in contumeliam artifim cis conatur pulchrior esse quam nata est. Inde infantes garriunt, familia per strepit, liberi ab osculis & ab ore pedent,copuian tur sumptus,impendia praeparantur: hinc

ciatur interim vir cum sociis venisse, illa ad hirundinis modum tum at uniuersa penetralia si thorus rigeat,si pauimenta Ver rerint,si ornata sint pocula,si pradium bene decentseque paratum. Dic mihi quaeso inter ista ubi sit, aut quomodo esse possit Dei cogitatio Et hae elices domus. C t rum ubi tympana sonant, tibia clamitat, lyra garrit, cimbalum concrepat, quis ibi Dei timor Parasitus in contumeliis glo riatur , Ingrediuntur beta politae libidinum victimae,& tenuitate vestium nudae impudicis lasciuientum oculis angeruntur. His

in elix

40쪽

ebius.

HAERETI C. TENTATIONE. Ia

infelix uxor, aut laetatur, di perit: aut of senditur, & cruciatur: marito in iram &contumeliam. excandescente atque insa n i ente, dc repudia animo meditante. certriunt coniugatorum non delitiae, sed spinae: hi non deiitiarum sicut impuden ter ementiuntur maligni panes sunt, sed praeduri aerumnarum lapides. Cotra quos beatae castitatis laudem atque iucuditatem iis paucis versibus graphice admodum nobis explicuit Naumachius:

Pulchrum ne est corpus habere castum,indo- Nauma miiamque mane e Virginem : psris cogitationibus perpetuo

. gaudere, id l . .

Nec onus laboriosa circa ilia ferentem, Neque tremet efiispiriosas Lucinae parturigines: Sed permanere quasi reginam inter nulleres, , utrossi tu animae oculum ad illa a ita emitte io, Iu qua Orto eruunt nuptia: Πνbi con-

I mini derbi lumineptenas med fationes sit. Iis itaque ponderatis, o sponsa Christi, recognosce uatus conditionisque tuae ex cellentiam: nec to istis lenonum lenamJm que de apostatarum fugitiuorum susurris et clamoribus abduci seducique permit- Biti) tai

SEARCH

MENU NAVIGATION