Dissertatio theologicoanalytica de vero intellectu trium celeberrimorum capitum 10. 11. 12. divi Augustini De correptione & gratia, seu De vera & falsa adjutoriorum distinctione. Auctore Stephano Lorenzoni Vicentino ..

발행: 1729년

분량: 167페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

eto te mero intellectu trium Cap. ae XL XIX. enim quod beatitudo si data suerit homini continuo fit beatus, in data numquam fuerit, numquam eritu manifestissime evincitur idipsum de Angelis sanctis esse dicendum , eodemque

adjutorii genere sanctos Angelos ac ceteros o mines perseverantissime justos fuisse praedestin tionis praeparatione donatos, cujus fierent coli latione plene certissimeque beati, adeoque impleretur in utrisque inaccessum illud secretumque consilium , quod edocti saluberrime confite- muris ac rectissime credimus,c. Beatitudinem esse adjutorium simul praemium.

XXXVIL

T Erum non inepte intuendum censeo cum solide nequeat, quam lepide soleat eludi manifestissimae auctoritatis ineluctabilis virtus. Quamquam enim tam apertis contexta sit verbis, ut vel obtusioribus constet, beatitudinem D. Augustino adjutorium appellari, aut inficiantur fieri posse ut beatitudo sit adjutorium,

quandoquidem inquiunt meritum comparandae beatitudinis beatitudo, merces ipsa praece itaret aut contendunt beatitudinem catenus a D. Augustino adjutorium appellari, quatenus non viae sit adjutorium ac proinde meritum, sed

lumb

92쪽

De Correptione in alia. et IIuminis gloriae collatio, adeoque promeritae non promerenda beatitudinis sit beatitudo ipsa adjutorium. At quoquo se vertant, non meis sed B. Augustini verbis tam arcte irretiuntur, ut nullo prorsus pacto labantur. Beatitudo enim, ait ouam non habet homo, cum data fuerit continuo A beatus . Adjutorium es enim non soli m fine eris non fit, merum etiam auo fit propter is datur.

Nam dubio procul si vel cum ipsis distinguantur adjutoria, ut servetur infirmae quo sanast integra non indiguit, hujusmodi adjutorium non illud

est, sine quo non fit, sed illud plane quo fit propter quod datur. At beatitudo secundum B. Augu.stinum non solum est adjutorium, sine quo non fit, verum etiam quo fit propter quod datur. Constat igitur beatitudinem esse adjutorium non patriae sed viae. Porro si data fuerit homini beatitudo, cum continuo fiat beatus, de si data numquam fuerit numquam erit , evigilent tandem tandemque perspiciant non fuisse beatitudinem in statu innocentis naturae versatilis gratiae compendium , sed in utroque statu beatitudinem de beatitudinis pretium fuisse, beatitudinis praemium adjutorium scilicet diriti, meritique mercedem. Quod ut adhuc dilucidius clarescat ab ipsis vetiatilis gratiae assertoribus extorqueamus Enimvero siquis ab eis sciscitaretur, utrum perseverantiae donum sit adju

93쪽

torium necne ' responderent, puto , quod sic. Iterum vero siquis eos interrogaret, an perstaverantia donum sit non ulterius cadendi certisssima scientia . Responderent itidem , Puto, quod e . Quod si eisdem ipsis molestus percunctator ingereret et Si perseverantiae adjut rium est non ulterius cadendi certillima scientia , per vos comparandae beatitudinis meritum beatitudo ac merces ipsa praecedit Responderent, ni valde fallori perseverantiae donum non solum esse praemium adjutorii, verum etiam adjutorium praemii, ac per hoc adjutorium simulat merces , meritum simul, praemium Adjutorium pretium meritum gratia ratione viae ac vitae quae clauditur et merces praemium retributio corona ratione via a Patriae, quo

pervenitur.

Adjutoria in flatu naturae vitia, qua sint ratione diis a

XXXVIII. NEque vero ex eo quod sequitur Major quippe libertas est necessaria adυersus tot

tanta lue tentationes, quae in Paradiso Mn fuerunt, dono prasinrantia uiuita atque firmata , ut cum omnibus terroribus erroribus amoribus suis etruncatur

hic mundus , aliud umquam erui rationabiliter

94쪽

De correptione o Gratia etspoterit, nisi jacentibus imbecillisque servari , quod rectus fortisque non habuit, de illud ipsum

quod vitiata de infirma natura pluribus ex titulis diversisque de caussis exquirit, ob id unum a senare integra exposci nempe ob illud inscrutabile altumque secretum , quo voluntas aut inexcusabiliter labitur, aut si permanet, non in

seipsa , sed in Domino habet gloriam, a quo habet , ut stet . Quoniam adorandum hoc neque vestigabile sacramentum quod prius apparuit in Angelis cadentibus aliis per liberum arbitrium, licet haberent adjutorium , sine quo non possent, de per quod possent permanere vellent, per quod cliam sit eorum inexcusabilis lapsius et stantibus aliis per idem liberum arbitrium, sed ampliori potentiorique adjutorio operante in eis velle quod possent, quo omnis liberi eorum arbitrii gloriatio evacuatura videntius sensibilius, ac prope dixerim crassius commendatur post hominis lapsum totamque in eo stirpem naturamque vitiatam . Liberum enim

primi hominis arbitrium , quod tale fuit per

gratiam Creatoris, quale decebat esse, ut plenum suarum virium daret experimentum, a r-pso in seipso deficiens, vitii sui ipsum sibi eulpabilis caussa, origi, in bono , in quo poterat permanere si vellet, noluit permanere cum posset. Quamobrem quia in uno eodemque ho- mine

95쪽

eti te intellectu trivim Capp. LII. XILmine ostendi non poterat sicut, in Angelis, quorum alii ceciderunt, steterunt alii hin refugarum parte quid posset eorum liberum arbitrium, in stantium parte quid posset gratiae beneficium , tota hominis firmitate corruente per illud ipsum , quo firmari poterat si voluisset liberum voluntatis arbitrium , sola remansit infirmitas tanto amplioris indiga auxilii, quanto miserrima sui ipsa prolapsi, Hoc adjutorium Salvatoris medicinalis est gratia qua restituituriis omnibus, qui rationis usum attigerunt illud ipsum quod amiserunt, per quod amiserunt

cetera cuncta hoc est liberum voluntatis arbitrium, qua illuminante, excitante valeant, si velint ad qualecumque boni salutaris initium a malo justae damnationis, qua tenentur assurgere, tametsi in aliis plurimis id ulterius operetur, ut propositum bonum reapse recipiant, in eoque possint permanere si velint quae tamen Gratia in paucis comparatione pereuntium, in suo, ro numero multis id praeterea ineffabili largitate operatur, ut in bono, quod per D. N. . C rece-Perunt, non modo possint permanere si velint, sed ipse donante in Dictissime melint nec hoc deserere intactissime nolint. Tantum ouippe Spiritu Santa accenditur eorum moluntas, ut ideo possim, quia sic melint ideo sic meunt, quia Deus inuit operatur, ut melint.

R. num XLVIII.

96쪽

De correptionc Gratia et salama nimbum statuum, restate. XXIX. SCilicet quod uno eodemque experimento hinc Angeli refugae juste damnati , inde

Angeli sancti plenissimae certissimaeque beatitudinis mercede donati pulcherrime ostendunt, cum appareat in refugis quid eorum potuerit liberum arbitrium appareat in sanctis uidi tuerit gratiae beneficium per alternas vices demonstratur in hominibus, qui non amplius ut

Adam conditione liberi, sed in secundo Adam

liberati per gratiam, aut possunt a peccaton tenebris, quibus involuti jacent si velint exu gerera aut per eamdem gratiam accepta voluntate surgendi, de ipsa in bono erectione, in eo possunt permanere si velint, ac per hoc inter ipsas tot de tantas tentationes profecto

sua culpa cadat, qui noluit stare cum posset, sua culpa vincatur, qui per Christi gratiam potuisset vincere si voluisset cunde etiam adhuc ostenditur in his, qui pereunt, quid possit arbitrium per gratiam liberatum ad bonum, in bono, quod vel recipiendum rejiciunt, vel deserunt receptum tametsi iis, quibus Deo placuit, in tantum augeatur per eumdem Christum ipsa libertas, ut largitate mirabiliter ines

97쪽

De mero intellectu trium Capp. I. M. Iufabili, aut ineffabiliter mirabili modo utique singulari in ipsis potissimum ostendatur, quid

possit Gratiae beneficium Gratia , inquam, quae verius de magis proprie Gratia Salvatoris a D. Augustino appellatur Placuit enim Deo , qui per Angelos refugas justeque damnatos Ang licae superbiam praesumptionis extinxit, ut non glorietur omnis spiritus coram ipso. Unde enim glorietur omnis spiritus coram ipso nisi de potentia liberi arbitrii At Angeli sancti videnta intuentur in refugis, quid eorum potuerit, quid ipsorum potuisset liberum arbitrium, nisi uberiori per Spiritum Sanctum data abundantia charitatis Dei cadere ulterius omnino non possent. Non ergo gloriatur omnis spiritus coram ipso Placuit, inquam , Deo istud ipsum saluberrimum altissimumque consilium demonstr re in hominibus, quo maxime humana superbiam praesumtionis extingueret , ut non glorietur omnis cmro, ides omnis homo coram ipso. Ac multiplici prae Angelis homini is gentia. XL.

Henim homo non in Myriadum millibus

ut Angelii sed conditus in unius singularitate personae , a qua velut a trunco hum num genus longe lateque diffunderetur, non ex

98쪽

De Conmptiorum O Gratia. I

parte cecidit, stetit ex parte, ut in parte cadente ostenderetur , quid posset liberum arbitrium, instante quid posset gratiae beneficium, sed totus in toto cecidit, nec tam culpabilis casus quidpiam aliud ostendit, quam quid posset ejus liberum arbitrium . Proinde ipsin, iis qui per ipsum, in ipsori, cum ipso ceciderunt non restat si gratia Salυatoris . Quae quidem , ut dixi , iis , qui rationis sunt compotes dat adjutorium sitne quo non possent convalesceres, licet vellent, quo possunt in aliquod boni salutaris initium respirare, si velint, quod adjutorium nisi des

rerent, ad majora boni incrementa per eamdem Christi gratiam proveherentur et alios vero aisdem per Christum gratia erigit in bono quidem mediocri, parvo ratione amplioris, quod habuit homo primus, sed in seipso magno valde immo maximo, At haec est justificatio temporalis, ideo vero temporalis , quia habentes adjutorium, sine quo non possent in ea permanere, etiam vellent, nolunt permanere cum posse

sint. Denique in Praedestinatis, Sanctis eadem per Chrillum gratia operatur ut velint, ita sane, ut qui non perseυerabunt se possint elim , eis pocliuilitas Ur et oluntas gratia largitate donetur Quapropter fit omni manifestatione liquidius, quod si berrime confitemur rectis me credimus

99쪽

ra mero intellectu trium capp. X. n. m. Unde potissimum seu relatim gratiae seu absoluta

fatuum diraesita patet. XLI.

NE obest hucusque dictis quod ait praestana

tissimus Doctor Omne mero postquam es illa magna peccati merito amis libertas , etiam maNribus donis adjumia remansiit infimitas Quasi inde elici possit, aut ideo magnam fuisse Adae libertatem, quia versatili gratia praeditus erat, aut nullam esse in infirmitate boni libertatem, nisi majoribus donis adjuvetur infirmitas ac per hoc in iis solummodo reperiatur libertas, quibus gratia largitur ut velint . Tantum enim abest, ut haec absurdissima ex hoc D. Augustini loco elici queant, quin potius nihil hic agat ulterius, quam ut libertatem libertati coinferat, eamque non modo impiorum , justorum temporalium, sed ipsissimam Sanctorum libertatem cum Adae comparet libertate e quae quidem ut pote in infirmitate majoribus donis adjuvanda, in qua tamen infirmitate perfici virtutem propter elationem reprimendam oportebat, longe distat a magna illa libertate , quae laetiore tunc non potentiore gratia indigebat qua solummodo Sceretur , ut vellet , non istantum et esset, tantoque ardore diligeret, ut carmS

100쪽

De Comptione oratia romoluptatem contraria concupi centem moluntate spiriatus minceret c. Ex qua sane victoria potissima

de verissima adjutoriorum distinctio censetur. Revocetur memoria , si libet, ad elegantissima illa antitheta et Ille in bonis sancti in mali dee. illico apparebit , cur magnam peccati merito amissam dixerit libertatem . Maagna profecto libertas sine ullo mortis in infelicia ratis experimento accipere posse illam merito permansionis beatitudinis plenitudinem , qua sancti Anges sunt beati . Numquid ab hoc mortis, infelicitatis experimento eximuntur sancti in hac vita aut ullus est homo qui vivet de non videbit mo temes Magna profecto libertas posse non peccare, non mori, non deserere bonum. At quid habet huic

simile vel ipsa Pauli in Christo libertas , qui

sentit aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae , de ipsum captivantem in lege Peccati qua fit, ut non hoc, quod vult, faciat bonum , sed illud, quod non vulta, agat malum et qua fit , ut constanter assirmet, scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea bonum et qua fit, ut miserabiliter clamet, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus magna profecto libertas in illo felicitatis loco tam facile quam feliciter in v ces laudis, gratiarum actionis si velis erumpereri in voce exinationis, consessionis sonum

SEARCH

MENU NAVIGATION