Chrestomathia rabbinica et chaldaica cum notis grammaticis, historicis, theologicis glossario et lexico abbreviaturarum ... auctore Joanne Theodoro Beelen Notas miscellaneas complectens. Notae in selecta chaldaica

발행: 1841년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

62쪽

NOTAE HISCELLANEAE IN C. II. 59

63쪽

NOTAE HISCELLANEAE IN C. II.

esse jussi, quum mihi videantur esse alicujus librarii nota, quae margini Codicis primum inseripta deinceps in textum irrepserit.

1ὶ Ρost briari in editione

quam repraesentainus legitur ita: aram mmn nru a m quae tum plane non intelligam, nee intelligi posse. mihi eerth, ideantur, ex eonjeetura edidi: mre nria 2ὶ Deuteron. Cap. IV, V. M.

64쪽

NOTAE MISCELLANEAE IN C. II. 61

65쪽

62 nor E MISCELLANEAE IN C. II.

Sequitur hic B. de nossi Latina interpretatio Chaldaicorum Estheris additamentorum. IXCIPIAM SCRIBERE ORATIONEM MARDOCHAEI ΕΤ ESTHERIS. Anno II regni Assueri Mardochaeus Judaeus

somniavit somnium; et ecce terraemotus magnus, et tonitru , et sonitus terroris super univerSam terram, et timor et tremor occupaverunt incolas ejus, perturbati lue sunt omnes liabitatores mundi. Tunc apparuerunt duo draeones magni, qui venerunt secum invicem ad praelium, consternatique sunt omnes populi terrae ad strepitum

66쪽

NOTAE MISCELLA,EAE IN C. II. 63

tumultus eorum. Erat autem inter duos istos dracones populus unus pusillus, insurrexeruntque universi populi terrae adversus illum, ut deglutirent eum, ac perderent memoriam ejus desuper terram. Porro nubes et tenebrae, et caligo erant super faciem omnis terrae, magnaque angustia premebatur populus ille exiguus, clamabatque, et orabat ad Dominum ex toto corde. Dracones autem praeliabantur in saevitia furoris eorum, nemoque erat, qui ambos illos separaret. iditque Mardochaeus l); et ecce sons aquarum vivarum fluens, et manans inter duos dracones pugnantes, et cessaverunt hi a praeliando. Fuit que sons in fluvium ingentem et latum terminis, ut mare magnum, praeterfluens, dilatansque se in terra. Ortus autem est sol, et lux splendoris, quae illuminavit superficiem omnis terrae; crevitque populus exiguus, et exaltatus est Vehementer,

populi vero magni et superbi humiliati sunt. Quievitque omnis terra , quia crevit fides G) et sacta est pax habitatoribus terrae. Ex illa autem die in posterum 3 custodivit Mardoctiaeus somnium in corde

l) Verba Chaldaim, ni salior,

rectius reddidisset de nossi , si seripsisset: haee se. Superiorem visionem, dum astrate eonsiderareι Mardochmis, ecce fons aquarum ete. 2) neelius, mea eerto opi- .nione, ita : quia magna erat securitas: stitieet interpretandon Ira n se ritalem, quo Sensu ejusdem radicis vocabulum P uoeeurrit Isa. Cap. XXXIII, v. 6.

δὶ necliui: eae illa aulem die ει deinceps. Diuiligod by Corale

67쪽

NOTAE MISCELLANEAE IN C. II.

suo, nec ulli narravit, nisi soli Esther. Accidit autem , quum assii geret eum Aman, opprimeretque, ut Mardochaeus loqueretur ad Esther reginam siliam Ahicli ait fratris patris sui, dicens : ecce

evenerunt verba somnii, quod narravi libi ita diebus adolescentiae tuae, et ecce tribulatio, quam dixi tibi. Nunc itaque surge, et Ora ante Dominum Deum Patrum nostrorum, et praeveni eum oratione, ut det tibi gratiam et miserationes in corde regis Assueri, sicque ascende in conspectum

ejus in pulchritudine tua, ut erigas populum tuum et familiam tuam. Oravitque Mardochaeus Judaeus ad Dominum Deum suum, et dixit : quaeso I),ereator omnium saeculorum, Domine, non est Occultatum cor meum coram te; nec ex superbia spiritus , et ex elatione cordis mei seci hoc, quod non adoraverim 2ὶ Aman liunc Amalecitam. Sed propter timorem tuum feci, et concitatus sum in eum, ne inclinarem me illi, quia timui a Deietua , Deus saeculorum, ne darem gloriam tuam filio hominis, carni et sanguini. Idcirco renui adorare incircumcisum hunc immundum, praeter 3

nomen tuum excelsum et Sanctum, quod invo-

ele. respondet enim Chaldaieumryra Hebraieo Nare. 2ὶ G non adorarem etc. δ) neelius : nisi: animad- . verte loeutionem ellipticam , quam plenε reddas : nee alium quemvis adorare volo nisi ta tum nomen tuum h. e. te) ete. - ου,κ de quo es. quae seripsimus Chrestom. Vol. II. P. 1, pag. 204, Feq.

68쪽

RMAE MISCELLANEAE IN C. II.

catum est super nos. Quoniam quis et', et quae domus mea, ut non adorem hominem propter redemptionem Israel, et auxilium ejus, et ut non lambam pulverem pedum Aman ubicumque incedit planta pedum ejus 7 Verum in verbo tuo sperat anima nostra quia tu solus es nobis, et patribus nostris in Deum. Itaque, Deus noster , eripe nos de manu ejus , cadatque in foveam, quam sedit, et capiatur reti suo, quod abscondit, et quo insidiatus est pedibus sanctorum tuorum; ut intelligant omnes populi, quod non es oblitus foederis, quod pepegisti cum patribus nostris servis tuis, nec tradidisti nos in captivitatem nostram die hac ob impotentiam manus tum: sed propter peccata nostra Venditi Sumus, et propter iniquitates nostras captivi abducti, quia peccavimus in te. Nunc ergo, Deus noster, qui magnus es in liberando, libera nos modo a manu ejus, nosque eripe a malignitate cogitationum ejus. Salvos fac, quum in asilietione sumus ante te, et quum ad te confugimus, ut erigamur. Tu solus potes sublevare dexteram pauperum, et Salvarenos ab iis, qui adversus nos insurgunt. Duc ergo nos

modo I), quia pars tua sumus, qui a saeculis dilecti 2) prae hereditate populorum; et in divisione,

l) Reelius seeundum Vatie. leetionem Iz tria et recordare

2ὶ Interpretatio haee non explieat illud. quod est in v eabulo I aan: I quare sit vertas : reeordare quod pars sua Diuiti red by Corale

69쪽

NOTAE MISCELLAREAE IN C. H.

quam secisti, filiorum hominum, separasti nos, ubessemus in sortem tuam, et segregaSti nos a gentibus , ut essemus dilecti tui, nosque devovisti nomini tuo segregatione laac ab omnibus populis. Nunc igitur, Deus noster, quare dicent Oppressores nostri : nullus est eis Deus, qui salvet illos ; et os suum aperient, ut devorent nos, hereditatem tuam, et ut laudibus extollant sculptilia sua , et vanitatem suam, dicentes : haec sunt, quae nobis opitulantur ad domandum populum hunc. Quaeso, Deus noster Salva nunc nos a manibus eorum, et pudore confundantur gentes a sculptilibus suis, et templis suis, salsisque eorum diis, et manum ori imponant, videntes redemptionem tuam, o Dominet Estoque modo propitius populo tuo, et hereditati tuae, nec obturentur ora laudationis eorum, qui perpetuo, vesperd , et mane nomini tuo confitentur. Et converte luctum nostrum in gaudium et exsultationem, et vivemus, et laudabimus te propter redemptionem bonam, qua redemeris nos. Et omnis Israel et Iuda clamaverunt simul ad Dominum Deum suum ob asilietionem, qua af sicli sunt eo tempore , quo eos assiixit Amata

sumtis, idque jam a soreulis ab antiquissimis temporibus et quod dileeιi sumus in lego a seeundum Cod. Valle.) haereditaιe populorum quod nos in populum tuum, quasi haereditarium quoddam peculium , e -- teris populis elegisti in quodque in divisione etc.

70쪽

filius Chamadalliret Amalecita, qui erat ex semine Agag. Seorsim quoque Esther regina angebatur,

convertitqtie se ad Dominum, ut excitaret eum

oratione; timebat enim malum, quod pullulaverat ex prava cogitatione Aman. Dimisitque vestimenta regia, et ornatum elegantiae, induitque Se sacco, solvitque capillos capitis sui, et implevit eos pulvere ac cinere, et afflixit se jejunio. absconditque se in abdito. Et cecidit in faciem suam, oravitque dicens : Quaeso, Domine Deus Israel,

rex super Omnes reges, et creator omnium, cu

jus possessio sunt coeli et terra, qui dominaris

in excelsa altissima coelorum, et in ima terrae, et in maria, et in abrssum, et in omnes dracones eorum. Adiuva nunc, quaeso, ancillam, qirae sedet solitaria, cui nullus est auxiliator praeter te. Nam

sola hic sedeo, et sola habito in hoc palatio regis Sine patre et matre , sola sicut pupilla infelix, quae Victum per gratiam quaeritat de domo in domum ; sic peto misericordiam tuam , tuamque benignitatem e senestra in senestram in domo haeregis Assueri, a die qua liuc abducta sum, usque

ad praesentem diem. Nunc autem, Deus noSter, en anima mea est quasi in manibus meis, ut occidar. Tolle eam e manibus meis, si placitum hoc est ante te. Si autem non vis tollere, libera modo oves pascui tui ab ore istorum leonum , qui aperuerunt os suum, ut devorent illas. Etenim audivi a patribus meis, narratum quoque est

SEARCH

MENU NAVIGATION