장음표시 사용
111쪽
eredebant, quam ut Philosophos, & Viros graves de iis Io.
oui de eeret . Cicero certe , ut ab eo incipiamus, qui hane artis rhetoricae partem multo diligentius, quam quisquam eorum, qui hodie leguntur, elaboravit , cum L. Crassum, Utrum consularem, de his rebus disputantem introduxisset
parum fore decorum iudicaVit , si tanti Viri personam ad humilia ista praecepta demisisset. Proinde illum ita loquen.
tem finxit, ut ab iis modo, qui rem e X parte magna tene.
rent. posset intelligi. Sed ne in oratore quidem, in quo ipse loquitur, id satis honeste se posse facere est arsit ratus .
Verebatur enim, ut ipse scribit , suturos esse aliquos , qui non censerent, eius Viri esse, de cuius tanta Senatus luiuicia fecisset comprobante populo, quanta de nullo, ad haec, quae Grammatici potius, aut Sophistae essent, se demittere. Ita. que, ut in eo loco, qui de tropis, ea, quae speciose dici poterant, diligenter ornavit , sic, cum tractandum esset de numero, si quid in ea re fuit ornatus, & eloquentiae capax, id haud cunctanter expolivit; ea vero , quae magnificentiussiunt, quam docentur , universa contempsit. Quod ipsum multo etiam manifestius in utrisque schematibus fecit ; quae licet videret esse plurima, & iis ipse unus omnium selicissinae uteretur , ac sciret Demosthenis eloquentiam idcirco maxime laudabilem esse existimatam, quod ab eo nullus sere locus sine quadam conformatione sententiae dicitur: tamen, quia vidit rem non posse exmicari ΓmvI, re ornari,
totum eum locum devitans, s ne ullis desinitionibus , fineeXemplis, vix bene singula singulis appellationibus indicans, praetervolavit. Quod 1 actum suum cum intestigeret Iatere non posse , Crassium finxit dicentem, admonitum se a Sole jam praecipitante properasse. In Oratore porro, cum eadem ipsa celeritate locum pertranssiet, causatus eli eius rei do. ctrinam esse vulgarem, ratus ea de causa facilius veniam sibi debere concedi . Aristotelis brevitatem vel personae philosophicae gravitas, vel numerus, ac magnitudo rerum, quas conscripsit, excusat . Reliquis veteribus ut ignoscamus, it Iud fortasse suadeat, quod horum principia a Grammatico ita esse tradita putabant , ut accedenti ad rhetorem , non am institutione integra, quam levi admonitione opus esse
112쪽
videretur . Iuniores vero, & nostri saeculi homines tantum absunt a culpa, ut non modo digni venia, sed etiam laude sint. Nam plerit ue eorum, cum aliud agerent, & auctores, in quibus rhythmi mentio facta est, interpretarentur, in commentarios suos multa contulerunt, quibus nonnihil labor hie noster adjuvatur . Sed in eo quoque nos eorum
doetrina delectat ; quod rhythmi huius cognitio em scriptoribus utilem sentiunt ; sed hanc rhetoricae disciplinae
partem vel interiisse , vel certe obscuram ess e conqueruntur . Quae ratio nos movit, ut , cum alii pro se quisque rem litterariam, qua parte possent, juvare tentarent, idque multis, ac magnis in rebus jam praestitissent, nos quoque, quoniam majora non postumus , experiremur , an hac in
parte, ab aliis neglecta, ab aliis , quasi percipi nullo pacto queant, deposita, ac desperata, ab aliis quasi minus excogitata , a multis desiderata, a paucis intelleeta, aliquid opis afferre postimus. Atque id maiore fiducia aggredimur quod
nunquam in magnis ita fuimus occupati , ut minora negligeremus , neque unquam sumus ita speciosa sectati, ut non utilia praeferremus. Ad haec, nullus me successus, aut fa Vor unquam ita potuit inflare, ut artem puderet proloqui,
Juam factitem . Quamobrem nihil invidiosum mihi sumo,
i multa, quae, quamvis utilia, ac prope necessaria, caeteri contemnunt, collegisse me dico, & ea in communem eorum, qui nesciunt, usum proserre non erubesco . Quicquid igitur ad rhythmi oratorii , quem Aristoteles ex pedum ordine nasci arbitratur , cognitionem pertinere sumus arbitrati, quanta potuimus cura undique conquisivimus, & quae non
solum apud Μusicos, Philosophos, Rhetores, Sophistas, ac Grammaticos, sed vel a doctis hominibns audivi, vel ipse excogitavi, id totum in libros quatuor contuli, atque ita digessi, ut in primo libro a numeri, ac rhythmi dissinitione orsus, non solum versus , ac metra, sed omnia prorsus alia, rhythmorum genera ab oratorio rhythmo sejunxerim, &, quibus tandem hic pedibus constitui possit, expresserim, ac mox, qui rhythmi sint a veteribus improbati , & in oratione numerosa, quae vitari vitia, oporteat . In secundo tentavimus Ostendere, quo modo a Poetis oratores, metrum resu
113쪽
pientes numerum potuerint mutuari. Tum adiecimus, qui meliores.ac frequentiores eXistimentur; quo modo veteres,& duatenus a Cicerone reprehensi; qui, quibus locis pedes scit aptiores; ac denique quonam demum pacto numerosae orationis laudem consequamur, In tertio, de commate, tum ouid sit, quantumque commata poeticae ab oratoriis distent, ct quae sit eorum mensura. Tum de eo a pari ratione disputavimus, quid esset, quantumque ab oratorio colo disterret; ultimo loco, de genere illius antiquae orationis, quam uio, ista Aristoteles vocat, nos perpetuam, ae iugem, vel, ut recenistiores, pendentem nominamus. In ultimo Iibro de periodo,
quid sit, & quot illius species; tum de oratione, quae est iaperiodis constituta, quam Versam nos, Graeci κα ατρα Ε nuncupant: ut, quoniam principio, ac fine commatum, mem.
brorum , atque ante Omnia Periodorum rhythmus spectari solet, orator. hac nostra observatione diligenter inspecta, aptius intelligeret, ubi deberet numerum servare,& multo facilius sententia; omnes Posset verbis apte comprehendere. Atque hos quatuor libros eum jam absolvissem, ab amici sis mis admonitus putavi faciendum, ut etiam quintum attexere m. Quo in libro satis, ut opinor, accurate scripta sunt
a me, quae recentiorum quorundam de oratorio numero ina.
nes opiniones refellant. Nec vero mihi fraudi futurum putavi , quod huius si ve artis, si ve iacultatis eam partem tra. ctandam susceperim, quae multis quaestionibus ob cura , non queat satis explicari , nisi illius, ut ita loquar, radices stimpesque spectandas exhibuerim . Quod quanquam sine injucunda quadam tractatione fieri non posse intelligebam, α delicati lectoris saltidia pertimescebam. tamen mihi tentanis dum putavi; quia sine iis, se ut neque in arboribus, ita neque in magnis artibus ad fructus, & ad ea, quae sunt a spe .ctu iucunda, pervenitur Et animi multo liberalioris sem. per iudicavi 4 Potius, quae utilia, quam quae speciosa sunt,
in commune conserre. Quanquam vero rebus caeteroqui di f. sic; libus, & obscuris non parum, ut arbitror, lucis intuli. tonium tamen mihi non arrogo, ut eius rei, in qua tot pr
c' ra ingen a liu laborarunt , plenam omni ex parte disci. plitiain tradidisse me praedicem. Verum, ut hoc profiteri
114쪽
non audeo, ita illud spero, atque confido, nostris laboribusὰ ac vigiliis ad harum rerum cognitionem jam nunc viam adeo apertam esse, atque munitam, ut homines ingeniosi, Sabum
dantes otio, faciIe, si quid inventis nostris deesse viderint, ipsi possint addere ; si quid contra superesse deprehenderint,
resecare si quid erratum noverint , in melius mutare ; nos certe diligentia vel amicorum consiliis, vel etiam invidorum justa reprehensione haec emendare, & in gratiam studiosae iuventutis meliora reddere, nunquam pigebit. Leetores interim obtestamur, ut haec, qualiacunque sint, boni consulant;&, si seribentis eruditionem desiderant, animum saltem juvandae rei litterariae cupidum diligant; ac meminerint, honestos conatus, etiam cum male cesserint,iure laudari Quicquid autem laboris, quicquid est operis, id, Reginal de Po.le,Vir amplissime , cum ea paraphrasi, quam in aliquot David psalmos secimus, nomini tuo dicamus; non tam quidem aut regia ista nobilitate gentis tuae, aut sacerdotii dignitate,& istius, in quo constitutus es, loci amplitudine invitati, quam morum, & vitae tuae integritate compulsi . Quamvis
enim vel generis claritas, per tot aetates ad te usque deducta, vel eccles asticae maiestatis, & senatorii ordinis amplitudo neminem non ad observantiam tui nominis invitet: a. pud me tamen tantum potest animi tui candor, & celsitu. do, ut reliqua omnia mihi tua ornamenta his longe inserio. ra videantur . Quem enim in admirationem tui non rapiat vera illa virtutum omnium parens religio, ac pietas p a qua nullae te desipientis tyranni minae, nulla tua incommoda, nulla tuorum vel damna, Vel mala poterunt avellere: cujus servandae, atque augendae gratia, a summo Pontifice legatus
inter hostiles insidias bonam Europae partem peragrasti; nec odiis solum, sed etiam telis impiorum caput innocens conis stanter obiecisti, te satis magnum , satis tutum arbitratus, s Deo placere meruisses . Comitantur hanc multae , ma- inaeque Virtutes, quas equidem libenter aliquo verborum ionore prosequerer, nisi mihi considerandum intelligerem, non tam quid illis debeatur, quam quid nimia ista tua mindestia pati possit. Rara illa, & prope tua unius virtus sileri non potest, quod ab omni ambitione tam procul abes, ut, N E quae
115쪽
quae alii prima putant, ea tu regia quadam animi sublimi late ita despexeris, ut ne delatum quidem virtutibus , ac meritis in Christianam Rem p. tuis summum Pontificatum accipere sustinueris; multis dubium reliqueris, major ne sit laus tua, quod supremum istius dignitatis gradum merue ris, an quod recusaris; mihi Vero dubium non sit, quin mul
to admirabiliorem te recusando, quam merendo praebueris. Nam merendo, alios labore, atque assiduitate vel viceras,
vel a qua ras: recusando, & illos, &, quod difficillimum est, te ipsum superasti . Itaque apud eos, qui aliquid sapiunt,
tanto maior semper es futurus, quanto hoc, quam illud, ma jus existimari oportet. Hinc, quod semper expetisti, felici ter es consecutus, ut nulli non grata sit humanitas tua: quae optimo cuique ad amicitiam tuam fores aperit, qua me quo. que quasi aliquem e tuis ita complecteris, ut vel hoc uno nomine tibi me plurimum debere sentiam. Verum, quando neque ego tibi quicquam, praeter grati animi signa, praesa re possum , neque aliud a me tua ista sublimis videtur postulare fortuna erunt hi maxime libri , quos de numero oratorio composuimus , quamdiu legentur , si modo Iegentur, meae in te observantiae monumentum : quos tu, si bene moeres tuos novi , vel ob hoc unum amanter fovebis, quod non
inanis gloriae, non quaestus alicujus gratia, sed solo de bonis ingeniis bene merendi studio videbis esse conscriptos.
Itaque Rapicius, ut ad Polum scribit, non plures, quam quatuor de Oratorio numero libros conscribere, in animo habuerat; at quum eos ab Ivisset , amicorum admonitu quintum adtexuit, quo recentiorum quorundam de eo argumento inanes opiniones refelle- t , quique propterea exigit, ut eidem aliquantulum immoremur . In ejus exordio, cum quibus sibi res sit,
statim declarat , videlicet cum Philippo MelanChione, Gherardo Bucoldiano, & Jacobo Ludovico Strebaeo: quorum duo priores in iis Commentariis , quos de arte
116쪽
Rhetorica superioribus annis ediderant, affirmare ausi fuerant, hoc totum quidquid est , quod de Oratorio numero a veteribus dicitur, vel quasi nec doceri, nec disci possit, prorsus omittendum , vel quasi per se obvium , & facile, contemnendum ; Strebaeus vero, si quid hac de re post antiquos Rhetores tradi potuit, id totum, diversis in locis, diligenter tractas e praedicaretur. Moxque Melanctoni occurrens, qui quum multa de arte dicendi , ac praesertim de elocutione, dixi Lset , sultum subditi de numeris praecipere , cum s
nus Latme lingui e boe tempore non sit nativus, hac in re non leviter falli hominem ingeniosum , reponit Ra
pictus , nam neque omnes corrupto sono pronunciant,& praeterea nullo unquam tempore defuere, qui nativum tum Graecae, tum Latinae linguae sonum corrumperent, semperque aliter Romani, atque Itali, aliter
Graeci, aliter Germani , S: Galli , atque Hispani linguam , ac spiritum , & vocis sonum sunt moderati , imo vero Apulum a Lucano, Siculum a Calabro, Campanum ab Hetrusco, Romanum ab omnibus facile di jcernas. Attica Theophrastum, sono vocis ducta, Atticum non esse intellexit ; Valerium Soranum , hominem suo saeculo literatissimum , a Romanis , quanquam imperitis , vocis sono , & lenitate Victum fuisse, L. Crassus assirmavit ; scriptumque Cicero reliquit, non defuisse illis temporibus, qui inepta pronunciatione se palam ridendos exhiberent . Nec tamen ea res eloquentis limum Tullium deterruit, quominus de numeris tam multa , quam alius nemo praeciperet, & ipse numerose diceret , ac scribereta se
117쪽
Rhythmus enim oratorius non ex quibusvis sonis nascitur, sed ex iis, quos reddunt tum longae, tum brevis syllabae, ita politae, ut versum quidem nullum faciant , rhythmum tamen reddant quemdam delectabilem , & qui ad versuum prope suavitatem accedat; quae syllabarum quantitas, quemadmodum & earum lonus , & spiritus, cujuscemodi erant apud antiquissa
mos, hodie etiam manent .. Subdit deinde Rapicius. in hunc modum 2
Ex lib. s. p. 49. t. Cum igitur pedibus, ac syllabarum quantitate, & tono ,
& quasi cantu constet hic numerus nec syllabarum quantitas, nec tonus , nec spiritus ab antiquorum consuetudine quicquam variaverit . quid obstat quominus numerum hunc conficere, & de eo praecepta veterum more tradere possimus, ac debeamus p Quis enim ignorat, ubicunque omnes fuerint
alicujus rei partes, quanquam disiectae, ibi tamen . si in unum adduxeris, totum posse constitui λ constitui autem solere , di debere , quam neri potest aptissime ; nisi quis aut tam hebeti, aut tam praepostero sit ingenio, ut, cum parata, eX
politaque ante oculos , atque inter manus eXtent membra
omnia. e quibus vel Phidiae Minerva, vel Polycleti Hercules possit confici, disjecta illa malit jacere , quam in aptum ordinem redigi, atque in signa orbe toto celebranda consuringere . Quis porro, cum aedes struere desideret, nec quadrati lapidis, lignorumque, & laterum, ac reliquae materiae de si copia , struet quidem opus , sed adeo negligenter, ut ni hil curet, cum quo lapide, lignove, aut latere , quem lapi dem , lignum, aut laterem conjungat λ nec consideret, quomodo copulari possint, & qua sui parte stabiliorem, firmio remque queant exhibere structuram ρ nee saltem abscindat,
removeatque, si quid obstar, nec addat, si quid deest . ut tota structura firmior fiat, tum etiam aspectu ipso pulchrior;
sed omnia incondita, utcunque sors tulerit . coacervet, ac
sibi non tam domum, quam ruinam paretὸ Huic similes sunt
118쪽
quicunque contemptis his, quae traduntur de numero, prie. ceptis, mente circumscrietas sententias incondita potius , alisque indistincta oratione jactari laetantur; quam, quae delegerint, Verba ita dimittere, ut suo quodque loco respondeat; nec, cum possint, curent ut periodi, colaque,& commata'
omnia & prima, & media ad finem spectent,& alia, atque
Si cui vero desuetudo ipsa hujus rhythmi , de diu
turna apud multos rei hujus ignorantia, de perati nem ingerere posse videatur, in exemplum amert Rapicius adversus hoc offendiculum , Pontani Uraniam,
5e Hortos Hesperidum, Fracastorii Siphilliden, & Sinceri do Virginis partu libros, & pauca Andreae Nava-
gerit, pauca item Cottae poemata; qui nimirum Cum Poematum recte scribendorum ratio diu latuisset , de malos versificatores Latini plurimos, Poetam nullum haberent, quasi de Coelo demissi sunt, ut Artem po ticam topitam, ac jam prope extinctam suscitaren L. Dimissio Melanchione pugnam init Rapicius cum Bucoldiano, quam inchoat his verbis:
Sed quoniam nihilo minus periculosum studiosis hominibus mstendiculdm obiicit audacia , quam de peratio: quemadmo dum hactenus Melanchion desperare nos iubenti respondi mus , sic iam Bucoldiano quoque, ad inconsultam temeritatem vocanti, jam respondeamus; quod nobis eo diligentius faciendum censeo , quo plures illum erroris sui subscriptores habiturum esse suspicor . H;s enim temporibus, ut in reliqua vita , ita in studiis honestarum disciplinarum plus videas confidentiae, dc audaciae, quam laboris & industriae . Et nemo ferme est, qui non malit videri doctus, quam discere. Hic igitur in secundo eorum librorum, quos de oratoria inventione, atque amplificatione conscripsit, adversus
Ciceronem,& Quintilianum, de dictionis oratoriae numero dispu
119쪽
disputantes , quaedam adeo inconsulte , atque imprudenter effudit, ut quivis vel mediocriter eruditus, contemnenda potius intelligat, quam refellenda: cum eos, quos tam audacter incessit, adeo negligenter legerit, ut, quae ab illis scripta sunt, vix mediocriter intellexisse videatur .
Primo loco Bucoldiani audaciam deridet Rapicius, qui velut aliquod e Delphico tripode oraculum promere se existimans, & quidem Vix nuper agnitus contra multos jam longe doctissimos , & multorum saeculorum judiciis comprobatos, totum illud, quod de Oratione numerosa reddenda idoneis,& melioribus pedibus,
ac numeris docuerunt cum AristoteleS,& antiqui Rheto. res Omnes, ipse Bucoldianus inane, ac nulla praeceptione dignum decernat , censeatque solam Verborum juncturam, & figurarum concinnitatem ad orationis ornatum satis esse . Deinde omissi S auctoritatibus , ratione
ipsa demonstrat Rapicius , pedum cognitionem , curamque Oratori maxime esse necessariam, & post multa.
Ex eodem libro p. 32. t. Nam, quod aiunt, commata, & cola qualescunque perio. dos, atque in iis etiam rhythmos, in omni locutione depre. hendi , dicere illi quidem non nihil viderentur , si possent homines iis modo, quae suapte natura oriuntur rudia, atque inchoata, esse contenti : sed cum omnes aliquid. atque adeo etiam plus multo, quam deceat, Voluptati tribuendum putemus, nec voluptas aurium nisi exquisito artificio compa. retur, non video , cur quisquam nos in Orationis suavitate contemnenda tam severos , & agrestes esse des deret , vel potius imperet, ut audiendi sensu, nescio quo pacto, privare contendat e cum praesertim in iis, quae ad sensus pertinent, homines tanto studio delectationes aucupentur, ut longe maxima vitae pars huic uni rei deserviat. Nam, ut indecoras re. laru voluptates omittam , quam multa in cultu corporis ,
quam multa in apparatu domestico, in publicis, in privatis, in
120쪽
in saetis, & profanis aedificiis ad voluptatem sunt excogita.
ta. Qui colorum flos , quae varietas, quae umbrae , quae in picturis lumina, quot porro unguentorum, quot odoramenis torum genera exquisita λ Iam vero in cibis , ac potionibus nulla non gulae irritamenta tentamus, neque unquam desini. mus, aut in usum desueta revocare, aut nova subinde inve .
nire. Sed quid ego in his moror ῆ quasi non in illis ipsis, quae ad aures pertinent, id palam spectari, ac prope manu tangi
queat. Quis enim non videat, non modo in comessationibus, ct conviviis, sed in ipsis etiam deorum immortalium templis, ct sacris solemnibus hodie ita cani, ut longe maiorem temporis partem occupent delicatae nescio quae flexiones, & nimis minutatim concisae, ac falsae Voculae, quam cantus stabilis, castus, ac severus . In metris vero , ac versibus tot ge nera, vel primigenia,& simplicia, vel declinata. & compossita sunt, ut Vix ullo certo, ac praefixo numero liceat comprehendere . In rhythmis poeticis, vel apud Latinos olim, vel apud Hetruscos hodie, vel apud omnes potius gentes, ac nationes tanta varietas, tanta concinnae cura conclusionis , tanta cupido prolectandae voluptatis incessit, ut nulla linguae barbaries potuerit homines impedire, quo uni nus smiliter vel cadentia, vel desinentia certis locis disponerent, & concinnitatem summo labore aucuparentur , ac sententiarum gravitatem, quam vel in primis sectari oportebat, non raro negligerent, ut aures delicatas frequens concinnitas iucunde
Qui autem laborem deligendorum pedum, &, quod
sequitur, numerum penitus negligere nos jubent, ne a rebus, ut a junt, cognoscendis avocemur, eos Rapicius refellit; nam nec Cicero, nec Aristoteles, nec alii Rhetores eos secuti , voluerunt Oratorem studio numeri , ac distinctionis res negligenter considerare, quum
is, qui recte sit institutus, vel saltem discendi cupidus, possit haec, quae ad numeros pertinent, nullo fere neegotio in promptu habere, atque in his, vel nunquam,
