Specimen varae literatuae quae in urbe Brixia ejusque ditione paulo post typographiae incunabula florebat scilicet vergente ad finem sæculo 15. usque ad medietatem sæculi 16. Unde præter Brixiani ingenii gloriam, tam annalium typographicorum series,

발행: 1739년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

vitatis nostrae Viros occurristi , cui cum ob singularem humanitatem tuam, tum ob egregiam morum probitatem, opusculum meum dicandum censui. Munus igitur nostrum accipies ea animi benignitate, qua a nobis mittitur. Itaque a te petimus, ut aliquando, quum per occupationes liceat, totum , quicquid est, legas . Confido enim fore, ut quod perte comprobatum fuerit, latrantium morsus minime formidet Vale, Reverendisti me Episcope,& fratrem Gregorium Britannicum amplitudinis tuae studiosissimum ama plurimum. Vale iterum . Ex 2Ede Divi Floriani quartodecimo Kalem das Aprilis I 49s.

AEdes Divi Floriani, ubi data est ea Epistola , ea tempestate Coenobium erat Fratrum ordinis Praedicatorum; eoque ipso tempore pariter in Coenobio Brixiensi illius

ordinis scripsi ue Thomam de Vio tua in libros Analy

ticorum posteriorum Aristotelis Commentaria, comperimus, nam ad eorum calcem testatur ipsemet, se Opus

illud consummasse in Conventu Brixiensi , Anno Christianae salutis millesimo quadringentesimo nonagesimo sexto, die sacratissimae Nativitatis Domini. Paulum Zane Episcopum Brixiensem magnopere probasse Gregorii Britannici diligentiam, constat ex literi mox recitandis , in quibus praeterea Joannis Britannici, sub cujus diseiplina Gregorius, inter Saeculares ut ipse loquitur) adhuc agens, Sermones illos elaboraverat , satis honorifica injicitur mentio ob Persium, S. Statium jam ab eo illustratos , & ob Commentaria, quae in

diem expectabantur, in Iuvenalem , & Ovidium. Paulas Zane Di . Brixiae Fratri Gregorio Britannico S. P.D. ΡErlectis suavissimis litteris tuis, dilecte F. Gregori, quas ad me nudius tertius dedisti, adeo sum mirifice delectatus , ut haud unquam in legendis epistolis potuerim edepol affici gaudio majore . Nam quanto me prosequaris animo,

quan

142쪽

quanta me tua amplectaris integerrima humanitate, quanta me demum assicias benignitate, tum tuis de me amplissimis laudibus, tum tuo munere non vulgari elegantissime significasti. Nihil enim antea verebar , quin me , meumque honorem multi faceres; Verum modo ne dum non possum dubitare, sed ne extimescere quidem , quum non apud te tanti sit omnis laus, omnis gloria, & decus, ct ornamentum, a P. rue omnis amplitudo mea, ut mage divelli a voluntate tua is sicilius crediderim , quam ab meo judicio Iaudum incrementa existimari . Proinde quum nonnunquam Phalaridem legerim in nullos quicquam praeteriisse , qui de se bene e Gsent promeriti, quin α gloriose, & ex tempore studiorum,

musarumque sese amatorem profiteretur, maxime vero in

eo aetu , quo Stesichorum poetam sui inimicissimum . pro

reverentia Musarum non solum non enecaVit, non caesum

dedit, non extorrem secit, sed multis etiam muneribus donavit , praetereaque liberalitatem prae se tulit semper, at que allas: eo autem praecipue,quum non ab quocunque munera voluit accipere, sed quia a se minus acciperent, saepe conquestus est. Ab eo mihi summae magnificentiae, & sinsularis humanitatis exemplum praestari intellexi, ut plenissimas tibi pro merito tuo, immortalesque agerem gratias atque haberem, qui me dignum feceris tanti donatione laboris opus mihi qui .

dem peculiare est , & gratum , & periucundum . Suavissimum autem erit , ac magis oblectabile , mi dilacte frater Gregori, si operam navaveris, ut accuratisti me diligentissime, atque e amussim imprimatur; ne impresiorum neglectu, ac imperitia, quod saepe evenire solet. verborum stilus praeposteretur, sententiarum ordo depravetur, operisve dignitas labefactetur. Ego autem opificem summum obtestor, atque supplex exoro , ut quod ossicium boni viri suadet, omnes, qui litterarum studio obteistantur , quos alta facinorum fastigia demulcent, quos etiam disciplinarum , virtutumque suavitates oblectant, hoc opusculum periucundum tanti pendant, aestiment . honorent, ae suis in Bibliothecis conscribant, ut quum in manibus nihil hoc habeant praestan tius, hoc vel supremo haud deserere laborent, quod excellentissimorum sese Virorum frugalitatibus compararint , illustriis

143쪽

,8 ORATORIA.

lustribusque , ac laudatissimis mortalibus contulerint . Tui σitur, frater Gregori, cura ut quam primum impressoribus h e immortale opus commendetur, ne incuria unius mulistorum utilitas impediatur ,& testimonium amplexandae virtutis multitudine modicum , sed aeterna commendatione di. gnum diutius occultent. Quantum autem debeat huic do. mui Britannicat ista mortalitas, quae tum Ioannis fratris tui interpretationibus tam in Persium poetam quam difficilimum, quam in Statii Achilleidos satis illustrata est , egregiaque in dies expectat commentaria in Iuvenalem , Ovidiumque Metamorphoseos, tum reliquorum fratrum ornamentis , qui sese student caeteris praestare suis venustissimis moribus animantibus, meis sermoniblis difficile panderem . Sed si in illis ipsis connumerandis orationem protra Xero, quae mea excedunt dicendi facultatem , vereor, ne tedioribus meis taedium iniiciam . Ad te vero postremo recurro mihi Omnium mortalium amicissimum , qui quum me satis ornaveris, studuerisque amplissimis laudibus insignire, praestantis limis titulis decorare , summisque tuis conatibus eX tollere , ego autem minus meruerim, gratias quantas possum & ago, re habeo; nec puto, modo fata sinant, inter viventes tui unquam posse oblivisci. Tu interea vale,&ine, ut coepisti, observa, jubar lucidissimum domus Britannicae . Ex Episco. patu nostro Brixiano duodecimo Kal Aprilis I 49 s. Ut autem ex eo Gregorii libello brevia aliqua excerpta more nostro proseramus, omisIis Orationibus, quas Collector vulgares appellat, inter literales occurrit primo

loco funebris Sermo in Carolum Mala testam, Pisauri Dominum, habitus ad Pandulphum ejus fratrem, in quo Caroli gesta , magna ex parte ad Brixianae urbis historiam spectantia, his verbis describuntur.

AGe dum libeat Caroli fratris vitam, resque cum domi, tum etiam militiae gestas, brevi recensere , atque ab ineunte ejus aetate ordiri. Adolescentem audio, sub patruo suo Pandulpho Fanensium rege , duceque armipotentissimo primum militasse; secundumque diutius apud Brixiam urbem Digit ciny. Oste

144쪽

bem In Gallia citeriore & claram, & praepotentem, rebus

bellicis exercitatum per id temporis, cum maxime ad repellendum Ducem Mediolanensium Veneti nitebantur. In eo bello Caroli iunioris virtus, nec dum etiam pubescentis, Praeter omnes enituit. Itaque quum non adolescentis, sed rartissimi cujusque, dexterrimique ductoris operant abunde navasset, a patruo multis, ac multis pretiosissimis muneribus donatus , atque honestatus est ; donec tandem victus Panis

dulphus amissa Brixia Fanum rediens, otio sese , & rebus

urbanis iam tum senex immersit . Carolus ad Mala testam genitorem revertitur . In altera vero juventutis suae militia, Carolus quantum laudis , ac gloriae adeptus fuerit apud Philippum Mariam Mediolanensium Ducem , tyrannorum omisnium nostri temporis maximum , atque fortunatissimum in eo bello, quod adversus Venetos gerebatur, id ego nequa quam silentio praetermittendum censui. Ad quod cum a genitore Mala testa missus esset, paulo post quam in castra venit, universo eXercitui, qui permaximus erat, praesectus est, atque omnium imperator declaratus. Quo tempore & Nicolaus ille Picininus, caeterorum, sine ulla controversia , no

stri temporis Dux in re militari praestantissimus, & Franci .scus Ssortia Vicecomes , hic ipse Piceni moderator , & caeteri permulti clari, fortissimique duetores in eadem militia versabantur . Neque per id quidem aetatis non pedites, non

tyrones, non velites, non rorarii, non centuriones, non tumultuarii quidam milites, non commilitones. sed plurimarum, atque fortissimarum legionum duces aderant. Apud hos omnes ars eius semper, consilium, scientia, virtus.atque animi magnitudo, mirandum in modum comprobata . Is autem splendor, ac decus nemini adhuc ex principibus ur

bium contigit, nisi Carolo Iuniori , qui Mala testam familiam tam claro titulo decoravit. Tertiam autem ejus mili. tiam, & recentem , & ultimam, qtiae sibi adversus quo Ddam , illosque perpaucos urbis vestrae proditores fuit, non nisi invitus reminiscor In eo enim bello tetro, atque scelestissimo , quod superioribus annis ad evellendam funditus Mala testarum Pisaurensium stirpem Eugenius Ponti sex Ma-Σimus gelsit, cum vos a sedibus propriis, urbe vestra Pisau, P. V. R ro

145쪽

ro pellere minitatur, tu quidem optimis auspiciis fretus ad pulchrum, ae nobile municipium Gradariam vobis in omni re dubia sena per fidum contendisti, Galeatius Urbinum ad Forum Sempronii Carolus sese recepit . Ibi nequaquam in

otio per socordiam tempora terere , aut metu pcrculsus cedere, neque somno , deliciisque torpescere pastus est . Qui potius juventutem illam suapte natura bellorum avidam

primum ad muniendam urbem excitat, commeatus undique

comportari jubet, Arcem firmat, excubias accurate locis quibuscumque disponit, suos iter muniendum docet adver-1 us nefarios quosdam, teterrimosque proditores, bellum sto. re pro Patria, pro libertate, pro conjugibus, pro liberis nam plures ex hac urbe secum aufugerant it cmque prorarentibus, aris, sociis , templis, den que pro bonorum omnium salute pugnandum . His igitur summa cum celeritate, studioque dii postis, tempus idoneum naetus iuventu te Semproniana , cohortibusque perpaucis comitantibus in agrum Pisaurensem erumpit. Castella quaedam partim in deditionem accipit, partim expugnat, partim oblidet . Sed mox Carolus a soanne Vitellio Picentum propraetore bonorum omnium jugulator erat P vi repellitur, ad arcesque Scmpronianas detruditur. Nihilo tamen minus ad urbem Pisaurum crebas excursiones parat, ipsaeque nonnunquam primus in agmen descendens . agros depopulabatur, hostes intra moenia repellebat, urbique, & proditoribus supplicia, caedes, incendia minitabatur . Utrinque pugnatur acerrime , pelli-rur, ceditur, vincitur , oppugnatur . Res erat in summo

discrimine . Quid pluraῆ Libenter ista praeterimus, arte , prudentia, calliditate , industria, cura, vigiliis, opere , labore, sudore Caroli paucis post temporibus & urbis,& Vitellii propraetoris vires attritae sunt: ita ut populus inedia periens, atque egestate coarctatus, au storibus proditionis trucidatis, Carohina ipsum cum ingenti omnium plausu, laetutiaque in sedes proprias revodavit. Haee, haec fuit illa selix militia, in quam fortiter pro commani salute pugnat Ca-

.rolus noctes, ac dies. omne in aeris intemperiem, ventorum etiam asperitates, aestus, frigora, nives, imbres, famem,

sitim, vigilias, os e siue exilii casus, a rei militaris dii 5

146쪽

eultates tolerando ; nimirum aegrotationis illius suae causas, imo vero mortis exhausit, egregios illos, praestantissimo' Romanos imitatus, Horatium Coclitem dico, Scevolam, Curtium ac Decios. qui ipsi sorti animo pro Republica sua mortem obierunt . Hac igitur triplici militia exercitatus Carolus, vita excessit cum summo rerum bene gestarum splendore, ac gloria.

De Brixia a Pandulso Malalesta post Francisci Ca

rariensis dominatum occupata, ac postea amissa, deque ea ipsa a Philippo Duce Mediolani recepta, & demum huic a Venetis erepta, plura habent Capreolus, S alii hujus temporis Historici, inter quos B. Platina Histor. . Mantuan. lib. s. causas aperit, cur bello illi Brixiensi

Philippus Dux Malatestam Pisauriensem praeficiendum

censuerit, nimirum quo caeteri Duces humiliori loco nati, inter quos certe magna erat de principatu contentio, huic, insigni familia orto, parere, facilius antimum inducerent; cum ut Mantuanum Principem, . cui Paula, Caroli soror, nupserat, a Venetis alienaret:

Narrat idem His foricus, in eo bello ab eo Mantuae Principe Carolum captum fuisse, & incolumem ob assinitarem dimis stim. Rhetor autem nother, cujus Sermonem referimus , ex consueto in panegyricis orationibus a

tificio, & nullum habet de eo Caroli infortunio verbum, Zc Carolum assirmat, Picinino, Ssortiae, caeterisDque clarissimis Ducibus , qui ad Brixiam eo tempore pro Philippo militabant , ex militaris artis praestantia dignum suisse, qui anteponeretur . De bello Eugenii Papae in Picaenos, qua pol re na a militia Carolus excelsit e vita, nec non de Joanne Vitellio Corniculano, cujus vires Carolus attrivit, plura pariter apud eosdem Historicos. R 1 Ora-

147쪽

13α ORATORIA

Orationem illam in Carolum Malatestam alia mox subsequitur in Constantiam Pisaurensium Dominam ad

Alexandrum Ssortiam ejus conjugem , quam non a s lici tantum principatus administratione collaudat, sed etiam ab eximia divinarum, humanarumque literarum peritia, adeo ut & quotidianas disputationes haberet , di orationes, & Epistolas componeret, multosque Ver sus tum dispares , tum heroicos suavissimos , atque elegantissimos scriberet ad ipsum Alexandrum. Hunc ab ipsa Constantia Pisaurensibus datum fuisse Princiapem, dum Rhetor noster assirmat, id ita accipiendum est, ut Historicis illis minime refragetur, quorum auctoritate constat, Galeatium Malatestam Pilauri, ac F rosempronii Dominum , jam aetate gravem , & liberis carentem maribus , Pisaurum Francisco S rtiae vendia disse viginti aureum nummum millibus in pretium acceptis, ea quidem lege, ut ejus Urbis imperium Al xandro traderetur , cui nuper nupserat Constantia Galeatii ipsius neptis, nata ex filia Elisabeth Gentilis CG

mertis uxore.

Praecipuas Constantia: Iaudes his verbis Orator noiaster prosequitur:

Annus decimus nonus circumagitur , eum senior ille Μala testa noster, Ut bis non dicam huius, sed Italiae potius universae parens i quidem , ac moderator , mortem obiit ;quo ipso regnante, ut scitis, aetas nimirum fuisse aurea, de Saturnus apud nos alter imperium gessisse visus est. Post eu-jus mortem o fortuna nobis invidat malis paucorum const-liis, omnis de improviso bene regnandi, ac serviendi modus periit, quibus etiam auctoribus, hujuscemodi segetes , quae

Iam quatuor annos proximos in agris natae sunt nostris, mes.suimus. Deinde Carolus junior, cujus & consilio, & virtu

148쪽

re regnum nobis, aut potius respublica quaedam optima re, stituta erat, mox adversa correptus valetudine, quam belLEgerando contra Xerat, naturae concessit. Non multo post ejus frater Pandulsus Archiepiscopus Patrianus , praestanti sane ingenio, atque incomparabili sapientia rex, vita etiam excessit . Quibus extinctis , bellum hoc finitimum, quod pene civile, atqne intestinum appellare possumus, cum hinste acerrimo coortum, & urbem , & castella circumaci Centia,& agros, opes denique nostras omnes ita disturbavit, solvit, attrivit, ut quamvis jam quasi defessi essemus, nosmetipsos tamen integros, atque recentes adversanti sortunaeo e staremus . Aderat enim , aderat Constantia illa nostra imperatrix prudentissima, mulierum omnium nostri temporis decus revera, stipes constans regni huius,& solidissimum patriae suae firmamentum. Aderat, atque adest una secum

domi tum denique militiae dux intrepidus, herosque praestantissimus Alexander Ssortia, quem illa regem nobis Pisauriensibus, & fama , & virtute, & sapientia sua plusquam humana conquisiverat, advocaverat, introduxerat, pepererari ante ΟCulos coram locaverat. Quibus ita imperitantibus ci-Ves primi, atque infimi agricolae, uxores, liberi , templa, domus, denique sortunae omnes nostrae beatissimae fore censebantur . Quibus iterum superstitibus bella haec saevissima iam magna ex parte sublata esse videbantur, proXimequo dici poterant extinguenda . Iam fere omnis inundatio , pro cella, fremitus, ardor bellicus , increpuerat, & quodam modo prae laetitia moenia ipsa universa respirabant, cum sumbito, nescio qua Deorum inclementia , ex terris , ex ho littore Adriatico, ex patria, ex urbe hac pulcherrima, eπaedibus , ex templis, eX soro, ex concione , eX astatu Om nium mutuo, ex manibus, ab oculis, ex visceribus erepta

est nobis Constantia Italiae splendor, mu Iterumque sine ulla dubitatione princeps , ac regina , domus suae iam labentis

firmamentum', cIypeus adversus omnem fortunae impetum, noster campus, navis, portus, propugnaculum, arX, tutis

simumque perfugium. Quis enim, vivente illa , motus, aut seditio pullulare, aut si pullulasset, quodammodo adoleste' re, aut si adolevisset, quibus tamen incommodis obesse ci vibus

149쪽

vibus potuisset, cum Videremus vim quamdam illius menti, . spiritumque divinitus .infusum ad omnia maxima de se praestanda δ Quam enim mulierem mihi dabit, tum natura duce , tum studio, atque industria tam facilem ad bene dicendum, quae sue praemonita, sive de improviso loqueretur , sive poeticis , sue oratoriis , sive philosophicis , sive humanis, seu tandem divinis de rcbus quaereretur, non ipsa didicisse, quae diceret, sed composuisse potius videbatur ZQuotidie inerat manibus Seneca, Cicero, Livius, Salustius, ac Divus in primis Hieronymus, Aurelius Augustinus, Gregorius, Ambrosius, atque Lactantius, caeterique, qui de La

tina lingua latius tractarunt, versabantur . Quantum Vero

Prosa , tum praecipue metro esset admiranda , id quidem non conjectura, seu quotidianis disputationibus assequi licebit, sed epistolis, orationibusque permultis, ac denique versibus, tum disparibus, tum heroicis, ad regem suum Alexandrum summo artificio, cultu, suavitate, nitore, atque elegantia scriptis, procul apparet. Quam sane provinciam , decusque unice sibimet aetate nostra vendicaverat, in qua ne dicams minas prope nullas, sed neque etiam viros satis multos

Videmus, qui literis, nisi maxime utilibus ut sunt indulgeant, ac si quid praestare invenientur, odio sunt omnibus denique si quis datur honos , is quidem jejunus, ac tenui si

simus dari consuevit. At vero, quanquam haec litterarum cognitio in mulieribus vix apparens permagnum sibi ut vi venti tulit, sic denique mortuae decus a Ilatura est ; alia tamen, atque alia sunt longe magis admiranda, quae sibi Ionaiorem quamdam perpetuitatem asserunt . Fides quidem il-Ia est, & charitas in maritum Alexandrum singularis, quae veluti gemma quaedam splendidisssima, flosque unus omnium speciosis limus relucet in uxore, in quo certe neque Andro' machae in suum Hectorem cedebat Constantia , non Pene-Jope in Ulissem, non Laudomiae in Prothesilaum, non Pan thiae in Fusium, non Arthemisiae in Mitridatem, neque Casisandrae in Cyrum, non denique, ut in Italiam redeamus, Iuliae in Pompeium, aut Portiae in Brutum, perpetuis UXO-riae rei luminibus, impar, aut ulla eX parte in serior unquam

150쪽

ORATORIA. a 33

.ptat sentiam, emgiem, mores lautissimos, pudicitiam, hii manitatem, atque ipsam revera Constantiam, virtutesque ingentes ad memoriam revocaveris, nesciam ipse, quis Poeta, quis Orator, quis te demum Philosophus ab alto quo. dam gemitu, planctuque continere possit, aut sciat; ac non potius tecum ingemiscat, incla miret , torqueatur, expalleat, maceretur , menses , dies, noctes, horasque diffvn.dendis lacrymis impartiatur . Iam Vero quanta foret in o m. nes, etiam iniimos, facilitate, ac misericordia, quod munus se uti maximum dicitur in Principe , ita etiam hac tempestate rarum esse consuevit, tota civitas Pisaurensis testabitur ; in qua nemo est, qui unquam , nisi gaudens, beneque ab illa persuasus disces Ierit . Neque enim Titi optimi Ito manorum Imperatoris, quamdiu Vixit, institutum ne seire videbatur, qui saepe apud suos direre consueverat , regem

bonum decere, nunquam eos, quibus imperat, auditos abs se male contentos dimittere . Isque cum forte fortuna interdiu audiendis civibus abstinuis Iet, in se tandem respiciens, amicis diem perditum este querebatur. Itaque moriens, ante. quam e S hac vita nec dum quadragenarius emigraret , dixisse illud fertur, nihil unquam sese, cujus poenitentiam merito subire post et . praeter unum ei lectile , quod tamen

inde non prodidit . Hac igitur via degens Constantia, quam sibi ab teneris mater Elisabeth Camerinorum Regina sum. mo ingenio, ac sapientia mulier, atque gubernandi laudibus

praeter omnes aetatis nostrae praestaintillima &c.

Tertius, inter licerales illos, Sermo auctorem suum praeseri, scilicet Thomam Acerbum Veronensem , habitu sque fuit ad Brixianos in funere Ioannis Britannici,

Equitis au rati. Satis erit primas ejus lineas asserre:

Sumam igitur tantam dicendi provinciam in tanta claris. si morum Virorum frequentia , quamvis sit mihi exiguum ingenium, ac ter me ad dicendum prae temporis angustia imparatum . Hesterna solum die ad haec dicenda invitatus fui & moritus I vestra tamen, Viri Brixiani, fretus huma. ni rate primum de praeclara familia, deinde de moribus, de

virtutibus, de divinis Britannici gestis dicturus accedo . Si

SEARCH

MENU NAVIGATION