장음표시 사용
81쪽
summo mentio audientibus repetat. Postea autem e singuialis decuriis singulos eligat, qui ipsi quoque aliis silentibus eadem illa dictata summa cura reddant. Mox vero distribuisto, atque ideo leviori labore snguli singula , dummodo incerti semper sint, ac non prius, quod reddere eos oporteat, intelligant, quam illis imperatum fuerit, ut haec ipsa inceristitudo eos semper suspensos habeat, coganturque nihil omniis no non intelligere, quum nihil sit, quod non quasi sorte quadam contingere illis queat; nihil hoc pacto ex audiendi, Mnudendi diligentia discentibus peribit, & multum superflui
laboris magistro adimetur. Atque haec quidem prandium praecedent. Statim autem a prandio, uam diligentissime poterit , nomina , ac pronomina , Verbaque , & participia omnia, quae in versibus mane enarratis suerint, a discipulis declinanda curabit. In his vero partibus, quae declinatio. nem non recipiunt, significationes, disserentias, atque acti. dentia a discentibus exiget, distributo pro portione vocum in omnes labore, pedum quoque proprietates eodem modo
reddi sibi postulabit, quas iam inde a prima aetate notissimas fieri pueris erit utilissimum, tum propter poemata stum propter Oratoriam compositionem. Inter haec ipsa autem orthographiam quoque docebit, in iis maxime dictio nibus, in quibus, facile labi posse scribentem animadver. terit; nec quicquam omnino contemnet , quod prodesse di. scentibus existimaverit, neque vero ambitiora os inationea pol serioribus incipiat, & dum o tantare discipuIos circa speciosa mavult, compendio ipso moretur. Dignoscere ergo nomina a verbis , & utraque optime declinare doceat, nec Vero contentus sit ea, quae analoga erunt, tradidisse, sed omnia plane, quae in nominibus heteroclita, in verbis an mala, atque desectiva dicuntur, summa cura os ndat, tum
in nominibus quae propria, quaeq; appellativa , quae per se subsistant, quae substantibus adjiciantur , quae anteceden tia , quae relativa sint, quo nexu adiectiva substantivis, relativa antecedentibus , recti casus verbis iungi soleant; nec Prius quemque provehat, quam haec in promptu habuerit . Atque hic primus ordo st. Secundus eorum 4 cum quibus
C sibus activa, ct passiva verba iungenda sint, jam discere
82쪽
incipient. Tertium vero neutra communia, deponentia , a Noue impersonalia constituent, quibus eorum, quae frequentativa, quae meditativa, quaeque inchoativa appellantur , formationes, atque inclinationes adiiciendae erunt, ne quo rum const ructionem discent, eorum originem, ac figurationem ignorent. Quartus participiorum constructioni duce a.dae destinetur. Quintus distributivis nominibus , & adverbiis tum temporalibus , tum localibus , quorum pleraque inde descendunt, diligentius inspiciendis, ac plane perci pr
endis incumbent. Sextus patronymicorum , possessivorum, ac diminutivorum, participialiumque,& verbalium, atque adverbialium nominum , re eorum , quae specialiter denominativa dicimus, formationes discat . Septimus comparam liva , ac superlativa. Octavus relativa , ac metaplalmos . Supremus schemata lexeos, ac tropos qui ordines , elli nimis multi sortasse videri possunt, mirum tamen est, quanto facilius ita literae tradantur , quantumque animi nic a superiores subinde ordines progressus discentibus adiiciat , dum partem itineris, quam emensi sunt, laeti respiciunt ,& minus, minusque in dies laboris superesse sibi Iartantur: neque nimia, ac confusa operis mole deterrentur, sed divisum
in partes omnea majore fiducia suscipiunt, & minori labore perserunt. Videat ergo , ne quid praepostere doceat, ordinemque tum in omnibus rebus, tum in hac maxime utilem esse mistimet, nec ullum in superiores ordines vocet , nisi quem in inserioribus, quantum necesse est, didicisse perspexerit. Ubi vero hunc quasi orbem expleverint, tum demum epistolas familiares tenere, & imitari elegantiam veterum incipiant, neque tamen datim dimittantur, sed adhuc in ossicio contineantur, & quae didicerunt, iterare, & alia do, cere compellantur, ut discant pariter, ac doceant. Ut Veis ro in ordines , quos superius attigimus , redaeli, habeant semper aliquid, quod agant, diligenter excogitata , ac sua manu scripta themata , singula singulis ordinibus accomm data, statim a prandio exhibebit; dabit autem operam, ne aut inania sint, aut sensu inepto, aut sermone insulso, sed aut historiam memorabilem , aut sententiam moribus uti. Iem, aut fabulam, aut apologum, aut figuram aliquam , I a tro
83쪽
tropumque, aut exquisitas difficultates contineant, quae ire facilius, accommodius praestare possit, quicquid illi te poris a docendi labore superfuerit, id totum bonis aut hori. Dus evolvendis impendet, atque inde quasi quosdam flores sibi deliget, quos postea ad discentium utile oblectamentum promat. Ea themata postquam omnes scripserint,& in Latinam linguam traduxerint, diligenter inspecta emendabit, di dictorum, ac scriptorum rationem minutim, ac subii Iliater exiget, distributo in omnes respondendi onereri quod ubi per singulos ordines expleverit, mutuis discipulorum inter se interrogationibus, quod temporis superfuerit, concedat; atque ubi jam singuli quaternos cui hodie vulgus loquitur interrogaverint, re rursus ipsi a quaternis interrogati fuerint, in auditorium omnes deducat, ac post auditio. nem tandem dimittat. Ipse etiam interdum declamando sui periculum, si videbitur, faciat, aut praelegendo,& interis pretando in publico auditorio , & nova discendi irritamen. ta pueris suggerat.
Ad rem Grammaticam etiam facit ejusdem Rapicii Epistola , qua Brixianae Juventutis Praeceptoris, scilicet Jacobi Petrecini Castionatis in Terentiani Mauri libeLIum, de Literis, Syllabis, Pedibus, ac Metris eruditos
Commentarios probat, eamque ex Veneta Editione an.
Iovis a Rapicius Iacobo P tretino suo S. D. ρLEgi, ut petieras, Commentarios tuos in Terentianum eruditos sane illos, & planos bonae frugis. Proinde, ut debui, eX animo gavisus sum, te, qui jam pridem Brixianam Iuventutem docendo, eruditionem tuam tantae illi Civitati comprobaras, postquam in Patriam, & amoenissimos istos musarum secessus rediisti, iam etiam scribendo, rem Iatinam juvare , & otio isto , quod tua tibi virtus , atqu industria peperit, ita frui, ut prodesse mortalibus non desinas. Itaque Velim, optime speres. Nam quod ait Flaccus, aut virtus nomen inane est, aut decur , ct laudem recte petit periens vir, Magnum tibi ad gloriam aditum fama patese
84쪽
cit, quae non contenta Cenomani agri finibus , nomen tuum latissime circumferre caepit, atque eos etiam , quos nunis uuam vidisti, tibi amicos reddidit. Ego certe, qui hactenus tuum erga me animum dilexeram, jam num tuam illam in re literaria sedulitatem ita amo , ut tibi de me summae umfiducia possis omnia polliceri. Vale. Uen. VIII. Kal. De. cembris M. D. XXXIII.
Ad Iacobum hunc Petrecinum Joannes Planerius Ε- pistolam scribit, qua obsecrat, ut Annotationes illae in Terentianum ad se transmittantur ; cujus voto satisfaciens Iacobus, ac proinde Annotationes illas transmittens, petit ipse, ut hospitio, licet insulsae, apud Plan rium suscipiantur, ut saltem, quod propria vi non merentur, id honoris ab aliis, sub umbra Planerii lede res, adipiscantur. X. Quo jure in Grammaticorum syllabo reponendus
veniat Joannes Taberius Rouatensis , nemo a nobis requiret, qui de eximia ejus in Graecis, Latinisque literis praestantia, & singulari prorsus sedulitata ita Brixiana pube erudienda , in superiori parte hujus Speciminis
dicta animo recolat; memineritque praesertim, Augustinum Saturnium paulo ante memoratum, Joanni In-ltitutori suo,Viro ut ait post homines natos simul inter doctos longe optimo,simul inter bonos utriusque linguae in primis doctissimo, acceptum retulisse post Deum, quicquid in suo Mercurio politioris esset doctrinae. Attamen quod Taberii nulla exstet Grammatica lucubratio, posteriorem hunc locum ejusdem mentioni reservavimus, quem honorificum imprimis essiciet Aldi Manutii,quod pariter huic loco reservavimus,lestimonium. Magnum illud literarum numen, Manutius, Taberium
85쪽
nostrum dignum reputaVit, cui Stephanum, qui de Urbibus scriptit, dicaret, hisce verbis Epistolam exorsus: Luantum voluptatis coeperim , Taberi, cum in i tu Urbe
populosisima , nobilissimaque Brixia, plurimos jummo sudio incumbere titeris Graecis, te Magistro, accepi, non facile dixerim p atque hisce eam claudens : Eum librum tibi dicamus, Taberi suavissime, munerique mittiamus , ut eum sanct simis moribus, optimilique literis inoia Urbe diu sima, opulentissimaque Brixia , juzent Miem
instituas, cognoscas, te propterea a nobis amari plurimum, Atque bis liber apud te /χνημ. σωνον amoris sium ni erga te mei perpetuum. Mirari in eadem Epistola Manutius se scribit, quum jam ea tempestate tot annoS omnia arderent armis de Christianorum, & Infidelium , homunes tamen sic incensos ad literarum studia esse, incendique in dies magis , ut invitis bellis , & inter armaliterae, quae tot tacula obrutae jacuere, emergant; ja que non in Italia solum, sed etiam in Germania, Gaulia, Pannonia, Britannia, Hispania, & ubique fere, ubi Romana lingua legitur, non modo ab adolesce tibus, juvenibusque, sed a senibus quoque summa avia ditate studeatur literis Graecis. Id, inquam, miratur , α studiosis omnibus gratulatur Manutius at quanto πιλ- fis Brixiae gratulandum , quod in tanto literatorum. Ominum proventu, ejus urois studia, ac Brixiani Magistri praestantiam, ipse Manutius ea nuncupatione cinreris omnibus quodammodo praetulisse sit visus ZXI. Nil mirum igitur, si Graecis etiam liteias Brixiae adeo efflorescentibus Graeca ipsa Grammatica haud parum lucis a Brixiana Literatura accepit . Methodum
86쪽
linguae Graecae libris quatuor comprehendit Cornelius Dontellinus Brixianus, qui Cosimi Ducis filiis Franci sto, & Joanni Principisus Mediceis in tenella aetate constitutis opus suum dedica Vit, dum interea de Dialectis, atque de Syntaxi libros elaboraret, solidiores praeterea, ac lautiores cibos pollicituo, ipsitque Princiapibus magis dignos , ubi per eorum aetatis, atque animi robur licuerit. Donetellini Methodum exhibent mihi Basileenses Ioannis Oporini typi an. i I 1 I. cum Epistola Nuncupatoria, quae hujusmodi est . Museri . Principibus Francisco, Ioanni, CV mi Medices,
Reip. Horentinorum Ducis,re. Cornelius Donzeliinus S. P.D.
CV m ad vos ossicii gratia aliquando adire, Principes exiscellentissimi, decrevissem, ejus mihi praecepti venit in
mentem, quo Dominus populum suum rite instituens, neminem suo conspectu dignum eXistimat , quin secum donarii quippiam illuc attulerit; neque id itidem ab eodem te. mere factum arbitratus, cum passim iudices , ac magistratus augusto, ac sanctissimo illo deorum nomine dignatur tStatui demum non ante U. E invisere, quam munusculum aliquod, non copiarum, sed animi erga vos mei certissimum
argumentum, ac monumentum perpetuum praemis siem. Id
quod mihi nunc sceliciter lane cecidit, nam cum iam sexen. nium, Methodum quandam Graecanicae linguae , eius dum.
taxat quam communem nominant, inchoasiem , eam nunc
denuo in manus sumptam, intra paucos dies , quos huic operi, gravioribus studiis paulisper sepositis, dicaram, reco. gnovi , ac politiore quadam arte perseci . In qua elaboranda, unum id mihi consilium fuit, non noctuas Athenas, ut aiunt quippe qui eruditissimis praeceptoribus assidue ope. tam detis, quibus nihil sit nostris hisce puerilibus naeniis
opus in neque honestos, ac impendio utiles aliorum labores emanibus Juventutis excutere, sed illos potius, quantum per me fieri potuit, exornare, excolere , atque omnibus numeris absolutos, in communem τοῦ ζ φιλελλοων commoditatem, atque
87쪽
atque utilitatem invulgare. In quibus ego cum multa alia desiderabam , tum illud praecipue, ut in tyruncuIis insti. tuendis , & brevitatis simul & artis rationem habuissent. Nam cum in his non pauca supersint, in illis contra multa etiam desint, in aliis certum praeceptionum ordinem, in aliis tradendi facilem quandam rationem, atque in dicendo Perspicuitatem requiras, fit ut hisce tot, tantisque in docendo
incommodis, adolescentium animi aut non mediocriter retardentur, aut ab huius tam necessariae linguae rudimentis prorsus aversi, ditissimis Graecarum copiarum thesauris indigne fraudentur . Quibus ego uti consulerem , atqine emin suscepto labore, atque studio retinerem, dedi operam, ut juxta eam methodi rationem , quam Aristoteles ille unus, atque idem optimus insormandae methodi artifex, iri posteribus illis suis Resolutoriis tradidito artem hanc brevissimis, ac planissimis praeceptis , hoc est, αμαθέτερον, αλλά expedirem, atque conficerem. Quod an praestiterim , aliorum esto iudicium. Certe sum id totis nervis conatus. Quod si minus ex sententia successerit, uti sane fieri potest quis enim non alicubi labatur , atque erret λὶ ingenium, ac pru' dentiam mihi, non iuvandi voluntatem, neque studium defuisse, ingenue confitebor . Porro cuinam potissimum, hoc quicquid est operis, consecrarem, cum diu mecum id, mul
eumque cogitassem, in eam tandem sententiam adductus , atque adeo raptus sum, ut nullos prae vobis hocce munusculo dignos existimarim . Nam sive illustres Μ orum imagines, sive Patris amplitudinem atque gloriam, sive inge'nia, ac studia vestra intueor, quibus id, praeterquam MDis vobis, dicari fas sit, hercle non video. Nam quis Lauren tiis, quis Cosmis , quis Petris illis vestris aut sapjentior , aut justior, aut omni denique disciplinarum, ac Virtutum genere ornatior λ Quis vero Augustus, aut Meccenas sit cum illis vel studio, ac benevolentia in eruditos, vel liberalitate, ulla ex parte comparandus 3 Nanque ut illis Virgilios, Horatios 4 Ovidios fateor debemus t ita his C dicam enim quod sentio9 Ionge uberiorem, feliciorem, atque adeo se Veriorem illam .loctissimorum virorum, hoc est oratorum, Historiographorum , Dialecticorum , Mathematicorum s
88쪽
ae Philosophorum segetem Politianos inquam, Landinos, Aretinos, Crinitos, Marsilios, atque alios innumerabiles ferimus acceptam, ut quod de Isocratis schola Cicero, id nos de singulari illorum, atque inimitabili benignitate iure
optimo dicere possimus : ex ea plures in omnibus nobilissi. marum artium studiis consummatissimos, quam exequaro. jano armatos, prodiisse. Iam vero quid de Cosmo, illustri Dsimo Duce, ac Patre vestro dicam is Qui honestissimis Μaiorum suorum vestigiis ingressus, tam celebre sibi, atque gloriosum nomen comparavit, ut quem seu pietate , leuaustitia , seu fide, seu prudentia, seu magnificentia munerum , ac liberalitate naturae, cum eo conferre possimus, neminem habeamus. Dispeream, si vana loquor. Cum de illo cogito, cogito autem quam saepissime, vel unus mihi videtur ne decem hic Nestoras cum Agamemnone somniem Christianam Rempublicam afflictis hisce, ac prope desperatis temporibus misere oppressam, in veterem illam, atque in . corruptam disciplinam, libertatem , atque dignitatem feliciter aliquando vindicaturus. Tanta in juvenili adhuc pectore elucet vel sanctimonia , Vel severitias, vel gravitas , atque constantia, ut unus religioni resarciendae, corrigendis moribus, restituendae disciplinae, virtutibus ceu postliminiola orbem reVocandis, atque omnibus nobilissimarum doetiri.
narum studiis, quae iam pene intermortua erant, ab inseris exeitandis quae is accersiis undiquaque excellentissimis ingeniis , atque doctissimis prosessoribus, amplissimisque praemiis propositis, summa benignitate, ac munificentia fovet, alit, atque incredibiliter provehit 9 natus esse videatur equarum artium splendore non Italiam modo, sed iam exteras quoque regiones omnes mirifice illustrat. Verum ne me aut Soli lumen addere, aut vane assentari existi inetisca quo ego vitio semper natura, nunc vero etiam ratione, atque
consilio tam abhorreo , quam qui maxime st nihil hic am.'plius dicam. Vos tantum hortari non desinam, ne vobis ipsis delitis, & quas divinitus vel animi, vel ingenii , vel aviti, ae paterni splendoris dotes consecuti estis, eas ad pietatis , honestatisque, ac bonarum literarum studium t uti facitis sedulo conseratis, quo & vobis, ac splendidis Maiorum ve- P. II. Κ stro
89쪽
strorum nominibus honori , & Florentinae Reipublicae uti. Iitati, & universae Christianae Ecclesiae emolumento, ac sa. luti esse possitis . Accipite isitur, Principes amplissimi, id
qualecunque meae in vos obier antiae pignus, atque eo tan. tisper fruamini, dum nostros de Dialectis , atque item de Syntaxi libellos , quos in manibus habemus , vobis , ceu summam totius hujusce Methodi persectionem, elaboramus. Nam quod hoc, ceu lacte, vos nunc alendos suscepimus, id aetatulae huic vestrae, ac teneris etiamnum annis dedimus solidiores deinceps, ac lautiores vobis cibos, atque nobilissimis, & honorat i l simis Principibus cum ad cognoscendum , tum ad agendum magis appositos, ubi per aetatis, atque nni. mi robur licuerit, ministraturi. Nam vobis , atque uni demum illustrissimae familiae vestrae Mediceae , omnes semel ingenioli nostri fruetus, quamlibet tenues, edere , atque religiose dedicare constitui . Dominus Iesus Christus vestram istam vere divinam, ac regiam indolem , solida pietate, ac sanctimonia in dies imbuat, atque excolat, ac luci spiritu ab omnibus vulgi inquinamentis purissimam servet: quo in Patris vestri, velut unici exempli, instituta ac mores formati, eos vos orbi praestetis Duces, ac Principes, quos nostra
haec tempora & desiderant, & sibi jure optimo pollicentur. Valete Principes clarissimi, meque vobis deditissimum qua estis humanitate agnoscite, atque diligite. Grammaticos Graecos, qui renascentiDus literis si ruerunt, postquam recensuisset Vestius de Arte Gram l. I. c. 4. subdit, ex Latinis, qui Graecam Grammaticam condiderunt, Urbanum Bellunensem primum fuisse, qui aliquo loco haberi mereatur, ejusque exemplum multos postea secutos, ex quibus doctrinae, & industriae laudem maxime meruerint Angelus Caninius , & Frudericus Sylburgius. Locum inter eosdem Cornelio qu que Brixiano assignandum, vel illud demonstrat, quod dignus sit habitus, qui ea tempestate Mediceorum Principum studiis, ut Urbano quoque Bellunensi contig
90쪽
rat, praeesset ; quodque ejus Methodum, Ioannes Oporinus, Typographus, haud minus ab eruditione, de frugiferarum lucubrationum delectu, quam a typorum 1 pecie laudatissimus, Basileae evulgandam susceperit anno , ut superius adnotavi, i s s I . quo tamen in Annalibus Typographicis opus illud minime comparet. XII. Nobis Grammaticarum Institutionum recensioni finem jam imponentibus Benacenses typi occasionem praebent aliquid dicendi de Aldi Manutii
Grammatica, nam eam non multo ante in lucem editam studiose occupavit, atque evulgavit an. I I '. Tusculani in aedibus suis Alexander de Paganinis . Appo ivit Aldus Praefationem optimis utique refertistiman monitis , quibus non tyrones tantum , sed & ipsi nostrae tempellatis Magistri , utinam proficerent , hique
praesertim caverent , ne illos memoriae commendare cogerent lucubrationes suas vel carmine, vel prola oratione , etiam de arte, compositas, quas scilicet quum summo labore pueri edidicerunt, paucis diebus dediscunt, eoque praeterea desperationis tum materiae, tum styli difficultare, veniunt, ut & scholas, & literas fugiant, & studia, quae amare nondum 'astunt, maxime oderint; dum contra praestaret, illos eo tempore facilius, meliusve vel Ciceronis aliquid , vel Virgilii, aliorumve illustrium Auchorum ediscere . Haec omnia se puerum expertum fuisse tradit Manutius, dum scilicet, praeceptore cogente, Alexandri carmen de Arte
Grammatica memoriae mandaret. At non aliud in ea
Manutii Praefatione salubrius monitum , quam illud, quo discentium puerorum mentes Christiana in primis Κ x pi
