장음표시 사용
121쪽
vel ratissime labi . Si qui Vero sint , qui promittant
fore , ut dempta ista syllabarum, ac pedum cura, numeri in Oratione non desiderentur, primum vereri se ait Rapicius, ne parum prXstent, quod temere promittunt ; deinde si maxime praestent , se non amare subdola illa promissa , quae cupidos eloquentiae ad Ciceronis contemptum invitant, & ab ejus imitatione di vellunt, quem scimus adeo hujus rei fuisse studiosum, ut de pedibus, & rhythmo solutae Orationis vix quis quam apud Latinos pluribus locis mentionem fecerit. Tandem Melanchionem , Sc Bucoldianum una simul
laxans Rapicius, istudiosos eloquentiae homineS monet, ut mistos facientes novos istos artifices, nec animum despondeant , nec nimis audeant.
Ex eodem libro p. 34 t. Quando licet, ac maxime expedit , hac in re ut in reli. qua vita, medium quiddam ita servemus ut audaciae simul,
ct inertiae crimen evitemus , atque hanc elocutionis partem excolamus; ut, si non possumus, qiro maxime Optamus4per. venire, quodam tenus certe prodeamus; & quando honeilus est error magnos duces sequentibus. sequamur potius, quamvis infirmo gradu , Isocraeem, εχ Dcmosllaene ira , M. Tullium, & L Crassum, quam aut cum iis , qui per aetatem vel non posIunt , vel nolunt discere , desperemus ; aut cum iis . qui sibi multo plus sumant , quam maximis oratoribus deserunt , quae studiose discenda tunt, temere negligamus . Sed contra semper animo fixum , atque immotum maneat, quod apud M. Tullium Crassus inquit , numerosae orationis vim este magis necessariam . quam dissicilem; nihilque esse tam tenerum , neque tam flexibile, neque quod tam facile
sequatur, quocunque ducas, quam orationem: ex hac Versus, eX eadem dispares numeros confici I ex hac hanc etiam solutam variis modis, multorumque generum compositionem.
Proinde nihil nos deterreat ratio ista pedum, sed facilitas pintius
122쪽
tius invitet; qua fit, ut verba de medio suinpta, quasi mos.lissimam ceram ad nostrum arbitrium formare, ac fingere pollimus, ct modico labore consequi, ut, quo tot alii pervenere, nos quoque, Via non fallente, veniamus; itaque stultum es , aut ingenio diffidere, aut aleae semper incertae sa-mam committere. Illinc enim humilis, & abjectae formidi. nis, hinc. damnosae, ac fallacis audaciae nota metuenda est.
Restabat Strebaeus Rhemensis, cum quo Rapicius congrederetur, seu potius cui se compararet, nam illius de Oratoria elocutione libri tam copiose, tam ingeniose, communi judicio, susceptum argumentum e planare censentur, ut caeteris nullam super eo disse rendi materiam reliquisse ipse videatur . Quid in eo opere praestiterit Strebaeus , exponens Rapicius, queritur ipsum , postquam tam multa de rhetorica Verborum electione disseruerat, & longa , atque acri oratione in Latini sermonis contemptores invectuS fuerat, cum vix tandem ad locum, in quo de collocandis verbis, de natura syllabarum , de coagmentatione Vocum, de concinnitate clausularum , de Gguris , quas rhythmus plerumque comitatur, dicendum erat, pervenissed eos quodammodo fuerit imitatus, qui dispendioso itinere fatigati, susceptum semel onus prius abjiciunt, quam , quo intenderant, pervenerint. Deinde librum illum aureis, & prorsus cedro dignis his verbis concludit: .
Ex eodem Bibro p 56. Hanc nos artis partem, quod erat longe difficillima, no- stris lae temporibus tum negleeta, tum non satis intelleela, tractandam suscepimus: non ut cum veteribus, quos rhylla micae rationis fuisse per tos nemo ambigit, contenderemus, sed ut, quae illi tanquam suo saeculo nota partim negleXe runt, partim nimis breviter attigerunt, colligeremus copio seque tractata studiosis hominibus ita traderemus, ut quod
123쪽
hae tenus alii desperaverant, alii neglexerant, id tandem non imitatione sola , quae plerumque fallit, sed certa ratione perceptum, cum libui siet, usurpare non timerent. Tam di. ligenter entiri, quid sit numerus, & quanta numerorum v a. rietas , & quo modo hic oratorius ab aliis disserat, ex antiquorum ,&juniorum sententiis expressimus, ut eum etiam rudes facile possint intelligere. Ita porro, quae numerorum vitia sint vitanda , ita , quae virtutes sint expetendae, tum dilucide, tum breviter expressimus; ut nemo aut in illa incurrere, nisi videns, ac volens, aut has non consequi, nisi prorsus hebes, aut negligens, non posse. Quin etiam de pedum natura, &exquisita quadam eorum di flerentia, de comismatibus, de colis, de periodis ea diligentissime collegimus, quae ab ingeniosis maxime desiderari putabamus ,& quae numerose dicendi cupidos, & non ignavos homines postent vel ab audaci quorundam temeritate revocare , Vel ab aliorum turpi desperatione vindicare : si quidem & opus esse rhyth. mica pedum ratione percepissent ; & nori magno labore , quicquid hoe est, disci posse intelligerent; quod an praestiterimus, homines bene doeti viderint . Nos illud modo constanter affirmamus, nec voluntatem nobis defuisse , nec cinram; neque enim timuimus, pos Ie quenquam jure nobis vitio vertere , si post doctissimos Viros, quorum alii de tota bene dicendi ratione scripserunt, alii de partibus eIocutionis
Commentarios reliquerunt, nos in hac, quae ad oratorium numerum spectat , artis parte tantum operae Poneremias ,
quantum & ad desperationem tollendam . & ad temerita. tem reprimendam ad studia discentium iuvanda satis
esse videretur . NIm si , post doetissimos Nigidii Figuli de
re litteraria commentarios, Mestalla, vir soro magis aptus, quam scholis, tum de littera S bene magnum volumen scribere, tum singulis litteris singulos libellos reddere, noti est veritus; si Ioannes Pontanus memoria nostra post tot alio rum scripta duos de unica non littera , sed aspirandi nota libros scripsisse laudatur ; si denique etiam nostri faeculi ho mines non sunt veriti. his de rebus scribere, quas ab antiquis ornate, copioseque videbant esse tractatas: cur me quisquam vel contemnat, vel reprehendat, quod de Oratorio numero
124쪽
non timuerim post eos scribere , qui hac ipsa de re futuris Oratoribus necessaria , sed multis quaestionum difficultatibus impedita, vel nimis breviter, & obscure, vel adeo pro.
peranter & contemptim scripserunt, ut dodiis potius ostendere scientiam suam , quam nescientes docere voluisse videantur : cum praesertim per tot, & tam difficiles quaestiones ita stylum temperarim, ut nec jejuna brevitas disten. tium vota frustrari, nec obscuritas a flectata legentis cursum posset impedire; nec ulla rerum aut humilitas, aut difficultas tanta potuit offerri, quam vel contempserim, vel x formidarim. Nam cum maximum quiddam, praeclarumque sit eloquentia, quis non videat, rationem numeri, qua res
tanta vehementer juvari potest , non ut parvum quiddam oportere contemni, sed ut magnum, rarumque quibusvis laboribus debere compararie Quamobrem fore confido. ut a quus totius rei aestimator huic labori nostro non contemptum, non odium, sed aliquam potius gratiam deberi judicet . Invid; am vero his temporibus habere haec materia prope nul.
Iam potest; tum quod tenuis,&exilis judicatur; tum quod
multorum calumniis est obnoxia . Nam qui ab ineunte aetate neque pedum , neque syllabarum rationes, ac momenta
didicerunt, ii nunc vel se poste discere desperant, vel tanti non putant, ut eum laborem suscipiant ; quamobrem pra Ve pudentes nescire malunt , quam discere : &, ne soli nescire videantur , alios quoque ad hujus rei contemptum impudenter hortantur et ut, si nemo discat, quod ipsi, cum per aetatem possent, discere negle Xerunt, aliis vel superiores, vel pares judicentur . Sed me perpetuo bene de litteris merendi studio flagrantem, nec inquisitionis longae taedia, ne a humilitas ulla materiae, nec inexplicabiles in re tenui quaestiones nec ullae calumniantium voces deterrere unquam pintuerunt, quo minus iter semel coeptum constanter tenerem,& nostrum hoc perpetuum de litteris bene merendi studiurnutile distentibus futurum confiderem. Quapropter tantum is abest, ut suscepti laboris, & intentae hanc in rem sedulita, tis me paeniteat, ut iamnum paratus sim libenter & haec,& si quid aliud scripsero, vel mea diligentia, vel amicorum monitu, vel arm ulorum reprehensione, si modo iusta sueri
125쪽
emendare . Quamobrem, Rixamnusi amicissime, velim, de sinas ea mihi timere, quae me non timere perspicis; ami. corum enim monitus nunquam non libenter admisi e reprehensiones inimicorum mihi re ipsa fuisse semper utiles com .peri. Nam quae justae fuerunt , ut vel erroris, vel delimi mei me paeniteret, praestiterunt: quae vero minus iustae, hoc plus attulerunt, ut jam non delicta modo, sed, quicquid poterat esse suspectum , diligenter caverem, & utraque ratione melior fieri subinde tentarem.
Qualis, qua litusque fuerit in Oratoria Arte Rapicius, . haec , quae ex quinto ejus libro deprompsimus, loca sat palam evincunt. Paulus Rhamnusius, cui ille inscri-Ditur , Rapicium institutorem sortitus fuerat , & propterea ibidem Rapicius sibi gratulatur uberes fructus, quos ex ea educatione percepit: nuid dicam ita Pau
lum assatur quod ad meterum poetarum majestitem sic
jam tuum carmen accedit, ut tamen solutae orationis Lu- de nibilo minus excellas. Quod, ut alia nunc tua j cripta praeteream , zel duae illae funebres laudationes Diis probarint: quarum altera TVpbonem Gabrielem , virum bonum, ae nobilem, oe bene doctum, quasi quendam noHri temporis Socratem apud Populum aptissimis claudibus ex tulisti: noera vero Andreanu Franci cum, magnum Reia publicae Cancellarium , sit m e probitatis virum, apud Senatum tanto Iacuuiue oratiouis ornatu, tanta vultuS, vocis , ac gestus moderatione laud isti , ut neque vera ulla tuus ei detracta, neque fassia assidia ope videretur . Ex iis vero fructibus vel praecipuum , ac jucundissimum ducit Rapicius, quod Paulus, & avo, & patruo magno,& patre suo dignum se probaret . Paulum avum Rapicius commendat ex juris, & legum prudentia , qua
126쪽
nemini erat secundus, ex conssilio,& judicio , quo tota quidem italia, sed in florentissima patria sua vel in
primis erat illustris, Hieronymum vero magnum patruum ex discendi desiderio, quo factum dicit, ut quum jam de Philosophus gravis, & eximius esset Poeta, Gr. aecique, de Latini sermonis peritissimus, contemptiS Omnibus patrii soli commodis, in intimam se Syriam, ubi etiam fato functus est, se abdiderit, de aliquot annorum jugi labore literas Arabicas ita didicerit , ut Avicennam elegantissime transtulerit in nostru ni semmonem , idemque erga optimum quenque linguae illius Scriptorem facturus fuerit, si paulo diutius vixis-1et ; demum Joannem Baptistam patrem ex longo rerum publicarum usu , cognitioneque, ac totoS annoS
quinquaginta probata multis , magnisque rebus integritate, & continentia , singularique in omnibus fide, ac propterea principibus in Rep. Viris ita carum , ut
eum non quasi ministrum aliquem diligant, sed jam
Exstat Pauli Manutii Epistola, scilicet Epistolar. ejus
L. 3. qua Ioanni Baptistae Rhamnusio,Decemvirum Consilii a secretis electo, magistratum illum, veluti fructum tot peregrinationum in Galliam, ad Helvetios, Romam, etiam ad hostes armis infestos, Rei p. causa susceptarum , necnon consiliorum , quae ab istici fluxerunt, ad augendam, quantum in eo fuit, patrie dignitatem, gratulatur . Ad Paulum vero Rhamnusium Jo'nnis Baptistae filium Paulus Manutius editos suis in aedibus Caesaris Commentarios misit, Sc in Praefatione, Rapicium quodammodo imitatus, tam ipsius Pauli , quam Disiligod by Corale
127쪽
avi, patrui magni, & patris laudes prosecutus est; inter caeteras Vero causas , quibus se adductum seribit Manutius, ut eoS CommentariOS Rhamnusio commen daret , affert provinciam Decemvirali decreto eidem demandatam , Veneti illius memorabilis belli, quod Henrico Dandulo Duce adversus Byzantios gestum est, Latina oratione explicandi. Ad Joannem Baptistam Rhamnusium quam plures Petri Bembi Epistolae datae reperiuntur, nam inter Italicas Liber tertius Volum. 2. praeter duas priores, & tres postremas, reliquae omnes Io. Baptistae Rhamnusio inscribuntur . Inter Latinas vero ipsius Benabi, quae postrema est libri sexti, ad ipsum Jovitam Rapicium visitur data , qua magnas ei gratias agit, quod Horatium Caroli Fanensis filium instituendum susceperit, & una curaret, ut ab iis dccioribus, quos Rhamnusius Pauli filii sui gratia conduinos domi habebat, Graecas literas,& Mathematicas disciplinas Horatius perciperet. Tandem inter Epistolas Claror. Viror. una adest Reginaldi Poli Cardinalis ad Paulum Rhamnusium , qua
gratum animum erga Iovitam nostrum' ob libros de Oratorio numero sibi nuncupatos, quorum Prooemium
acceperat, his verbis Polus declarat: Luod vero ad J vitam attinet, quem ex illo proamis tam bonorifice de melensisse Gideo , ut laudet eo , quas mihi tribuit , minime possum agnostere, ita biec amoris ejus erga me significitio grata sane, ut debuit, mibi oe jucunda fuit. Cui quod miso studii, ne benevolentiae debui, neque mortuo jam
praestare possum, id in ipsius liberos, atque in te, qui ab eo insitutus es, oe in Ilii loco babitus , libentisi ne con
128쪽
feram . Vale, oe bonesi imum virum,patrem tuum, meis
Ῥerbis saluta. Bruxellis, V. Kal. Junii MDLIIII.
De Jovitae, Rapicii Paraphrasi in Psalmos, cujus ipse mentionem fecit in Epistola ad Polum, dicemus , ubi
ad Poetica deventum erit. Ad Oratoria autem spectat ejusdem oratio duplex, prior ad inclytum Venetiarum Senatum pro Bergomatibus, altera in funere Pauli Zanachi Bergomatis jurisconsulti habita. Utramque exhibet libellus Venetiis editus an. I sis i. de ex utraque brevia more nostro dabimus excerpta. De belli Camera
censis exitu , cujus causa prior illa habita est Oratio gratulatoria, haec Rapicii sunt verba:
Exarserat, nescio quo fato, Christianorum Principum mi. serabilis ira adversus sanctissimam istam Rempublicam vestram, hoe est adversus salutis suae propugnatores, adversus eos, qui pro Christiana Republica, nulla non incommoda tot iam faeculis sustinuere , qui nullos non impetus tam
ipsis pectoribus, quam vallo, ac moenibus excepere, qui tot incendia cum reliquae Europae , tum maxime Italiae impendentia, & vi opum, M singulari quadam, ac prudenti diligentia restinXere ; atque ita exarserat vesanus iste furor , ut sopiri posse nullo pacto videretur, nisi prius atrita , ac
profligata vestra ista tam salubri, tam necessaria Christianis omnibus potentia; tantisque opibus, tanto apparatu, tanto consensu , tam pertinaci odio , bellum erat conssa. tum , ut mirum multis Videatur , vos tantum animo potuisse praesumere, ut contra totius prope Europae Princi prastaretis, sola causa superiores. Vos certe Deus, vos praesens illius ad resistendum hortata est maiestas. ut nihil timeretis , meminissetisque, eam esse causam vestram, ut vexari
quidem,& affligi possetis, vinci non possetis. Bene, sane bene, quod divini oraculi fidem res ipsa comprobavit; nam que aliquot praeliis victi, bello tamen ipso Ueneti victores fuistis . Et nos mirabili quadam Dei opt. Max. providentia haec evenisse arbitramur, ut scilicet gloria vestra latius dif- P. II. P fun-
129쪽
sunderetur , discerentque Barbarae nationes, eam esse Vene ti Senatus prudentiam , eam auctoritatem, eas Vires, easones duae vos non m mus bello in Victos, quam pace claros reddant Quis quaeso non Videat, Vel hoc uno bello omnes omnium Regum, & populorum Victorias , & gloriam lon stillimo intervallo praecessisse λ Quae enim unquam Respub. tot , tamque intestinos hostes tam diu sustinuit , ac supera. vii Z Nam ut Athenienses, Thebanos, Lacedaemones cmios quidam vobis temere comparare audent Omittamus, Ro. mani illi toto terrarum orbe celebres, bello Punico secundo graviter adeo vexati sunt, ut de summa rerum prope actum sit, & propius periculo fuerint, qui vicere . Fluxit Romano sanguine purpureus Trebia, cruentis fluetibus Tra smenus intumuit, ut Cannae infelicis exercitus excidio fune natae, sola Romanae cladis magnitudine memorabiles . Et men cum unico, atque eX terno hoste res gerebatur . Vos uno tempore Germaniam , Galliam, Britannos , Hispanos,& quod pudet referre Italiam ipsam simul pertulistis .
Quodque omnem pene fidem excedit, eos, a quibus oppugnabamini , de sendere nunquam destitistis. Certabant illi ut vos sedibus vestris ejicerent, vos interim iniuriam repellere contenti, & quoquo modo fieri posset, vestra tueri, immanissimum Maumetanae superstitionis Principem , sub desensionis vestrae praetextu Christianorum iugulis inhiantem , incomparabili prudentia a socis , & aris , atque ab ipsorum
hostium vestrorum pernicio arcebatis neque ulla tanta inferri vobis injuria potuit, ut privat M utilitatis gratia, aliqua ex parte Christianae Reipub. tutelam abiiceretis. Itaque non defuit vobis Christus Deus optimus, cuius consilio pariter,& exemplo, his, qui vel per summum scelus, vel certe mi-1erabilem errorem , in imperium Vestrum conspiraverant, prodesse perseveratis; namque illo aspirante tanta fuit arismorum vis, tanta consilii Vestri prudentia , tanta sociarum civitatum fides , ut non conspirantium modo impetus retu. derit. fatorum vim quandam evaserit, sed famae quoque, ac gloriae non modicum proventum secerit.
Ex altera autem Rapicii oratione locum illum e
130쪽
scribemus, quo Pauli Zanchi obitus describitur, Ch rustianus intique, ac maxime pius, ac proinde admodum
aptus ad testandam non Oratoris tantum eloquentiam,
sed δ: dissimilem prorsus in Religionis re Pauli Lanchi
mentem a perfido transfuga Hieronymo Zanchor
Pervenerat iam ad annum vitae quadragesimum octavum, cum, ut erat pius, memor suscepti olim 'oti, Dei parae vir ginis templum in Laureto positum visere institui : cum id votum liberaliter solvisset, non longo illinc itinere Romam venit, at hue ibi aliquot diebus moratus , Petrum Ilium, quem secum adduxerat, apud Augustinum Trivicium Romanae Ecclesiae Cardinalem reliquit : ipse per Hemimam in patriam reversus anni tempestate frigida, nivali, roso die, Apenini transitu, dum propter ascendendi , occlescendendi periculum, relicto equo, pedibus iter tacere com Pellitur , labore insueto . & lassitudine consectus nae incidit; illam quidem adeo tenuem . ut Bononientes mcOS , quorum fidei se commiserat, falleret , affirmaren q', nihil esse in morbo perieuli. Verum is, ubi caeca Illa aegri u-dine se paulatim tabescere, remedia, quae adhiberentur, nam Iprodesse, intelligit, convocatos ad se medicos Orat, ut 0e summa valetudinis intrepide respondeant . Ostenuit magista interesse, primo quoque tempore intelligere, qui
judicent; si quid spei sit, nullis impendiis parcanti ii: Gςip
rent, velle se alacriter in Domino quiescere. Cum illi nimio secius sperare hominem iuberent , ipse vel condecturis qui busdam, vel qnod magis credo θ interna aliqua in i pira Limne admonitus, vitae finem instare intelligeret , sacerdotem acciri iubet, occultorum ex homologesim quanta neri potest diligentia conficit; cum sacrificio interfuisset, non une maximis piae mentis indiciis Christianae. religionis Viar Uae
instruxit. Tum vero laetiori iam vultu visentes cce Dit SQ mlT tere, & salutantium dexteras arctius stringere: L. iuc. o nuautem eum nobilissimi aliquot scholastici, & ex mag: a inaciVitate optimus quisque , ac doctissimus, quibus ille non tantum notus, sed & charissimus erat. Ubi multos con' Ρ Σ Iub
