장음표시 사용
131쪽
nici, atque astare iam tristes videt, leni, ac docto sermon hortatur : uti ne sui gratia ullo maerore se macerent, bono, atque hilari animo sint, sibi nihil mali contigisse , instare suum unicuique diem, nec quandiu, sed quomodo unusquisque vixerit, reserre: quam mortem homines appellant, non tam mortem esse, quam transitum ad aliud vitae genus . neque tam sermidabilem, quam expectandam et tum e lacrarum litterarum testimoniis addi , parata eme his, qui bene vixerint, praemia: sperare, sibi quoque beneficio Iesu Christi, quem semper religiose coluisset, ad vitam, atque ad gloriam patere aditum: quod ad res domesticas attineret, non defuturos liberis, qui eas administrarent . Dimisso eo coetu, non ita multo post, vocat ad se Caesarium Lanchum religiosum virum, & e suis, qui ibi erant, notissimum, &charissimum quemque, qui testamento interessent. Filios haeredes instituit: haereditatis administrationem viris quibusdam optimis, matrique , & uxori committit. Liberos agnatis, atque amicis omnibus commendat. Tum ad Iulianum patrum Iem meum conversus: Scribe, inquit, ad Iovi tam nostrum, re Pauli morientis nomine Pamphilum, ac Iulium illi commenda, ut qua fide, ac diligentia Marsilium , ac Perrum olim instituit, eadem hos quoque educet. Mox Petrum Brixianum; Iuris Pontificii studiosum, aristo sibi assinitatis vinculo vinctum, ad quem diverterat, arctissime complexus: Ego, inquit, puer a patre destitutus, a parentibus tuis, Petre charissime, pene educatus sum,& quidquid eram. corum consilio, pera, atque opibus debuisse me, ingenue profiteor. Et nunc ita res tulit , ut cujus vitae initia apud parentes tuos
egi, ejus apud te finem mihi videam imminere , simulque de tua, & fratrum tuorum benevolentia securus mihi polliceor, fore, ut quod ego a maioribus vestris accepi, id vos Iiberis meis exhibere non gravemini. Cui cum ille omnia li- heraliter esset pollicitus, tum quasi rebus omnibus jam coma positis securus, atque hilaris: Ungite me, inquit, sacro oleo, ut vegetior proficiscar, quo me revocat, qui huc me miserat; mox sacerdoti de ritu religionis ungenti, quidquid a ministro responderi solet, respondebat. Ipse cum iam unmis esset, voce tum demum desecta, manus, oculolque in coelum
132쪽
eendens, aliquandiu in precantium gestu, & magnum aliquid petentium perstitit, ut illum, quamquam vocis ministerio destitutum, animo tamen adhuc cum Deo loqui omisnes intelligerent. Tandem vero quasi impetrasset, quod petebat, manibus in pectus remissas, supremui a spiritum ad. eo leniter emisit, ut obdormisse omnibus videretur . Hic illi vitae exitus fuit, ut qui claro loco natus honeste vixerat, honestissimo fine vitam clauderet; & qui honestarum disciplinariura toto aevo studiosissimus fuerat, in ea urbe, quae praecipua studiorum mater existimatur, inter studiosorum hin
minum complexus ad vitae metas perveniret.
Quatuor illos Pauli Zanchi filios superius jam laadaverat Rapicius, & Petrum in primis ob Poemata , quae composuerat, Venetae, & Romana: Urbis judicio comprobata . Petrus hic Canonicorum Regularium s. Augustini Sodalitio adscriptus, Basilii nomen accepit, quod praeferunt Poematum eius libri octo Basileae per
Joannem Oporinum impressi an. I s sy. In eorum fronte legitur ad ipsum Basilium Petri Bembi Epistola, qua carminum praestantiam primum extollit, deinde subdit: Sed etiam grati sor, quod ad Poetices studia qu equidem , postea quam Poemata tua Fub Petreii nomine edia disti, nunquam attigisti atque ad Musas delicatiores illas tuas , tanquam postliminio rediens, Leto ab illis τι stus ceptus fueris, iubilque tibi, tam diu Oretas abs te fuisse , Juccensuerint. Exstat item inter Latinas Benabi Epistolas, una ad Joannem Chrysostomum, scilicet Pamphilum, Basilii fratrem , &Sodalem , in qua mentio est de quodam joco in Rhamnusium, quem habuisse omnes partes urbanissimi , festivissimique salis, viguisseque
non intermissum complures dies, Bembus testatur . 'Orationem aliam Rapicii nostri de Andreae Griti
133쪽
Venetorum Principis laudibus , & egregiis in patriam ,. ac Christianam Rem p. meritis evulgarunt Ueneti typian. I 13 3. Andreae Francisco, magno Rei p. Venetae Cancellario, ab Auctore dicatam. In ea Principis ipsius laudes cum Brixianae urbis commendatione his verbis conia junguntur: Iam vero cui non illa animi excelsi magnitudo semper erit admirabili sy quod cum Patres decrevissent, Brixiam dede.
re se cupientem, in fidem esse recipiendam , atque eo cum paucis equitibus proficisci Andream statim Iuberent, ille, etsi periculi magnitudinem videbat , quod & urbs ipsa valido praesidio tenebatur, & firmissimus nostium exercitus in propinquo erat, ea tamen, quae Patribus honesta , atque utilia visa sunt, non sne evidenti suo periculo obeunda suscepit,& rem quidem adeo strenue gessit, urbe, mira virtute, inis genio, ac celeritate, statim recepta , ut hoc illius prudentiae, ac sortitudini adscribendum , dubitare. nemo debeat; quae vero mox secuta sunt, divino potius consilio tribuenda videantur ; id , credo, agentibus diis, ut amicissimae civita. tis fidem iam inde a proavorum nostrorum temporibus cognitam , & tolerata pro Veneta Re p. miserabili fame , re longa obsidione testatam, nostra quoque aetate horribilis illa captivitas, & estulas late sanguis ita sanciret , ut omni ventura posteritas intelligeret, Bri Sianos pro Veneto Imperio non solum famis , atque obsidionis mala sustinere, verum etiam, ubi usus veniat, sortiter mori posse.
De Andrea in captivitatem abducto , & de rein te
grato post illam ab Andrea Rei p. imperio , haec illico subjungit Rapicius:
Ac ne illa quidem in re coelestis providentia vel parum salubris fuit, vel occulta; quod ille in intimas Gallias ad
Ludovicum Regem ductus est, ut esset, qui tam a tr X, tam que formidolosum bellum aliquando componeret, & irati Regis animos ad pacem flecteret. Tantum enim potuit apud magnanimum illum, & bellicosum virum ea opinio, quam
134쪽
ex rerum gestarum magnitudine de Andrea conceperat, ut .quam in hoste virtutem timuerat , eam ne in captivo quidem mirari desisteret , ac propositis honoribus, & praemiis in partes suas trahere hominem laboraret. Quod cum non imis petrasset , ac iam perpetuae servitutis, & durillimi carceris aerumnas captivo minaretur, ne sic quidem tantus ille Rex, ct victor & dominus, quod voluerat , .est consecutus, cum vir fortissimus subinde res ponderet, libertatem quidem, atque usum lucis adimi sibi posse, Patriae caritatem extorque. ri non posse, ac contra ipsum Regem admoneret, ut hominem se esse meminisset, neque inter illos successus oblivisce. retur, quod esset anceps eventus, & fortuna bullorum . Penetravit animum generosum, ac plane regium , fortis, & bo. ni viri tempestiva oratio , atque enicax illa eloquentia, &generosa fortitudo, adeo & Regi grata, & Reip opportu.na contigit, ut is, ubi captivitatis mala paulo ante pertule .rat, ibi jam Patrum decreto legati honore, non sine magna Regis voluptate, fungeretur , A honestissimae illius societatis ineundae interpres esset, quae una tandem hostiles injurias repressit, & imminentium malorum tempestates Procul
Demum comparatio , quam Rapicsus instituit Andreae Griti cum fortissimis Romae, de Graeciae Ducibus, miram Rhetoris nostri eloquentiam demonstrat:
Quid cum sua illum Patria iam tandem recepto im. perio laeta excepit φ quae admiratio 3 quae voces omnium fuere λ quibus ille adeo non est elatus, ut ultro etiam Offenderetur, ac laudem illam , & gloriam totam ad Senarum redire desideraret, & quasi bonus athleta, peractis fortiter omnibus certaminibus, non tam se, quam patriam corona, & palma insignem esse vellet. Quamobrem laudet iam, ut Iibet, cives suos facunda Attica ; aactet Sparte bellicosa; tol lat in caelum Roma Martia, dum hic unus optimo cuique eorum conferri mereatur . Quamvis enim illis imperii magnitudo tum plurium , tum maiorum rerum gerendarum occasionem praestiterit, ubi tamen omnia diligenter excusseris, facile videas, alios, dum incautius pugnant, vel sese non
135쪽
tam sortes, quam audaces indicasse, vel in ipso aetatis fi re sublatos, nihil praeter luctum, ac lacrymas suis reliquisse; alios rebus praeclare gestis tantum sibi apud suos invidiae, atque odii peperisse, ut quarum civitatum aut fundamenta
jecerant, aut mores composuerant, aut felicitatem auxerant, in his incolumes esse non possent. Testis Scyros exule Theseo minor insula ; testis Caprae palus Romuli sanguine infecta ; testis Atticus, atque Argivus carcer, hic Philopoeismenis, ille Miltiadis morte infamis; testis denique Linterinum, & Ardea, haec Camilli exilio, illud Aphraeani sepulchro nobile. Multi porro armis clari, in toga vi luerer multi rursus domesticis laudibus insignes , bello inutiles se pratastitere. Hujus autem virtus in tanta magnitudine, & diveris sitate bellorum ita semper estialsit, ut non minorem ex ad. versis, quam ex secundis rebus gloriam retulerit: tanta semis per foris, tanta domi auctoritas, ut omnes &praesentem coisterent, & absentem desiderarent. Proinde si cui sorte libeat hunc Fabio illi Maximo conferre, multis rebus parem, multis superiorem facile intelliget. Ille Annibalem mora fregit , hic Maximilianum d ille temerarios Minutii ausus, quoad licuit, repressit, hic fidos quidem, sed Rei p. noxios Liviani impetus, retardavit: ille periclitanti equitum Magistro opem tulit, hic clades aliena temeritate acceptas , sua prudentia , & virtute , lenivite ille Statilium ad hostes
transfugere tentantem retinuit , hic Gallorum duces a fuga retraxit, hic Ludovicum eorundem Regem ad Rei p. societatem revocavit. Gloriosum sibi Fabius existimavit, quod Tarentum Salinatoris culpa amissum, recepisset ; at quanto major hujus gloria ζ qui Veronam, qui Brixiam tum ma . jores Tarento , tum munitiores recipiendo servavit ; qui Patavium non modo recepit, sed receptum toties ab hostili impetu, insidiisque defendit. III. Funebri orationi, cujuscemodi a Rapicio habitam vidimus, ad artis norinam componendae, haud parum studii Brixianos Rhetores contulisse, discimus ex binis
libellis, quibus quam plures hujusce generis Sermones
136쪽
eosque partim ex sua, partim ex aliorum doctorum Vi rorum ossicina depromptos, in unum collegerunt Gregorius, & Benedictus Britannicus, Brixiani, ambo ordinis Praedicatorum, ambo fratresJoannis a nobis frequenter etiam in prima parte hujus operis memorati. Eos vero cum laude memorat Jacobus Echard inter Scriptores Ordin. Praedic. Tom. r. pag. 893. & 894. at nec unum ab alio, nec collectionem a collectione valuit
distinguere , quum libellos illos ad manus minime haberet. Judicium, quod de Benedicto profert, nimirum eum in Scripturae, & Sanctorum Patrum , sed& Philosophorum, & Poetarum lectione versatum esse, acceptum fert celebri Antonio Ma ulte Magistri ordinis socio, qui data Romae ad Jacobum Echard Epistola testatus fuerat, se vidiste Benedicti Britannici librum typis editum , sed absque loco, anno, & nomine Tvpographi. Utrumque volumen in manibus mihi est, unde certiores ipse notitias suppeditem. Benedicti illud ad calcem has profert notas, Impressum Brixiae ad
honorem, oe gratiam Altissimi Domini notri Jsu Cbristi
per Ludomicum, Vincentium, Benedictum, or Antonium fratres Britannicos die 24. Decemb. IIo 7. & in fronte Epistolas binas , quas affero:
F. Benedictus Britannicus B. F. Damiano Britannico B. nepoti S. P. DIu, multumque mecum consideranti, Nepos suavissime, quum peragrata iam quadriennio magna ex parte Italia, dum cui par est Antistitibus nostris obtemperans sum, in patriam remigrarem, quidnam potissimum deserrem,quod animum tuum oblectare posset, te enim neque aurum, neque argentum a me expectare, probe sciebam, quippo qui P. II. omni
137쪽
omnibus, quae sortunae dicuntur , bonis penitus abiectis , cul. tui tantum divino vacares; illud sane libuit ad te deserendum , quo gratius nihil tibi , aut jucundius fore existimabam. Ego, dum hoc temporis spatio a vobis absum supra tres,&quinquaginta sunebres diversis in locis habui orationes ad amicorum necessariorum aegra pectora. Quas plane oratiunculas, & praecipue, quae aliqua eX parte dignae visae sunt, ad te detulimus, tibique dicavimus, ut eas, quum otium tibi fuerit inspicias, inspiciendoque observes, an in iis aliquid insit , quod tibi imitandum fuerit. Hoc unum scies , si hac in re ingenium desiderandum fuit, studium, industriamque non defuisse. Confido, te ex his laboribus nostris, quod te plurimum delectet, habiturum. Illud a re peto, ut Cum eas per-xurreris, me certiorem facias, quid de his sentias; tuum enim omnibus in rebus plurimi facio iudicium. Es enim ex eo patre natus Ioanne Britannico , ut de te bene semper exi sit mandum sit, cum bona ex arbore boni foetus haberi soleant. Duo autem restant, quae mihi a te, aliisque laborum nostro. rum lectoribus, quibus haec placuerint, petenda sunt, alterum, ut, si quando haec nostra imitari Volueritis, actione vestra ornetis, semper id reminiscentes Demosthenis , praecipuum oratoris munus esse pronunciationem, sine qua omnis jacet, veluti elumbis, praeclarissima quaeque oratio . Alterum, ut me ab obtrectatorum maledicentia, morsibusque pientissime tueamini, qui tenebricosum , hebes , & aridum prorsiis a natura nacti ingenium, optimum quemquo Iancinant; Iicet hos Zoilos Democriti more excelso semper animo flocci fece rim . Apposte enim, & scite aiebat, eodem loco sibi esses imperitorum voces , quo ventre redditos crepitus. Quid, inquit, mea refert, sursum isti, an deorsum sonent ρ Has ita. que veluti testes amoris mei erga te lammi, post gravia tua studia, postque tuas musices armonias, qua in re tanquam alter Arion. & Orpheus factus es, velim evolvas; confidens, te tui pertoe m laboris nequicquam fore. Vale, hoc tempore Iuvenum decus.
138쪽
F. Benedictus Britannicus Brixiensis F. Nicolao Belammo Mncinens. S. FRequenti, ac sere quotidiano rogatu ab me flagitasti,
lepide,& amantissime Nicolae, ederem in vulgum fu
nericios Sermones, quos cum una aliaS agerem us, acceperam.
En jam vel cum scenore tibi nunc exhibeo ; summa namque in singularis mea in te pietas pati non potuit, quomi. nus hae in re morem tibi gererem; quippe qui esses oc mutuo amore , & assiduo de me praeconio , di ingenuo quodam naturae, morumque simulacro, inter reliquos amantissi. mus. Et quo cumulatius candidum tuum mulcere animum polles, arieci eas Ciceron.s moratiores sententias , quas cognovi quotidiano in sermone esse cuique & ornamento, Musui. Id modo unum animadvertas, velim, me in sermonum structura, lingua prope vulgari ex industria usum; nam patrium potius attendi eloquium, quam latinum. Quod ea sane egi ratione, ut a quovis, vel primis vix litterarum rudimentis imbuto, facile, ac commode haberi possent. Nol ras igitur has nugas, quum otiabere, quandoque invise diligentius, memori tuo semper gerens sub pectore Benedimim Britan. nicum tibi, tuisque esse ubique gentium deditissimum. vale.
In hae Benedicti collectione Sermones quinquaginta tres continentur, post quos sequitur Epistola ipsius Benedicti ad Timotheum Acerbum Veronensem, ubi d let obitum fratris sui Thomae Oratoris ea tempestate
clarissimi,& hujus Thom:e subsequitur illico Oratio in funere Comitis Pandulphi Seratici, de alia in funere
Matthaei Tuscani Bononiae Praetoris. Longe copiosior, ac luculentior Gregorii Britannici libellus; nam & excellentissimorum Virorum, ut titulus prie fert, Sermones funebres ornatissimos complectitur, & nuptiales etiam quam plures. Impressus est Venetiis per Petrum Bergomensem an. Iso1. de Paulo 1 Zane
139쪽
Zane Brixiae Episcopo nuncupatus , quem in primis laudat ex maxima librorum cujuscumque doctrinae su
pellectile , qua nihil pretiosius possideret. En Gregorii Epistora i
od Reuerendissimum in Grim Patrem , ct D. D. Paulum Zane humanarum ovium Pastorem, divino afflatu Episcopum
Brisianum benemeritum , Frater Gregorius Britannicussa ri ordinis Praedicatorum professor S. P. D. ET si nulla unquam , Reverendissime Antistes , nec consuetudo, nec familiaritas mihi tecum intercessit, tum quia dispar dignitatis conditio ab tuo omnium desideratissimo me consortio semovit, tum quia quo tempore tu te ad studiorum matrem Patavium diiciplinarum gratia contulisti, ipsi mihi agrum Picenum, aliaque pleraque loca longinqua colere contigit; incredibili tamen te semper prosequutus sum amore . Nec immerito quidem . Tam multa enim de prudentia, humanitate , & virtute tua ubique praedicabantur, ut ad te amandum mirabiliter sim accensus, puta.
verimque nihil mihi gloriosius , honorificenti vive comparatum iri possie , quam benevolentiam , & amicitiam tuam promereri Nam, quod omnino singulari, & praecipua Iaude dignum est, in ea te omnis doctrinae arce positum esse intellexi , ut quum te omnes, ob tuam amplis smam probita
tem, mirum in modum venerentur, hac una te non GIum
ci Vibus tuis , sed externis praecipue sis admirationi, hincque mirificus quidam undique amoris, & Observantiae concilia. tus sit tibi cumulus. Nec injuria quidem . Quis enam eum patrem non amet, ac colat, in quo ea adsint, quae Platoaa. piens, & summus philosophus optimo Praesidi vindicanda censuit λ Ea enim es integritate ,& Iustitia , eaque prudenxia, dc animi moderatione stipatus , ut universa civitas tua Brixiana, seipsam quotidie ductu tuo felicem appellet, mirabilique benevolentia observet, ac colat. Nihil enim, Re- Vorendisti me Antistes, agis, quod non tecum ante diu , multumque sis meditatus . Quicquid enim consideras , quicquia
diς ii, quicquid agis, miram semper praesesert veritatem ,
140쪽
sapientiam. Nihil namque a te fictum, nihil simulatum, nihil denique ineptum proficiscitur . Illuc denique omnes
animi tui cogitationes tendere conspicuum est, ut oves tuae, quarum curam geris, recto calle ducantur, eamque vivendi rationem teneant, quae non minus probabilis sit, quam sa-Iubris . Eas enim ad pabula virtutis, ut optimum decet pastorem , non minus studiose, quam amanter, & ducis, Merigis . Qua quidem una re ni nil in summo Praesule potest esse excellentius. Innocentiam autem,& abstinentiam quantopere in te ipso tuearis, qui ignoret , est nemo. Quae omnia quum in te esse, universi & sciant, & praedicent, factum est, ut incredibili quadam benevolentia, atque insigni amore ego quoque te prosequar, eoque magis, quia praeter caetera Ornamenta ea es doctrina, atque eloquentia, quae mirabiles de se postit amores concitare . Habes ea omnia, qua
Pontifici optimo, & sapientissimo conveniant. Quum igituTOmnium virtutum cumulo sis circumseptus , nihil sane restat quare non omnibus sis admirationi. Illud certe affirmare postum, quod ad laudem tuam pertineat, tantam tibi cujuscunque doctrinae librorum esse supellectilem comparatam, in qua omnis tua aetas conquiescat, ut isto tuo Pontificatu, nihil pretiosus possideas. Sed quum ad eam ornandam quotidie studium tuum conseras, putavi, pro mea in te singulari observantia, quodcunque ingeniolo nostro superioribus temporibus esset elucubratum, id omne est e conserendum. Itaque quum forte nonnulla Epithalamia, quae mihi, quum inter saeculares agerem , ab Ioannis Britannici disciplina exciderant, aliasque Orationes in defunctos haberem, quas in Religione conscripseram, multique a me flagitarent, ut in lucem omnia ederem , putavi tam honestat petitioni nullo modo refragandum . Fieri enim posse existimabam, ut iis, qui in his studiis minus sunt exercitati, aliqua e X parte possent prodesse. Caeterum quum animadverterem, fieri non posse, quin virtus semper invidiae sit obnoxia, nec obtrectatorum facile morsus vitari licere, putavi aliquem mihi, tanquam Patronum, & defensorem parandum, cujus praesidio, re auctoritate omnia mihi in tuto posita essent . Tu igitur,
Reverendisti me Antistes, solus inter amplissimos hujusce Cia
