장음표시 사용
151쪽
samiliae , qua Britannicus noster est natus , si nobilitatem, quae jam prope in vetustatem radices agit, si gentis titulos,& armis, & litteris claros recensere voluero , non servabo animi mei institutum, & fortassis tracta in longum oratio,& importuna vobis erit, & molesta . Taceo igitur viros ex familia insignes, Ioannem, Angelum, Iacobumque supra ducentos sexaginta annos a Federico Imperatore Comates creatos ; recensebo solum superiorem Britannicum, posterosquehrevi ordine, virum corporis viribus, ingenio, consilio, belligerendi peritia clarissimum . Hic namque cuti literarum monumentis proditum est P post multas, ct quidem prudenter, strenue, gloriose administratas pugnas pro rebus vestris , Viri Brixiani, pro vobis civibus suis, pro hujus Rei p. nostrat salute, & incolumitate annos octo & viginti natus, mortem
oppetiit eo bello, quod ferme postremum haec civitas gessit. o Iuvenem dignum profecto illo clamore , & laudibus De mosthenis, quibus in Arthemisio, in Marathone, & in Saalamine defunctos pro patria commendaviti Hic Britannicus ab illo inclyto viro N. est genitus, qui pro suis bene meritis, atque egregia ab illustrissimo Domino N aurata militia donatus fuit; cuius caeteras laudes o initio, quia me urget tempus, & dicendi locus, ut descendam ad Antonium dignissimum Virum, tot clarissimorum adolescentium parentem, quos inter vos pullatos sedere intueor , quos & honorandi, dc consolandi causa in tam frequenti Senatu convenistis, de quo idcirco prius habenda est mentio, quia prius eX humanis rebus, quam genitor per immaturam mortem sublatus est. Sane Ioannes Britannicus, facillimisque, atque summe ingenuis moribus natus &c.
Alterius Britannici, Antonii scilicet Doctoris, ac Pl)i
losophi praestantissimi, laudes prosequitur subsequens
Sermo quartus a Fr. Gregorio Britannico compolitus . Praefatur Gregorius , munus illud Antonii ornandi vindicare sibi debuisse doctillimum Joannem Britannicum, utpote magna dicendi copia, & exercitationis vi praeditum, nisii charis sunt velut patris , ac suavissimi QOoste
152쪽
ini praeceptoris morte lacrymae id illum facere vetuis sent. Quae spectant ad Antonii profectionem ad Concilium Constantiense, praestitamque in eo Ioanni Pontifici operam , nec non ad Legationem ad Principes, a quibus pro obsesso Byzantio magnam pecuniae summam collegit, ac demum ad eximiam ejusdem doctrianam , ab Oratore nostro ita describuntur:
Quum Summus Pontifex Constantiam ire constituisset, nonnullosque summae auctoritatis Viros, & sapientiae, atque erga hanc nostram Religionem insigni quadam pietate ame-ctos sibi delegi mei, Antonium primo habere constituit, qui
in hanc laudatissimam rem, necessariumque negotium, ita omnem curam, studium, diligentiamque contulit, ut neque vim ullam, neque insidias, neque metus perspicere, nec senectutis suae incommoda, aut labores existimare videretur. Quocirca hujus tamdiu agitatae , divisae , lacerataeque Religionis nostrae divino prope affectu permotus, Pontificibus Mais ximis , qui ipsius gravitatem, prudentiam, ac vitam tanquam coeleste oraculum venerabantur, Concilii sententias, uantum in se fuit, suscipiendas fore, suadere conatus est . t, ut caeterorum bonorum judiciis adhaereret , omnem itineris longitudinem, frigora, hyemes, viarum asperitates, atque mortem, si opus esset, perferre instituit. Quae cum, ut
cogitarat, persecta suissent , inveteratos Graecorum errores
ad Romanam Religionem sua opera, ac diligentia deduxit. Quo quidem officio omni laude, atque honore dignis limo quid maius fieri, aut divinius excogitari poterat ' Quam coronam , quas statuas huic viro , cui nullus honos , nisi debitus, nulla gratia , nisi dignissima reddi poterat, homines, si in vita diutius fuisset, statui sient λ Ipsae medius fidius non solum urbes, sed ipsi prope dicam agri, colles, etsi non pares, maximos certe honores Antonio decrevissent. Sed cum Praeter suam opinionem , atque omnium bonorum iudicium Communem omnium Iibertatem defectam videret.& ad unius Oluntatem redacta omnia, tandemque Pontificem suum ad
fugam redactum, assiduis febribus obsessus est, paucosque post: P. H. S dies
153쪽
dies dolore magis urgente , tandem excessit e vita , immo si diligenter attendere , ac Vere Iudicare . Volueramus , ad eam accessit vitam ad quam ma ores nostri suos illustres Vi ros ascendiise arbitrabantur &c. ouanta fide, quanta Integritate rationis pecuniam ex Eu. rona exactam, quam totam pene lustravit, quum ex By Lantii obsidione legatus ad ipsius Principes missus esset, Im oeratori suo des gnaviti Qui Principes cum belli necessitate addueti, tum maxime dignitate, sapientia, & auctoritate nominis moti, magnam auri partem contulerunt . Qua in legatione Antonii Britannici sapientiam, atque fidem admi rati, maximis saepe praemiis seum ipsum apud se habere, eo nati sunt, ut suis in rebus gerendis , consiliisque capiundistanti Viri prudentia , dulcissimaque hominis familiaritate
uterentur &c. O sors hominum ignara, instabilisque sortuna. quam re, pente ea congratulatio, cupiditas, ac voluptas, quas tui Iucundi reditus expectatio paulo ante tuis omnibus alterebat, ad lacrymas conciderunt i quae nos invitant ad luetus , nostrosque maerores duplicant; & in primis charissimi nefeuarii tui Viri ornatissimi, atque illa tua nybilissima familia ul-gnissimi Ioannis Britannici lacrymae movent, quae certe me plurimum ad dicendum impediunt . Cui quid infelicius accidere, aut acerbius inferri poterat, minimo scio. Hic , qui generis tui dignitatem, triciae familiae tuae ornamenta i*ςςy- F 'ra; tolina
quas abs te olim didicςr-xti ης humanitas , scientia in-tamus nunc de Ioanne d=ς sib Ioeo; vindicare pO- credibilis , virtus , ac se Pi ' ' superius dicen-xerunt; & ad id I audium, & industriam commςmφ' dum erat, cum Anx0m nihil de eo ma us, ut set, ad puerilia litterarum elementa reVerti, unde com ἡ Diuitigod by Gomla
154쪽
atque otium aspernari, somnum, ac voluptates omnes rejice
re , totumque id temporis, quod ad res suas familiares obeundas, & ad ipsam corporis requiem dari oportebat, Omne in hanc nostram scientiam perdiscendam contulit, in qua paulo post tantum profecit, ut doctissimis, litteratisque Viris nostris eum aequare Latini minime dubitaverint . Quod haud nostrarum solum illustrandarum causa, quas clarissimis Philosophis, eloquentissimis oratoribus, summisque bona. rum Artium Doctoribus resertas audierat; verum ad suam& propagandam , & conservandam scientiam fecisse videtur. Nam Graecos oculis vestrum adhue ita patere video, ut nunc vere credere incipiatis, Graecos homines omnium quondam scientiarum , omnium inventores, praeceptores ,
magistros fuisse, quum Antonii vestri vitam perspicitis, qui omnibus in rebus ita irreprehensus vixit, ut bene, beatequin vivendi cunctis se speculum exhibuerit &e.
Ille ipse Ioannes Britannicus, quem vetuerunt lacry-- , ne funebrem orationem in Antonium Britannicum haberet, eo pietatis ossicio functii s fuisse comperitur in obitu Nicolai Duodo , magni Brixiae Praefecti , Orationem habens , quae jam jam memoratam,
in nostro libello subsequitur. Exordium hujusmodi est:
Cupienti mihi, magnifice Praetor, vosque amplissimi Pa.
tres Brixiani, acerbissimum, Iuctuosissimumque maerorem, quem ex obitu Nicolai Duodo, hujusce nostrae urbis Praesecti optimi eoncepistis, aliqua ex parte levare, duo quidem occurrunt, quae nobis sane non molesta esse non possunt: alterum , quod ea me non esse eruditione intelligo , qui eam possim vobis afferre consolationem, qua unumquemque Vestrum maxime egere cognosco; alterum, quod videam, mihi tam parvum temporis spatium ad cogitandum esse datum, ut & expectationi vestrae, & voluntati meae haudquaquam satisfacere possim . Tam multa enim praeclara erant , tamque magnifica, egregia laude eX tollenda, quae de hominis vita pariter, & moribus dicenda erant ut incredibili dolore, non affici non queam, eo me dicendi eampo eoarctari, uv ei fusis S et habe.
155쪽
,α-is, ut vos sortalle & cupiebatis, & ego volebam, v stari' non liceat. Accedit praeterea hoc , quod tanta animi Derturbatione consternor, ut ego non minus in tanto luimiton andus sim , quam Vos, quos consolaturus accedo. Ita-oue magnifice Praetor, Vosque ornatissimi Patres Brixiam, faciam, ut potero, Operamque dabo, ut quibus in hac mea animi molestia, remediis utor , his etiam vos, si aptio. ribus non licuerit, uti mecum una possitis . In tanti, taliscue Viri obitu ingentem esse nostram iacturam non negabo. Is enim nobis morte sublatus est, quo & majorum gloria,&sua ipsius virtute alium neminem , neque excellentiorem, neque innocentiorem nostra fortasse novit aetas. Si itaque ea, quae ad familiae suae splendorem pertineant,intueri voluerImuλ. re perspicere, ea esse ortum familia intelligemus, cinus,atuue ipsius plurima beneficia in Rem p. Venetam tum conter vandam, tum etiam augendam exstitere . Ex tribus enim
fratribus, Thoma , Arsenio, Leone, quos & praeclaros Vl s, veluti tria Reipublicae sustentacula peperit domus Uuoda, patrem habuit Arsenium Virum illum, quem aetas sua omni honore honestatum vidit; Senatorii enim ordinis cum eset, totius Senatus consensu Constantinopolis Rector, ocina gistratus, Baiulus quem vocant, creatus est; quem quidem Magistratum ea animi integritate rexisse fertur, di moderatus, ut in Patriam reversus, Venetiarum illico Consiliariusit delignatus . Qua in dignitate quam scite, quamque'in
ratarum tin duo Fratres Thoma , se sunt', seeuti . Thomam enim scimus classis mammain
Imperatorem suisse, ex qua re tantum laudis & gloriae reoortavit . ut & terrestris exercitus Gubernator, denatus Q
cmeto, constitutus , cuius vigiliis , consilio , & anmii prudentia hostes saepe fusi, fugatique sunt. Leonem Patruum Diqitigod by Go la
156쪽
alterum, etsi ego taceam, cuncta nostra civitas novit Praeiatorem suum. Quem Magistratum quanta victoria, & ani. mi innocentia a)ministraverit, cum unusquisque vestrum liuelligat , non est necessarium corismorare.
Sequitur oratio in funere Caroli Zeni, quae auctoris
nomen non praefert, at eum certo constat , esse Le
nardum Justinianum ; nam ea ipsa hujuscemodi nomine insignita legitur in fronte voluminis, Orationes,& Epistolas tam Bernardi , quam Leonardi Justiniani complectentis, iisdemque typis editi, quibus Veneta Historia ipsius Bernardi, scilicet Venetiis an . I 492. per Bernardinum Benalium evulgata , ac proinde Cum eo ipso Historiae volumine plerumque in unum compacti Eam ipsam ex manu scripto Codice Patavino desumptam Mediolanenses Socii Palatini publicarunt in T. XIX. Script. Rer. Italic. una cum Caroli Zeni Vita ab Iac bo Episcopo Patavino ejus nepote conscripta . Hanc Georgium Alexandrinum laudasse in Praefatione Plauμtinae suae Editionis ipsi Iacobo Zeno nuncupatae, jam vidimus de ea Plauti Editione agentes in ptimae hujus Speciminis partis exordio. Funebrem atatem illam Orationem in laudato voluminoe reperiti tam Socii Palatini, quam docti illi Viri, quibus illius exemplum. ac ceptum referunt iidem Socii, oportet ignorata . Certe
in Praefatione ad illam Caroli Zeni Vitam si minime dissimulandum visurre fuit, Orationem illam funebrem jam editam fuisse a Clarissimis Benedictinis Martene,& Durand Tom. 3. Collech. Veter. Script. pag. 743. nec dissimulandum videbatur, quoties volumen illud Praefationis auctori compertum fuisset, eam ipsam exstare in eo pariter i satis quidem raro, at maxime. diguo dinetorum
157쪽
ctorum Virorum notitia, nam insignes prorsus sunt Justiniani utriusque, patris scilicet,& filii, quae in eo continentur, Orationes, & Epistolae . Collector noster funebrem illam Orationem magni faciens, ut aequum erat, eam in suo libello repraesentavit, cum aliquibus tamen laciniis , quas curiosis in eo libello legendas relinquimus , contenti hic adnotare in una ex illis de
praeclara Caroli Zeni doctrina haec legi: uualis in rerum divinarum cognitione fueris, quam Metiapb rem Graeci appellant, Vir gravissimus, sacrarumque literarum princeps maximus, yoannes Fabrianus testis es, qui cum Carolo quatuor , oe viginti quaenimies Iolvendas posuisset, nullo per id temporis sudio praecedente, nullis tunc perlectis Codicibus, dimina quasi sententia, ac gravitate dipusisit, nec absque maxima peritissimorum hominum uiantium
admiratione , ae laude . Eloquentiam mero ejus admirari
magis, quam laudare cogor, Viri doctissimi, cujus dicem di , ac seribendi vim, ex bis, quae apud nos scripta exstant, percipimus, oe in ea maxime utri que Romae laudatione, quam literis Graecis editum Imperatori misit.
Haec, inquam, de Zeni doctrina in Britannici libello, quae in aliis ejus orationis exemplaribus desiderantur
At tam in eo libello, quam in illis exemplaribus, in postrema orationis. parte mentio fit Antonii Masiani, divunarum artium eruditissimi, & Guarini Graecae, ac Latinae linguae peritissimi, quos studiose, & humane complexus fuisse dicitur Carolus Zenus. In Caroli vero Vita non horum aliquis, sed Gabriel Spoletanus, Emmanuel Chrysolora , Petrus Vergerius, Petrusque Thomasius memorantur,quorum alloquiis,& familiari consortio CD
158쪽
tolus sit usus, postquam jam senex, totum literis se dedit. Unum addimus in Vitis a Matino Sanuto Italice scriptis Ducum Venetorum,& e manu scripto Codice Estensi primum editis Scripti Rer. Italic. Tom. XXII. funebrem illam Orationem Bernardo Iustiniano filio, non Leo- nardo patri , falso tribui ejus Tomi pag. 92r. In obitu quidem Francisci Foscari Ducis Orationem habuit Bernardus filius, quae & ipsa exstat in laudato illo volumine, exstantque ibidem ipsius Bernardi Epistol e nonia nullae ad Iacobum Zenum, quarum una fidem facit inter Carolum Zenum , dc Leonardum Justinianum vel rem intercessisse necessitudinem,quam in juniores utriusque familiat hereditario jure transfusam, castissime ab ipsis servari, & posteris etiam immortali jure commendari oportere, scribit Bernardus. Hactenus de funebribus Orationibus in eo libello contentis ; quin nec adeo diu immorati iisdem placuisset, nisi & Britannicos nostros valde ob eam Collectionem laudassent Massoulle, & Echard , & nisi Brixiana ea Collectio , eruditis parum, aut nihil comperta , historicas quasdam notitias haud contemnendas, ut allegata excerpta monstrarunt, suppeditaret. De nupti libus , quae ibidem subsequuntur, id tantum moneo, primam ex ipsis Joannem Britannicum , alteram vero Christophorum Barziziam, auctores praeferre , reliquas ab ipso Britannico, ut credere par est, compositas fuisse. Rhetoricum in componenda Oiatione nuptiali a
tificium exposuit Pausaniam tamen pro Halicarnaseo laudans Becichemus Cent. Epist. Quaest. cap. 9 1. ad Marinum Georgium , cui se maxime obstrictum fa
159쪽
tetur , quod ipse , aliique cives sui, & amici, ejus prae sidio in albo Patavinorum Prosetarum descripti, omnes eundem suum experiantur Mecaenatem. Praeclarissi mum alium ipsius Becichemi Mecamatem , de quo etiam aliqua diximus in priore hujus Speciminis parte, exhibet caput, quod in ea Centuria illico stibis quitur, Hieronymum nimirum Donatum. Quare dum Petrus Bembus non adeo bene de Becichemo tensisse vi detur ex Epistola, quam superius allegavimus, in mentem venit, Scholae Becichemi infrequentiam , de qua in ea Epistola Bembus conqueritur , non exiguae Professoris illius doctrinae , sed ingravescenti aetati nam paucis mensibus post Bembi Epistolam illam Beciche mus jam senex decessit aequius esse adscribendam . Munus ab Hieronymo Donato sibi impositum, filium ejus instituendi, his verbis extollit Becichemus : Profecto nec
praesentes, nec posteri audebunt me oe modesismum, oeeruditissimum disteri , qui Hieronymi Donati judicio δε-
lectus, ejus filiolum insiluerim, veram patris imaginem, illius , inquam, quem Iu icit Aposio, colunt minae , venerantur gratiae s qui in omni clitera m genere , quisus
ut mi siophi utar lingua ) animus fit divinisimus, unus omnium excellit, oe in eloquentiae studiis ita regnat , ut, perinde atque verus Rex, parem, aut siveriorem agnoscat neminem. Pluribus adhuc in ea Epistola Becichemus se essundit in laudes Donati. Curam autem suam in ejus filio educando his verbis pollicetur: Puer tuus ad me, quum placuerit, veniat. Parentem animi hic inmeniet ;quoad potero, oe licebit, a latere meo =umruam disicedet, ut non modo dicendi, Ied oe bene viwndi magistrum me
160쪽
babeat, nec minus exemplo auctus, quam doctrina imbutus , prudens eoiciatur , ω doctus . Una cum pignoribus
meis subit, leger, ambulabit, distet, comedet, bibet,
dormiet, laxabit animum , recreabitur, me praesente b.ec, ct omnia, ut caveat intemperantiam. Brixiae Professorem agebat Becichemus, dum eam Epistolam scripsit, ut patet ex postremis his verbis: Vale, spes mea, Patr ne mi, vale, salveque a Pr.etore noriro Andrea Lauretano, qui te diligit, utque signantius loquar, valde amat , oea te mutuo amari dignus es, Vir integerrimus, o qui se in bile administrationis mole ita gerit, ut nulla domus tanto consilio, tantaque disiciplina gubernetur, aut tam modesa, oe quieta sit, quam Vrbs baee, oe Brixiana tota regio. Quae de ingravescente Becichemi aetate superius conjectabam, Becichemus ipse confirmat in Epistola ad Franciscum Donatum Praetorem Patavinum
duplici ipsius Becichemi Orationi praemissa, gratulatoriae scilicet nomine Patavinae Academiae ad Venetorum Principem Andream Gritium , & funebri in Joannem Petrum Stellam, magnum Venetiarum Cancellarium ;in ea enim Epistola data an. I 123. de aetate sua ad otium deflexa,& quietis avida, & insuper de quorundam adversus se maledicentia haec habet ad ipsum Donatum : Nam ecce tibi Dannis Petri Stellae mors ,res acerba , literis Senatus nciatur, quibus oe mandatur , uti me publico nomine borteris, ad ejus laudes in funere celebrandus , Venetias evolem . sui quamvis sim conniturus in aetate ad otium desera , ct quietis avida , parere tamen cum periculo, oe vitae , ω existimationis malui, quam elationis, aut contumaciae calumniam subire, quum pri
