Specimen varae literatuae quae in urbe Brixia ejusque ditione paulo post typographiae incunabula florebat scilicet vergente ad finem sæculo 15. usque ad medietatem sæculi 16. Unde præter Brixiani ingenii gloriam, tam annalium typographicorum series,

발행: 1739년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

iues O RATORIA.

modo compertas, aetate praecedit; fraudis autem genus illud, ut diserte afirmat, qui Moretum redarguit, polleriorum Editionum auctores quandoque admisis se comperiuntur, quum scilicet per illud nefas Editi nes suas tanquam omnium principeS Venditare satag rent. Nos causam hanc adversus Moretum alibi dise tiemus, agentes nimirum de Heliae Capreoli Historia, eaque occasione de Epistola ejusdem Capreoli ad Fra ciscum Arigoneum , qua Vir Clarissimus demonstrat ex ipsius Perotti , quin Blondi Foroliviensis, & He molai Barbari, praeter veteres plures , consensu cum ipso Plinio, Plinium patria fuisse Novocomensem . Ambrosium Calepinum ex Perotti Cornucopia in suum Vocabularium multa derivasse, in dubium vocari non debet. Benacen fis Editio ejus Vocabulariian. I F22. inter Scripta, quibus Cale nus profecit, Comnucopiam adnumerat. Ad eam Editionem quae praefatur Alexander Paganinus, quum maxime faciant ad

nostrae illius Typographiae, quae Aldinam aemulabatur,

commendationem, hic recitabo, quo fiet, ut quemadmodum superior de re Grammarica tractatio , ita depraesens de re oratoria ex Benacensium typorum me tione Colophonem accipiat. . Almander Paganinus bonarum Artium studiosis S. P. D. ' Raverunt me superioribus diebus nonnulli, ut ea voluis mina, quae humaniorum disciplinarum titulo comprehenduntur, cum suis Commentariis castigatis, curarem im- rimenda, eam rem studiosis omnibus gratissimam fore poI-icentes. Ego vero, quia amor meus in scientiarum cupidos semper exstitit ardentissimus, cum iustis amicorum postulationibus gerere morem decreverim, statui omnibus ingenii mei,

172쪽

mei, atque operum viribus niti, ne ignaviter diear susemptam peregi sie provinciam. Quod me assecuturum facile spero, si Aldum Μanutium, admirabili virum sagacitate ad omnia, quae huic ossicio pertinent, indaganda, α diligentia subsequar, re sedulitate imitabor. Is enim sua vigilantia utriusque ii reuae tum dissipatos codices , tum depravatos

in pristinam integritatem, candoremque restituit. Quare non immerito ab omnibus nostrae aetatis literarum studiosis, earundem illustrator , ne dicam parens, est appellandus. Inter caetera vero, quae in doctrinae cupidos Vir ingeniositamus , ac reipublicae literariae amantissimus, contulit benest. cia, hoc non ultimis adnumeraverim, quod plurimas dicti nes, quae a plerisque perperam proferebantur, ita accentibus, notisque insignivit, ut vel rudis quilibet, quomodo enuntiari debeant, facile possit cognoscere &c. Sunt permultae aliae dicstiones, quae hujusmodi notas admittant , quarum pene

infinitus est numerus, quem qui scire velit, Lybici velle

aequoris idem discere, quam multae Zephiro turbent areonae. Haec vero non probavimus modo singula, verum etiam vigilanter statuimus observare. Quocirca nullis parcere im-

Pensis decrevimus, ut Aldi, quoad eius fieri possit, insista.

mus vestigiis. Ab hoc autem primo Auctore sum auspica. tus, quia omnium corruptissimum esse conspexeram . Μisertum sane fuit, opus novitiis adeo necessarium, tam multis ubique erroribus conspersum circumserri. Quem si vo- his non displicuisse comperero, commodis omnibus vestris, ae desideriis pro virili parte non defuturus , accingar ad re' liquos, summum praemium meis laboribus repensum iudicaturus, si meam vobis operam profuisse cognovero. Valete.

Dum industriam suam a Vocabulario Calepini se

auspicari scribit Alexander Paganinus au . I 322. Grammaticam Manutii triennio ante a se editam, fortasse

tanquam exiguae molis libellum, minime ob oculos habuit. POE- Dissiligo in by Cooste

173쪽

REi Poeticae tractationem nobis aggredientibus piget obvios illico a quibusdam obtrudi tam Lilium Gregorium Gyraldum in Dialogo 2. de Poetinost. temp. ita scribentem: Brixia multos babet erudiaios , sed non ει Poetas, ut ejus Atia Verona ... Versificatores etiam potius , quam Poetas fovet ipse Brixia ; necnon M. Antonium Muretum, sat celebre dicterium, nigro quovis theta ignominiosius , Brixiani ritis volumini praefigentem . Haud propterea dissido, alios de Brixianis Poetis aequius judicaturos , postquam compererint eos, qua tempestate soruerunt, ea ipsa a d ctis Viris Iaudes , ac plausus retulisse. In hoc autem argumento versantes, industria nostra illud absque dubio consequemur , ut si cui non ab omni labe Brixianorum Poetarum existimatio satis vindicata videatur, nemo tamen sit, qui ex iis , quae a nobis affetentur, literariam eorum temporum Historiam, quae ad n strum institutum magnopere pertinet, haud parum illustrari diffleatur . . I. Vatum nostrorum agmen ducat Ioan. Franciscuς Quintianus Stoa , quippe qui laurea Corona ornatus

incedit, canensque Sapnicum illud metrum, quod ex tempore, dum eam acciperet, se dixisse perhibet ipsemet in parvo libello , quem Artem brevem inscripsit, hos scilicet versus: Rideant Ny bae, cantus, Venusque, Flammiger τultus bilaret Cupido :Nosra Rex Galius Ludovicus ornat Tempora lauro. qui-Diuitigod by Corale

174쪽

quique praeterea manibus praefert, Ostentatque Regium

Diploma, quod hujusmodi est:

Ludosicus Dei Gratia Francorum Rex, ct Mediolani Dux,

AD perpetuam rei memoriam . Quoniam sicut ex ani.

ma, & corpore constamus, sic duplex quaerendae glo-1iae via fit patens,& aperta mortalibus, quarum alteramen. tis, corporis altera Viribus praecipue peragenda est e utrius que rei omnipotens in Regno nostro, & universali Domi. nio gratiam constituit ab aeterno, ex quo quidem innumerabiles tam ingenii dotibus, quam bellicis artibus memorandos hoc idem Regnum nostrum totumque Dominium progenuit, alibi genitos erudivit, & illustravit . Inter multa nimirum . quae animi viribus geruntur Α & impraesentiarum corporis ambus tentamus , forentissimum , atque omni laude dignulimum in Dorninio nostro Historiarum , & maxime Poetarum studium efflorescit : quorum industria , &labor tam sibi ipsis, quam aliis praeclaris Viris, sublimibusque, & memoria dignis operibus, carminibus suis tribuunt immortalitatem . Et sane sicut Poetarum, Historicorumve copia multis inclytam, & diuturnam, . perpetuamque prae. bet memoriam: sc eorum defectu, labentibus annis, multis aeternitate nominis non indignis fama oblivione involuta demitur, ac eripitur. Hinc est quod propter gloriam, quam ut diximus in sibi,& aliis olim quaerebant, pro praemio quodam,& studiorum proprio ornamento laurea Corona quondam donari coepere . Tanti enim honoris illos Urbs olim censuit, ni unum, atque idem Lauri decus indicaret Caesaribus : atque Poetis,& quidem Caesares, Ducesque victores post bellorum discrimina , Poetas pariter post studiorum labores lauro insignibat . Ideo circumspicientes inter subditos nostros quam plures, & dignos exstare Poetas, inter quos non solum fama , & nomine accepimus Ioannem Franciscum Quintianum Stoam egregium Poetam excellere; verum etiam approbatione , relatione , certificatione Reverendi eruditi sis mi que , ac bene dilecti nostri D. Iaeobi Euraldi Episcopi ; praetereaque rerum experientia ob plurima poemata

mulis

175쪽

t so POETICA

multivago stilo composita , quae iam sub omnium litterato. tum iudieio edidisse , videre est, & maxime per novissimum

heroi eum opus de Bello Veneto per nos Deo favente con secto: aliaque innumerabilia ejus poemata certo demonstrandi Quum igitur semper litterarum cultores dilexerimus, virtuis tesque animum exhilaren'. nostrum , animadvertentes insilia per divinam litterarum eminentiam laurea Corona , omni.umque laude dignissimam, ac fidem erga nos, atque devotio. nem, nec non & benemerita praedicti Quintiani, & eum a nobis per eundem, aliosque nostri benedi lectos reverenter petitum fuerit, Quintianum nostrum laurea coronari, verum isque Poetam constitui; Nos igitur huiusmodi honestae peti. tioni annuere volentes, Coronam lauream manibus nostris eius capiti apposuimus, praesentibusque etiam imprimi jussimus: Dantes eidem tam in dicta Arte poetica , atque historiis. & in omnibus ad easdem spectantibus auctoritatem componendi, legendi, disputandi,auspicandi, & interpretandi Veterum, & Neotericorum volumina, ut libet, atque suos libros omnibus caeculis, auxiliante Deo, mansuros, ac poemat RComponendi, liberam tenore praesentium potestatem nec O ubi, & quotiens sibi placuerit, possit hujuscemodi, atquς alios actus poeticos quoscumque Iaureatus seu myrto , Vel hedera, si id genus elegerit coronatus &in actu, atque hR-bitu quolibet poetico privatim, & publice solemniter exercere , Ad haec scripta per eum hactenus, velut per virum

in talibus expertum, ac verum me eam, i IIis in ricriptis a PProbamus . Reliqua Uero , qua: scripturus erie imposterum .

atque etiam ab eodem jam Promulgata, & in lucem edita fuerunt, simili modo approbanda censemus , decernentes iisdem privilegiis, honoribus, immunitatibus, di insignibus perfrui debere, & iis omnibus. quibus ubique terrarum uti possunt , aut posse soliti sunt liberalium & honestarum ariatium professores, eoque magis, quia eminentiae suae raritas uberioribus eum favoribus. S ampliori benevolentia dignum facit. Insuper eundem Quintianum Stoam propter ingenii Gidotes, ac propter indubitaram devotionem. qua Nos, Statumiaque nostrum assicit, ut communis omnium fama, & actus, ejusque verba testantur, publicis acclamationibus collaudari

176쪽

POETICA. I cI

omnIbus etiam privilegiis, quibus Poetae laureati per antea usi sunt,&fuere, uti,&gaudere iussimus; mandantes omni. hus Iudicibus, & Iusticiariis tam Regni nostri. & Ducatus

Mediolani, caeterarumque Terrarum , & Dominiorum no. strorum citra montes, quam ultra , quatenus praefatum Quintianum praefatis insigni is , lauro , cc privilegiis uti , & gaudere faciant, & permittant. Datum in Castro nostro Μediolanensi, die decima quarta mensis Iulii, Anno Domini millesimo quingentesimo nono , & Regni nostri duodecimo.

Asperi prorsus,& hispidi stili amatorem fuisse Quin

tianum nostrum, sectatoremque in eo Io. Baptistic Pii,& Philippi Beroaldi , quorum vitia, ut ait Jul. Caesar Scaliger, ingenii sui magnitudine superavit, diximus suis locis . Ex eodem Scaligero modo addimus , asperitatem illam in prosa oratione pedes castigasse: Itaque

ait ipse Poetic. l. 6. in Poemate miritur cura, ac judiacium , quod est in Joluta dictione exultantia quaedam is ritus j sie enim de tuo libet loqui

amplures, eosque admodum liberales laudatores ea tempestate nactus est Quintianus; at nemo libera tior, & effusior Ioanne Lugduneo Acrolucio , qui vo lumini operum ipsius Quintiani a se recognito, & m gnificis prorsus typis Lutetiae Parisiorum an . I FI 4. im- Presso , cujus exemplar in charta pergamena ad manus habeo, hoc Epigramma praefixit: Ioannis Lugdunei AcmIueti in Quintianicum Pantheon,

Camena Multiplices animae vigeant quum eorpore is unos Reν nova, nee primis cognita temporibus.

mc Cbristum generans es alter Horatius; illum Dum perimit, tragico est non minor Euripide. Dumque reviventem canit, o Maro; Papiniusque, Dum Cbrisum aethereos scribit assisse lares.' P. V. X D.

177쪽

intianus autem ipse, licet, ut alibi vidimus, haud parcus sui laudator, Christianis Poematibus, quae Editio illa complectitur, prologum apposuit valde distantem a projecta ostentatione . Priores versus hi sunt:

Lector, Apollineas solitus tractare panros, Ausoniumque audire Sophos, rectoqae Maronem Iudicio in trutina suspendere , ω alia cothurno Ducta Sophocleo perpendere carmina , ct omnem Auztorum facili ingenio sternoscere mentem, Pone supercilium, oe tetrici mucronis acumen, Si praesens De Gabis opus , mea musa cadentem Sub tenui infrmam ostendit tesudine frontem. Turpis in aspectu es, mox consternata recesum Continet ignavum, miserae mi conscia palmποῦ Tristius unde meum studium es, quum ignara per aures Di cupiat volitare bominam, supraque profundum Tollere se titubans audacibus aethera pennis.

Complectitur volumen illudThe androgenesin,Theo- androtnanaton, Theoanastasin, Theoanabasin, Theo crisin. Joannes Oporinus Bassileensis, de cujus eruditi ne dictum est supra, inter Poemata sacra praestantium Poetarum an. Is 42. a se edita, locum merito se assigna

re posse censuit Quintiani de Passione Domini Traecediae. Eam Tra cediam minime contemnendam eia

se seribit laudato soco Jul. Cassar Scaliger: in est argM- mentum inquit maxime discite, quod menusta compo

nas oratione , ita sunt optimi versus : quasi in materia volenti quaesita , non oblata detrectanti. Diqilired by Go l

178쪽

POETICA I 63 In Ovidianis Quintiani Peri his, scilicet in Disti-ehis ad fabulas Ovidii Nasonis a Quintiano compositis, nil aliud deesse praeter judicium, ibidem assirmatura Scaligero. Ea Disticha impressa Papiae an. I soc Joanni Francisco Bruno Nolano Episcopo Quintianus nuncupavit. Eadem se languenti, & triviali stylo scripsisse, fatetur ipse in Epistola ad Bernardinum Blancum C

niolum Brixianum, quod tyrunculus ea scripserit unius mensis spatio. Blancus contra rescribis, magnam se in opusculo illo admirari ubertatem, argutiam, concinnitatem . Affertur in Papiensi Editione utraque ea Epistola post Disticha , & alia insuper Ioannis Archinti Mediolanensis ad eundem Brunum Nolanum Antistitem, qua ei dicatum a Quintiano fulgentissimum illu1 Distichorum Enchiridion gratulatur.

Poematum Quintiani exactam catalogum texere, nequaquam operae pretium duco , multoque minus Praefationes iis appositas recitare, ne salebrosam ejus or tionem nimis quam indignantes Lectores , erga ipsos quoque Versus, quos optimos Scaliger praedicavit, male animentur . Ioannes Planerius in Epistola ad Bartholomaeum Theanium & de iis fatebris , ut alibi etiam , conqueritur , & libros, qui Quintiano super lite lucem non viderant , petit a Theanio ipso recognosci, & emendari 1 Sufeipe inquit mi rbe ni, bus Quintiani nomi migilias, oe labores p ω si quid

corrigendum erit, tuo arbitratu eorrige, pinenda: nam hoc

icii, oe laboris, Θ uuintiani manes, oe municipes Omnes tui a te exposcunt, oe effagitant. Ego, quini ad me attinet, dabo operam. ut omnia eius volumina Brixiae tua

179쪽

vore , ct auxilio, vel Henetiis fratris mei, ω amicorum iustiragiis imprimantur, oe edantur. Aliquot Quintiani

volumina , quae Planerius repererat in quodam scri nio, nondum edita, sed tineis corrosa , cujuscemod1 erant & alia ab ipso ad Theanium antea transmissa, in eadem Epistola ita recensentur: Mirandorum volumera

maximum , Opus varium , ω eruditum y Panegyicus iutui dem Francisti Galliarum Regis , heroicis carminibus eo incriptus ; Luintus Curtius , imperfectus antea , nunc per mistianum restitutus, ct abbolutus s Solinus, olim liber parvus , nunc. per eundem magnus, longi que Commentariis ab ipso interpretatus ; Linologiae liber unus , in libros sex disinctus . Meminit ibidem Planerius & ali rum librorum, in quibus Quintiani ingenium, & eruditionem miram cognovisse te scribit: Nam sinquit ira

Monos 'llabis Ausonium superutat; in Epograpbiis vero

Grammaticos omnes longo interυauo post se reliquit , ira Encomis Urbis Venetiarum tam poetice , oeluculenter e 'gutHr , tam Iraphice ejus Vrbis situm describit, ut nibιι amplius in eo libro desiderari possit. Quae de Quinto

Curtio per Quintianum restituto , M absoluto proci 1 e Planerius , testimonium exhibent de eo Quintiam O

pere, duobus aliis ab Ioanne Freinshemio, vulgati SUP-plementi auctore, allatis multo luculentius, atque ita indubitatum, ut ea res non amplius a doctis Viris itaeontroversiam vocari possit . Encomtum Urbis Veri rutiarum sua cura Venetiis editum Planerius Alphonio Martinen ora Comiti illae Clarae dicavit, assirmans ita Epistola ad ipsum , Venetae Civitatis Poetas , & Orato res mitum in modum ejus libri lectione. delectatos fuisse, Diuitigod by Corale

180쪽

POETICA.

fuisse, quum alii copiam dicendi, & venustatem, alii

artificium , & eruditionem mirarentur . Quintiani opera quaedam memorat Planerius in Epistola ad Vi centium Patinam , & alibi Ad calcem voluminis impressi Parilus, de quo 1i pra, affertur Quintiani in Deiparam Panegyricus, cui

Pantinoclea, scilicet de Virginis gloria , titulum fecit ,

eumque Annae primum Galliarum Reginae , deinde ea mortua, Jacobo Evraldo Eduensium Antistiti dicavit Praefatio Orationi illi adjuncta, portentosiss1mum obiasturitatis bpus, Lector minime succenseat, sit h1c ob insolentiam rei, cui typorum Parisiensium amplitudo, pretium conciliat, locum invenietia Io. Francisi Quintiani Stoa in suam Partsemeleam Orphnilogia.

TV quicunque es vel cadmaei 4nventi bullatus hermes,.

ves pythagoreo silentio adstrictus miles , seu civis misIesii picatus aemulus, seu artis olentae daphneus magnes q et Iimatis cerebrigenae consecratis artubus ob sititum horoseq-pum aegyptiam arborem repraesentasti, exincanae ponae vexillo coelestis dam a pe)urio conditionem m-duisti. mox ει fidei sacrarium evicta omnium victrice ape ruisti nec non duplici testudine conclusum membrum aqui. sno aseensu defatigasti. Exinde falso humore niloticam a uinstitiae notam extremae artuationis motortho perluasitI , tuis tibicinibus id reddito, quod quum ex argonautis fiunt argoo nautae pisculus remora casis praestat ligneis. Te etenim tiga- Iionem indice simulans, & misericordiae incurvato solio de precor , uti eo coluro Parthenopeae laudes in tuo tibi primogenito vitali membro conditas intuearis, quo & praec dentia conspexeris : non hic amplius musaea Lachelis te laexeret, nec phoebeae me compriment catharactae; sed soluto & Parnasii vinculis exempto rem agam aulace . Non

aberunt dictiones crassis mydis psyches famulae verba dioOD-

SEARCH

MENU NAVIGATION