장음표시 사용
51쪽
Haec ipsa Saturnii verba non gratum tantum aniamum erga praeceptorem demonstrant, sed praeterea castigatae prorsus , ac nitidae orationis genus , ab omni barbarie, & praesertim a rancidae Latinitatis vocabulis, quibus utentem audivimus Quintianum Stoam , asper que ejusdem elocutione nimis quam distans: quo fit, ut, si jure ac merito a Grammaticis petimus, Latinet loquendi facultatem , quam praeceptionibus tradunt. scriptis suis comprobent, imitenturque Polycletum non ante celebrem illum statuas recte fingendi Canona ita lucem protulisse visum, quam publice proposita statua, velut artis exemplo, suas ipse regulas egregie praestando confirmasset ; nemo profecto erit, qui Saturnii nostri Mercurium evolvens inficias eat, eundem Artem, quam docuit, calluisse , quod clarius adhuc evincent quam plura ejus libri loca jam jam afferenda.
Inter Grammaticorum duces, quibuscum Saturnius Iuchatur, neminem certe Deci uentius ad pugnam Dr vocat, quam Laurentium Vatiam Romanum, celebe rimum illum Latinax linguae reparatorem , atque ili
stratorem, qui nimirum, ut Pauli Iovii in ejus EI . verbis utar, a Gotbicis temporibus usque ad paraum n
fromm memoriam praealto sepultos Iomno cives suos ad nobilium literarum sudium euitaῬit ; indignatus enim tandis corrumpi faeculum Deuteorum, oe sopbisarum immani con*rratione, optima ue artes inculta sermonis iam barie defaedari, Gegantiarum libros edidit, traditisRomante e A. utionis praeceptis ex accurata veterum Scriptorum
Obstruatione, quibus juventus aemulandi studio ad derem genda1 corruptarum listrarum sordes accenderetur . Ini
52쪽
tum a Saturnio cum Ualla certamen graphice desciubens in citata Epistola Pincius, ille obequitanslatius pugnat, tu arctius concludis : ille multo acumine occurrit, tu oe mucrone, oe peritia, oe pondere bellan
tem sustines. Iuum vero diu disiceptatum sit, pedem reforat adursarius, neces en, oe se se dedat . Speri di
mum fune literarium nectaculum, O ιncruentum. Incruentum utique ; asperum tamen, di ferox, ad cujus specumen exicripsimus ex Saturnii Mercurio, quae sequuntur. Ut primum Laurentium obvium habet Saturnius, eundem erroris, hallucinationis, stultitiae , stoliditatis illico accusat, scilicet libro primo . At libri tertii c. 1 8. pr baturus , ratione nihil prohiberi, quominus dicas, legere interes mei, tui, Di Laurentium his verbis compellat: Ex sib I c. I 8
ohe desine tandem Laurenti tam impotenter efferri . Nam quod pertinacissime tenes , mei, tui, sui , nostri , 9 vestri primitivorum genitivos usque passivam habere significati nem, ac propterea non licere dici, legere ἐmeres mei, tui, sui, nostri, oe voiri, quod ea verba genitivum sibi exigant non pathicum, sed activum, anteceden' tuae istius ratiocinatio.
nis non undecumque verum Oliendam.
Dein pluribus exemplis in medium allatis , caput
ita concludit: Quibus exemplis si satis liquet, veteres illos totius verae latinitatis auctores. super his primitivorum genitivis non usque adeo fuisse anxios, aut superstitiosos 4 ut non promiscue, indiscreteque utroque versum eis uterentur , equidem non video, quo minus recte, licet inusitate, dicam legere interis
est mei. tui . nostri, ct vestri, sicut ego indura tui, tu mei, ille nostri . Quare pronomina haec sint promiscua . Nec reamur, quicquid Laurentius oblatrat, his active, & passi Ve uti, ubiubi opus fuerit.
53쪽
Capite vero Q. ejusdem libri falsam afferens Lauiarentii prisceptionem , qui Verbis interes, & refert personalibus nil aliud supponendum statuit, quam Pr nomina quaedam in neutro genere, haec habet:
Hem si quis Latinam linguam probe sartam cut aiunt aetectam esse velit, hanc Laurentio Vallensi tuendam, propugnandamque committat. Nihil enim hic ignorat , quod eam ad illustrandam, atque augendam facere possit. Die mihi , ecquo Apolline doctus asseris, verba interes , & refert personalia nil aliud pro supposito solere sibi accipere , nisi pronomina quaedam in neutro genere, qualia i , quod, illud, hoc, Urud, & similia Z Uerum in te arguendo non pluribus
immorabor, cum excellentissimi Iatinitatis auctores te sta tim convincant.
In libri quarti cap. I 4. contendens Fore non minus praesentis, quam futuri temporis esse, ac latine dici scire
amaturum, exclamat: Ex lib. 4. c. I 4. O mentes Grammaticorum tenebricosas i Qui dum Priastiano, ae Laurentio sese misere nimis addicunt, eorumque Praecepta non tanquam humana inventa , sed veIut divina quaedam oracula suspiciunt. malunt his ipsis auctoribus tu piissime raraxes quam eis abrenunciantes a veritat: recta
Et in ejusdem libri c. 19. de verbis meditati is agense Laurentium ita alloquitur:
Ex lib. 4. e. 29. Utinam Laurenti, quod veteres bene, recteque tradiderunt, haec tu non corrupisses. Etiamne asseris verba in ris non rire meditativa fuisse appellata λ Altior est hie sensus, remotior I ue, unde id nomen sibi vendicarunt, quam pro tua, ac Priciani falsa opinione . Etenim meditari eum discesseris a tri' i ii, & proculcato intellectu, parare etiam, ac moliri lignuficat In
54쪽
In libri autem quinti c. it. agens de reciprocis sui, de suus , ac non perpetuo reciproca esse demonstrans, ita adversus Laurentium invehitur:
Ex lib. s. c ΙΣ. Igitur quod Laurentius mendum esse suspicatur . . deli rare ille quidem convincitur , ut qui maxime. Cur enim
probatissimis auctoribus ii & is, pro fui &suus identidemutentibus, non his pro illis etiam vicissim uti liceat y Nimis tibi assumis, Laurenti, hoc quidem placet, illud autem displicet, nollem Ciceronem sic Iocutum. At hoc cuid est, nisi summae ,& inculpatae legi velle praescribere,& Lesbiam ut Munei se se regulam fieri y Quo nihil arrogantius.
Agit Saturnius de Participiis in libro sexto, quorum utilitatem ita describit:
Eae lib. 6. c. r. Participia latinitati brevitatem conferunt, appostillimum providentis naturae ad condecorandam orationem ministe. rium : non concisam illam quidem, ac mancam, cui obstu ritas agnata, sed quae multa compI atur verbis non ita multis, quaeque pro rerum, ac sententiarum complexu apis Parent etiam Pauca. Simulque genus dicendi faciunt in primis fusum, lene, aequabiliter incedens, non contortum, non intumescens, non corruptum . Ad haec brevitati cognatam celeritatem. Quae cum aliis rebus comparatur, tum vero
participiis septimo in casu constitutis, vel maxime si plura consequantur. Postremo Varietas praecipuum naturae bo. num, ubi opes, deliciasque suas ambitiosius ostentat, quam in participiis, ut oratio ipsa nusquam non his reflorescat, delectet, moveate
Haec, inquam , de Participiorum utilitate quum inbtio libri sexti dixisset Saturnius , plura de illorum etymologia, formatione, significationeque in sequentibus capitibus disserit; at c. ix. ad Laurentium accedens, haec habet:
55쪽
His ergo ita constitutis quae natura, quaeque ratio ipsa participiorum tulit, deinceps ex auctori a te, usuque procerum latinitatis, quatuor tutissima quasi asyla, mihi ltudi se , quo perfugiant, quoties germanus ipsorum usus minume succurrerit, docendum est . Ac primum non mihi amisPlius vereantur participiis in ans, vel ens de praeterito perfecto, ubiubi opus fuerit , arbitratu suo ustari. In quo simul etiam apparet nostratium Grammaticorum socordia, qui dum Prisciani sapientiam , Laurentii acumen attoniti suspiciunt, nihil praeterea quaerendum putant. Perinde qua si aut huic arti colophonem ipsi imposuerint , aut ignorari necesse fit quicquid illi non tradiderint. O stupida pectorat Neque tamen clam me est. Laurentium nonnihil ante me de hoc praecepisse, sed ita ut per cali pinem intuitus locum Videatur. Qua propter sontem veritatis jam latius ips aperiamus . Quod dum facimus, neminem, Obsecro , Pigeat sum versa, quae subscripsimus, exempla percurrere.
Tractationem de Gerundiis aggreditur Saturnius libro septimo, cujus hujuscemodi est initium:
Rem controversam aggredior, & plenam dissensionis, verum Superis bene faventibus per nos tandem aliquando dijudicandam . Nequa ari --- hi sumus , quorum vagetuPanimus errore, quique certi nihil habeamus , quod sequamur . IlIuxit, illuxit tandem nobis veritas haec toties petita, toties pugnata . Scripsere, seto, plerique alii de Gerun diis, Viri illi quidem ae uti ae docti; verum ita ut aliorum PDtius opiniones . quam sepositi , atque abditi aliquid de-Prompsisse videantur. Quanquam ne veteres illi quidem, quibus antiquitas nil habuit doctius, nihil examus, tales extitere, ut viam industriae posteris praecluserint. Super haec o disputando , auctore M. T. Cicerone, non tam quid Ma Iores senserint, observandum quam rationis momenta qu renda sunt. Ut in agro colonus, in uxore vir sterilitatem
odit, se in foecundam animam odit illi complicita , di Ris 'ciata mens divina.
56쪽
GRAMMATICA. 4IHoc posito Prooemio illico Saturnius Gerundia quem
in modum ex usu auctorum construantur , Common-stiat , captaque inde occasione ab erroris suspicione purgat phrates nonnullas a Latino Pialmorum interia prete usi patas, eas tamen vetustati, ac religioni relinquendas assirmans:
Nee est , hic mihi quod quisquam objiciat . At hoc dicendi genus nimis quam insolens est . Perinde quasi nunc hoc nos susceperimus negotii , ut quid sequendum sit,
ac vitandum hic statuamus, ac non potius involutam, abdi. tamque vim gerundii, naturamque perscrutemur. Aliud est enim, cum quid usus exigit, perquiritur, aliud, cum disputando veritas ipsa veluti limatur: id quod nunc agimus. Nam gerundia quem in modum ex usu auctorum construantur , mox paulo capitulatim commonstrabimus. Nunc illud multo magis obiter non dissimulandum nobis. Divum Hieronymum tantum illum Doctorem non sine exemplo dixisse : In convertendo Dominus captivitatem Sion, quod est, convertente
Domino . Quo pariter & illustrissimus Auctor maxima eris roris suspicione perpurgatur , & Laurentius indeprecabilis temeritatis convictiis apparet. An fuit credibile, eruditissi. mum juxta, ac diligentissimum Scriptorem, tantae, actam multiiugat Iedhionis Virum, tale quid, Graeca fallente figu- , ra, ut ille oblatrat, primum Omnium Marte suo confabriis easser Quid cum idem ipse alibi dicit R In conveniendo populos iu unum, & In deficiendo spiritum ex me , & In accipiendo ipsum stolam gloriae . quod est convenientibus populis, deficienis te spiritu , ipso accipiente . An dubitandum, ne non huius quoque locutionis exemplum oculatissimus Dodior apud quemquam approbatum Latinitatis architectum uspiam Observaverit Quamquam ego ut verum fatear hoc posterius dicendi genus, ut nimis insolens, religioni simul .& vetustati relinquendum censeo . Nihil est enim bonarum litterarum candidatis proponendum ad imitandum . quod praeesaro ali cuius receptissimi auctoris exemplo statuminari non possit.
57쪽
Redit ad Vallam Saturnius in cap. 1 3. ubi postquam
adnotasset Gerundiorum cum casu ablativo constructi nem, apud Hagiographos quidem, & etiam apud eruditi stimum Eralmum usitatam , rarissimis tamen vete rum auctorum exemplis fulciri, monuissetque superioris aetatis sacros Auctores, tanquam bene, beateque vivendi magistros , non dicendi , retineri oportere ,
Sed turpissimus error, quo & ipse alias, & plerique alii
juxta mecum asserebamus, minime recte, Iatineque dici, venio ab audiendo , cujus quidem erroris auctor omnium
rimus fuit Laurentius, sua illa vaniloquentia quem non il-aqueans y Haud amplius dissimulandum. Ex lib. 7. c. I 4. Volo demum, Laurenti, mihi dicas, idque superpondium erit ad praedicta . cur &c Euge Laurenti, dignus es tu quidem, qui alter Camillus omnino dicare . Quippe qui, ut il- Ie nomen Romanum collapsum restituit, tu latinitatem peris ditam recepisti.
Post Gerundia progreditur Saturnius libro octavo ad Supina de quibus ita praefatur:
Ex Lb. 8. c. T. Litem superiori syntagmate disceptavimus plenam Perplexitatis, plenam discordiarum. Nunc Supina nobis aggrediunda, negotium sane plurimi tum sudoris, tum consilii; ambagum autem non minus disserta , quam latebrosae disticultatis . Argumentum alioqui dignum, in quo veteres etiam illi nervos suos intenderent. Verum fit nescio quo sato , ut non omnia sciamus omnes . Tradidere porro principes illi pleraque digna scitu , digna observa tu , sed non pauciora posteris investiganda , atque diiudieanda reliquere . Etenim in omni artium genere cum plurimum actum suerit, semper tamen omnis posteritas habet, quod agat. Excedit enim,mnitumque supereminet humanae captum cogitationis, ἔς
58쪽
rum infinita multitudo. Fuere, scio, veteres illi viri quiadem eruditissimi, homines tamen , quippe quibus non totaveritas sese infuderit. Itaque omnes ut fallere potuerunt,&falli, ita in rebus dubiis nemo eorum opinionibus perinde sese addicat, ut facultas libere dissentiendi non usque potior existat. Leganturque omnes sed cum delectu . Neoque enim vis naturae in nobis effoeta est, ut ipsi nihil ex nobis parere possimus , sentiamusque bonum esse, quod rerum multitudine, ac magnitudine vincimur . Nemo ad cognitio. nem veritatis magis accedit, quam qui intelligit, ubi mul. tum profecerit, semper tamen sibi superesse, quod quaerat. Quapropter cunctis adnitendum , pallendum , sua cuique vis faciunda , ut novo semper aliquo foetu artem Grammaticam adaugeat, atque illustret.
Haec praefatus Saturnius , mox Priscianum, & Vallam de Supinis inter se digladiantes inducit, altero
ea esse nomina contendente , altero verba . Non esse
nomina, postquam adversus Priscianum piobavit in cap. Σ. sententiam Valla: aeque exibilat in cap. 3. haec habens:
Ex M. 8. c. 3. Prisciano autem Ionge diversa tenet Laurentius , ut qui non jam nomina , sed verba esse contendat. Deceptus, credo, auctoritate Quintiliani , qui libro I. Institui. dictu defaeta verba dixit participalia . Quo prudentius nobis agendum, ne dum Laurentium redarguimus, in praestantissimum Auctorem quicquam obloquamur . verum demonstrandae hujus veritatis initium altius repetendum i Ecquid pertime. scis, Laurenti, ecquid tergiversaris p Nam si verba sunt, cum modis , & temporibus significent, necesse est . Non significant autem cum modis, & temporibus, non sunt igitur supina verba . Ut non licet hominem esse, nisi idem existat rationalis, & mortalis, se nullo modo fieri potest , ut supinum sit verbum, nisi idem cum modis, & temporibus ad
fgnificet. Quapropter liquidissimum jam sit, supina non es
59쪽
Ad pugnam cum Laurentio reVertitur cap. T. ne
liostem prius deserit, quam librum illum absolvat.
ΕΟ cap. 7. probaturus aliis etiam verbis Supina in um, quam ad locum significantibus nonnunquam accedere, sibi rem esse cum Laurentio his verbis declarat:
Eae lib. 8. c. 7. Quoniam vero Grammatici nunquam sincerius praecipiunt, quam cum ad amussim auctoritatis, ususque omnia in primis dirigunt, exiguntque : sane intelligendum supina in um contra Laurentii pertinacissimam opinionem, vel aliis verbis, quam ad locum significantibus , de auctoritate summorum Scriptorum conjuncta nonnunquam inveniri.
Supina in um per quam raro passivam habere signia ficationem evincit cap. 8. De activa autem scita adna dum , & pereleganti disserens cap. 9. Prisciani ,& Laurentii auctoritatem his verbis convellit:
Eae I 8. c. 9. Heu supina nostrae tempestatis Grammaticorum ingenia Ecquis, ecquis relictis a tergo Prisciani, relictis Laurentii bonis inventis, in anteriora nitens , novi aliquid e tenebris eruit: cum prope innumera sint . quae observata optimis au .ctoribus, ignorata superioribus Grammaticis, proh pudor, mortua sepultaq- jacent ζ Nam ut caetera praetermittam, quid eo dicendi genere pulchrius, quid elegantius, quo maxima illa latinitatis lumina usi sunt, perditum eo Pro per cis , ereptum eo Pro eripis . ornatiam eo pro orno 3 In quibus Verbum eo non jam ullum motum localem ostendit , verum deposita eius motus significatione unum cum supino faetum est verbum, idem omnino significans, quod ipsum, unde supinum deductum est verbum . Et tamen oscitabundi ocio Obmarcescimus, dum assecutos arbitramur, ipsique nobis pulchri videmur, dum nihil supra Pristianum . nihil supra Laurentium sapere audemus. Quin asteramus ipsi Iam exempla. quibus tam scita, tamque latina, ac Perur bana dicendi figura inclarescat. Hie-
60쪽
Hieronymum , & caeteros Hagiographos vindicat cap. io. demonstrans, recte , latineque dici, Vado legere , ac similia.
Ex II 8. c. I . Discissum etiam, dilaceratumque video passim Hieronymum a quibusdam Grammaticis. At quibus tandem λ Nemispe qui homini eruditissimo, ac sapientissimo matellam porri. gere ne digni quidem sorent. Discindunt autem, quod insini ta verbis motum ad locum significantibus nonnumquam apposuerit. Id autem barbare , ac insolenter nimis factum videri, ut cum dicit, Non veni solaere legem , sed adimplere ,& vado immolari. Fuisse autem omnino utendum vel supino , Vel gerundio. O rabidi canes , o venenosissimae aspides lQuid quod Poetae omnes ad unum eo dicendi genere ubique scaten ty Sint igitur barbari tot luculentissimi latinitatis Auctores Qui cum infinita verbis motum ad locum significan. tibus copulare minime sunt veriti, aut ipsi barbare, nimisque insolenter fecisse accusandi, aut certe in eo dicendi genere Hieronymus, ac caeteri Magiographi recte, latineque fuisse locuti sunt dicendi.
De Supinis in v agere aggressus cap. II. quam p-rum Prisciano , & Laurentio fidendum ostendit:
Sequitur altera illa forma, neu quam perplexibilis, quam Iaciniosa . Pauci, imo vero nulli ut ego arbitror θ adhuc ejus naturam plicarunt. Nam quid ego reseram quid princeps Grammaticorum Priscianus , princeps autem y de his scripserit , cum nusquam aridus magis, nusquam insanior apparuerit λ Unus superest, magnae spes altera Romae, Lau rentius . Sed hic quoque e portu egrediens statim impegi L . Quanquam non iverim inficias, elegantiora quaedam, quam Priscianum tradidisse . Verum dum omnibus passivitatem quandam subesse contendit , & ea quidem vult nominibus. quibusdam adjectivis esse tantu in applicabilia , inque eo ro ius haeret, non animadvertit vir alioqui acutissimus , sed ipse sibi nimium sidens, maximam quidem eorum Partem pac rationem a se fuisse praetermissam.
