장음표시 사용
61쪽
Adversus generalem Laurentii de Supinorum PG-vitate sententiam pugnat etiam cap. II. Saturnius, &post nova exempla in medium allata, ita subdit:
Ad hune modum Laurentius si praecepisset , & Aea. demica illa dubitandi modestia , potius quam Stoica affirmandi arrogantia uti voluisset, multo sibi , ae rebus suis consultius prospexisset. Verum dum artem ubique, tanquam Lesbia regula, ipse sibi accommodat, nec suo sese modulo , ac pede metitur ; quid non δ itaque reliquum quicquid est hujus disputationis adversus Laurentium conscribatur . F ximque intelligat, Saturnium esse natum, qui ejus intolerae, bilem proterviam retundat. Subsequitur illico caput I 3. cujus initium: Eae ld 8. c. II. Redargutione Laurentius primum dignus , quod supina pro verbalibus accipi, vel idem significare nullo modo posisse contendit; ut cum Prisciano dicit, Accipitur venatu pro venatione , scut miserabile visu pro miseratione. In quo Laurentius, quia nimis pertinaciter haeret, haud paucis ineptire ostendendus . Proh divum, atque hominum fidem Iam ne igitur sentis, Laurenti sic enim tecum agam, ac si in vivis ageres in jam ne sentis, his te exemplis jugulatum De Supinorum passivitiite agit occa P. 1 4. & P. I sis recte autem, Iatineque dici Venio lectu probat cap. 1 F. Ex lib. g. c. 26. Verum qui semel a veritate deflexit , hunc oportet bene delirum esse. Itaque eadem illa phrenesi Laurentius pernegat, supina in v verbis motum de loco significantibus ullo modo recte conjungi. O caput tota dignum Anticyra i Quousque tandem furor iste tuus honos omnes et det R Usque adeone male sensisti de vetustissimis illis, ut suo e capite genus id die endi effinxerint, eum illustrissimos Iari nitatis Auctores eius locutionis subseriptores habeant 8 .... Itaque superior illa supinorum utendi ratio est perelegans, latina, atque exosculanda : quia tamen non admodum tri
62쪽
ta est , ea studiosis omnibus, Vel parcius utendum censum Supina in v aliis etiam verbis, quam de loco signi sicantibus, passim conjuncta reperiri, docere suscipiens cap. 17. ita incipit: I nunc Laurenti, oe praeclaram illum Draeceptionem tuam jacta. Desinit vero:
P Ex M. 8 c. II Quare his tam certis, tamque praeclaris exemplis iam deis sinacit insanire Grammatici: Laurentioque tantum tribuant, uantum viro sane docto , quique multa, non qui omnia eiverit. Pars optima sapientiae est, non opinari te scire, i quod nescias . Nunquam errat, qui se nescire non ignorat. Ubi nimium ipsi nobis tribuimus, & solos Attica mella manare putamus, Plerumque dum argutiores, ac sapientio. res videri volumus, fallente nos veritate, stultiores appa.
Tractationem omnem de Supinis in v concludit Saturnius cap. I S. Ex lib. 8. c. I 8. Haetenus de supinis in a sic disputavimus , perinde quasi nihil cunctati simus, quin ea sint vera supina, consuistatis etiam, quae nobis contraria esse viderentur. Nunc intuitus mentis altius figendus, ac veritas ipsa pressius consideranda . Pleraque sunt enim , fallente forma, quae si procul , & oscitanter aspicias, Probes, eadem si propius, ac fi-xius intueare, statim reprobes. Quare quicquid antea desupinis in s disputatum est , equidem bene multum suspi
Quumque sibi objecisset Quintiliani auctoritatem,
ad eam ita reponit: Itaque his tot, ae tantis rationibus cum supina in v n mina asserere, transversi traheremur, ecce tibi gravissimus auctor Fabius Quintilianus obsistit, statuens ea esse verba participalia . Candide Lector, hic jam opinor vides, quam
scopuloso , ae difficili in loco versemur . Quippe hinc vali dis Digiti od by COOole
63쪽
dis rationibus impulsi, unum sentire: hinc receptissima mitiatiliani auctoritate repulsi , diversum tenere cogimur. Sed veritatem libere effari liceat. Quintiliano ego tantum tribuo, quantum excellent illimo, ac sapientissimo cuique, humana fide a quoquam tribui licitum est . Sapientia , ingenio, gravitate, eloquentia nulli Latinorum post habeo. Ejus vestigia quotidie exosculor, ac modo non adoro. Sed omnem veritatem libere effari liceat. Homo fuit. Eo potuit falli .es fallere . Nec parum interest, utrum quis A vetoris, ve IGrammatici fungatur officio . Illius ma)estas , ac dignita x sacrosancta est : hujus sententia , aisertioque per se incerta. Quare Quintiliano auctoritas, quatenus auctor est , sacr sa tela elio . At vero dum Grammatici fungitur officio , non ei plus quam caeteris Grammaticis quod tanti Scripto. ris bona venia dictum volo credendum est . Quanta quanta auctoritate quis mihi Grammaticus polleat, non ejus opinioni ego adhaerescendum statuo, nisi quatenus vel ratione, Vel exemplis, quae praecipit, comprobaverit. Postremo in re
tam ardua ratione malo , quam auctoritate superari . . . .
Suum nihilominus cuique jus relinquentes, de his , ut animus tulerit, & sentiendi, & iudicandi , nos. quod nostrum erat, sententiam ingenue diximus . Quam recte , iudicent docti, ac probi viri.
In libro nono de gradibus Comparationis differens
Saturnius, haud sergis Uram in antecedentibus parcit Laurentio, nam contra ipsum invehitur cap. 9. his verbis: Eae Bb p. c. 9. Minuenda in primis illorum opinio, qui ad fures eiusdem
minime comparativis utendum contendunt . Quorum qui
dem argumenta hic ego apposui siem, nisi partim ipsa i birepugnarent, partimque talia forent, quae silentio honestius, quam ulla confuratione redarguerentur. Nam quid ego rem pus conteram refellendis Laurentii rationibus, cum mam se ito sint falsὰρ Quia tamen plerique eo insaniae procesi erun Gut illius diecta perinde habeant ut Apoll. nis oracula, b MoePr mittendum ; quin aheneis ut aiunt 2 inexpugnabit busque exemplis saltem retund .rcmus . x Acer-
64쪽
Acerbius adhuc Laurentius carpitur capite I 3. cujus
Nullum est autem erratum in Latina lingua paullo insignius, cujus Laurentius non auehor fere existat; ita dum certas quasi ad leges Latinam linguam redigit, non oppressam vindicat, sed potius in teterrimam servitutem contrudit
In capitibus autem subsequentibus , ubi Saturnius agit de Superlativis, ita superlative Laurentium exagitat, ut nullus progressioni locus amplius ab eo fiat reliquus; eo enim usque procedit, ut Laurentium non omnium bipedum modo, verum etiam quadrupedum petulantissimum appellet. Itaque hujus loci esse videtur, ut nos quoque metas hic figamus Saturnii cum Laurentio concertationibus, quarum asperitatem his verbis ad calcem operis excusat Saturnius:
Studiosos omnes hic pariter exoratos cupiam, ut ne mihi vitio vertant, neve iniquiore animo ferant, sicubi confutan. dis erroribus paulo mordaciores visi sumus . Nam veritatem quis non satis amat, qui falsitatem non plurimum odit Et quamquam efficacisti me refellit, quisquis errorem optime retegit, veritas tamen ipsa , nescio quo modo , altius mentibus hominum infigitur, ubi increpitando, quam ubi simpliciter ostendendo, persuadetur.
Quod Saturnii nostri Mercurius praeceptionibus suis non aliud toto opere, quam Veritatem statuerit, atque persuaserit, facile quivis dignoscet, quem non pigeat, Opus illud a fronte ad calcem perlegere, ac praecipue ca pila illa introspicere,& excutere, ex quibus literarii illius certaminis praeludia repraesentavimus. Ea autem in medium larga manu proserentes, id utique nos consecta
65쪽
tos fuisse speramus, ut Lector aequus Valeat statim di- judicare, num ea invidia , qua Grammaticarum In-shitutionum artifices invenimus laborasse , in Augustinum Saturnium pariter cadat, a quo nimirum ad criticam eruditionem multa quidem sint acute , ac subtiliter excogitata, ad locutionis Vero Latinae usum propemodum nihil; an vero illustre illud, ingenuum, ac perspicuit m Latini sermonis ita in ejus opere eluceat , ut de eo jure , ac merito dici possit , Polycleti instar, suas ipsum regulas egregie praestando confirmasse . Plenam illam, ac teretem compositionem verborum, colorem , & habitum illum , in quibus praecipuam Latinae linguae laudem collocandam esse , monemur, ut nihil claudicet, nihil diffluat , nihil fluctuet, sed tota permista, Si temperata numeris, aequabiliter, constanterque feratur oratio , haec , inquam , Omnia in Mercurio nostro aut ego fallor nemo desideret. Non defuit, qui Vallae Elegantias inelegantes ampellaverit ; at eas, num satis eleganter SaturniuS confur Verit , si quis ex animo in dubium vocaret, nae ille nimis austeras elegantiae leges praescriberet. Saturnii in Grammatica Arte praestantiam non initae tantum
ad Versu S Vallam contentiones commendant , sed aliae et i m, ex quibus pariter paucula quaedam specimina placet hic subnectere ; indeque magis magisque innotescet, quam excellat , effulgeat, triumphet Latinae elocutionis vis , atque nitor in ejus Mercurio An Latine dici possit mibi opus est bane rem ad examen revocans cap L s. lib. t. de duorum Grammaticin um IiXa, quae Mantuae contigerat, haec habet: Disiti sed by Coos e
66쪽
Divi boni ut plerumque sunt insani isti nostri Grammati
ci, genus hominum suapte natura nimis rixosum. Liemini adeo duos, cum essem Mantuae , haud incelebres Gramma. tieos nominibus parco inter se concertasse , Latine ne diisceretur, ubi opus es hanc rem . Quorum alter sola ratione nitens cum negaret, alter vero Prisciani , Diomedisque opinione fultus, contra instaret .' post plurima , ac turpissima convicia, quibus mutuo sese lancinaverunt sic enim nostrae tempestatis disputant Grammatici parum abfuit, quin a verbis ad colaphos, maximo omnium risu, devenerint, quaestione nimirum reli sta in soluta, atque inexplicata . Nos postea attentissime revolutis auctoribus, invenimus, recte, Latineque dici.
Quid sit adverbialiter poni, & quomodo nomina adverbialiter posita non fiant adverbia, explicans cap. I a. lib. 2. Donatum , suaeque factionis Grammaticos his increpat verbis:
Non patiar amplius te, Donate, bonis, studiosisque imponere . Nam quae malum 9 impudentia ista est , ut ipse
turpissimi erroris convincendus, alios bene sentientes imprudentiae condemnes 3 Sunt inquit9 adverbia loci, qitae imprudentes putant nomina : in loco, ut sum Romae: de loco, ut Roma venior ad locum , ut Romam pergo . Euger verum in Romae, Roma, Romam unde adverbia censes P Natura; nihil minus . Nam quis compos mentis hoc effutiate Igitur ossi .cio , vel functione aliqua . Quo quid aliud nobis accipiendum , quam quod nomina plerumque ita funguntur officio adverbii localis, ut verbum iis perinde atque ipsis adverbiis adstringatur ad significationem Ioci λ Etenim istuc tandem est proprie adverbialiter poni, vel sungi vice adverbii, vel esse instar adverbii, quod idem est, nempe cum nomina de . terminant verbum ad significationem loci; id quod est prinprium adverbii localis. Num nam igitur nomina isto modo fiunt adverbia ρ At hoc tam falsum est , quam quod falsi si simum .... Vides , Donate , quam petulanter te gesseris, G a quam-
67쪽
quamque absurda, minimeque sibi consentientia tradiderint omnes tuae factionis Grammatici Errore igitur tuo isto, atque adeo cunctorum tecum idem sentientium, ad hunc mois dum confutato , studiosi , priusquam de nominibus adverbialiter positis praecipiamus, quadruplicem hanc veritatem in pectus alte demittant , firmissimeque teneant. Priiamum &c.
De impersonalibus agit libro tertio,& quam venuste hsurpentur, quam aegre explicentur, mox docet his verbis:
Et bonam Iatinitatis partem impersonalia sibi vendicant. Quae summa cum diligentia ni per nos teterrimis e ten bris, ac situ inveteratae, ac deploratae illius ignorantiae, tandem aliquando in lucem redimantur, haud causa est , quinde literis pessime dici meritus velim . Quid enim verba haec non modo suscipiam, & exosculer , & amplectar , quando sine his splendor ille divinus latinitatis haud consistere potest λ Neque tamen clam me est, quantum sudoris, vel potius quantum sanguinis mihi fundendum sit in his explicandis . Quando re natura longe sunt intellectu difficillima , & hostes quam plurimos habeam tum acerrimos, tum infestissimos. Et alioquin incredibilis quaedam expectatio mihi gravis adversaria jam sit constituta . Aggrediar igitur, re quam citissime potero, --ΠΠ negotii ablolvam.
Id, inquam , in limine libri tertii praelocutus, statim
ad explicandam impersonalium naturam accedit , ea que impersonalia esse affirmat cap. 3. quoties Verba su Posito careant recto, adversus opinionem Pauli Suardi, superius a nobis memorati, quem Grammaticum alioquin insignem appellat, nec non Antonii Nebris sensis, quem Latinae linguae ea ipsa tempestate in Hispania reparatae Aristarchum , Varronem, Camillum plures appellarunt :
68쪽
Neque enim audiendi Sophistae quidam, quorum opinio. ni & Paulus Suardus Brixiotes , Grammaticus alioqui in . signis accessit , & Antonius Nebrissensis summa pertinacia contendentes, infinita illa verbis supposita esse nomina, vel quia nihil subjiciatur verbis, quod idem non sit nomen, vel quia idem significant, quod sua ipsorum nomina . Propter. eaque fieri, quibus verbis infinita supponantur , ea omninoesi e personalia . Quorum quidem pestifera , atque importuna pervicacia , quoniam longe , lateque ierpit , & multi eorum suam inextricabilibus erroribus involvuntur, haud ultra nobis fuit propellendum, quin statim eorum falsam opinionem diminueremus. Principio Grammatica, utpote mansuetioribus Μusis nuncupata, non est disputando ut dicitur 9 ad vivum resecanda ; neque adeo ad eam subtilitatis regulam revocanda, ad quam hispida, atque horrida Diale. etica solet, sed crassiore Minerva ut aiunt9 explicanda est. Praeterea Dialecticus, & Grammaticus, iuxta Musicorum
proverbium δk-πασων, inter se materia , propositoque distantes, nonne uterque pro suis principiis profitetur λ Gra-matica igitur cum auctoritate, usuque potissimum constet,
atque adeo significandi qualitates in primis consideret, inque eo versetur, ut in campo sibi subjecto, nihil est, quod scrupulosam ad illam Dialectices curam, suo quodam jure duas
orationis partes, nempe nomen, & verbum, tantum agnoscentis, exigatur. Quanquam isti scur enim vel ipsi non m dice a nobis ratiocinemur λ qui mihi obtinebunt, ut quod natura abnegaverit, id ulla ratione vel numeris , vel perso vis insignitum reddant λ Nam si eo ipso quod supponantur, nomina fierent, esset fortasse quod eis assentiremur . Verum eum nominis partes supponendo ita gerant, ut verbi tamen ipsius infiniti rigorem nihil omnino reIaxent, quid est . quod frustra laboremus in extorquendis hujusmodi vel numeris,
vel personis e Durius adhuc Saturnius Priscianum refellit cap. II eandem impersonalium prosequens tractationem:
69쪽
More tuo faeis, Prisciane. Nihil enim sere probas alicuobi, quod idem alibi non improbes. Quae inconstantia palam facit, te, quid dicas, non satis intelligere . Nam quod mul tis in Ioeis affirmas, idque adjunctis Vel exemplis, vel glossulis, impersonalia pastivae terminationis e verbis neutris significationem habere activam, istuc quidem recte, ac probe . Verum cum alibi tanquam tui oblitus, hujusmodi in Verbis nominativum nescio quem posse subintelligi, obsecro, unde isthaec in te superstitio 3 Nec satis habes, quod ipse te levitatis infamas, nisi etiam Apollonium , ac Theo.
t istum praeceptorem tuum una tecum Iraducas.
Prisciani partes adversus Augustinum Saturnium tueatur Minerva Sanctiana cap. 3. lib. I. at quam immeri. to ibidem Saturnii sententia exibiletur, aequi Lectoris judicium esto, qui pariter decernet, num Minerva iliala, quae eo loco Mercurium mordet, alibi, Sc quidem haud raro, Mercurii scrinia suffuretur. Item cum Ba ptista Pici , quod spectat ad impersonalium naturam ,
Saturnio negotium ethcap. I 2. Ex lib. 3. c. 22.
Baptista Pius e Bononia vir est plane maximi ingenii, &Teconditarum, ac Meterum litterarum in primis do us. H mo tamen. Hic porro carmen Lucretianum e X ponens, ecu nodo, ni fallor, commentario, ad hunc modum praecipi . Ut per Ruram dicimus , laeditur manum , frangitur pedem , secdicere licet, legitur librum, amatur Deum . Id quod ubi ego ostendi, equidem admiratione totus obstupui, majoremque hominis diligentiam, animique pensionem eo in loco deside. ravi. . . . Nec mihi Guarinum utraque lingua peritissimum, Persuadere possum tale quid dixisse . Sed enim plerique Grammatici, quibus ut nihil cervicosius , qta nihil temerarium magis, nihil non corruptum eunt. Ita fit, ut quae hominum levissimorum propria sunt vitia , ea optimis, ac doctissimis Viris impingantur. Qitan-
70쪽
Quanti Saturnius fecerit Guarinum Veronensem, ex hoc foco apparet. An autem Guarinum seniorem , vel Baptistam ejus filium designaverit, incertum est, quum uterque Grammaticales Institutiones conscripserit. Tractatus Guarini de Ordine docendi, ac studendi ad Mas sejuna Gambaram Brixianum adolescentem, non dubitanter, ut aliqui faciunt, sed omnino certe, ad filium est referendus . Veterem enim , quam ad manus habeo, Editionem absque anni nota Baptistae Guarini no. men Tractatus fronti praepositum exornat, & praeterea
in eo ipse Baptista parentis sui diserte meminit semel, iterumque, primo quidem, dum Graece discentibus regulas illas commendat, quas inquit parentis nos,ipraeceptor nuel Cbrasoloras summatim collegit, vel quas parens ipse noster compendii amantigimus ex illis contraxit. Ad calcem vero libelli haec habet dirae es enim o docendi ordo , oesudendi praecepta, quibus non minus δε-ctissimus, quam optimus parens meus, ct praecipiendi jure avus tuus disicipulos instituebat, quae vel bae una ratione optima esse putabis, quod ex ejus ludo, velut ex equo
jano, meri literarum principes prodierunt. Saturnio dicenti , Nec mibi Guarinum utraque lingua peritismum pem suadere possum tale quid dixisse, consonat Politiani illud, Verum quando tu sita ipse ad Baptistam Guarinum
Omnium aetatis nostrae pros serum celeberrimus, aliter semiis , nibii jam credo mibi. E diverticulo viam repetens, coronidis loco exseribam verba Saturnii ex libri quinti cap. I S. & I '. quibus rationem recte , & latine designandi natale solum edocemur, ac primum nullum esse discrimen inter
