Specimen varae literatuae quae in urbe Brixia ejusque ditione paulo post typographiae incunabula florebat scilicet vergente ad finem sæculo 15. usque ad medietatem sæculi 16. Unde præter Brixiani ingenii gloriam, tam annalium typographicorum series,

발행: 1739년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

16 GRAMMATICA

Corinthium, & Corinthiensem, Brixianum, & Brixiensem , ac alia hujusmodi, idque adversus Ambrositum Calepinum:

Ex lib. s. c. I 2. Lernaea cum hydra mihi res est . Nam quo plura e Torum capita obtrunco, hoc longe plura mihi obtruncanda suppullulant. Sunt , inter quos vel primus auctor erroris nisi fallor Ambrosius Cale pinus, qui obstinatissime tenent, non unum esse Corinthios , α Corinthienses , nimirum ut Corinthius sit, qui ex Corintho natus, ibidem habet; CΟ-rinthiensis vero , qui aliunde natus , Corinthi versatur . Parique ratione affirmant , alios esse Brixianos , alios Bri- Nienses, alios Hispanos , alios Hispanienses . Circumspicienti autem mihi, unde ista tam superstitiosa vocum distin. etio in mentem venerit, locus Ciceronis ad M. Coelium statim occurrit, ita scribentis, Itaque ego hunc Hispaniensem casum expecto . Ubi luculentissimus auctor intelligit bellum civile gestum a Caesare adversus Petreium ,& Afranium apud

Ilerdam ; suspicatique sunt, bellum illud Hispaniense nuri. Cupasse , quod a Romanis , non ab Hispanis in Hispania sit gestum. Sed enim isti ipsi Ciceronem de eodem bello in Hispania gesto alibi scribentem si diligentius observassent , ut, que reperissent, illud idem bellum ab eo vel Hispanum a p.

pellatum fuisse .... Observanti praeterea milii magna vis CX emplorum undKIre adfuit , quibus isti turpissimi erroris convincantur .... De adductis igitur exemplis Iuce clarius

constet, quicquid isti Aristare hi somniantes effutiunt , inter Corinthium, & Corinthiensem, & id genus, quaecum que memorari possunt , nomina nihil omnino discriminis

esse.

Illico autem , scilicet cap. 19. probat Romanus, Albeniensis, & id genus patria nomina tam eos , qui in urbe, quam qui ruri nascuntur, significare ; nunquam autem dicendum de R a, de Brixia, sed a Roma , o

Brixia.

72쪽

G RAMMAT ICA. 37

Ex lib. s. c. I9.

Irrepsit etiam, invaluitque depravata in primis & corrupta dicendi ratio, ut cum natale solum cuiuspiam significa. re volumus, non patrio nomine, ut probata dicendi ratio postulat, utamur, Plato Atheniensis, Camillus Romanus, sed insolenter, ac sordide loquentes dicimus, de Athenis , de Roma . Quae barbaries cum apud omnes fere viget, tum vero apud nullos magis, quam quorum interfuisset , omnium fore tum eruditiores, tum sapientiores . Erroremque suum tutantur , quod Atheniensis , Romanus , & id genus patria nomina, non aliquem in urbe , sed in agro progenitum adsignificant. Exemplumque citant Apuleiana ex Apologia : uanIo modestus Mantuanus Poeta . Constat enim Virgilium non in urbe Mantua, sed in vico Ande natum esse, ob id vel Andinum Poetam a Silio Italico appellatum . Propterea tollendam ad ambiguitatem necessario dici, de Athenis, de Roma. Deum immortalem, quae portenta agrestes

isti, ac pessime literati deblaterant . . . Quod si superstitio.

sos istos naec cura circumstat, ut repudiatis nominibus patriis, ablativis potius uti velint, perinde quasi eo dicendi genere natale solum vel expressus, vel illustrius relaturi sint, utantur sane per me licet, sed quemadmodum excellentissimi Latinitatis Auctores consueverunt . . . Atque his omni bus exemplis iam persuasum sit , primum nomina patria aeque eos, qui in urbe, quam qui ruri nascuntur, fgnifica. re . Dein nil prorsus interesse, utrum quis dicat, Sum Roma.nus, an a Roma et Sum Brixiantis, an ex Brixia . Ablativis ta men , ubi patriorum inclinatio duriuscula contigerit, potius utendum censeo. Sunt enim pleraque usque adeo prolatu

dissicilia, ut primitivis satius uti sit, quam derivativis.

Nemo mihi , ut spero, succensebit, si adeo multa

ex Mercurio Saturnii exscripserim loca ; sed contra in his miram Latini sermonis suavitatem , ac Tullianae

propemodum orationis succum, una mecum degustans,

illi potius succensebit, qui non quidem exercendi styli gratia, sed serio assirmaret, Saturnium artem Latine P. II. H loquen-Disiligod by Coos e

73쪽

18 GRAMMATICA.

loquendi , quam tradidit, ne mediocriter quidem calluisse . Ea ipsa loca satis erunt ad Brixiani Praeceptoris famam ab hac labe vindicandam I aliorum partes sint, Grammaticas Philosophicas, Minervas, Aristam chos, Thesauros, qui omnes pari cum Mercuriis nota foedantur, purgare. Aldum Manutium , Jovianum Pontanum, Thomam Linaerum, Desiderium Eraimum, tanquam recte , & Latine loquendi Magistros , in primis commendat Saturnius, num & hi quoque ad locutionis Latinae usum propemodum nihil scripserunt 3 Suo itaque minime fraudetur honore Saturnius, fateamurque, non ultimam Brixiani soli laudem esse, otium duxisse e Buenno Uallis Camonicae oppidulo Virum illum , in quo, ut locutum diximus Janum Pyrrhum Pincium , virtutes suas potismum experiretur

Grammatica . Si cujus autem stomacho fastidium moveat, quod Saturnius nulli Latinorum , quemadmodum aErmantem illum audivimus , sapientia . ingenio, gravitate , eloquentia Quintilianum post habeat, ejusquo vestigia quotidie exosculetur, ac modo non adoret, eundem ad

Joannis Antonii Campani, Tera mensis Episcopi, Epustolam praefixam Quintiliani, quam ipse curavit, Editioni remittimus . Qualis , quantusque fuerit in politiori literatura Campanus, nemini ignotum . Suum autem de Quintiliano judicium his incipit verbis, deesse eloquentiae quicquid a Gintiliam non Lycus, oe ibi artem de nere dicendi, ubi ultimum ejus fuit praeceptum. At Cimceronis majestatem ,& dignitatem sacrosanistam nec Saturnius, nec Campanus in dubium propterea GV arvnr.

74쪽

VII. Calphurnius, cujus solertiae, & eximiae eruditioni plurimum debet, ut in superiori parte huius inperis vidimus, Latinorum Poetarum enarratio, & castigatio , Grammaticae etiam Arti illustrandae opportunam praestitit opem, quin popularibus suis usque m do recensitis ad eam Artem bene, recteque constituendam ducatum praebuisse ceniendus est. Siquidem quum Nicolaus Perottus Latinae linguae rudimenta utili com

pendis ut Jovius scri bit in Elog.) ad normam digesta, si idque facile pueris perdiscenda publicasset, eisdem Cal

phurnius,ut in Brixianis Scholis usurparentur,Epistolam praefixit, qua nulla posthac excusatione dignos pronunciavit, qui Alexandri barbari carmen ineptum , quod aetera, oe prista illa Grammatica prosus alienum, ciet rasique hujuscemodi ineptias legere pergent. Occurrit mihi ea Epistola in Editione anni 14 s. per Gabrielern Petri de Tarvisio, atque hujusmodi est:

Culphurnius Brisiensis Antonio M-esto Brio..oin amicorum optimo Salat. plar. Vae ad aIlioris disciplinae cognitionem pertinere viden tur, a viris nostrae aetatis diligenter, & excitata , &emendata sunt, quum superioribus annis litterae bonae penitus obrutae essent, & in tenebris ut sic dicam minime intellectae iacerent . At quum adhuc quaedam insulsa rudi. menta, & opuscula doctrinae cralsioris , quibus pueri falso erudirentur exstarent , Viri doctissimi non desuerunt , qui huic quoque rei remedium salubre , Grammaticos priscos imitati, afferre voluerunt. Quare perlecto Grammatices libello, qui e Nicolao Perotto Pontifice Sypontino , viro elo. quentissimo, commode , & breviter ad puerorum eruditionem nuper editus, volui brevi epistola, quemadmodum petieras, quid de hoc sentirem, tibi dec Iarare ; ut hunc tu, qui es iuvenis doctissimus, & omnia emendata excolis, im H i presio-

75쪽

co G RA MMATICA.

pressoribus tuis quamprimum traderes, & imprimendum diligenter . ut omnia consuevisti, curares . Is enim libellus hujus generis est, ut non modo iis, qui circa prima elementa adhuc immorantur , sed ad altiora quoque tendentibus prodesse possit . Et ut paucis, quod sentio, absolvam , de grammatice, & latine loqui docet. Nec video, qua excusatione digni posthac accipiantur , qui Alexandri barbari carismen ineptum, quod a vera, & prisca illa Grammatica prorsus alienum, caeterasque huiuscemodi ineptias legere pergerit. Quod si qui hos amabunt, pauci erunt, & ex turba Academicorum docta explodi se sentient. Vale.

Laurentii etiam Vallae in linguam Latinam Elegantias aliquid debere industriae Calphurnii nostri , testatur Epigramma, quod ad calcem Editionis Venetae anni I 492. affertur, quumque nullo intervallo subjiciatur his Laurentii verbis: Ego Nicolaum Puintum cum

propter alia summum bominem judico, tum vero propter id, quod non tantum cultor es sapientiae , sed plurimos cultores escit, haud injuria comparandus ciaro Musarum, si quae unquam Muse extiterunt , quae ct sapere ipsae omnia, oe nobis ad capessendam omnem sapientiam , auctores esse creduntur . Ab boc igitur, Dis es , cujus tu

intimus es, ut ad nos revertar , oraculum posses, numquid bis liber tibi dedicatus editione sit dignus ς iis , inquam , verbis quum illico Calphurnii Epigrammae subjiciatur, Editor in animo forte habuit, dum Laurentius de suo opere Nicolai U. ab Ioanne Tortellio oraculum expectaret, quid de eo senserit doctissimus Calphurnius, interim aperire. Calphurnius Antonio Pas quaIino de Sancto Germano Campanio

Restituit quondam Patriae Dexilia Camillus, Et raptas Gallis solus ademit opes.

76쪽

GRAMMATIC A si

Rettulit eloquium nostro Laurentius aevo, Et Capitolinae contulit arcis Opem

Barbara cuncta jacent, sunt hoc oe vindice pus uicunque a Gothis igna relizia colunt.

s P tibi debebit semper studiosa Iuventus,

Campani, Antoni, gloria magna soli. Namque tua impensa rotum vulgatur in orbem Valle is, notus quam fuit ante magis.

Praeter laudatam Perotti Rudimentorum Editionem ad manus pariter habeo aliam providentia Scalabrini de

Agnellis de Tu culano Lacus Benaci MCCCCLXXX. die X Maji evulgatam , quod argumento est non in Urbe tantum Brixia, sed in ditione ejus universa pro rei Grammaticae commodis adversus Alexandri barbari ineptias fuisse laboratum. VIII. Ea Benaci regio , cultorum ingeniorum pro loci amoenitate procreatrix , nos monet, ut aliquid de Parthenii Benacensis in rem Grammaticam studio hic loci dicamus. Ediderat Neapoli anni 1473- Iunianus Majus Parthenopaeus de priscorum Verborum Propri tate Volumen Ferdinando Regi nuncupatum , quem laudibus exornat, quod ampla munificentia, ut omnium

disciplinarum usus Neapoli plurimus esset, publicum

instituisset stipendium , eique gratulatur, quod recens imprimendi ratio a Germanis inventa, ea in urbe fuisset excepta, consilio Blasii Monachi Romani, Viri sacris literis instituti, ac sanctis moribus probati, necnon opera Mathiae Moravi, Viri summo ingenio, summaque elegantia in ejus artis genere praediti. Opus illud summo labore ex plurimis Codicibus veterum Grammaticorum, ac recentiorum etiam, Laurentii praesertim

77쪽

tim Vallae, & Joannis Tortellii depromptum, quum

multis maculis inquinaretur, ejus recognitionem suscepit Parthenius noster, quem Benacensem a patria dictum , & alium ab Antonio Parthenio Veronensi, pluribus monumentis edocemur, inter quae locus dandus,

ut modo judico, Cornelii Vitelli ad Parthenium Bena- censem Epistolae allegatae in priore hujus operis parte pag. 69. Ipsum in Gymnasio Romano publico stipendio Rhetoricen docuisse assirmat Helias Capreolus Hist. lib. x L. Quid in ea recognitione Parthenius praestiterit, ejus Epistola, ex Editione Tarvisina an. I 48 o. per Bartholomaeum Confatonerium Brixiensem impress

rem, recitanda declarabit. Bartholomaeus Parthenius Gir. Franciso Throno Luctetici F. Patritio Veneto integerrimo S.

ARthemo Philosophorum sui temporis diligentissimus,

quippe qui Aristotelis epistolas absque ordine erranistes in corpus unum apte, commodeque redegit, ut Demetrius Phalereus in libro de Elocutione meminit, non minus

tanta laboris inquisitione, quam Aristotelis posteris consum. mata editione profuit. Nam quid mortatilius ingenio , do. Etri nave auxilii Philosophus summus epistolis asterre vaIuisisti, ni alterius Iabor illas ad tempora nostra pervenire posse curasset λ Μinimum profecto. Quod & de Tyrone Cicero. nis liberto, qui naturae honitate ad centesimum usque annum pervenisse sertur, dici potest; nam fortassis ad nos non integrae pervenissent mellifluae Ciceronis epistolae, ut pleraque tanti viri monumenta, ni Tyronis sedulitas, tum Ciceronis immortalitate, tum posterorum utilitate, pectinatim tam apte coniunxisset . Quibus omnibus fit , ut litterarum bonarum docti pariter, & studiosi huiuscemodi Viris plurimum se debere jure fateantur. Uerum iisdem litterarum studiis faventes non minus Iuniano debere arbitramur , quidi ipse tempestate nostra, qua bonarum Artium studia, barbarie

78쪽

G RAM MATIC A. 63

barie omni penitus explosa, culmen attingere videntur, inis finita plurimis ex codicibus summo labore inquisita , quae neque per indieem ordinis litterarum digesta erant, ad communem legentium utilitatem adeo breviter , apteque disposuit, ut quaeque ab lectoribus desiderari possint, tanquam adamussim, sint inventu facili ma. Noster vero secundi hujus operis labor non mediocriter profuit ; nam praeterquam quod multa addidimus , quae impressorum culpa, ut puto, in latinum omissa erant, innumerabilibus etiam sere dietio. nibus Graecas adjunximus derivationes : quandoquidem hisce in codicibus, qui tam Neapoli, quam alibi impressi fuerant, ubique Graecae die iones deessent , sine quibus quo ad orthographiam , & ad veram vocabulorum significationem pertinet, legentium animi proculdubio hestare potuissent, quoniam litterae nostrae inde fluxere, ut Fabius meminit. Nostram igitur hane recognitionem, Francisce Throne, vir integerrime, tibi dicavimus. quae iudicium tuum acre, ac diligens, quo tam in Reipubulicae tuae negotiis, quam in

litterarum studiis uteris , experiatur, ut animo illo tuo in genuo, quid de ea senseris coram exprimas . Vale.

Ad eundem Franciscum Thronum, Ludovici filium suam in Thucydidem , quem Laurentius Valla in Latinum sermonem converterat, recognitionem transmisit idem Bartholomaeus Benacensis, de qua suo loco. IX. In hac, quam prosequimur, tractatione ut locum aliquem sibi vindicet Jovita Rapicius Brixianus, essicit libellus de puerili Institutione ad Rectores , & Decu riones Bergomates , ab eo conscriptus , postquam in ea civitate annos prope XU. publico stipendio conductus, literarium ludum rexisset. Ex eo libello manu exarato Prooemium illico refero. Magnis. Rectoribus, o Deeuricinibus Bergom. vita Rapicius S.D. M Arcum illum Catonem gravissimum Senatorem,&Imperatorem optimum dicere stilitum legimus, existi

mare

79쪽

mare se eum plus Rei p. profuturum, qui disciplinam miliis larem litterarum monumentis mandasset, quam qui sorti Dsime pugnasset, propterea quod unius aetatis sunt, quae sor liter secerunt ἱ quae vero pro utilitate Reip scribuntur ea prope aeterna esse consueverunt. Itaque postea de re milita. ri adeo diligenter scripsit, ut mus scripta , atque instituta post multa saecula , non solum Romanae Rei p. sed omnibus nationibus , quae latine intelligerent, plurimum profuerint.

Esto vero & mea in vos observantia , & vestris in me beneficiis excitatus, diu, multumque cogitavi, quonam pacto siqua me vel ratio, vel sortuna a vobis avocasset, aliquid non ingrati animi monumentum relinquerem , quo vobis reabsens prodessem : id tandem c si parva magnis licet confer. re Catonis exemplo mihi videor invenisse. Nam annos pro. Pe iam XV. a voois publice conductus, qua fide debui, do.

Cere sum conatus, & quantum vires meae serebant, pugnuvi adversus inveteratur in urbe Vestra errorem , quo tum sita, tum vestra culpa praeceptores maiore turba Onerantur, quam sustinere neu ueant: ideoque fit , ut discendarum Iitterarum praetextu liberi vestri magnam adolescentiae partem frustra conterant, eum ad eos mittuntur, qui nec docere illos possunt, nec continere, quia numero Opprimuntur. Hanc ergo ingeniorum perniciem dum tollere adnitor , adautores sepius conduxi, ut distributum in multos onus commodius serri posset: & in ea qualibet re quantum Profecerim, malo eorum , qui a me discere non neglexerunt, Voc Rra citis cari, quam mea. Iure tamen affirmarim, id tantum esse iudme non admodum aut laboris, aut impendii paeniteat. erum adeo difficile prava in melius mutantur, ut nati praecipua quaedam cura vestra, & auctoritas publica intercellerint, omnia in peius ruitura intelligam. Itaque quae ad inW tutionem puerilem utilia existimavi, tum ex Fabio 'tu in i liano, & aliis nonnullis collecta , tum a magistris meis olim mihi tradita, & a me longo iam experimento eX plorata , ac comperta, brevi libello sum complexus , & Musoc squam urbi vestrae maxime necessariam arbitror, imagiquamdam effinxi, ut si non displicuisset, vel jam nunc , certe alio aliquo tempore eam institueretis; quod si ,

80쪽

G RAMMAT IC A. 6s

ti; hil dubito sore, quin liberi vestri,& maiore temporis comispendio, re minori pecuniarum impendio, eas artes, quibus aetas puerilis ad humanitatem insermari selet, non sine sum. ma totius civitatis voluptate post hae distant. Id autem ut primo quoque tempore faciatis , liberorum vestrorum inge. nia ad honestas omnes disciplinas naturae beneficio aptissima, vos non hortari tantum, sed compellere mihi videntur.

In exiguo hoc Rapicii nostri libello , ut Lector sibi

persuadeat, valde utilia ad puerilem Institutionem contineri , afferam praeterea pro Specimine integrum ca

put, quod inscribitur:

De O eis Specialium Magiserorum.

IS vero , cuius fidei, ac curae commissi erunt triginta pueri, eos primo statim mane, tum ex Poetis, tum ex Ora. toribus, qui pro tempore enarrabuntur, quantum eorum ser. Te memoria potuerit, tantum recitare compellat; sic enim di memoriam exercebunt, & assuescent optimis, semperque habebunt intra se, quod imitentur, atque abundabunt copia Verborum optimorum, compositioneque, ac figuris iam non

quaesitis, sed sponte , & ex reposito velut thesauro se offerentibus. Inter audiendum autem emendet, si qua vitia sunt oris, exigatque acriter. ut expressa sint versa , nee in fauci. hus audiri . nec extremas syllabas intercidere patiatur. Observandumque erit, ut gestus ad vocem , vultus ad gestum accommodetur , ut recta sit facies dicentis, ne Iabra distor. queantur, nihil denique faciat puer, quod non deceat. Et jam tum discat , quomodo narrandum, qua auctoritate sua dendum, qua voce excitetur indignatio , quo flexu misera.

tio moveatur. Denique eodem tempore Vocem , memoriam,

a C pronunciationem exerceat: quod ubi fecerit, praelegat, ita ut non tamen enarret ea , quae mox in auditorio erunt a radienda . Deinde omnes cum 1 uis quemque libris in audi. torium inducat, & summa intentione audire compellat, &cum illis ipse quoque diligenter audiat . Statimque ab audi. xione in cellam suos quisque revocet, atque ibi etiam clarius, α ut aiuntὶ crassiore Minerva, quae audita erunt, Omnibus P. II. I sum.

SEARCH

MENU NAVIGATION