장음표시 사용
111쪽
cta su ni humanae naturae Nunquam enim uniuersa subiecta essent hominibus, si non habe rem homines iuxta id, quod uniuersis imperarent, imaginem Dei. Coniungens autem aruque consocians scriptura diuina gratiam benedictionis, quam Adam donauerat, de gener tionibus, quae ex eo erant, ne qui forsitan maligna interpretatione auderent dicere, uni datam gratiam Dei, & illum solum factum esse ad imaginem Dei: quia plasinatus esset ex humo, & uxorem eius, quam creasset de costa uiri: eos uero , qui conciperentur in utero, &Gen. .s non ita nascerentur ut Adam, Dei non habere imaginem, statim per ordinem iungit, de dicit: Et vixit Adam ducentos triginta annos ,&cognouit Euam uxorem suam, & peperit ei filium iuxta speciem,& iuxta imaginem cius ,&uocauit nomen eius Seth . Rursum q. in decima generatione post annos bis mille ducentenos quadragintaduos, uindicans Deus imaginem suam, de ostendens, quod gratia, quam dedisset hominibus, perseueraret in eis, ait: Gen. y Ne comςderitis carnem cum sanguine: ego enim ulciscar sanguine uestrum de manu omnis hominis effundentis illum: quia ad imaginem Dei seci hominem. Nec non post alteras docem generationes usque ad Abraham ,&ab Abraham usque ad Dauid alias generationes quatuordecim: quae uiginti quatuor generationes simul iaciunx annos bis mille centum docem de septem, Spiritus sanctus in tricesimooctauo psalmo, cum quereretur de omnibus hominibus, quod in uanitate ambularent, & peccatis essent obnoxii, loquitur: Veruntamen in imagine perambulat omnis homo. Nec non post David, etiam sub Salomone filio et iis,s,p., legimus tale quiddam super Dei imagine nominatum. Dicit enim in Sapientia, quae titulo eius inscribitur: Creavit Deus incorruptum hominem, de imaginem suae proprietatis dedit ei. Et rursum post annos mille centum & undecim plus minus, in nouo legimus testamen- Iacob. 3 to, quod non perdiderunt homines imaginem Dei. Iacobus enim apostolus,& frater Domini, cuius & supra meminimus, instruit nos, ne Origenis laqueis capiamur, habete hominem imaginem de similitudinem Dei. nam, cum de lingua hominis latius disputasset, adiecit: Instabile malum: in ipsa quippe benedicimus Deum patre ,& in ipsa maledicimus h mines, qui ad similitudinem Dei conditi sunt. Paulus quoque, uas electionis, & qui doctrinam euangelicam sua praedicatione compleuit, docet nos, quod homo ad imaginem de sinii.Cor ii litudinem Dei conditus sit,dicens: Vir non debet nutrire comam, cum gloria & imago Dei sit: imaginem simpliciter appellans suo nomine, sin ilitudinem autem, gloriae appellatione significans. Pro tribus igitur testimoniis, quae tibi si de scriptura sancti reperirem, dicebas posse lassicere, ecce septem testimonia dedimus. Quis ergo sustinebit origenis ineptias ξ ut non grauius aliquid loquar: & similis ericiar uel ipsi, uel discipulis eius, qui audent in pe-
. riculo animae suae asserere, quodcumque eis in buccam uenerit, & magis iubere Deo, & noab eo uel orate, uel discere ueritatem. Quidam eni in eorum dicunt,quod imago Dei, quam
prius accepit Adam, illo peccante perierit. Alii suspicantur corpus, quod filius Dei habiturus esset ex Maria, ipsam esse imaginem: alii sensum, alii uirtutem: isti baptisma: hi quod
homo ad imaginem Dei dominetur omnibus: ebriorum more haec uel illa ructantes, quos oportebat tantum effugere discrimen, nec negare quae loquitur Deus, de credentes simpliciter saluos fieri, Deo q. concedere donationis suae certamcn, de ueram scientiam, in qua potissimum parte homines c5diderit ad imaginem & similitudinem suam. qui, haec relinquetes, multis se quaestionibus implicarunt,& per has in coenu in demersi sunt peccatorum. Nos autem, dilectissime, credimus iis, quae locutus est Dominus :& scimus, quod in cunctis hominibus imago Dei permaneat . ipsq. concedimus nosse, in qua parte homo ad imagi-iaoan. 3 nem Dei conditus sit. Sed neque illud, quod quidam in epistola Ioannis legentes non intes ligunt quem qua decipiat, ubi loquitur: Nunc filii Dei sumus,& nondum apparet, quod erimus . Nouimus autem , quia, cum ille reuelatus fuerit, similes ei erimus. Videbimus enim eum, sicuti est. Hoc enim propter gloriam, quae ibi reuelanda est sanctis eius, dictum est: si , . Cor. 3 cui de in alio loco legimus: A gloria in gloria: cuius gloriae iam in isto saeculo sancti arrhabo Exod.; -& portiunculam susceperunt. Primus eoru Moy s, cuius filist ficies valde, de radiabat Reg., ueluti fulgor de sol. Secundus Elias, igneo curru raptus in caelum, de ignis detrimenta non Act. sentiens. Stephanus lapidabatur, & iaciem habebat angeli, quae ab omnibus cernebatur. Hoc autem, quod in paucis diximus, de omnibus intelligendum est; ut impleatur illud , Matib., quod scriptum est: Omnis, qui sanctificat semet ipsum, inter beatos numerabitur. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt. Cum haec ita se habeant, dilectissime, clislodi animam tuam, & desne circa nos murmurare. Dicit enim scriptura diuina: Nolite
i.Cor.io murmurare adinvicem, sicut quidam murmuraverunt,&a serpentibus perierunt: magis a
112쪽
, et diri Ue diligentes te . de ueritatem. Deus autem pacis praestet nobis iuxta EF si rivmvmiam, conteratur satanas sub pedibus Christianorum, & abiiciatur omnis Ps V Mella ne scindatur in nobis uinculum caritatis, & pacis, & rectae fidei praedica- vvea audivi quosdam murmurare contra me, quia, quando simul pergebamus ad Qt Cum , oui uocatur Bethel, ut ibi collectam tecum ex more ecclesiastico iacerem,' ad uillam, quae dicitur Anablatha, uidissemq. ibi praeteriens lucernam arden- , D tcrrogassem, quis locus esset, didicissemq. esse ecclesam, & intrassem, ut orase ιMelum pendens in Bribus eiusdem ecclesae, tinctum, atque depictum, de habens quas Christi, uel sancti cuiusdam . non enim satis memini, cuius imago seerit. γ RQ hoe uiditam in ecclesa Christi c6tra auctoritatem scripturarum hominis pende '' ae ginem , scidi illud, dominis dedi consilium custodibus eiusdem loci, ut pauperem .
eo obuoluerent di efferrent . illiq. contra murmurantes dixerunt: Si scindere uos ,iustum erat,ut aliud daret velum, atque mutaret. Quod cum audisse , me daturumine Pollicitus sum, de illico esse missurum. Paululum autem morarum filii in medio, dum civi aero Optimum uesum pro eo mittere. arbitrabar enim de Cypro mihi esse mittendum.
Tunc autem missi, quod potui reperire: dc precor, ut iubeas presbyteros eiusdem loci suscipere velum a latore, quod a nobis misitim est; , deinceps praecipere, in ecclesia Christi
istiusmodi uela, quae contra resigionem nostriun ueniunt, non appendi. decet enim hon
statem tuam hanc magis habere .licitudinetii, ut scrupulositatem tollat, quae indigna est . Ecclesia Christi, de populis, qui tibi crediti sunt. Palladium uero Galatam, qui quondam nobis carus fuit, de nune misericordia Dei indiget, caue, quia Ori3enis haeresm praedicat, do docet, ne sorte aliquos de populo tibi credito ad perue statem ses inducat erroris . opto, ut ualeatis in Domino.
aduersus errores Ioan. Hierosel. . EPISTOLA LXI.
I iuxta Paulum apostolum, quod sentimus orarensi possumus, ac propriarmen Roma. tis cogitationem sermo non explicat: quanto magis periculosum est de alteriust animo iudicare, de singulorum dictorum, atque uerborum 'estigare, atque αι proferre rationem ξ Natura hominum prona est ad clementiam, de in alieno precato sui quisque miseretur. Si ergo reum in seritione reprehenderis, simplicitatem uocabit rs calliditatem argueris , imperitianiconfitebitur, ut suspicionem uitet malitiae. Atque ita fiet, ut tu, qui arguis, calumniator; ille , qui reprehenditur, non haereticus, sed rusticus iudicetur. Nosti, Pammachi, nosti me ad hoc opus non inimicitiis, non gloriae cupiditate descendere, sed prouocatum litteris tuis ex ardore fidei ; ac uelle, si fieri posset, omnes id ipsem sapere ; nec impatientiae, ac temeritatis posse reprehendi, s post triennium loquor. Denique,nisi ad apologiam , de qua nunc scribere institui, multorum animos diceres perturbatos, de in utramque partem fluctuare sententiam, decreueram in incepto silentio de manere . Facessat itaque Nouatus errantibus manus non porrigens i Montanus cum insanis linis prosternatur , iacentes in barathrum praecipitans, ne leventuu . Quotidie peccamus omnes, de in aliquo labimur. Qui ergo in nos clementes sumus, rigorem contra aliuos non tenemus: quin potius oramus, petimus, Obsecramus , ut aut simpliciter nostra sileatur, aut aperte defendat aliena. Nolo uerborum ambiguitates moto mihi dici, quod
di aliter possit intelligi. Reuelata secie gloriam Domini contemplemur. Claudicabat quon- a.Cor. 3dam de Israeliticus populus in utroque pede r sed Elias , qui interpretatur sertis D
113쪽
3.Reg. is mini tusquequo aitὶ claudicatu in utroque uesticio Si Dominus est Deus , ambulateriai . t 1 post eum: si autem Baal, sequimini eum. Et ipse Dominus de Iudaeis: Filii alieni mentiti
sunt mihi: filii alieni inueterauerunt, &claudicauerunt a semitis suis. Certe si haereseos nutula suspicio est, ut cupio,& credo ; cur non uerbis meis meum sensem loquitur ξ quam ille simplicitatem uocat, ego malitiam interpretor. Persuadere mihi uult, quod pure credat . pure ergo&loquatur . et si quidem unum uerbum uel unus sensias esset ambiguus, si duo, si tres a ignorantiae ueniam tribuerem; nec ea, quae aut obscura uel dubia sunt, de certis &perspicuis aestimarem: nunc uero quae ista simplicitas est, quasi super ova&aristas inter theatrales praestigias pendenti gradu incedere, ubique dubium, ubique suspectum putes eum non expositionem fidei, sed figuratam controuersiam scribere . inod iste nunc appetit, olim in scholis didicimus. Nostra ad uesium nos dimicat armatura. Etiam si benet credit, & circusperio, io M,& timide loquitur, suspicionξ mihi facit nimia diligentia. di ambulat simpliciter, ambulat confidenter. Stultum est fiustra infimiam istinere. obiicitur ei crimen, cuius non habet conscientiam. Ergo crimen, quod totum pendet in uerbo, neget confidenter, ac libere sectat inuidiam aduersario suo. eade audacia, qua ille ins mulat, hic defendat. cum q. omnia dixerit, quae uoluerit, quae proposuerit, quae suspicionibus carent ; si perseuerat calumnia, conserta manu in ius trahat. Nolo in suspicione haereseos quemquam esse patientem ; ne apud eos, qui ignorant innocentiam eius, dissimulatio conficientia iudicetur, si taceat: licet superfluiI sit eius praesentiam quaerere,&extorquere flentium, cuius apud te litteras teneas, Scimus omnes, quid tibi scripserit, quid in te arguerit, in quo, ut tu uis, calumniatus sit. Responde ad singula: per epistolae huius gradere uestigia: ne punctum quidem & apicem calumniae transeas. Si enim egeris negligenter, &, ut ego tibi credo iuranti, casu aliqua transeris; statim ille clamabit, & diceti Hic hic te uictum teneo: hic totius negotii cardo uersatur. Non aeque inimici audiunt, & amici. Qui inimichs est, etiam in scimponodum quaerit: amicus praua quoque rem iudicat. Scribunt saeculi litterae, amantium caeca esse iudiciat quas tu Arsitan, sacris uoluminibus occupatus, omnino neglexeris. Nu- quam de amicorum iudicio glorieris. Illud uerum est testimonium, quod ab inimica uoce profertur. alioqui, si amicus pro te dixerit, non testis, aut iudex, sed Autor putabitur. Haec di huiusmodi loquemur inimici tui, qui tibi serie non credant, & mouere cupiant stomachum. Ceterum ino, quem numquam uolens laesisti, cuius semper in epistolis tuis nomen cogeris uentilare, jo consilium, ut aperte aut fidem Ecclesae praedices; aut loquaris, ut aedis. Dispensatio ex im ac libratio ista prudens uerborum , indoctos decipere potest: in tus auditor & lesior cito deprehendet insidias,&cuniculos, quibus ueritas subuertitur, aperte in luce demonstrabit. Et Ariani, quos optime nosti, multo tempore propter scandalum nominis damnare simulabant, uenenaq. erroris circumlinebant melle uerborum . sed tandem coluber se tortuosus aperuit, &noxium caput, quod spiris totius corporis tegebatur , spiritali mucrone consessum est. Recipit, ut scis, Ecclesia paenitentes;& numero superata peccantium, dum deceptis gregibus consulit, pastor u uulneribus igno, scit. Eadem nunc in ueteri & noua haeres consuetudo seruatur, ut aliud populi audiant, aliud praedicent sacerdotes . Ac primum, antequam epistolam tuam , quam scripsisti ad episcopum Theophilum, interpretatam huic uolumini inseram, & ostendam tibi, me intelligere nimis cautam prudentiam tuam, expostulare tecum libet. Quae haec est tanta arroga tia , non respondere de fide interrogantibus λ tantam fratrum multitudinem, & monach rum choros, qui tibi in Palaestina non communicant, quas hostes publicos aestimares Dei Matth. 18 filius propter unam morbidam ouem, nonagintanouem in montibus derelictis, alapas, crucem, fiagella suti inuit, & suis humeris portauit ad caelos baiulans, & patiens delicatam peccatricem. Tu beatissimus Papa, & fastidiosus antistes, solus diues, solus sapiens, solusn bilis , ac disertus, conseruos tuos, & redemptos sanguine Domini tui, rugata fionte & oblita ei. 3 ctuis oculis despicis hoc est illud, quod, Apostol0 praxipiente, didicisti: Parati semper ad
satissectionem omni poscenti uos rationem de ea, quae in uobis est, spe Finge nos occasi nem quaerere & sub praetextu fidei lites serere, schisma conficere, iurgia concitare. Tolle .Cor. ii Occasionem uolentibus, occasionem, ut, postquam de fide satisfeceris,&omnes nodos, qui contra te nectuntur, absolueris, tunc liquido omnibus probes, non dogmatu, sed ordinationis esse certame. Nisi serte prudenti c6silio, ideo de fide in terr fatus taces, ne uidearis haereticus esse, cum satisfeceris. Omnia ergo crimina,quibus accusantur, homines ressitare no debent ri ne, post qua negauerint, criminosi sint. At contemnis laicos, diaconos, atque presbyteros. Potes enim, ut gloriaris,& iactitas, in una hora mille clericos iacere. Habes Papam
114쪽
ADVERSUS ERRORES IOAN. HIERO S. iis
di Phanium , qui te apertemissis litteris haereticu uocat. certe nec aetate, nec scientia, herito nec totius urbis testimonio maior illo es. Si aetate quaeris, iuuenis ad senem - si scientiam, non sic eruditus ad doctum: licet te fiutores tui disertiorem Demosthe orem Chrysippo, sapientiorem Platone contendant, & tibi ipsi Arte persuaserint. ese utem, &nde nihil amplius dicam, ne te laedere uidear. Eo tempore, quo totum, excepto Papa Athanasio, atque Paulino, Arianorum , & Eunomianorum haereo Isidebat, quando tu occidentalibus & in medio exilio consetaribus non communi; ille uel presbyter monasterii ab Eutychio audiebatur, ues postea episcopus Cypria
vilentC non tangebatur. tantae enim uenerationis semper fuit, ut regnantes haeretici ignoministi suam putarent, si talem uirum persequeremur. Scribe igitur ad hunc . responde epistolae eius: semiant ceteri fidem, eloquentiam, prudentiam tuam; ne tibi lus disertus esse uidearis. Cur, ab alio prouocatus, aliorsum arma conuertis Palaestinae interrogaris,&respondes Aegypto. aliis lippientibus, ungis oculos non dolentium. Si placitura nobis alteri loqueris, satis superbe: si aliud quam quaerimus, satis saperilue. Sed dicis, epistolam meam probauit Alexandrinus episcopus. id probauit contra Arium, cotta Photinum, contra Manichaeum bene locutum. Quis enim te hoc tempore arguit Arianum quis tibi nune Photini Manichaei q. crimen impingit olim ista emendata sunt, atque concussa. Non eras tam stultus, ut aperie defenderes haeresim, quam sciebas Ecclesiae dissilicere. Noveraste, si hoc fecisses, statim loco mouendum, & Hlii tui delicias suspirabas . sic sententiam temperasti, ut nee sim plicibus di liceres, nec tuos offenderes. Bene scripssii, sed nihil ad causam pertines. Vnde nouerat Lexadrinae Ecclesiae Pontifex, in quibus arguereris quorum a te confessio postularetur Debueras tibi obiecta proponere, & sic ad singula reisondere.
Vetus narrat historia: Quidam cum diserte diceret, ferreturq. impetu ac uolubilitateve borum, causam q. omnino non tangeret, prudens auditor, & iudex, Bene, inquit, ben' sed quo istud tam bene Imperiti medici ad omnes oculorum dolores uno utuntur collyω.
Qui arguitur in pluribus, & in dilutione criminum aliqua praetermittit, quidquid tacuerit, confitetur. An non respondisti ad epistolam iphani j, & proposuisti ipse, qtiae distatu res Θ Nimirum hae fiducia respondisti. Nullus sertiter a semet ipis caeditur. Elige e duobus, uod uis: optio tibi dabitur. Aut respondisti ad epistolam Epiphanii, aut non .s respon- isti ; cur maxima & plurima de iis, quae tibi obiecta sunt, reliquisti si non respondisti; ubi est illa apologia tua, in qua gloriaris apud simplices a &, quasi ignorantibus causam, huc illucq. aisseminas octo tibi, ut statim probabo de spe fidei Christianae, quaestionum
capita obiecta sunt. tria tantum tangis, & praeteris: in ceteris grande silentium est. Si ad septem abistutissime respondisses; haererem tantum in uno crimine;&, quod tacueras, hoc tenerem: nunc uero, quasi auribus lupum apprehenderis, nec tenere potes, nec audes dimittere . Ipsa quoque tria quasi negligens atque securus, quasiq. aliud agens, & in quibus aut nulla aut parua sit quaestio, praeteruolas, atque perstringis. Et ita opertus ac tectus incedis, ut plus confitearis incendo, quam renuas displitando. Quis non protinus tibi potest dicere: Silumen, quod in te est, tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae erunt i Si tres quaestiun- Matth.εculae, de quibus uisus es aliquid dicere, suspicione &culpa non carent,&staudulenter ac
lubrice scriptae coarguuntur: quid laciemus de quinque reliquis, in quile luia nulla ambigui sermonis dabatur occasio, nec illudere poteras audientes, malitisti omnino reticere, quam aperte, quod rectum fuerat, confiteri. Et primum de libro es, , ubi loquitur. Sicut enim incongruum est dicere,quod possit filius uidere patrem; ita in conueniens est opinari, quod spiritus sanctus possit uidere filium. Secundum, quod in hoc corrore quasi in
carcere sunt animae religatae; &, antequam homo fieret in paradise, inter rationabiles cre turas in caelestibus commoratae sunt : unde postea in conislationem suam anima loquitur in psalmix: Priusquam humiliarer, ino deliqui. Et: Reuertere anima mea in requiem tuam. psal iis. Et i Educ de carcere animam meam: &cetera his similia, Tertium, quod dicat,&diabo- ii lum&daemones acturos paenitentiam aliquando, & cum sanctis ultimo tempore regnatu- Psal. t tros. inartum, quod tunicas pelliceas humana corpora interpretetur, quibus post offensam & eiectionem de paradiso Adam & Eua induti sunt, haud dubium quin ante in paradia Gen. 3so sine carne, neruis, Nossibus fuerint. Quintum, quod carnis resurrectionem, membrorumq. compagem, & sexum, quo uiri diuidimur a seminis, aperti me neget, tam in explanatione primi psalmi, quam in aliis multis tractatibus. Sextum, quod se paradisum alia Gen. legoriari, ut historiae auferat ueritatem, pro arboribus angelos, pro fluminibus uirtutes caelenes intelligens, totamq. paradisi continentiam tropologica interpretatione subuertat. Septimum,
115쪽
PA ptimum, quod aquas, quae super caelos in scripturis esse dicuntur, sanctis supernasq. ulmi
tes, quae super terram,& infra terram, contrarias de daemoniacas esse arbitretur. OAuum,
uou extremum obiicit, imaginem & similitudinem Dei, ad quam homo conditus fueraticit ab eo perdita, & in homine post paradisiim non fuisse. Hae sunt sagittae, quibus con deris; haec tela, quibus in tota epistola uulneraris i excepto eo, quod tuis genibus aduol tus, sanctamq. caniciem, seposito parumper sacerdotis honore, substernens, deprecatur sia , lutem tuam, & his uerbis loquitur: Praesta mibi, & tibi, ut salueris sicut scriptum est Ageneratione peruersa: & recede ab haeres Origenis, & a cunctis haeresibus dilecti is me. Et inua: Propter defensionem haereseos aduersum me odia suscitantes rumpitis caritatem, qua in uobis habui; in tantum, ut saceretis nos etiam paenitere, quare uobis communicaueri .mus, ita Origenis errores & dogmata defendentibus. Dic mihi disputator egregie de octo capitulis, ad quae responderis . paulisper de ceteris taceo. Prima illa blasphemia, quod nec Filius Patrem, nec Filium potest uidere Spiritus sanctus, quibus a te telis confisssa est Sanctam, inquit ,& adorandam trinitatem, eiusdem substantiae, & coaeternam, eiusdem gi tiae & diuinitatis credimus ; anathemati Zantes eos, qui grande aut paruum, aut inaequale, aut uisibile in deitate trinitatis quidquam loquuntur. Sed sit incorporalem, inuisibilem , &aeternum dicimus Patrem: sic incorporalem, inuisibilem, de aeternum dicimus Filium , & Spiritum sanctum. Nis hoc diceres , Ecclesiam non teneres: & tamen non quaero, si ante non dixeris i non euentilabo, si amaueris eos, qui talia praedicauerunt; cum quibus sueris, quando ista dicentes exilia sustinebant; quis sit ille, qui Theone presbytero Spiritum sanctum Deum in ecclesa praedicante, clauserit aures, forasq. cum suis concitus iuθerit, ne tatum audiret piaculum. Statim sera conuersione fidelem, inquit, uolo. Miserabilis praetoxtatus, qui des gnatus consul est mortuus. Homo sacrilegus, & idolorum cultor, solebat ludens beato Papae Damaso dicere: Facite me Romanae urbis episcopum, & ero protinus Chrimnus. Quid mihi longo sermone &laciniosis periodis Arianum te non esse demonstras Aut nega hoc dixisse eum, qui arguitur; aut, s locutus est talia, damna, quia dixerit. Vis Gal. scire, quantus sit ardor bene credentium audi Apostolum: Et si nos, aut angelus de caelo aliter euangelirauerit uobis, quam an nunclauimus, anathema sit: Tu mihi ut crimen extenues, &, dissimulato nomine criminosi, quasi secura sint omnia, & nullus in blasphemiis arguatur, erosam fidem artifici sermone contexis. Dic statim, & epistola tua hoc habeat exordium: Anathema ei, qui talia ausus est scribere. Fides pura moram non patitur. Vt a'Act. ia paruerit scorpius, illico conterendus est. David inuentus secundum cor Domini: Nonne, Psal. ii 8 inquit, odietes te Domine oderam, & super inimicos tuos tabescebam Perfecto odio oderam illos. Ego, si patrem, si matrem, si germanum aduersum Christum meum audiuissem ista dicetes, quasi rabidi canis blasphemantia ora lacerassem, & fuisset in primis manus mea Deut. 33 super eos . Qui patri & matri dixerunt, Non nouimus uos, hi impleuerunt uoluntatem D Matth. P mini. Qui diligit patiem, aut matrem super Christum, non est eo dignus. Obiicitur tibi, quod magister tuus, quem catholicum uocas, quem defendis obnixe, dixerit, Filius non uidet Patrem, & Filium non uidet Spiritus sanitus tu mihi dicis: Invisibilis Pater,
inuisibilis Filius. inuis bilis Spiritus sanctus: suasi non & angeli, & cherubim, & seraphim, secundum natu, suam,oculis nostris inuis uiles sint λ Certe David etiam de aspectu caelo
Psal. g tum dubitans, videbo, inquit , caelos, opera digitorum tuorum. Videbo, non uideo. Via.Cor. 3 debo, quando facie reuelata gloriam Domini fuero contemplatus: nunc autem ex parte ui .cor 3 demus, de ex parte cognoscimus. Quaeritur, an Pauem uideat Filius: & tu dicis, inuisibilis Pater est . Deliberatur, an Filium uideat Spiritus sanctus: & tu respondes, Invisibilis est Filius. Versatur in causa, an se inuicem trinitas uideat, humanae aures tantam blasphemia ferre non sustinent i & tu dicis, Invisibilis trinitas est. In laudes ceteras evagaris: peroras in his, quae nullus inquirit. Auditorem aliorsum trahis, ut, quod quaerimus, non loquaris. Verum haec ex superfluo dicta sint. Donamus tibi, ut non sis Arianus: immo plus, ut numquam fueris. Concedimus , ut in expositione primi capituli aduersum te nulla suspicio sit,&totum pure, totum simpliciter sis locutus, eadem simplicitate & nos tecum loquimur.
Num Papa Epiphanius accusauit te, quod Arianus esses num Eunom ij isti bi impegit haeresim ξ Hoc per totam epistolam quaeritur, quod Oriξenis dogmatum sequaris errores, es quosdam habeas huius haereseos socios. Cur, aliud interrogatus, respondes aliud; & , quasi cum stultis loquaris, dissimulatis criminibus , quae in litteris continentur, replicas
quid in ecclesia praesente Epiphanio dixeris Confessionem fides postularis, & disertissimos tractatus tuos nolentibus ingeris ξ Quaeso, lector, u memor tribunalis Domini, & de iudu
116쪽
ADVERSUS ERRORES IOAM HIEROSO L. ii
interigensiadicandum, nec mihi, nec aduersario faueas, neue personas loqueno causa n csisideres. Dicamus ergo, quod coepimus. Scribis in epistola tua, quod,
Paulinianus presbyter fieret, numquam te Papa Epiphanius super Origenis erro uriit. Primum dubium est,&de personis disputo. Ille obiecisse se dicit, tu negas .il
Proseri, tu non uis audire productos. ille etiam commemorat alium esse conuenia ec oco Pro utroque dissimulas . mittit tibi per clericum suum epistolam, responsionem fia' CCs, mutire non audes.&, Palaestinae prouocatus, Alexandriae loqueris. Inter il-
cui accommodanda sit fides, non est meum dicere. puto, quod nec ipse audeas Uersum talem ac tantum uirum, tibi ueritatem, illi mendacium deputare. Sed fieri potest, ut unusquisque pro e loquatur. Te ipsum contra te testem uocabo. Si enim nulla de dogmatibus quaestio uersabatur; si stomachum senis non moueras; si ille tibi nihil responderat: quid necesse erat, ut in uno Ecclesiae tractatu, de cunctis dogmatibus, homo non satis eloquens, disputares, & de trinitate, de assumptione Dominici corporis, de cruce, de inseris, de angelorum natura, de animarum statu, de resurrectione Saluatoris,& nostra;& interea, quae Brsitan oblitus es scribere, praesentibus populis de tali ac tanto uiro intrepidus diceres, & omnia una saliua continuares Vbi sunt ueteres Ecclesiae tractatores, qui uix singulas quaestiones explicare multis uoluminibus potuerunt ubi electionis uas, tuba euagelli, rugitus leonis nostri, tonitruus gentium, flumen eloquentiae Christianae: qui mysterium, retro generationibus ignoratum ,& profundum diuitiarum sapientiae & scientiae Des Rom. ii magis miratur, quam loquitur ubi Esaias uirginis demonstrator, qui in una quaestione succumbens ait: Generationem eius quis enarrabit Repertus est saeculis nostris haud gran Esa.3 3 dis homunculus, qui de cunctis Ecclesiae quaestionibus, uno linguae rotatu, te clarius coruscaret. Si nemo a te postulabat, & tranquilla erant omnia; stulte tanta disputandi uoluisti subire discrimina. Si iam tunc in sanctificatione fidei loquebaris; ergo non est ordinatio presbyteri causa discordiae; quem constat multo post tempore constitutum. Fefellisti absentes, & litterae tuae peregrinis auribus blandiuntur. Nos hic eramus, cuncta nouimus, quando contra Origenem in ecclesia tua Papa Epiphanius loquebatur,quando sub illius nomine in uos iacula torquebantur. Tu & chorus tuus canino rictu, naribusq. contraciis, scalpentes capita, delirum senem nutibus loquebamini. Nonne ante sepulcrum Domini, misso archidiacono, praecepisti, ut talia disputans conticesceret dis hoc usquam presbytero suo coram plebe imperauit episcopus Nonne, cum de ανα-ri pergeretis ad crucem,& ad eum omnis aetatis, & sexus turba conqueret, offerens paruulos, pedes deosculans, fimbrias uellens ; cumq. non posset promouere gradum, sed in uno loco uix fluctus undantis populi sustineret ; tu tortus inuidia aduersus gloriosum senem clamitabas; nec erubuisti in os ei dic re, quod uolens de de industria moraretur Recordare, quaeso, illius diei, quando ad horam teptimam inuitatus populus spe sola, quasi postea auditurus Epiphanium esset, detinebatur, quid tunc concionatus sis. nempe contra Anthropomorphitas, qui simplicitate rustica Deum habere membra, quae in diuinis libris scripta junt, arbitrantur, furens & indignans loquebaris: oculos, & manus, & totius corporis truncum, in senem dirigebas, v lens illum suspeet uni iacere stultissimae haereseos. Postqua in lassus ore arido, resupina'. cem uice, ac trementibus labiis conticuisti ;& tandem totius populi uota contolera sunt a quid tibi fecit delirus & latuus senex λ surrexit, ut se indicaret pauca dicturum esse, salutataq. & uoce, & manu ecclesia, Cuncta, inquit, quae locutus est collegio stater, aetate filius meus, co-tra Anthropomorphitarum haeresim, bene & fideliter locutus est, quae mea quoque damnatur uoce . sed aequum est, ut, quo modo hanc haeresim condemnamus, etiam Origonis peruersa dogmata condemnemus. Qui risus omnium,quae acclamatio c6secuta sit, puto quod retineas. Hoc est illud, quod in epistola tua dicis loquentem illum ad populum, quae uel- let,&qualia uellet. Scilicet delirabat, qui in regno tuo contra tuam sententiam loqueba. tur . Quae uellet, inquis, & qualia uellet. Vel lauda, uel reproba. quid & hie dubius incedis Si bona erant, quae loquebatur; cur non aperte praedicas si mala ; cur non constanter reprehendis Atqui columna ueritatis ac fidei, qui de tanto uiro audet dicere, loquente itulo ad populum quae uellet, di qualia uellet, de se ipso quam prudenter & uerecunde, quam humiliter res icit, consideremus. Cum, inquit, &nos quadam die ante eum locuti ess mus; di praesens lectio prouocasset, audiente illo, de uniuersa Ecclesia; de fide de omnibus
ecclesiasticis dogmatibus haec locuti sumus, quae & semper gratia Dei indes nenter in ecclesia docemus, de in catechesibus. Rogo, quae est ista confidentia, qui tantus animi tumor Gorgian Lecintinum cuncti philosophi de oratores lacerant, quod ausus sit, publice sella posita ν
117쪽
sita, polliceri responsurum se, de qua quisque re interrogare uoluisset. Nisi me honor secer. α , dotii, & ueneratio nominis resten aret, & scirem illud Apostoli: Nestiebam fiat res, quia ' Pontifex est i scriptum est enim: Principi populi tui no maledices: qua uociseratione di imdignatione uerborum, de tua narratione conquererer licet ipse nominis tui extenues dignitatem, cum patrem pene omnium episcoporum, de antiquae reliquias sanctitatis de opere 3t sermone despicias. Dicis te, quadam die, cum praesens lectio prouocasset audiente illo de uniuersa ecclesia, de fide dc omnibus ecclesiasticis dogmatibus disputasse. Non . est mirari Demosthenem, qui pulcherrimam orationem contra Aeschinem multo tempore dicitur exarasse. Frustra suspicimus Tullium. refert enim Cornelius Nepos, se praesente iisdem pene uerbis, quibus edita est, eam pro Cornelio, seditioso tribuno, defensionem peror tam . En Lysias noster, en Gracchus, de , ut aliquid de neotericis inseram, Aterius, qui ingenium in numerato habebat ; ut sine monitore tacere non posset: de quo egregie Caesar
Auetustus, Quintus, inquit, noster suffaminandus est. Misquam ne prudentum de saniraphis, in uno Ecclesiae tractatu , de fide dc de omnibus ecclesiasticis dogmatibus se asserat disputasse Quaeso te, ut ostendas mihi, quae sit illa lectio, toto scripturarum sapore condita, cuius te occaso prouocarit, ut repente ad periculum ingenij descenderes. Et nisi tibi disertitudinis tuae fluuius inundasset, poteras argui, quod non posses ex tempore de cunctis dogmatibus dicere. Verum quid hoc est aliud promittis, do aliud exhibes. Consuetudo autem apud nos istiusmodi est, ut iis, qui baptitandi sunt, per quadraginta dies publice tu dam us sanctam Sc adorandam trinitatem. Si te praesens lectio prouocauit, ut de cunctis dogmatibus una hora diceres: quid necesse fuit quadraginta dierum replicare doctrinam Minautem ea referebas, quae per totam quadragesimam locutus es: ouo modo te quadam die,
ut de cunctis dogmatibus diceres, una lectio prouocauit e Sed de hic ambigue loquitur. potest enim fieri, ut, quae per quadraginta dies tradere solebat in ecclesia baptizandis, haec sub unius lectionis occasione perstrinxerit. eiusdem enim eloquentiae est &pauca multis; Iemulta paucis uerbis posse dicere. Hoc quoque intelligi datur, quod, postquam illum una lectio prouocauit, inflammatus ardore dicendi, per quadraginta dies numquam tacuerit; sed de otiosus senex, ex eius ore dependens, dum res inauditas scire desiderat, pene dormiens ceciderit. Vt eumque toleranda sunt: sersitan de haec simpliciter more suo ni locutus. Ponamus reliqua, in quibus, post laciniosae disputationis labirynthos, nequaquam dubiam, sed apertam ponit sententia, de miros tractatus suos hoc fine concludit. Cum haec ipso praesente locuti essemus ; dc ipse post nos causa honoris, quem ei super omnem mensuram ex lib.
buimus, prouocatus esset ut diceret : praedicationem nostram laudauit, atque miratus est,
8t catholicam fidem esse omnibus declarauit. Quantum ei super omnem mensuram hon ris exhibueris, declarant supra mensuram exhibitae contumeliae; quando eum per archidi conum tacere iussisti; de morantem in populis, laudis cupidum pertonabas. Docent praesentia de praeteritis. ille per totum exinde triennium suas iniurias devorat, priuataq. simultate contempta, fidei tantum correctionem postulat. Tu , qui sumptibus abundas, de totius orbis religio lucrum tuum est, grauissimos illos legatos tuos huc illucq. transmittis , dc dormientem senem ad respondendum suscitas. Et revera, cui . tantum honoris detuleras, iustum erat, ut tua praesertim extemporalia dicta laudaret . quia uero solent interdum homines laudare quod non probant, de alienam stultitiam cassis nutrire praeconiis: non solum tua dicta laudauit, sed laudauit, de miratus est; de, ne miraculum quoque parmum esset, catholicae esse fidei omni populo declarauit. Haec quam uere dixerit, de nos testes sumus, qui audiuimus, ad quos tuis uocibus perturbatus uenit exanimis, temere se communicasse, dicens: Rogatusq. ab omni monasterio, ut ad te de Bethlehem reuerteretur, latorum preces non serens: sic reuersus ea uesipere, ut medio noctis aufugeret, de litterae ad Papam Syri tium probant i quas si legeris, pervidebis, quo modo tua dicta miratus si, δ: catholica declarauerit. Verum nugas terimus, Sc aniles & buperfluas catilenas longo sermone conuincimus.
Transeamus ad secundam quaestionem, in qua, quasi nihil sibi propositum sit, securus de melans dormire se simulat, ut legentes faciat dormitare. Sed de reliquis, quae ad fidem pertinnem, sermo nobis erat, idest, omnium uisibilium de inuis bilium, caelestium fortitudinum, de terrestrium creaturarum, unum , dc eundem esse conditorem Deum, idest, sancta
trinitarem , iuxta Dauid dicentem: Verbo Domini caeli firmati sunt, de spiritu oris eius GEubi uirtus eorum: quod simpliciter ostendit dc hominis creatio. ipse est enim,qui, acce pio limo de terra , plasmauit hominem: de per gratiam propriae insufflationis animam d nauit rationabilem, de liberi arbitrii, non partem aliquam suae naturae, iuxta quosdam, qui hoc
118쪽
ADVERSUS ERRORES IO AN HIEROSO L. Dy
no Praedicant, sed propriam condicionem. Et de sanctis angelis aeque credunt, seM a uinam scripturam de Deo dicentem: Qui ficit angelos suos spiritus,&ministros Psal. ro3
arentem : de quibus aedere quod in mutabilis naturae sint, non concedit nobis, dicens: Angelos quoque, qui non custodierunt suum principatum, sed dereli-Proprium domicilium in iudicium magni Dei, uinculis aeternis in tenebris cust immutati sunt ; & ex propria dignitate & gloria, magis in daemonum ordinem
cognouimus. Animas uero hominum ex angelorum ruina, aut ex conuersione
credidimus aliquando, neque docuimus, absit enim & alienu hoc esse a praedicat ne ecclesiastica conniemur. Quaerimus, utrum animae, antequam homo in paradiata fieret, & plasmaretur Adam de terra, inter rationabiles fuerint creaturas; utrum propria statum habuerint, uixerint, moratae sint, atque substiterint: & an Origenis doctrina sit uera, qui dicit cunctas rationabiles creaturas, incorporales, &inuisibiles, si negligentioressuerint, paulatim ad inferiora labi, & iuxta qualitates locorum, ad quae defluunt, assum re sibi corpora, uerbi gratia, primum aetherea, deinde aerea: cum q. ad uicina terrae perii enerint, crassioribus corporibus circumdari, nouissime humanis carnibus alligari: ipsosq. daemones, qui proprio arbitrio cum principe suo diabolo de Dei ministerio recesserunt, si paululum resipiscere coeperini,humana carne uestiri: ut,aeta deinceps paenitentia, post resurrectionem eodem circulo, quo in carnem uenerant, reuertantur ad uisionem Dei, liber ti etiam aereis aethereis q. corporibus: & tunc omnia genua curvent Deo, caelestium , terr stium, & insemorsi, & ut Deus omnia in omnibus. Cum ergo ista quaerantur ; cur tu, omissis super quibus pugna est, de scammate & loco certaminis egrediens, in peregrinis & longe alienis disputationibus immoraris Credis quod cun uisibiles&inuisibiles creaturas unus Deus secerit rhoc & Arius confitetur. qui dicit cuncta creata per filium. Si de Marcionis arguereris haeresi, quae alterum bonum, alterum iustum Deum ferens, illum inuisibiliuum, hunc uisibilium asserit creatorem: recte mihi de huiusmodi satisfaceres quaestione. Credis, quod uniueuitatis trinitas sit creatrix: istud Ariani & Emeriani negant, Spiritum sim tum non conditorem, sed conditum blasphemantes. Sed te quis hoc tempore insimulat Arianum Dicis, animas hominum non partem Dei esse naturae; quas Manichrus nunc ab Epiphanio sis uocatus. Detestaris eos, qui animas ex angelis asserunt fieri, & illorum ruinam nostram dicunt esse substantiam. Noli dissimulare quod nosti, nec simplicitate quod
non habes finuere: nec Origenes umquam dixit, ex angelis animas fieri; cum ipsos angelos nomen esse ossicij doceat, non naturae. in libis enim angelos, & thronos, di dominationes, potestates, di rectores mundi, & tenebiarum di omne nomen, quod nominatur . non solum in praesenti seculo, sed in futuro, dicit animas esse eorum corporum,
quae uel desiderio, uel ministerio susceperint: solemq. ipsum & lunam,&omnium astrorum
chorum , esse animas rationabilium quondam ct incorporalium creaturarum: quae nunc ua
nitati subiectae, ignitis uidelicet corporibus, quae nos imperiti & rudes luminaria mundi appellamus,liberabuntur a seruitute corrruptionis in libertate gloriae filiora Dei. Vnde omnis creatura congemiscit& parturit. Et Apostolus deplorat, dicens: In selix ego homo quis me Rom.s liberabit de corpore mortis huius Non est istius temporis, contra dogma gentilium, & ex parte Platonicum, scribere. ante annos serme decem, in commentariis Ecclesiastis, & explanatione epistolae ad Ephesios, arbitror sensum animi mei prudentibus explicatum. Hoc nunc rogo, qui tanta loqueris, qui de cunetis sermonibus sub uno tractatu edisseris uerita- . tem, ut respondeas sciscitantibus breuem absolutam q. sententia. Quando plasmauit Deus hominem ex limo, & per gratiam propriae insumationis ei animam tribuit; utrum illa anima suerit ante & substiterit ,& ubi ue ata sit, quae Dei postea insufflatione donata est ; an in sexto die, quando corpus ex limo sormatum est, & esse ,& uiuere, Dei potestate, susceperit. De hoc taces; &, quid quaeratur, scire dissimulans, in superfluis quaestionibus occuparis . Origenem relinquis intactum, de contra Marcionem, Appollinarε, Eunomium, Aris, Manichaeum, ceterorum q. haereticarum ineptias debaccharis. Manum peteris, & pedem porrigis: & tamen dogma, quod retines, latenter insinuas. Sic nos rusticos placas, ut tuis penitus non displiceas. Dicis, ex angelis daemones potius, quam animas fierit quasi non
di ipsi daemones iuxta Origenem, hoc est pium, animae sint aerei corporis; & ex daemonibus postea, si respuerint, humanae animae sint futuri. Angelos scribis esse mutabiles, & sub eo, quod pium est,illud, quod impium est, introducis, ut multis periodis animae fiant, non e cangelis, sed ex iis uocabulis, in quae prius angeli mutati sunt. Volo, quod dico, manifestius neri. finge aliquem tribuniciae potestatis suo uitio regradatum, per singula militiae equestris
119쪽
stris ossici, ad tironis upcabulum deuolutum: numquid ex tribuno statim fit tim ξ non, sed
ante primicerius, deinde senator, ducenarius, biarchus, circitor, eques, dein tiro: & qu quam tribunus quondam miles gregarius sit, tamen ex tribuno non tiro, sed primicerius Gen .as factus est. Docet Origenes, per i calam Iacob paulatim rationabiles creaturas ad ultimum gradum, idest, ad carnem & sanguinem descendere: nec fieri posse, ut de centenario num mero subito quis ad unum numerum praecipitetur, nisi per singulos numeros, quasi per scalae gradus, ad ultimum usque perueniat: & tot mutarc corpora, quot de caelo aed terram mutauerint mansiones. Hae sunt strophae uestrae, atque praestigiae, quibus nos Pelusiotas & iumenta & animales homines dicitis, quia non recipimus ea, quae spiritus sunt. Vos Herosolymitae etiam angelos deridetis. Pertrahuntur in medium uestra mysteria;& de gentilium tabulis dogma cotextum, Christiarias auribus publicatur. Hoc, quod uos miramini olim in Platone contempsimus: conlepsimus autem, quia Christi stultitiam recepimus. Recepimust. cor. 3 Christi stultitiam, quia fatuum Dei sapientius est hominibus. Non pudet Christianos de sacerdotes Dei, quasi de rebus ludicris agatur, uerbis dubiis haerere, & ambiguas librare semetias, quibus loquens mas is, quam audiens, decipitur. Vnus ex choro uestro, cum a me toneretur , ut diceret quid sentiret de anima, sitisset ne ante carnem, an non fuisset; fuisse respondit simul & corpus, & animam . Sciebam homine haereticum laqueos in sermone quaerere. tandem reperi eum, ex quo corpus animasset, ex tune eam dicere animam nuncupata,
ruae prius uel daemon, vel angelus Satanae, uel spiritus fornicationis, aut in parte cotraria, ominatio, potestas, administrator spiritus, aut nuncius appellata sit. Si fuit anima antequam Adam in paradiso formaretur, in quolibet statu & ordine uixit , N egit aliquid r neque enim possumus, incorporalem & aeternam in modum glirium immobilcm torpentemq. sentireὶ necesse est, ut aliqua causa praecesserit, cur, quae prius sine corpore ibit, postea circumdata sit corpore. et si animae est naturale, esse sine corpore: ergo contra naturam est, esse in corpore. si contra naturam est, esse in corpore: ergo resurrectio corporis contra naturam erit. sed non fiet resurrectio contra naturam: ergo, iuxta sententiam uestram, corpus, quod contra naturam est resurgens, animam non habebit. Dicis animam non esse de
Dei substantia. Pulchre: damnas enim impiissimum Manichaeum,quem nominare pollutio est. Dicis ex an petis animas non fieri . Acquiesco paulisper licet nouerim, q uo sensu dixeris. Quia ergo didicimus, quid neges; uolumus scire, quid credas. Accepto, inquis, de Gen. , terra limo, plasmauit Deus hominem, & per gratiam propriae insufflationis animam donauit rationabilem, & liberi arbitrij, non partem aliquam suae naturae, iuxta quosdam, qui hoc impie praedicantὶ sed propriam condicionem. Videte, quanto circumitu, quod non quaerimus, eloquatur. Scimus, quod de terra Deus plasmauit hominem: nouimus, quod insufflauit in faciem eius, & fictus est in animam uiuentem: non ignoramus, quod anima rationalis sit, & proprij arbitrij: & scimus, quod Dei illa condicio sit. Nemo dubitat errare Manichaeum, qui dicit eam esse Dei substantiam. hoc nune interrogo: Anima ista, Dei codicio, liberi arbitri j, rationalis, neque de substantia creatoris, quando facta sit; utrum eo tempore, quo de limo factus est homo, & insumatum est spiraculum uitae in faciem eius; an, quae prius fuerat, & inter rationabiles creaturas & incorporeas erat,atque uiuebat, Dei postea infusitatione donata si Hic taces: hic simplicem ac rusticum te simulas; & sub ue Dis scripturae, ea quae scriptura non sentit, abscondis. In eo loco, ubi dicis, quod nullus quaerit, non illam partem aliquam esse suae naturae, iuxta quosdam, qui hoc impie praedicant: illud magis debueras dicere, quod omnes quaerimus, non eam, quae prius suerat, nsi eam, quam ante condiderat, quae inter rationabiles atque incorporeas & inuis biles creaturas multo iam tempore uersabatur . nihil horum loqueris: producis nobis Manichaeum, de abscondis Origenem: & sicut paruulis, cibum poscentibus, ludicra quaedam offerunt gerulae, ut avocent mentes corum I sic tu nos rusticos auocas ad alia, ut, dum alterius personae nouitate tenemur, quod uolumus non quaeramus. Esto: hoc non loquaris; & simplicitas, tua nihil in se habeat, quod callide taceas. Qui ergo de anima semel dicere coeperas, & de re tanta ab exordio condicionis humanae repetere, cur, disputatione pendente, ad angelos &ad dispensationem Dominici corporis repente transcendis; & tam grandi in medio praete missa salebra, dubios nos in luto haerere pateris Si insufflatio Dei, q uod non uis, A quod nunc relinquis ambiguu, humanae animae condicio est: Eua, in cuius faciem non insui uit Deus, unde animam habuit Taceo de Eua, quae in typo Ecclesiae de costa uiri aedificata, nodebet post tanta saecula nepotum calumnias sustinere. Cain, & Abel, primi ex primis hominibus, unde habuere animas ξ omne deinceps humanum genus quibus animarum censetur
120쪽
ADVERSVs ERRORES IO AN HIEROSO L. t Li
utrum is traduce, iuxta bruta animalia ; ut quo modo corpus ex corpore, - - Reneretur ex anima ι an rationabiles creaturae,desiderio corporum paulatim ad ter
, nouissime humanis illigatae corporibus sint ρ an certe, quod ecclesiasti- QCundum eloquia saluatoris, pater usque modo operatur,&Nooperor. Et illud
tra Qui format spiritum hominis in ipso . Et in psalmis: Qui fingit per singulos corda
sese. x Ruotidie Deus fabricetur animas: cuius uelle secisse est, de conditor esse non cessat. oc Ruae contra haec soleatis dicere, di adulterina nobis atque incesta proponeret quae lonPugna est, nec huius teporis patitur angustias. Eadem controuersia&in uos retorqueri Votest .ci, quodcumque in conditorem praesentis temporis uidetur indignum, hoc etiam eo donante non est indignum. Nasci de adulterio, non eius culpa est, qui nascitur, sed illius, qui generat. Quo modo in seminibus non peccat terra, quae ibuet; non semen,quod in sulcis iacitur; non sumor,& calor , quibus teperata si umenta in germen pullulant; sed, uerbi statia, fur ,& latro, qui fraude de ui eripit semina i sic in generatione hominum recipit terra, idest, uulua quod suum est ; & receptum conisuet ; con tum corporat ; corporatum in membra distin uit. Et inter illas secretas uentris angustias, Dei manus semper operatur: idemq. est corporis de animae creator. Noli despicere bonitatem figuli tui, qui te plasmauit, de secit ut uoluit. Ipse est Dei uirtus de Dei sapientia, qui in utero uirginis aedificauit sibi domo. I pie, inter uiros sanctos Apostoli uoce numeratus,meretricis est filius. Sed audi, ex Rebecca de Isaac Esau genitus hispidus, tam mente quam corpore, quasi bonum triticum in lolium auenasq. degenerat i quia non in seminibus, sed in uoluntate nascentis causa est uitiorii, atque uirtutum. Si offensa est, nasci in corporibus humanis: quo modo Isaac, Sampsen. Ioannes Baptista de repromissione nascuntur Mntelligis, quid sit, fidem suam audaeter ac libere
profiteri ne errare me: aperte dico quod sentio . et tu igitur aut libere nostra profitere, aut constanter tua loquere. noli statuere te in acie mea,ut, rusticitate simulata,in tuto abeas, cum uolueris pugnantis terga consedere. Non est istius temporis, cotra Origenis dogmata conscribere: alteri istud, si Christus uitam dederit, operi dedicabimus. nunc quaeritur,an, qui arguitur, ad interrogata responderit, de simplex sit de aperta eius responsio. Transeam iis hine ad famosissim ain de resurrectione ramis de corporis quaestionem: in qua te rursum, lector, admonitum uolo, ut cum timore de iudicio Dei me scias loqui,de te audire debere. nsque enim tantae stultitiae sum, ut, ii in expositione illius fides mera est, di perfidiae nulla suspicio, quaeram accusandi rationem ; dc,dum uolo alium notare culpae, ipse noter calumniae. lege ergo de resurrectione carnis, quae subdita sunt: dc, cu legeris, dc non placuerint, scio enim haud placitura ignorantibus suspede iudicium, expecta paulisper usque ad finem responsionis nostrae cohibe sententiam: &, si tibi postea no placuerint, tunc nos calumniae denotabis. Passionε quoque eius in cruce, di mortem, ac sepultura, quae uniuersa seruauit, ac resurrectionem ueritate de non putatiue confitemur: qui de primogenitus ex mortuis, primitias massae corporum nostror si , quas in sepulcro positas suscitauit, peruexit ad caelum, spem nobis resurrectionis in resurrectione proprii corporis tribuens: unde de omnes sic speramus resiargere ex mortuis, sicut ille resurrexit. Non in aliis quibusdam peregrinis de in alienis corporibus, quae assumuntur in phantasinate, sed , sicut ipse in illo corpore, quod apud nos insincto sepulcro conditum resurrexit, ita de nos in ipsis corporibus, quibus nunc circumdamur,de in quibus nunc sepelimur, eadem ratione de uisione speramus resurgere. Quae enim, iuxta Apostolum, seminantur in corruptione, surgent in incorruptione: quae seminantur in ignobilitate, surgent in gloria. Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale: de quibus de saluator doces locutus est: Qui enim digni iuerint saeculo illo, di resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque nebentur: neque enim ultra mori poterunt, sed erunt sicut angeli Dei in caelo, cum sint filii resurrectionis. Rursum in alia parte epistolae, bocest, in fine suos utractatu u, ut auribus illuderet nescientium, strepitum resi irrectionis ac pompam hac uerborii ambieuitate libravit: Sed neque de secundo glorioso aduentu domini nos iii Iesu Christi intermium us, qui uenturus est in gloria sua iudicare uiuos de mortuos: ipse enim suscitabit omnes mortuos, dὸ ante fusi tribunal esse faciet ; de unicuique reddet secundu quod egit per corpus, siue bonu, siue malum ; scilicet aut coronadus in corpore, quod caste egit de iuste; aut condemnandus. quod uoluptatibus pariter iniquitatibusq. seruiuit . Hoc, quod in Euagelio legimus: In c5 summatione mundi, si fieri potest, seduci etiam electos: in hoc capitulo
comprobamus. Audit uulgus indoctum mortuos de sepultos: audit resurrectionem momtuorum, ueritate de non putative. audit primitias massae nostrorum corporum, in Domiani corpore, ad caelestia peruenisset audit resurrecturos, non in peregrinis alienisq. corpo-Li ribus,
