Epistolæ d. Hieronymi, Stridoniensis, et libri contra hæreticos, ex antiquissimis exemplaribus, mille & amplius mendis ex Erasmi correctione sublatis, nunc primum opera, ac studio Mariani Victorii Reatini emendati, eiusdemque argumentis, & scholiis,

발행: 1564년

분량: 291페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

13α AD THEOPHILUM

subiicut, sed ut amicos iungat. Quid dominationem pacem uoramus,& non reddimus unicuique rei uocabulum suum ubi odium est , appellemur inimicitiae: ubi caritas, ibi

tantummodo pax uocetur. Nos nec Ecclesiam scindimus, neque a patrum communione diuidim ur ; sed ab ipsis, ut ita dicam, incunabulis catholico sumus lacte nutriti. Nemo namque magis eccles asticus est, quam qui numquam haereticus fuit. Sed ignoramus absque cablattiuν ritate pacem, sine pace communionem. Legimus quoque in euangelio: Si offers munus tua ad altare ; S ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid aduersum te; dimitte ibi munus tuum coram altari, & uade prius reconciliari stat ri tuo, & tunc ueniens offer munus tuum. Si munera nostra absque pace offerre no possumus; quanto magis de Christi corpus accipere Qua conscientia ad eucharistiam Christi accedam, & respondebo amen, cum de caritate dubitem porrigentis Quaeso te, ut patienter me audias, nec ueritatem adulatimnem putes. Quisquam ne tibi inuitus communicat quisquamne extenta manu uertit ficiem, & inter incras epulas, Iudae Osculum porrigit Ad aduentum, ut reor, tuum non pauet monachorum turba, sed gaudet. certatim tibi procedunt obuiam: & de eremi latibulis exeuntes, sua te cupiunt humilitate superare . quis eos compellit exire nonne amor tui ξquis per eremum separatos in unum cogit nonne tua dilectio Amari enim parens debet. Amari parens de episcopus debet, non timeri. Antiqua sententia est: Quem metuit quis, odit: quem odit, periisse cupit. Vnde & in nostris litteris cum initia paruulorum in tim i. Ioan. x re conlistant, persecta dilectio foras mittit Iimorem. Non quaeris monachos tibi esse subiectos: & ideo magis subiectos habes. Tu offers osculum, illi colla submittunt. Exhibes militem, Jeducem impetras; quas unus in pluribus es, ut ss unus ex pluribus. Cito indignatur libertas , si opprimitur. Nemo plus impetrat a libero, quam qui seruire non cogit. N uimus canones ecclesiasticos: non ignoramus ordines sngulorum: & lectione, & quotidianis exemplis us lite ad hanc aetatem multa didicimus, multa experti sumus. Qui scorpionibus caedit, & lumbis patris habere se putat digitos prossores, cito regnum mansueti Dauid dissipat. Certe Romanus populus ne in rege quidem superbiam tulit. Dux ille Israelitici exercitus, qui decem plagis afflixerat Aegyptum, &ad cuius imperium caelum,&terra, Num.i , & maria seruiebant, inter cunctos homines, quos tunc terra generauit, mansueti mus praedicatur . et ideo per quadraginta annos obtinuit principatum: quia potestatis superbiam lenitate & mansuetudine temperabat. lapidabatur a populo, & pro lapidantibus rogabat: Exod. 31 quia potius deleri ipse uult de libro Dei, ne commissus sibi grex pereat. cupiebat enim it

Ioan .io lum imitari pastorem , quem sciebat etiam errantes o ucs suis humeris portaturum. Pastor,

inquit, bonus, ponit animam suam pro ovibus suis. Boni quippe pastoris discipulus optat Rom. anathema e e pro fratribus suis atque cognatis. qui sunt Israelitae secundum carnem. Et si ille perire cupit, ne perditi pereant: quanto magis bonis parentibus prouidendum est, ne ad iracundiam prouocent filios suos, & nimietate d uritiae etiam lenissimos asperos esse compellant i Epistola cogit me breuius loqui, dolor longius. Scribit in suis illis, ut ille uult, pacificis, ut ego sentio, mordacissimis litteris, quod numquam a me laesus sit, nec dictus haereticus. Quonam igitur modo me ipse lidit, aegrotantem morbo pessimo & rebellem Ecclesiae uentilans Ab aliis lacessitus, accurrit aduersiariis parcere ; laedere non laedentem Antequaordinaretur frater meus, numquam dixit fuisse inter se&sanctum Papam biphanium de dogmatibus quaestionem. Et quae eum ratio compellebat, sicut ipse tandem scribit, inde inter populos disputare, unde nemo quarebat Scit enim prudentia tua periculosas esse huiusmodi quaestiones, & nihil esse tutius, quam tacere: nisi forte necesse est loqui de grandibus . Certe quod illud tantum ingenium sumenq. eloquentiae fuit, ut in uno Ecclesiae tractatu cuncta comprehendisse se dicat, de quibus singulis nouimus eruditissimos uiros infinitauersuum ni illi a conscripsisse ξSed Loc quid ad me nouerit ille, qui audiuit i sciat ipse, qui

scripsit ; meq. ab accusatione sui ipse etiam liberet . ego nec interfui, nec audiui: unus e populo sum .immo ne unus quidem, quia multis clamantibus tacui. Conseramus arguentis accusati'. persenas: &, cuius uel meritum, uel uita, uel doctrina praecesserit, illi magis a commodemus fidem. Vides ne; quod clausis, ut dicitur, oculis summa quaeque perstringam, non tam eloquens quod mente concepi, quam indicans quid reticeam. Intesimi, de probaui dispensationem tuam, quod, ecclesialii paci consulens, quas Sireneos cantus . obturata aure pertransis. Alioqui, quia a parua aetate sacris litteris eruditus es, nosti quo sensu unumquodq ue dicatur; quo modo in ambiguis sententiis, tuus sermo libratus & ali na non damnet, &nostra non deneget. Sed fides pura&aperta confessio non quaerit str

phas, & argumenta uerborum. Quod simpliciter creditur, simpliciter confitendum est. Po

132쪽

UvERANS ERRORES IOAN. HIEROSO L. et 33

,ν. o proclamare, &inter gladios quoque ignesq. Babylonios dicere: Cur ridetur, quatri quaeritur cur no simplex est, nec aperta consessio tum timet, erat, totum relinquit ambiguum, & quasi super aristas graditur. Verum studio

acis, seruente stomacho, uerba, non quo modo quaeruntur, respondet.

N cre alii, quos laedere laesus ipse non audet, ego interim sileo: nunc8c dispens metam uel imperitiam simulabo, uel metum. Quid mihi accusanti iacturus est, qui, , laudanti detrahit Tota eius epistola, non tam expositione, quam nostris Contumeliis. Nomen meum absque ullis ossiciis, quibus nos inuicem palpare ta. Dinines, frequenter assumitur, carpitur, uentilatur, quasi de libro uiuentium dele.. litterae suggillauerint, aut istiusmodi nugas unquam quaesierim: qui, Reicentia in monasterii clausus cellulis, magis esse uoluerim aliquid, quam uideri. Qoosdam ex nobis sic cum honore rapellat, ut laceret: quas & nos non possimus dicere,ctoae nemo tacet. E seruo clericum in m criminatur, cum & ipse non nullos eiuscemodi

clericos habeat, de Onesimum legerit inter Pauli renatum uineula, diaconum coepisse esse Phlim. de seruo. Sycophantam iactitat, &, ne probare cisatur, audisse se dicit. O si & mihi libriret dicere, quae multi clamitant, & diorum maledictis acquies eremi iam & nos intellige rei scire, quae omnes sciunt, & me quoque audire, quae nullus ignorat . Dicit ei uelut praemia pro calumnia restituta. Mis tam argutum de callens non perhorrescat ingenium ξ quis tanto potest eloquentiae fulmini respondere Quid est plus , Histinere calumniam, an fac re accusare quem postea diligas, an peccati ueniam tribuere quid minus serendum, de sycophanta aedilem fieri, an consulem Scit& ipse quid taceam, quid loquar, qii id&ego audierim, quid pro Christi metu sertasse non credam. Origenem me arguit uertisse in Latinum . Hoc non solus ego feci, sed & consessor Hilarius secit: & tamen uterque nostrum ,

noxia quaeque detruncans, utilia transtulit. Legat ipse, si nouit; arbitror enim eum assidua confabulatione & quotidiano Latinorum consortio Romanum non ignorare sermonem aut, si certe penitus non imbibit, interpretentur ei qui solent a &tunc sciet, me in hoc ipso laudandum esse, quod detrahit. sicut enim interpretationem & idiomata scripturarum Origeni semper attribui, ita dogmatum constantissime abstuli ueritatem. Numquid ego in turbam mitto Origenem ξ numquid ceteros tractatores Scio me aliter habere apostolos, aliter reliquos tractabores: illos semper uera dicere, istos in quibusdam ut homines aberrare. Nouum defensionis genus, sic origenis uitia non nNare, ut cum illo ceteros crimineris. Videlicet quem aperte defendere non audeas multorum simili errore tuearis. Sex millia Origenis tomos non poterat quisquam legere, quos ille non scripsi: siciliusq. credo testem huius sermonis, quam auctorem esse mentitum. Fratrem meum causam dicit esse discordiae, hominem, qui quiescit in monasterii cellula, &clericatum non honorem in te pretatur , sed onus. Cumq. nos usque ad praesentem diem ficta pacis ostensone laeta uerit, occidentalium sacerdotum commouit aures , dicens eum adolescentulum & pene puerum in parochia sua Bethlehem presbyterum constitutum. Si hoc uerum est, cuncti Palaestini episcopi non ignorant. Monasterium enim sancti papae Epiphanii nomine uetus dictum, in quo stater meus ordinatus est presbyter, in Eleuteropolitano territorio, ct non in Hellens situm est. Porro aetas eius, de beatitudini tuae nota est ; & cum ad triginta annorum spatia iam peruenerit, puto eam in hoc non esse reprehendendam, quae iuxta mysterium assumpti

hominis in Christo perfecta est. Recordetur legis antiquae,& post uiginti quinque annosa Num. sLeuitica tribu Eligi in sacerdotium pervidebit. Aut, si in hoc testimonio solo Hebraicam sequitur ueritatem, nouerit triginta annorum fieri sacerdotem. Ac, ne forsitan dicat, Vetera transierunt, di facta sunt omnia noua, audiat cum Timotheo: Adolescentiam tuam nemo t.Tim contemnat. Certe ipse, quando episcopus ordinatus est, non multum ab ea, in qua nunc

miter meus est, distabat aetate. Vel, si hoc in episcopis licet, in presbyteris non licet, ne per antiphrasima sito nomine discrepare uideantur; cur ipse aut eius, aut minoris aetatis,&, quod his amplius est, ministrum alterius ecclesiae ordinauit presbyterum Quod si non potest pacem habere cum fiatre, nisi cum subdito & ordinationis suae episcopo renunciante: ostendit se non tam pacem cupere, quam sub pacis occasone uindissim; nec aliter quietis & pacis ocio esse contentum, nisi integrum habeat quod minatur. Etiam si ipse eum om linasset,&sic seGeti amator quiescere uellet; nequidquam exerceret. Quod si Ecclesam scinderet, nihil ei deberet praeter honorem cunctis sacerdotibus debitum. Hucusque apologia eius, immo categoria, & laciniosus contra nos scimo protractus est. Cui ego quidem Min in

133쪽

i,4 AD THEOPH. ADVERSVS IOAN. HIEROSO L.

in epistola breuiter praeterim sq. respondi, ut ex his, quae dixi, inteli at quid tacuerim

nouerit nos homines esse, rationale animal, & prudentiam suam poste intelligere , nec ita obtusi cordis, ut, instar brutorum animalium, uerborum tantum sonum & non sententias audiamus. Nunc autem quaeso te, ut ueniam tribuas dolori meo: et, si superbum est respondisse, multo sit superbius accusasse . quamquam ita responderim , ut flentium potius meum indicauerim , quam sermonem . . id procul pacem quarunt, & uolunt eam nobis ab aliis imperari λ Sint pacifici, & illico pax sequetur. Cur nomine sanctitudinis tuae contra nos pro terrore abutuntur; cum epistola tua pacem.& mansuetudinem sonet, illorum uerba duritiem comminentur λ Denique quam pacificas & ad concordiam pertinentes per isd rum presbyterum litteras nobis miseris, hinc probamus, quod illas, quae pacem filso iactat, reddere noluerit. Eligant itaque quod volu t. Aut boni sumus, aut mali. si boni, dimittant quiescere; si mali, quid malorum expetunt societatem Quantum ualeat humilitas, experimento didicit. Qui nunc dissuit, quae suo consito olim disiuncta sociauit, probat se nunc ad alterius uoluntatem, tunc copulata discerpere. Nuper nobis postulauit,&imp trauit exilium t atque utinam implere potuisset: ut, sicut illi uoluntas imputatur pro opere, ita & nos non solum uoluntate, sedo effectu coronam haberemus exilii. Fundendo sanguinem, ' patiendo magis, quam faciendo contumelias, Christi fundata est Ecclesia. Peti cutionibus creuit, martyriis coronata est. Aut, s isti soli, iuxta quod legimus, amant rigorem, & non nouerunt persecutionem sustinere, sed facere : sunt & hie ludaei; sunt uari rum dogmatum haeretici,& maxime impurissimi Manichaei: cur eorum ne uerbo quidem quempiam audent laedere, nos solos expellere cupiunt nos soli, qui Ecclesiae communic mus , Ecclesiam scindere dicimur Oro te, nonne aequa est ista postulatio , ut aut illos nobiscum expellant, aut nos cum illis teneant ξ Nisi quod in eo magis honorant, quos saltem exilio ab haereticis separant. Monachus, pro dolor, monachis & minatur, & impetrat exilium: & hoc monachus, apostolicam cathedram habere se iactans. Non nouit terrori natio ista succumbere, di impendenti gladio magis ceruices, quam manus subiicit. Quis enim monachorum, exul patriae, non exul est mundi ξ Quid opus est auctoritate publica, & r scripti impendiis, & toto orbe discursibus Tangat saltem digitulo, & ultro exibimus. Do Psal. 3 mini est terra, & plenitudo eius. Christus loco non tenetur inclusus. Praeterea quod scribit nos pergere tecum Romam, & Ecclesiae communicare es, a qua videmur communione separati: non necesse est ire tam longe: &hic in Palaestina eodem modo ei iungimur. Et, ne hoc, quod procul sit, in uiculo Bethlehem presbyteris eius, quantum in nobis est, communione sociamur. Ex quo perspicuum est, dolorem proprium causam Ecclesiae non putandum ; nec stomachum unius hominis, immo per illum aliorum, generali Ecclesiae uocabulo nuncupandum. Quapropter, quod in principio epistolae dixi, etiam nunc repeto,

nos uelle pacem Christi, optare concordiam; & te rogare, ut illos moneas, pacem non extorquere , sed uelle. Sit praeteritarum nostrarum contumeliarum dolore contentus. ueterata uulnera, saltem noua obliteret caritate. Sit talis , qualis ante fuit, quando nos suo arbitrio diligebat. Verba ei de alieno stomacho non fluant. Faciat quod uult, & non quod uelle compellitur. Aut, quasi pontifex, cunctis aequaliter imperet I aut, quasi imitator Apostoli, i.Cor.s uniuersorum saluti ex aequo seruiat. Si talem se praebuerit, ultro prae mus manus, ex tendimus brachia, amicos & parentes habeat: & sentiat in Christo, sicut omnibus sanctis, ita &1. Cor. 13 sibi nos esse subiectos. Caritas patiens est, caritas benigna est, caritas non aemulatur, non inflatur, omnia sustinet, omnia credit. Cunctarum uirtutum mater est caritas, & quasi spar Eccis. tum triplex Apostoli sententia roboratur dicentis, Fides, Spes, Caritas. Credimus , si Gramus; atque ita per Fidem, & Spem dilectionis uinculo copulamur. Iccirco enim & nos patrias nostras dimisimus, ut quieti absque ullis simultatibus in agris di in solitudine uiuersm usi ut pontifices Christi, qui tamen rectam fidem praedicant, non dominorum metu, sed

patrum honore ueneremur ; ut deseramus episcopis ut episcopis;&non, sub nomine alterius, aliis, quibus nolumus . seruire cogamur. Non sumus tam inflati cordis, ut ignor NMatth. io mus,quid debeatur sacerdotibus Christi. qui enim eos recipit, non tam eos recipit, quam illum, cuius episcopi sunt. Sed contenti sint honore suo: Patres se sciant esse, non Dominos, maxime apud eos, qui, spretis ambitionibus iaculi, nihil quieti & otio praeserunt. Tribuat autem orationibus tuis Christus Deus omnipotens, ut pacis non ficto nomine, sed Ces.s uero & fideli amore sociemur: ne mordentes inuicem, consumamur ab inuicem.

134쪽

PRAEFATIO RUFFINI

CIo quam plurimosfiatrum, scienti scripturarum desiderio prouocritos, pol poscisse ab aliquantis eruditis uiris, &Graecariam litterarum peritis, ut Origmn nem Romanum facerent ,& Latinis auribus eum donarent . in quo etiam staterh ct collega noster, ab episcopo Damasci deprecatus, cum homilias duas de Cantico canticorum in Latinum transtulisset ex Graeco, ita in illo opere ornate magnificeq. praefatus est, ut cuiuis legendi Origenem ,& auidissime perquirendi desiderium commoueret, dicens illius animae conuenire quod dictum est: Introduxit me rex in cubiculum suum: asserens eum, quod, cum in ceteris libris omnes uincat, in Canticis canticoru etiam ipse se uicerit. Pollicetur sane in ipsa prauatione, se & ipsos in Cantico canti colli libros, & alios q ua- plurimos origenis Romanis auribus largiturum. Sed ille, ut uideo, in stylo proprio places, rem maioris gloriae sequitur,ut pater ueroi sit potius, quam interpres. Nos ergo rem ab illo quidem coeptam sequimur ,& probatam; sed non aequis eloquentiae uiribus, tanti uiri ornare possumus dicta . unde uereor, ne uitio meo id accidat ; ut is uir, quem ille alterum post apostolos Ecclesae doctorem scientiae ac sapientiae merito comprobauit, inopia sermonis nostri Ionge esse inferior uideatur. Quod ego saepe considerans reticebam , nec deprecantibus me stequenter in hoc opus fratribus annuebam. Sed tua uis, fidelissime stater Macari, tanta est, cui obsistere ne imperitia quidem potest: propter quod ne te ultra tam grauem paterer exactorem, etiam contra propos tum meum cessi 1, ea tamen lege, atque ordine, ut, quantum fieri potest, interpretando sequar regulam praecessorum, et eius praecipue uiri, cuius superius secimus mentionem: qui cum ultra septuaginta libellos origenis, quos Homilitiacos appellauit, aliquantos etiam de tomis in Apostolum scriptis transtulisset in Latinum; in quibus cum aliquanta offendicula inueniantur in Graeco ; ita elimauit omnia interpretando atque purgauit, ut nihil in illis, quod a fide nostra dita epet, Latinus lector inueniat. Hunc ergo etiam nos, licet non eloquentiae uiribus, disciplinae tamen regulis, inquantum possumus , sequimur, obseruantes scilicet, ne ea, quae in libris Origenis a seipso discrepantia inueniuntur, atque contritria, pmseramus. cuius diuersitatis causiam plenius tibi in Apologetico, quem Pamphilus pro libris ipsius Origenis scripsit, edidimus, breuissimo libello imperaddito : in quo euidentibus , ut arbitror, probamentis corruptos esse in quam plurimis ab haereticis & malevolis libros eius ostendimus ; & istos praecipue, quos nunc exigis ut interpreter ,adest Has ν . quod uel de principiis, uel de principatibus dici potest, qui sunt

reuera alias di obseuris limi, demiscilliini. de rebus enim ibi talibus disputat, in quibus philosophi omni sua aetate consumpta nihil inuenire potuerunt. Hic uero noster, quantum p tuit , id egit, ut creatoris fideinde creatarum rerum rationem, quam illi ad impietatem traxerunt, ad pietatem ipse couerieret. Sicubi ergo nos in libris eius aliquid contra id inuenimus, quod ab eo ceteris locis fideliter, pie de Trinitate fuerat definitum; ueluti adulter tum hoc di alienum, aut praetermis mus, aut secundum eam regulam protulimus, quam ab ipsi, stequenter inuenimus affirmatam. Si qua Me, uelut peritis iam & scientibus loquens, dum breuiter transire uult, obscurius protulit in os, ut manifestior fieret locus, ea, quae de ipsa re in aliis inis libris apertius legeramus, adiecimus, explanationi st udentes; nihil tamε nostrum diximus; sed, liuet in aliis locis, dicta sua tamen sibi reddidimus. Hoc autem iccireo in praesitione commonui ; ne forte calumniatores iterum se criminandi putarent inuenisse materiam. Sed uideri ni ipsi, quid peruet si di contentios homines agant. Nobis interim tantus labor, si tamen orantibus uobis Deus annuerit, iccirco susceptus est, non ut tali inniosorum ora quod fieri non potest, licet forte etiam hoc Deus faciet) clauderemus, sed

135쪽

136 HIERON. PAMMACHIO ET OCEANO.

ut proficere ad scientiam rerum uolentibus, materiam pmberemus. Illud sane omnem,qui hos libros uel descripturus est, uel lecturus, in c5spectu Dei Patris, ct Filii, & Spiritus sania contestor, atque conuenio per futuri regni fidem, per resurrectionis ex mortuis Urame Matth. 11 tum, per illum , Qui praeparatus est diabolo & angelis suis, aeternum ignem, si non illum locum aeterna haereditate possideat, ubi est fletus&stridor dentium,&ubi ignis eorum non extinguetur, & uermis eorum non morietur; ne quis addat aliquid huic scripturae, ne auferat, ne inserat, ne immutet; sed conserat cum exemplaribus, unde scripserit, Semendet ad litteram, &distingviit; de inemendatum uel nodistinctum codicem non habeat; nescii suum dissicultas, s distinctus codex non sit, maiores obscuritates legentibus get eret.

ARGUMENT V M.

PAMMACHIVS ET OCEANVS HIERONYMO.

EPISTOLA LXIIII.

' A N C T V S aliquis ex 'tribus schedulas ad nos cuiusdam detulit, quae Oris genis uolumen, quod uo ρον inscribitur, in latinum sermonem uertium tenei rem . di quoniam in his multa sunt, quae tenuitatem nostri ingenii permovent,l quaeq. minus catholice dicta existimamus; suspicamur etiam ad excusationem auctoris multa delibris eius esse subtracta, quae aperiam impietatem eiusdem monstrare potuissent ; quaesumus praestantiam tuam, ut & hoc specialiter non tam nobis, quam uniue ss, qui in urbe habitant, profuturum opus digneris impendere: ut supradietium librum Origenis, quemadmodum a supradicto auctore editum est, ad fidem tuo sermone manifestes, ct quae a defensore eius interpoliata sunt, prodas : et quae etiam in his schedulis, quas ad sanctitatem tuam direximus, uel contra catholicam regulam, uel imperite edita sunt, redar suas, atque conuincas. sane subtiliter in praesitione operis sui, tacito nomine tuae sinctitatis, expressit, quod a te promissum opus ipse complerit; illud oblique agens, etiam te simili ratione sentire. purga ergo suspiciones hominum, conuince criminantem, ne, si dissimulaueris , consentire uidearis.

ARGUMENTUM.

HIERONYMUS PAMMACHIO ET OCEANO.

EPISTOLA LXV. CH SPVLAE, quas misistis, honorifica me affecere contumelia, sic ingem

nium praedicantes, ut fidei tollerent ueritatem. et quia eadem & Alexandriae,&Romae audieram , & in toto pene orbe boni homines super meo nomine i ctare consueuerunt; di tantum me diligunt, ut sine me haeretici esse non possint: omittam personas, rebus tantum di criminibus respondebo. neque enim causae prodest, maledicentibus remaledicere, & aduersarios talione mordere, cui praecipitur malum x. esis pro malo non reddere, sed uincere in bono malum, siturari opprobriis, & alteram uerbo Natth I tanti praebere maxillam. Obiiciunt mihi, quare Origenem aliquando laudauerim. Ni satitor, duo loca sunt, in quibus eum laudaui, praesitiuncula ad Damasum in Homilias Cantici canticorum, & prologus in librum Hebraicorum nominum. Quid ibi de dogmatibus Ecclusae

136쪽

E ERRORIBUS ORIGENIS.

V a maestat', atque substantia simplex interpretatio, atque de Atina simplici uoce . nihil ibi de fide, nihil de dogmatibiis comprehensum est. moralis tantum tra i&allegoriae nubilum serena expositione discutitur. laudaui interpretem, non, non rid ; philosophum, non apostolum . Quod si uolunt se per ciri iudicium: legant in Ecclesiasten commentarios treplicent in epistolam dogmatibus contra isse. Quae enim I , Micuius laudare doctrinam , ut sequaris & blasphemiam 3 Et beatus Cypri in6 iliano magistro utitur, ut eius scripta probant; cumq. eruditi & ardentis uiri des ecet'. DRCnio, Montanum cum eo Maximillamq. non sequitur. Fortissimos libros contra vocpDyrium scribit Ap linarius. Ecclesasticam pulchre Eusebius historiam texuit . altereor iam clinii diatam Christi introduxit oeconomiam, alter impietatis Arii apertissimus pro-yogo xor est. Vae, inquit Esaias, qui dicunt bonum malum, & malum bonum. & qui iaci- Etatunt amarum dulce, & dulce amarum. Nec bonis aduersariorum, si honestum quid habuerint , detrahendum est; nec amicorum laudanda sunt uitia; & unumquodque non perisnatum, sed rerum pondere iudicandum est. Mordetur& Lucilius, quod incomposito cumrat pede r & tamen sales eius lepora. laudantur. Dum essem iuuenis, miro discendi serebat ardore, nec, iuxta quorundam praesumptionem, ipse me docui. Apollinarium Laodicenum audiui Antiochiae stequenter, & coluit & cum me in sinistis scripturis erudiret, num

quam illius contentiosum super sensu dogma suscepi. Iam canis spargebatur caput,& magistrum potius, quam discipulum decebat: perrexi tamen Alexandriam, audiui Didymum rin multis ei gratias agor quod nesciui, didici : quod sciebam . illo docente non perdidi. Putabant .me homines finem secisse discendit ueni rursum Hierosolymam & Bethlehemiquo labore, quo pretio Barrabanum nocturnum habui praeceptorem Ttimebat enim lud ος ,& mihi alterum exhibebat Nicodemum . horum omnium stequenter in opusculis meis Ioan. aracio mentionen . Certe Apollinarii&Didymi interled ma contrarium est. rapiat me ergo utraque turma diuersum altrinsecus, quia magistrum utrumque confiteor. Si expedit me homines ,&gentem aliquam deletari; miro odio auersor circumcis . usque hodie enim persequuntur dominum nostrum lesum Christum in synag s satanae. Obiiciat mihi quispiam , cur hominem Iudaeum habuerim praeceptorem. Et audet quidam proferre liti ras meas ad Didymum, quasi ad inagistrum. Grande crimen discipuli, si hominem eludiutum&senem magistrum dixerim. Et tamen uolo inspicere ipsam epistolam , quae tanto tem re in umniam reseruata est. nihil praeter honore de salutationem continet. lnepta sunt, & friuola: arguite potius, ubi haeresim defenderim, ubi prauum Oristenis dogma ui daumm . in lectione Esaiae, in qua duo Seraptim clamantia describuntur: illo interpretan- Esca te Filium & Spiritum sanctum, nonne ego detestandam expostionem in duo testam Fia mu. taui Habetur liber in manibus, ante uiginti annos editus. Tot opuscula inea,&maxime comentarii, iuxta opportunitat, locorum gentilem sectam lacerant. Qiiod autem opponuli me libros illius super cunctos homines lutinam omnium tractatorum haberem uolumina ; ut tarditate ingenii, lectionis diligentia compensarem. Cone regavi libros eius, rateor : et ideo errores non sequor , quia scio uniuersa , qua scripsit. Credite experto : quasi . Christianus Christianis loquor . Venenata sunt illius dogmata aliena a scripturas factis, uim scripturis iacientia. Legi, inquam, legi Origene i et, s in legendo crimen est, lateor i & nostrum marsupium Alcxandrinae cartae euacuarunt. Si mihi creditis Origenistes numquam creditis , nune esse cessaui. Quod si nec sic adducimini ad fidem: compellitis me, ad defensionem mei , contra amasium uestrum scriberet ut, si non creditis neganti, credatis salie accusanti. Sed libentius mihi erranti creditur, qua correcto. nec mirum: putant enim me suum esse & propter animales di luteos nolle palam dogmata c6fiteri. ipsorum. enim decretum est, non sicile margaritas ante porcos esse mittendas, nec dandum sanctum Matth. onibus,& cum David dicere : Abi condi in eorde meo eloquia tua, ut non peccem tibi. Et Psal. i is

in alio loco super iusto: Qui loquitur, inquit, ueritatem cum proximo suo, id est, cum his, Pisii rui domestici fidei sunt. Ex quo uolunt intelligi, nos, qui necdum initiati sumus, debere auire medacium; ne paruuli atque lacities.solidioris cibi edulio suffocemur. Quod autε periuriorum atque mendacii inter se orgiis scederentur: sextus Stromataeon liber, in quo ex Plauogma comi nit, planissime docet. Quid igitur faciam λ nepem me eiusde dogmatis esse ξ non credent. iurem ridebunt. de dicent: domi nobis ista naicuntur. Faciam, quod selum cauet, ut sacra eorum atque mysteria in publicum proterram,dc omnisbam 3 prudentia

137쪽

og HIERON. AD PAMMA C. ET OCEANUM.

pru iuramm, qua nos simplico I sunt propatulo sit; de, qui negati mei non eredum

credat saltem arguenti stylo . hoc enim ues mκi mee ent, ne quido com auctorem suum eorum scripta terreantur. Facile dicimicum iuramento, quod postra alio luant periurio. M su eriptionem termersantur, quarium'. talagia. Alius, non possuna, inquit, da mare, quod nemo damnauit. Alius: nihil super hoc a patribus statutum est: ut, dium t fius octo prouocatur auctoritas, subscribendi necessitas differatur. Quidam constantius, suo modo, inquit, damnabimus, quos synodus Nicena non tetigis enim damnauit Arium dantnauet utique de Otigia, si illius dogmata reprobasiet. Milicet uno medicamine omnes simul morbos debere curari. Et iccirco Spiritus sancti neganda maiestas est, quiam illa synodo super si ibstantia eius silentium fuit . De Ario tunc, non Origore quaestio nitide Filis, non de Spiritu sancto. Confessi sunt, quod negabatur; tacueriant, de quorismo quaerebat. Qnamquam latenter Origenem, sentem Arii, percusinunt. damnantes enim eos, qui Iulium de Patris negant esse substantia, illum pariter Ariumq. damnauerunt. a qui hoc argumenis nee Valentimis, nec Marcion, nec phryges, nec Manichmis damnari debent: quia smodus Nicena eos non nominat a quos certe ante synodum fuisse; non dubiuin est. Quod si quando urgeri coeperint; & aut subscribendum eis saetii, aut exeundum de Ecclesia: miras strophas uideas. sic uerba temperant, sic ordinem uertunt, & ambigua quaeque eoncirinant; ut&nostram,&aduerserioriam consessionem teneant; ut alia

ter haereticus, aliter catholicus audiat: quis no eodem spiritu de Apollo Delphicus, atque Loxiis oraeaea sederit Croeso de Pyrro diuersis temporibus, sed pari illudens stropha. Exe.pli causa pauca sitaniciam. Credimus, inquiunt, resurrectionem suturam corporum. Hoc si bene dicatur, pura confesso est. sed quia corpora sunt caelestia,&terrestria;&aeriste, deaura tenuis, iuxta naturam suam corpora nominantur r corpus ponunt, non carnem; ut orthodoxus corpus audiens, carnem putet, ha reticus spiritum recognoscat. Haec est eorum prima decipula squae si deprehensi iuerit, instruunt alios dolos, di innocentiam simulant , ct malitiosos nos uocant, &, quas smpliciter eredentes, aiunt i Credimus resurrectionem earnis. Hoc uero eum dixerint, uulgus indoctum putat sibi lassicere, maxime quia id ipsum& in symbolo creditur. littere es ultra: circuli strepitus commouetur, fautores clamitant: Audisti telarrectionem earnis ; quid quaeris amplius ξ Et, in peruersum studiis commutatis , nos sycophantae, illi simplices appellantur. Quod si obduraueris frontem, & urgere coeperis; carnem digitis tenens, an ipsam dicant resurrecturam, qiue cernitur, quae tangitur: quae ineedit, di loquitur: primo rident, deinde annuunt. Dicentibusq. nobis, utrum c pillos, & dentes, pectus, & uentrem, manus, & pedes, ceterosq. artus ex integro resurrectio exhibeat: tunc uero risu se tenere non possunt, cachinnoq. ora seluentes, tonsores nobis necessarios, & placentas, & medico , ac sutores ingount. Ultroq. interrogant, ut ruincredamus ac genitalia utri iusque sexus retargere, nostras genas hirtas, feminarum leuesso re, de habituAnem corporis pro maris ac feminae distinctione diuertan . quod si dederimus istatim expetunt uuluam, di coitum, & cetera, quae in uentre sunt,&subuenire. Singula membra negant; & corpus, quod constat ex membris, dicunt non resurgere. Non est huius temporis, contra dogma peruersum, rhetoricum latare sermonem. Non mihi diues Ciceroniglincta sufficiat; non seruens Demosthenis oratio animi mei possit implere feruorem si uelim haereti eorum fraudulentias prodere, qui, uerbo tenus resurrectionem fatentes. animo negant. solent enim mulierculae eorum mammas tenere, uentri applaudere, lumbos ;& semora, di putres attrectare axillas, de dicere: quid nobis prodest rrectio, si fragile corpus resurget et, laturae angelorum similes, habebimus de naturam Dedignantur uide licet cum tarne de ossibus relargere, cum quibus resurrexit de Christias. Sed iac me errasse

in adolestentia, di philosephorum, idest , sentilium studiis eruditum, in principio fidei dogmata ignotasse Christiana; de hoc putane in apostolis, quod in Pythasora, de Platone, Z: Empedocle legeram. Cur paruuli in Christo, atque lactentis errorem sequimini eur ab eo impietatem discitis, qui necdum pietatem nouerat ξ Secunda post naufragium tabula

est, culpam simpliciter confiteri. Imitati estis errantem, imitamini de correctum. Errauimus iuuenes, emendemur senes. Iungamus gemitus, lacrymas copulemus, ploremus, de conuertamur ad Dominum, qui fecit nos a non expectemus diaboli paenitentiam. Vana distilla praesumptio, de in gehennae trahens profundum: hic aut quaeritur uita, aut amittitur.

Si originem numquam secut instan, stustra infamare me quaeritis. si discipulus eius sui, imitamini paenitentem. Credidistis confitenti, eredite dc neganti. Si ista, ut ais, inquit, noueras , eui eum laudasti in opusculis tuis tri hodie laudarem, nisi uos eius laudaretis

rores.

138쪽

PE ERRORIBVS OR GENIS.

44 Porphyrium egregii scripsi uolumina. probo laborem uiri, licet latuum inple

contemnam. intemini & inu in quibusdam mare Origenem, di mu ultra 'ς atri. Dicite eum male sensisse de Filio, peius de Spiritu sancto; animarum de caelo . Papie protulisse; resurrectionem carnis uerbo tantum confiteri, ceterum assertione; de post multa saecula, atque unam omnium restitutionem, id ipsum sore Gabri lato , 'uod diabolum; Paulum , quod Caipham; uirgines, quod prostibulas. Cum haec reiecerius , & quasi censoria uirgula separaueritis a fide Ecclisae ; tuto legam cetera . nec uenena iam time , cum antidotum praebibero. non mihi nocebit, si dixero: Origenes, cum in ceteris libris omnes uicerit, in Camico canticorum ipse se uicit . nec formidabo sententiam, qua illum doctorem Ecclesiarum quondam adolescentulus nominaui r nisi sorte accusue debui, cuius rogatus opuscula transferebam, de dicere in prolo o: Hie, euius interpretor libros, haereticus est. caue lector, ne legas: suge viperam. aut, si legere uolueris, scito a malis hominibus & haereticis corrupta esse, quae transtuli. quamquam timere non debeas r o enim omnia, quae uitiata fuerant, correxi . Hoc est aliis uerbis dicerer eao, qui interpretori catholicus sum; hic, quem interpretor, haereticus est. Denique & uos satis simpliciter.& ingenue, di non malitiose, parui scilicet pendentes praecepta rhetorica, & praestigias oratorum, dum libros eius e Noaων haereticos confitemini, dein alios crimen transterre uultis , iniecistis legentibus scrupulum, ut totam auctoris uitam discuterent,& ex ceteris libris eius coniecturam praesentis iacerent quaestionis. Ego callidus, qui emendaui, silens uod uolui, di dissimulans crimina, non feci inuidiam criminoso. Aiunt de medici, granes morbos non esse curandos, sed dimittendos naturae, ne medela languorem exasperet. Centum quinquaginta anni prope sunt. ex quo Origenes mortuus est Tyri. quis Latin rum ausus est umquam transferre libros eius de resurrectione, Mi - ων, - πιέμ&etiamin quis per infame opus se ipsum uoluit infamari nec disertiores tumus Hilatio, nee fideliores vi rino, qui eius tra status no ut interpretes, sed ut auctores proprii operis trans. tulerunt. Nurit sanctus Ambrosus sic Hexaemeron illius compilauit, ut magis Hippolyti sententias Basiliiq. sequeretur. Ego ipse, cuius aemulatores esse uos dicitis,&, ad ceteros talpae, caprearum in me oculos possidetis, si malo animo filissem erga Origenem, interpretatus essem hos iplas, quos supra dixi, libros, ut mala eius etiam Latinis nota facerem . sed numquam feci, de multis rogantibus acquiescere nolui. non enim consueui eorum insuli re erroribus, quorum miror ingenia . ipse, si adhuc uiueret, Origenes irasceretur uobis fautoribus suis,&cum Iacob diceret, Udiosum me fecistis in mundo. Vult aliquis laudare Gen. 3 Origenem λ Iaudet ut laudo. magnus uir ab in furtia, &uere martyris filius et Alexandriae ecclesiasticam scholam tenuit, succedens eruditissimo uiro Clementi presbytero. uoluptates in tantum fugit, ut zelo Dei, sed tamen non secundum scientiam, ferro truncaret g nitalia . calcauit auaritiam i scripturas memoriter tenuit . et in studio explanationis earum, diebus desidauit ae noctibus. Mille di eo amplius tractatus in Ecclesia locutus est ι edidit innumerabiles praeterea commentarios , quos ipse appellat de quos nunc prat reo, ne uidear operum eius indicem texere . quis nostrum tanta potest legete, quanta ille conscripsit quis ardentem in scripturis animum non miretur Quod si quis ludas x tot opposuerit nobis errores eius, audiat libere: Interdum magnus dormitat Homerus a Verum operi longo fis est obrepere soninum . Non imitemur eius uitia, cuius uirtutes non possumus sequi. Errauerunt in fide alii tam Graeci, quam Latini: quorum non necesse est pres re nomina, ne uideamur eum non sui merito, sed aliorum errore defendere. Hoc

non est, inquies, exculare Origenem, sed accusare ceteros. Pulchre, si eum errasse non diu rem , si in fidei prauitate saltem apostolum Paulum uel angelum de casto audiendum cro. Ciliderem . nunc uero, eum simpliciter errorem eius sitear, sic legam ut ceteros, quia sic errauit ut ceteri. sed dicis: si mulin im communis est error , cur solum persequimini iauos solum laudatis ut apostolum. Tolle amoris ia, &nos tollimas odii magnitudinem. Ceterorum uitia de libris suis ad hoc tantum excerpitis, ut huius defendatis errorem rorigenem sic istis in caelum, ut nihil eum enasse dicatis. .squis es assertor nouorum

dogmatum,

139쪽

i o AD PAM M. ET OCEA.λDE ERRO. ORIG.

Rom. i dogmatum, quaeso te, ut parcas Romanis auribus; parcas fidei, quae Apostoli uoce laudata est. Cur post quadringentos annos docere nos niteris, quod ante nescit imus cur profera in medium, quod Petrus & Paulus edere noluerunt Vsque ad hune diem sine ista doctrina mundus Christianus filii. illam senex tenebo fide in qua puer natus sirin. Pelusiotas nos appellant, & luteos animalesq. de carneos, quod non recipiamus ea, quae spiritus sunt. illi Cn. scilicet Hierosolymitae, quorum mater in caelo est. Non contemno carnem, in qua Chri- sus natus est, & resurrexit i non despicio lutum, quod excoctum in testam purissimam, regnat in caelo. et tamen miror, cur carni detrahentes uiuant carnaliter, & inimicam suam BLue . . ueant,&nutriant delicate. nis serte implere uolunt stripturam dicentem: Amate inimi Matth.1 cos uestios: benefacite iis, qui persequuntur uos. Amo carnem castam, uirginem, ieiunantem: amo carnis non opera, sed substantiam: amo carnem, quae iudicandam fidi esse nouit

amo illam, quae pro Christo in martyrio caeditur, laniatur, exuritur. Illud uero, quod asserunt, a quibusdam haereticis&malevolis hominibus libros eius esse uiolatos, quam in ptum sit, hinc probari potest. Quis prudentior, doctior, eloquentior Eusebio &Didymo, assertoribus origenis, inueniri potest ξ quorum Uter sex uoluminibus ut e rosae iraeum, ut se, sensisse confirmat r alter sic eius mores nititur excusiare, ut tamen illius esse fiateatur; non scriptum negans, sed sensum scribentis edisserens. Aliud est, si, quae ab haere licis addita sunt. Didymus quati bene dicta defendat. Solus inuentus est Origenes, cuius scripta in toto orbe falsarentur, &, quasi ad Mithridatis litteras omnis ueritas uno die de uoluminibus illius raderetur. Si unus uiolatus est liber; num uniuersa eius opera, quae diue ss & locis & temporibus edidit, simul corrumpi potuerunt Ipse Origenes in epistola, qua scribit ad Fabianum, Romanae urbis episcopum, paenitentiam agit, cur talia scripserit; &causae temeritatis in Ambrosium refert, quod secreto edita in publicum protulerit: & quid adhuc , aliena esse, quae displicent Porro, quod Pamphilum proserunt lauda torem eius, gratias illis ago meo nomine,quod dignum me putaucrunt, quem cum martyre calumniarentur. Si enim ab inimicis Origenis libros eius dicitis esse uiolatos, ut infimarentur: quare mihi non liceat dicere, ab amicis eius & sectatoribus compositum esse sub nomine Pamphili uolumen, quod illum testimonio martyris ab infamia uindicaret Ecce uos emendatis in Origenis libris, quod ille non scripsit: ct miramini, si edat aliquis librum, quε ille non edidit Vos in edito opere potestis coargui . ille, qui nihil aliud edidit, ncilius patet calumniae. Date quodlibet aliud opus Pamphili, nusqua in reperietis. hoc unum est. unde igitur sciam, quod Pamphili sit Z uidelicet stylus & saliua docete me poterit. Numqui credam, quod doctus uir primos ingenii sui fructus quastionibus&in semiae dedicario de ipsum nomen apologetici ostendit accusationem: non enim desenditur, nis quod in crimine est. Vnum nunc proferam , cui contradicere uel stulti si, uel impudentis. Sexti libri Eusebii super Origenis defensione principium usque ad mille serme uersus liber iste, qui Pamphili dicitur,continet. Et in reliquis scriptor eiusdem operis proseri testimonia, quibus nititur approbare Origenem fuisse catholicum. Eusebius&Pamphilus tantam inter se habuere

concordiam, ut unius animae homines putes, ct ab uno alter nomen acceperit. quo modo

igitur inter se dissentire potuerunt, ut Eusebius in toto opere sito Origenem Ariani probet dogmatis, & Pamphilus Nicenae synodi, quae filii postea, defensbreni Ex quo ostenditur, uel Didymi, uel cuiuslibet alterius esse opusculum, qui, sexti libri capite detruncato, cetera membra sociarit. Sed concedamus ex superfluo, ut Pamphili st,sed necdum martyris . ante enim scripsit, quam martyrium perpeteretur. Et quo modo, inquies, martyrio dignus fuit Scilicet ut martyrio deleret errorem, ut unam culpam sanguinis sui effusione purg ret. Quanti in toto orbe martyres, antequam caederentur, uariis subiacuere peccatis DAndamus ergo peccata: quia qui postea martyres, prius peccatores fuerunt. Haec, fratres amantissimi, ad epistolam uestram celeri sermone dictaui, uincens propositum, ut contra eum scriberem, cuius ingenium ante laudaueram, malens existimatione periclitari, quam

fide. hoc mihi praestiterunt amici mei, ut, si tacuero, reus, si respondero, inimicus iudicer. dura utraque condicio: sed e duobus eligam, quod leuius est . simultas redintegrari potest, blasphemia ueniam non meretur. Quid autem laboris in libris transferendis ais, sustinuerim , uestro iudicio derelinquo: dum, & mutare quippiam de Graeco, non est uertentis, sed euertentis;&eadem ad uerbum exprimere, nequaquam eius, qui seruare uelit eloquii uenustatem.

140쪽

HIERON. RVFFINO.

14 a. - ARGUMENTUM.

HIERONYMVS RVFFINO.

EPISTOLA LXVI.

IV T E Romae moratum, sermo proprius indicauit. nec dubito spiritalium parentum ad patriam reuocatum desiderio, quem matris luctus ire prohibebat; ne magis coram doleres, quod absens uix sine poteras. Quod quereris, stomacho suo unumquemque seruire, dc nostio non acquiescere iudicior conscientiaen sitae tenis est Dominus, Vst reconciliatas amicitias nullum intercessisse rancorem, quoquempiam laederemus: quin potius cum omni cautione prouidimus, ne saltem casus in malevolentiam uerteretur. Sed quid possumus facere, si unusquisque iuste putat se facere, ouod ficit & uidetur sibi remorderi potius, quam mordere Vera amicitia, quod sentit, dissimulare non debet. Praefatiuncula librorum εξι ad me missa est, quam ex stylo intellexi tuam esse. in qua oblique, immo aperte ego petor. qua mente sit scripta, tu uideris equa intelli eatur, de stultis patet. Poteram & ego, qui sepissime fi ratas controuersias declamavi, aliquid de uetere artificio repetere, re tuo te more laudare r sed absit a me, ut, quod reprehendo in te,imiteri quin potius ita sententiam temperaui, ut de obiectum crimen effugerem ,&amicum, quantum in me est, nec laesus laederem. Sed obsecro te: ut, si deinceps aliquem sequi uolueris, tuo tantum iudicio sis contentus. aut enim bona sunt, quae appetimus, aut mala: si bona, non indigent alterius auxilio est mala, peccantium multitudo non pariterrori patrocinium. Haec apud te amice potius expostulare uolui, quam laces-stus publice desaeuire; ut animaduertas me reconciliatas amicitias pure colere, & non, iuxta Plautinam sententiam, altera manu lapidem tenere, panem offerre altera. Frater meus Paulinianus necdum de patria reuisus est; & puto, quod eum Aquileiae apud sanctum Papam Chromatium uideris. Sanctum quoque presbyterum Rufinum ob quandam causam per Romam Mediolanum misimus; & orauimus, ut nostro animo & obsequio uos uideret . Ceterisq. amicis eadem significauimus; nemordentes inuicem, consumamur ab inuicem. Ces.s Iam tuae moderationis est, & tuorum, nullam occasonem impatientibus dare; ne non omnes similes mei inuenias, qui possint figuratis laudibus delectari.

ARGUMENTUM.

AD PAMMACHIVM ET MARCELLINVMApologia Hieronymi aduersum Russinum.

t T uestris ,& multorum litteris didici, obiici mihi in schola tyrannica, lingua psu fircanum meorum ex inimicis ab ipso, cur diaei ι - libros in Latinum uerterim. i O impudentiam singularem: accusant medicum quod uenena prodiderit, ut sci sin θανα suum non innocentiae merito , sed criminis communione tueantur : quasi culpam numerus peccantium minuat, &in personi non in rebus sit acculatio. Scribuntur contra me libri, ingeruntur Omnibus audiendi, & tamen non eduntur, ut simplicium corda percutiant, & mihi facultatem pro me auserant respondendi. N uum malitiae genus, accusare, quod prodi timeas ι sciabere, quod occultes. Si sunt uera, quae

SEARCH

MENU NAVIGATION