Philosophiae universae institutiones quas jussu ministri generalis totus ordinis minorum Sancti Francisci ad usum scholarum seraphicae familiae elucubratus est P. Dionysius a S. Joanne in Galdo Tomus secundus ideologiam speculativam seu psychologiam,

발행: 1847년

분량: 283페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

voluit; fecit, quae voluiti Sed poterat non velle3 Certe. Ergo viti tabilis 3 Negamus corollarium ; quia in Deo nulla fuit,

aut est successio, ac voluit ab aeterno, et voluit modo invariabili , atque incapaci omnis levitatis. Et undenam revera liaee levitas , haecque determinationis divinae. voluntatis mulatio repetenda foret 8 An quia ab aeterno non noverit media, non noverit sitiem 3 Deus omnia unico intuitu ab aeterno vidit, modo, quo nunc videt, Praeterita, Praesentia, et sutura, uti postea docebimus. Libertas in Deo est -- Ientia ex sua ratione, et Voluntate, non in ite, quodcumque lihia erit, vendi . quum autem Perfectissima in eo sit ratio; persectissima quoque erit Moliaritas: adeoque, tit eo dem modo se er intelligit, ita eodem modo SemPer Dolet,ac ρ ρterea erit immutabilis , et liber, ut recto ait ei. Genuensis sibid.c. 3. . An quia nova Deus urgetur necessi later Deus sullici eutis si inus, ac beatissimus est, nullaque re indiget,

quia omnibus gaudet persectionibus S. 7ά0. ii 2. 3. 5. . Nonne et homo, licet liber sit, eo immutabilior evadit in suis consiliis, quo perspicacius videt smem, videt media ad hune si nem aptiora 3 Deus itaque libere, et immutabiliter mutabilia vult, atque eadem semper est in ipso ratio volendi, quae voluit. Huiusmodi igitur argumenta, uti Proinde cl. Genuensis ait ibid. S. 7ά3. res p. i.), inde nobis informantur, quod,

quum nequeamus tantae rei Plenam animo imaginem concipere, ad res nostras labimiar , atque hinc Deum aestiis mare nitimur; quum ille sit res sura omnis humanae mentis culiam,

ARTICULUS TERTIUS

DE DRI IMMENSITATE

. 7K6. De Dei immensitate modo disserendum est. Im mensitas est altribulum absolutum. Deoque neeessarium, euinius virtute Dei substantia apta est Pervadere, penetrare, im plere omnia, quae existunt, aut existere possunt, quin ali quo loeo valeat contineri , et circumseribi. De ipsa disserens Augustinus serm. 277. n. io, ὶ ait: Tantiam non conemur Deum perducere ad locum . non coriemur Deum includere in loco, non conemur Deum Per xPatia DcOrtim quasi aliqua mole di iandere non audeamus hoc, non cogitemus. Maneae Diuitiam by Corale

242쪽

rubstantia dioina in sua, et prostria dignitate. Quare ubi-quitas non est eadem ae immensitas ; illa enim est actualis Dei substantiae creatis rebus praesentia; ideoque est θρο- thetica , quia est ex suppositione rerum existentium; et Iibera, qui . Deus libere voluit habere hujusmodi denominationem existentis ubique. Plures vero sunt huius discriminis rationes. Nam L omne attributum Dei debot esse infinitum; sed tibiquitas est finita re hus creatis; 2. ubiquitas aliquando fuit in potentia, quia ad actum per advenientemereatarum rerum existentiam redacta est attribulum vero

Dei est semper in actu; 3. si foret ubiquitas eadem ac immensitas , res ipsae Deum constituerent immensum , quia in loco per locum constitueretur ἔ d. attribulum Dei est immutabile, necessarium , absolutum , Deoque eoaeternum ἔtibiquitas certe est mutabilis , contingens , relativa , Deoque in tempore adveniens. Vide Dmo vshi Theol. Fal.

765. Triplici ratione sumitur Dei immensitas 3 nemperatione Rotentiae, qua Deus omnia possibilia creare potest,

et conservare; ratione scientiae, qua Deus omnia nuda et aperta ab aeterno vidit: ratione essentiae , qua sua substantia omnia penetrat et pervadit, ac alia et alia penetrare, et pervadere potest. Immensi latem Dei hoc posteriori sensu a

ceptam aggrediuntur uanichaei, qui diviserunt duorum pri ei piorum dominia; Anthropomorphitae , qui Deum in cor-I ore inscite coarctarunt; Socinia ui, aliique haereti ei non phi-osophi. ά6. Ist Deus est reapse immensus. Siquidem s. Deus est aut nullibi, aut in aliquo loco, aut nullo coarctatur loco. Primum esse nequit, alias Deus non existeret; alterum repugnat, quia Deus est persectissimus et independens, nullaque est ratio, cur in uno, non in altero loco sit; tertium e go. 2- Quod loco circumscribitur , proseelo limitibus coarctatur, quia in loco et non extra illum locum restringitur; Deus vero est infinitus S. 739.), ideoque limitibus non coaretatur igitur non est in loco determinato, ideoque immensus esti 3. In Deo operari a suo esse non distinguitur, quia tu Deo una est entitas infinita; sed ubique operatur et Operaretur, si alia forent entia, quia ipse est creator ac conservat Orὴ igitur etiam ubique est, et a plus est ubique esse, si alia sore ut enlia, ideoque est immensus. K. Si Deus in aliquo foret loco, sciret ne libere, an necessario3 Non libere, quia mutabilis foret,

cum posset circumscribi a loco successive, et virtute sua u

243쪽

vam assumere internam modificationem de loco in locum transleus; non necessario, et quia nulla laret ratio cur in uno, non tu altero loco esset; et quia Deus loco necessario coarcta intus non esset persectissimus; et quia eius natura, quae necessitate sua stropria ex se existit, postulat, ut, si sit in aliquo loco, in omnibus sit. 717. Divinae immensitatis hostes lamen haec opponunt: . Aule mundi creationem certe Deus non erat in mundo; in locis foetidis pi sordidis inveniretur; hoc antem repugnat Dei perseetioni. 3. Deus certe est simplex; sed quod simplex est, nequit esse ubique praesens. 18. Verum ad s. Immensitas est attribulum Dei proprium et quidem absolutum. Quare, licet non mundus extilisset, adhuc immensus esset, uti erat immensus, aut equam mundus existeret. Porro, creato mundo, Deus in mundo est,

et in aliis mundis foret, si alii mucidi crearelatur. ipse anteniundum erat in se, erat, ut ita loquar , in sua immensitate , erat scilicet si hi et miandus. et locias, et Omnia , illi inquit Tertullianus coni. Prax.c. 5. in. Sed ingentie ρ fitebor, me immensitatis hujus rationem minime con rehendere; negiae id miriam est, quum mens humana non solum finita sit, Merum etiam breoissima, dicimus cum cl. Genuensi Dieo I.irae. c.2Pr.5 sch. Ad 2. Si Deo indignum non fuerit creare, neque est indecens conservare loca foetida, et sordida; neque ejus perse-etiones maculantur, in illis locis ipso existente sua substantia. Non enim Deus est corpus, quod maculas alterius corporis contrahat, sed simplicissimus est, ut mox videbimus. Exemplo

sint solis radii, qui certe illa loca illuminautes haud loedantur.

Ad 3. Quod tanta eonfidentia asseritur, potest omnino ne3ari; nam immensitas Dei est attributum infinitum, et infinitum nequit esse eorporeum, alias daretur numerus in sui-lus. Igitur omnino simplex debet esse Deus, ut sit lium eusus, alioquin immensus non foret. Immensitas Dei non mensuratur spatii partibus, sed constituitur a substantiae divinae insui tale, licet cavendum sit, ne quasi vallosa magnitudiis ne vinemur Deiam Per cuncta di undi, siciae stimus, aut

humor, aut aer, aut lux ista di unditur, uti notat Augu

244쪽

CAPUT SECUNDUM

DR DIPINIS ATTRIBUTIS vI SIGNIFICATIONIA NEGATIVIs7άθ. Tria hujusmodi attribola recenseri solent, unitas, quae excludit multitudinem; si licitas, quae negat compositionem: aeternitas, quae rejicit tempus. Quoniam de unitate satis loquuti sumus 722, et seqq.); ideo de simplicitate, et aeternitate est dicendum. 750. Duplicis classis sunt, qui Dei simplicitatem insi-eiantur, uempe Panthe istae, qui Deum cum mundo miscent, atque ex utroque unam essOrin aut substantiam , et quorum deliramenta iesutavimus g. 7l4. in; atque AnthropomorplH-tae, qui Deo corpus tribuerunt, quod ad humani similitudinem proxime accedat. Tullius hujus opinamenti rationem reddit De nat. deor. I. 2. c. 27. in dicens: non deest hoc loco eo ia rationum, quihus docere oelitis humanas esse formas Deorum: erimum qiaod ita sit informatiam, antici a-tumqtie menIιhus nostris, ut homini, cum de Deo cogitet , forma Occurrat humana; deinde, ut quoniam rebus Omni-hias excellat natura disina, forma quoqtie esse pulcherrima debet; nec esse humana ullam 'Ichriorem. Tertiam rationem adsertis, q&od nulla in alia fgura domicilium mentis esse possis Accessit etiam ista opinio fortasse ,

quod homini homine nihil pulchrius pideatur. Vide-sis etiam, quae diximus de eote eomposito et simplici S. 309 310. ) , ut quid simplex, quidve compositum sit, revoces

in memoriam.

751. Deus est si lex. Nam l. Deus certe est ens cogitans, cum sit persectissimus; sed ens cogitans simplex esse debet S. ά30.). 2. Deus est immutabilis ; sed ens compositum mulationibus subjicitur ; quia augeri, minui , excerri, dividi potest. 3. Deus est persectissimus ; sed ens com i ositum ulterius potest perfici, quia umquam infinite periectum possit evadere sq. 3l3. n. s. . cl. Si Deus foret comis Positus , constaret partibus, ideoque plures in deos discer-Peretur, quod repugnat. 5. Si Deus esset compositus, foret stillus, et infinitus, ideoque quid repugnans; finitus , quia constaret partibus, quae finitae in se sunt, et numero finitae; infinitus, quia Deus foret. 6. Si Deus foret compositus; aut tota in complecteretur materiam, sicque foret molastrum Panthe isticum, jam resulatum g. 7lάδ; aut aliquaru maleriae Par-

245쪽

tem, si eque neque immensus, neque in sinitus esset contra acidemonstravimus g. 739. 716. ). 7. Si Deus foret compositus,

Posset esse aliter ac est, quia non repugnaret, ut in partes dissolveretur; Deus autem est immutabilis et necessarius. 8.

emo dat, quod non liabet. Quomodo simplices secisset an iis mas ens compositum 3 9. Partes Dei compositi sunt ne perinsectissimae3 Si sunt, ergo mulli dii; si non sunt, Deus non

est persectissimus. 10. Si Deus esset compositus, constaret Partibus, quarum una non foret altera , atquΘ ab altera distingueretur; sed illa, quorum unum nou est aliud, atque ah altero distinguitur, vicissim limitantur; ergo limilibus coarctaretur Deus, si foret eompositus. Haec et alia hujusmodi argumenta manifeste Probant, Deum neque corporeum eme , neque corpus habere. 752. Neque a veritate te revoeet impiissimus system

tis naturae auctor I. 2. e. 1. 3, qui licit, Deum demonstrari non posse. si aenSibus impervius sit. Siquidem neque vis

magnetis sensibus subjicitur, et non negatur. Dei existentiam demonstravimus, ac ejus simplicitatem statuimus. Ηoo

sufficit. si eum materialistis spirituum etiam possibilitatem non neges. Neque ex eo, quod Deus sit infinitus, scrupulum tibi sit de simplieitate. Nam omesa compleetitur Deus, sed non omnia pari modo i , 7άθ. n. 2.). Neque demum dubitare

te sinant aliqua scripturae loca, in quibus Deo membra humana, et affectiones nostria similes tribuuntur. Nam metaphorice liaee dicta sunt, et ad nostram intelligentiam sunt accommodata, Deus itaque non est eorpus , et proinde neque ignis, neque citatus aer, vel energia, neque quidquid simplex non est; sed simplicissimus est, ae omnino spiritualis. Celera apud Theologos abunde invenies. 753. Ad aeternitatem descendamus. Grea aeternitatem revocanda sunt, quae alibi enodavimus g. 331. . Tria supponit aeteruilas in ente, quod illa potitur ἔ nempe earentiam principii, carentiam sinis , ac successionis. Circa duo

prima facile convenitur. Verum etiam successio ab aeternitate ableganda est. Nam duratio entis ab illius existentia non

distinguitur, alioquin posset existere, quin duraret; aut durare, quin existereti S. 328. 11. ὶ. Duratio entis necessarii est proinde ipsa sui existentia persectissime durans sine principio et sine fine. g. 33 l. in Quare entis neeessarii duis Tatio infici ita est, quia est existentia eniis infiniti. s . Sed

si Verum ex eo, quod aeternitatem dieamus durationem infinitam. nou ideo Mutentiam clariat amplectimur, qui sueeeisionem numquam sinisu

246쪽

pugnat, infinitum ex partium aggregato coalescere, alias daretur numerus tu finitus. Igitur neque duratio entis ne-eessarii sine principio, et sine fine, seu aeternitas, partibus temporis, scilicet instantibus, eonflare potest. In instantibus vero sibi succedentibus mcce/sio, quoad rem hanc spectat , reponitur. Successio itaque non datur in aeterni late, seu inente aeterno. Vide Galluppi Let . di Gg. e Met.&α. 237. 3. 254. Aeternitas dupli ei sub respectu proinde potest considerari, ut absoliata, et ut relat Da. Absoluta spectatur citra respectum ad tempus, et res creatas: ideoque neque praeteritum admittit, neque suturum; imo nec Praesens , quatenus hoc dicit relationem ad praeteritum , vel suturum ὁ -- Iatim autem spectatur cum respectu ad tempus, ideoque aequat, et superat omnia tempora. Ah soluta nullam partem includit , estque ipsius Dei vila unica, et in eodem statu manens; relati a saltem praesens tempus admittit; quia est interminabilis Oitae minime successioae et Perfecta Posses

sio. g. 33 l. i. λ

755. Deus itaque absoluta donatur aeternitate. Nam Deus existit suae naturae necessitate; ergo neque in ilium liabet, neque finem. Non initium, quia ab alio non dependet, neque sibi existentiam donare poterat; non finem, quia ab alio non dependens, nequit ab alio destrui: a Se ipso autem nequit finem figere suae existentiae, cum nulla sit in ipso pugna , et ens quodlibet ad suam tendat conservatio

nem , quod de Deo miijori jure dici debet. Demum nulla

successio inesse potest in Deo , quia est immutabilis et infinitus. Successio vero mutatione in arguit , et finitatem surponit. Cum itaque tria illa S. 753. ) in Deo reperiantur: Constat, Deum esse aeternum. Vide Storchen aum s Theol. t. s. 29. sch in

clam in infinita duratione ponens. Dei attribulum eam reddidit. Nos gue res ionem omnem ab aeternitate removimus, sicque infnitam durationem diximus. Ininnita igitur duratio, seu aeternitas nullam in se admutae Aioisionem necessa est: nullas habeat partes, milam dimensionem, mitis denique distinguatur momentis, ae disierentiis, ait optime Moahemiust sest. Inlet. c. s. Sec. i. S 24. nota a. . Hoc die tum volumus, ne qriis in voee durationis aequivocalionem reperiat, eamque reprobet, uti ieeit Meltilo i 2 O- Cor. Dol. I. Meol vec. dele unio. c. a. a a. S. 4.-ueri. vec. d. os c. a. a. S. 4.

247쪽

CAPUT TERTIUM

DE ATTRIBUTIS DEI POSITIVIS 756, Duplicis et assis sunt Dei attributa positiva , alia enim ad intellectum , et alia ad voluntatem reseruntur. Ut autem aliquo ordine rem totam absolvamus, in quatuor articulos hoc caput dividimus. In primo agemus de omnibus iis, quae ad intellectum Dei spectantia lumine ratio uis possumus attingere; in secundo ue Dei voluntate in genere et in Erlio de attributis Dei ex ejus voluntate mananti hus ἰ in quarto de operationibus Dei externis , quae ex tutellectu et

voluntate oriuntur.

ARTICULUS PRIMUS

DE DEI INTELLECTU

757. De intellectu divitio dieturi plura di seu tere deberemus, quae tamen omittimus, quia de iis divinae sapientiae revelatae magistri abunde agunt. Celera, quae rationis lumine cognoseuntur, atque in philosophia rationali a nostris philosophis tractantur, evolvemus. Itaque in primis Deus certe intelligendi facultate, seu cognoscendi facultate, quae intelligentia dioina vocari solet, adornatur. Hoc enim perspicue

colligitur ex Dei simplieitate: s. 951. ; ex summa Dei perse-etione SS. 739. 710. ); ex eognoscendi iacultate, qua animas humanas oritavit, uti vidimus in tola prima hujus ideologiae parte; ex ordine, harmonia, pulchritudine hujus universi, quae omnia causam intelligentissimam supponunt S. 698. ὶ. Certum quoque est Dei intellectum esse infinitum, quia infinita est quaevis persectio, quae in ente infinito raperitur i. 740. 3.)758. Quare sibi non cohaeret Robinetus, cuin Dei intelligentiam inseia trer, utpote cui humana intelligentia eon

venire nequit, et quia nullam aliam praeter humanam eO-gnoscimus ex experientia intelligentiam. Quandoquidem in Deo non intelligentiam humanae similem, sed infinitam admittimus ; et multas veritates non solum experientia, sed ratiocinio, aliisque mediis 'in nostra Logica statutis e gnoscimus. Robinetus autem Dei, nempe entis absoluti, existen Distrigod by Cooste

248쪽

tiam, quam confitetur, undenam probat, nisi ex contingentibus, et conditionali sus, quae ens necessarium, et improdu-

259. Neque recte rati inantur Tolandus Lertr. 3. mr. Ie mota ment), et Gildonus soractis de la mison), cum dicunt, ex intelligentia animarum humanarum illam Dei non posse argui, quia Deus divisibilem et mobilem materiam producit, quin sit divisibilis et mobilis. Nam causa persectior Potest producere effectus se imperfectiores; ast causa imperfectior nequit effectum se persectiorem gignere, quia essectus numquam est sua eausa nobilior S. 352. n. 2.3. Quare nulla est repugnantia, quod Deus materiam divisibilem, mobilem , Omnis intelligentiae Expertem produxerit, quin tamen et ipse sit divisibilis, mobilis, atque expers intelligentiae; sed animas humanas intelligentia praeditas creare non posset, nisi et ipse foret intelligens. i , 60. Intellectus dioinias se er est in actu. Nam s. si intellectus Dei aliquando in actu non foret, certo foret tu Potentia, ex qua deinde in actum prorumperet. Hinc aliquo

tempore Deus non cognosceret, quae postea cognosceret. Sed

hoc repugnat Dei immutabili tali, infinitati. ac summae persectioni. Beete itaque Deus dicitur, Et est actus Ruriarimus, atque ejus in talligentiae aetio semper eadem, quia semper, uti Sunt, res repraesentantur divinae intelligentiae. 761. Quare in Deo et scientia, nempE clara evidens rerum cognitio, reROnenda est; alias intellectus divinus non

foret persectissimus et infinitus. Adde, quod, si neges in Deo

scientiam, opus est, ut admittas, eius Omnipotentiam esse

caecam, atque attribulum principii caeci; ut proinde probes, Deum absoluta neeessitate agere, ideoque non posse plus se eere, quam quae secit; ut demum blasphemes, nulla esse in rerum natura entia contingentia, ut notat Cl. Auctor Disquis Nop. de Deo si. 2. c. l. nota 1.). Scientia Dei aulem l . estri lex, quia statim absque ratiocinio Deus suo intellectu Purissimo omnia pervadit; 2. est immutabilis, quia ab aeterno complectitur, et omni modo, quo cognoscibilia sunt, cognoscit, quae possunt cognosci; 3. est infinita. quia est scientia entis infiniti, quae omnia possibilia, et existentia concludit. 762. Quapropter Deus est omniseius. Nam l. Deus est Persectissimus; talis autem non foret nisi esset omniseius; ΣDeus est infinitus; infinitus vero haud foret, nisi soret omniae ius, quia scientia finita coarctaretur; 3. Deus est immuta- Dissili do by Cooste

249쪽

hilis; et rerte mutaretur, si novam posset aequἰ rem se Ientiam;

6. Deus est omnipotens, uti videbimus S. 780.ὶ ἔ ast Deus

noquiret sacere omnia, . quia omnia non eo gnosceret.

763. Hinc sequitur, summa ratione Deum potiri ἔ eum enim omniseius sit, omnia cognoscit; ideoque et nexum o ninium veritatum, ipsasque veritates, in quo ratio reponenda

est g. 387. , cognoscit. Sapientissimus proinde est attendus

quoque Deus, quia media omnia ad varios fines eonsequendos cognoseit, ac ad fines media ipsa applicare non ignorat. Si hoc neges Deo; negare quoque omniscientiam, infinitatem, immutabilitatem, infinitam perseetionem, seientiam paulo an te descriptam, summamque rationem debeb;s.76ά. Ex quibus insertur, in Deo non esse s. sensati nem, quia haec supponit organa sensoria, quibus Deus destituitur, cum sit simplex; et obieeta externa in organa motum cientia, a quibus Deus non asseitur, cum sit impassibilis et independens; 2 ueque esse in Deo attentionem, quasi uni rei Deus figatur, alia praeteriens: neque reflexionem, quasi de una in aliam ideam transferatur; 3. neque in Deo reperiri imaginationem, et memoriam, quasi aliquando alicuius rei obliviscatur, ae postea recordetur; ά. neque etiam in Deo inveniri analysim, vel synthesim, quasi Deus methodis indigeret ad aequirendas veritates; s. neque extare in Deo abstra et ionem et aelum generalinandi ideas, quasi opus ei foret aliquid identieum in obiectis introspicere, ut illarum elasses, earumque Objecta cognosceret; 6. neque demum in Deo esso

admittenda pereeptionem, iudieium, ratiocinium; quasi Dens

pedetentim, et per gradus ad veritates perveniret. Batio o-Innium, quae hie asseruimus, est, quia Deus purissimus actus

est, omnia aperta et nuda oculis suis videt; imo omnia uni-

eo, immutabili, tu finito intuitu respicit, ae pervadit, eorum que relationes quascumque attingit. Facultates et operatione recensitae ad summum in Deo admitti possunt eminenter, nempe sine ullo desectu, sine ullo limite, sine ullo quocumque vitio, exquisitissimae, summae, perseetissimae, infinitae. Omnes siquidem ad unum reseruntur Dei attributum, nempe

Omniscientiam, qua Deus omnia omnino, eorumque omne relationes unico intuitu, et ab aeternitate cognoscit. .vide Dis-quia. noo. de Deo l. 2. c. l. I. 3. cum nota quarta.

765. Tria adhue discutienda hae in re remanen ἔ selli-eet quotuplex sit Dei scientia, quaenam sint scientiae divinae obiecta, in quonam medio Deus videat haee objecta. Et inprimis seientia Dei est l. si lieis intelligentiae, quae re-Disitiam by Cooste

250쪽

mspici t sola possibilia; et risionis, quae resertur ad omnia ex iis sientia praeterita, Praesentia, sutura; 2. necessaria, quae Porrigitur ad possibilia independentia a quocumque Dei decreto; et libera, quae complectitur objecta ae pendentia a libero deis creto divino; 3. veculatioa ad objecta ex te aditur, uti dicitur, inverabilia, qualis est scientia ipsius Dei et possibilium ;et Aractica, quae respicit objecta γerabilia, uti sunt creaturae. IIaec scientiae ultima classis ad primam refertur. Selen

tiam mediam aliqui etiam probaut, quae se porrigit ad sutura libera conditionata, quae certo non fient, quia deficiet conditio, mediamque voeant, quia, ut aiunt ipsi, medium tenet locum inter simplicis in elligentiae, et visionis scientiam. Haec innuisse sufficiat. 13. Quod praetereundum non est, notamus, hujusmodi divinae scientiae divisiones non ipsum Deum ataficere, qui unico, simplici, ae in ariabili intuitu omnia cognoseit; sed respicere objecta diverso sub res metu considerata. 766. Sed quaenam sunt divinae scientiae obieeta 7 Deus

coguOScit se, suamque essentiam: omnia possibilia; omnia Praeterita, et praesentia; omnia sutura necessaria, et liberatum absoluta, tum conditionata; cogitationes, ac secreta cordium; bona, mala cujusquinque generis. Batio G mutum est,

quia scientia Dei est infinita, ac proinde ad omnia prorsus cuiuscumque generis obiecta extenditur; et immutabilis, ae

ideo accessionem admittere, ac veluti se amplius extendere

767. uerium, in quo Deus haec omnia videt, est ratio, qua res ipsae cognoscuntur. aut id. quod prius cognitum in alterius eognitionem ducit. Deus videt se, praelerita, et praesentia in seipsis, sutura libera in voluntate hominum, sutura

sal vide laudatum auetorem Disquis. I. a. c. S. , tibi has de variis Dei etentus desinitione a purgat, atque molimanum da scientia media systema a lidet et strie tim cribrat. si Notat tamen Parehelli sDisquisit. I. s. c. I. 3 i, et nvia secundri,

Deum non posse limites serierum sive successivarum, si e permanentium lum

euntinuarum. tum diserelarum omnium possibilium comprehendere. Nam non repugnat possibilitas semper augendi usque ad infinitum earum serierum numerum, qui proinde in hoe casu numquam in sua posaibilitate exhauritur. Iam vero si mens aumma videret limites, ultra quos non possent augeri mime rita, et magnitudo illarum serierum, illas series possibiles haberent limites, quibus e rent.ea, quae nullo continentur nomero, eertaque magnitudine. Hi no que Deus limites potestatis suae intelligit, quatenus pertinet ad augendas illas magnitudines. Verum Deus persectissime omnes veritates co refienciat, si hoe aeeipiatur, quatenus Deus certissime videt omnes veritates, quae steriae, et 4e terminatast sunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION