장음표시 사용
61쪽
xere , purumque suloma hominem putarunt. Ad maiorial Ismum prolapsus est etiam Cabanis ius, qui totum morale per physicum in homine explicare conatus est; et Tracyus, qui
ad sensibilitatem omnes animae lacullates eoarciavit, et xensibilitatem esse nostrae organirationis effectum die litarit sumI.ch. 11. 3. inter materialistas accensentur eliam Lancellin, Aeta is, Broussais, Beri gny, Fluorens. Dicaearchi sententiam in vilam. revocavit Ivonius , qui impudenter ait: Wo suma comus et
cogito, et nihil praeterea scio. Vide de his Storeh. Prech.
P. 2 sec t. s. c. f., Salvatorem Mancino. Elem. di Filos. V. 2.
ί30. Contra istos homines itaque, animam esse stib- stantiam si licem, propugnamus. Anima profecto percipit, iudicat, ratiocinatur, uti hucusque vidimus, atque in actibus suis libera est, uti postea docebimus. Sed substantia, quae hujusmodi exerit aetiones materialis esse nequit. Siquidem . Nequit esse materialis substantia, quae in nobis percipit; nani quod materiale est pluribus constat partibus; ergo aut quaelibet percipit tofum aliquod objectum aut quaelibet quamlibet obiecti partem , aut omnes simul sumptae tolum ipsum objectum. In primo easu tot haberentur sensationes, quot sunt partes entis percipientis, quod repugnat cujusque experientiae; in secundo vero, non una tota sensatio, sed tot partiales, quot sunt partes . haberentur sensationes, nempe nulla sensatio , quod etiam internae repugnat experientiae; in tertio daberent omnes materialis substantia percipientis partes ad unum centrale punctum referre suas sensationes, unamque sensationem ita componere, quod esse nequit; nam et partiales tunc deberentur sensationes, quibus certe non expoliantur illae partes; et altera totalis, quod intimae contradicit experientiae ; et de hoc puncto centrali,
quod nescio quale sit, illud idem dici potest, quod antea de
toto diximus, si ipsum maleriale est; si vero simplex, boc ipsum postulamus. Hoc argumentum robore suo crescit, si consideretur, aliquoties animam sero eodem tempore plures simul habere sensationes, uti si ex. gr. simul sentio sonum eampanae, Odorem rosae, calorem ignis, colorem parietis, saporem pyri, quae omnia explicari haud possunt, supposita substantia materiali percipiente. Hoe argumentum tanti sa-eiebat Baylius, ut illud geometrime demonstrationi aequiparaverit, et eausam in ignorantia resuderit, cur non omnes eius
62쪽
nobis judieat: et mullo minus, quae ratiocinatur. Nam in judicio duae ideae esse debent, quarum relationem anima deb tintueri. igitur substantia judicans malerialis duabus sallem partibus constare deberet. Porro in hac hypoti iesi aut quaelibet pars alterius ideam, et suam noscit; aut suam tantum. Si I rimum, plures forent substantiae judicantes; si alterum, nulum foret iudicium, cum unaquaeque pars alteram ideam non habens comparationem nequiret instituere. Hoc uno argumento usi sunt Bonnetus stasai anatit: sur Iesiae: de i a me
identicas esse propositones, anima, quae eo Grati. et anima,
tuae si lex est. Verum quid dieendum de ratiocinio7 Inoo requiruntur ideae subjecti, et praedicali, et idea media, eum qua relationem tum subjecti, tum praedicati anima deis bet percipere. Ast si haec anima materialis est, quomodo va Iebit rati inium perficere, nisi valeat estormare judiei um3
luntate donatur. Volunt alis vi homo suarum cogitationum mi dominus, dominium super sui corporis motus exercet. atque res externas suo libito moderatur. Huiusmodi proinde voluntas activa est, materia vero iners; voluntas suo arbitrio motum aut ciet, aut cohibet, materia absque causa externa non sistit, absque causa non movetur; voluntas vim sui ipsius motricem habet. ipsaque se ipsam modificat, materia ex se non modificatur; voluntas vi quoque modi scandi suum com Pus, atque externa corpora Potitur, materia ex se nihil valet, nisi a eausa externa ad aliquid excitetur. Igitur voluntas nequIt maleriae inhaerere. Deinde si a materia volitiones prosei Scerentur, undenam est. quod Saepe velimus, quae supra vires nostri corporis sunt Z Nonne effectus causae respondere debet. praesertim si agatur de effectu et eausa necessaria3
omnes generatim alias animae operationes perfieit. Et re quidem vera in substantia cogitante debet reponi unitas, quae a
Galluppi dieitur metvissica staem. diritos. c. 20 ) lj. Siquidem ille ego , qui percipit. judicat, ratiocinatur, attendit, reflectit, abstrahit, intelligit, imaginatur, recogno-
lii Unio eogitationum in prineipio, quod eogllat, ponet diei melina usura elogica; ipsius vero prineipii eogilantis unitas, vi erius unum non est aliud, povet diei unitas outologiea. seu melubrica.
63쪽
scit, ideasque retinet et recordatur, qui vult, amat, cupit, non vult, odit, aversatur; ille ego fuit heri, et nudius tertius , et cras erit; praeterita et sutura cum praesenti con-neetit; opposita separat; disparata comparat; similia eopulat, uuo me Semper permanente; varias veritates acquisitas in uianum colligit systema , unumque synllaeti in componit , ad quod omnes suas dirigit operationes quoddam pariter unum indivisibile efformantes. Verum haec ineffabilis unitas, haeo perpnnis identitas, haec substantia plura disparata et coniatraria in unum congregans potestne esse materia 3 Si maleria laret, operationes laudatae pertinerent ad organa corporis, et praesertim cerebri. Sed haec organa numquam uni tatem, atque identitatem mei valent servare; nam nutritionem ab arteriis mendicant, per venas deponunt supersua, ab aliis necessaria recipiunt, nutriuntur, reficiuntur, instaurantur, substituuntur, atque Perenniter aut crescunt, aut minuuntur, aliasque innumeras subeunt substantiales mutati nes. Veteribus porro elementis materiae, quibus illa constant organa, mutatis, acutis, minutis, instauratis, substitutis, deperditis , quaenam unitas haberetur, et quaenam personae 1dentitas 3 Frustra quis multa memoriae mandaret, cum iahoras omnia deperderet; frustra systema conficere aggrede-Tetur, eum numquam Praesentia cum praeteritis comparare valeret. ά3s. 5. Deinde, si materialis est substantia, quae in no- his cogitat, profecto cogitationes corporis motibus explicari deberent. Ast impossibile omnino est cogitationes motus esse, aut a molibus oriri, aut esse motuum qualitates. Siquidem i. Bes mobilis certo movetur . et sistit causa externa agente, nec motum deperditum revocare , aut ae lualem dimittere ex se valet; substantia vero cogitans revocare, aut reiicere suas valet cogitationes, prout sibi lubet. 2. Motus veloeilas debet esse proportionata viribus causarum , quae motum communicant; sed quae proportio est inter verba, quae
tibi seereto dieam auribus, nempe inimicum tuum esse hie abseouditum ense districto, et celeritatem, qua cito fugis Isitur aliud aliquid in te agit, quod non regitur motus legibus, ideoque materiale non est. 3. Spatia a quodam mo-hili percursa debent respondere temporibus: ast ego cogito modo Neapolim, modo Romam, modo Lutetiam Parisiorum, indobonam, et modo alias urbes, atque praecipua, quae in ipsis sunt; dein Italiam considero, postea Europam , dein totum terraqueum orbem, insuper ad coelum mente conscen- Diqitigod by Corale
64쪽
do, ad Deum assurgo, ad creaturas revertor; sed quaenam est proportio inter haec spatia a substantia mea cogitante per-ο ursa, et tempus, quo ipsa percurritZ L Corpus mobile transit de loeo in locum, relinquens primum , et Sequentem to
eum Occupans; sed substantia cogitans cogitatione sua antecedentem et sequentem complectitur, imo ex his non rElietis alia deducit. 5. Mobile motu suo varios suscipit status successivos; sed substantia cogi laus cogitatione sua redit in seipsam. 6. Mohile, nou omissis intermediis, transit de loco in locum; sed substantia eogitans relinquit loca intermedia, eum cogitatione sua transit ex. gr. ab Italia ad Hispanias. 7. Ex duobus molibus non persectis, Deque transsu- sis tertius motus oriri nequit; sed ex duasus ideis integre relictis, tertiani relationis ideam deducit substantia cogitans. 8. Mobile motu suo tu aliud incurrens hoc agitat, excutit, pellit, minuit, auget, uno verbo modi si eat; substantia cogitans cogitatione sua haec non efficit. 9. Corpus numquam motum abrumpere, nunquam directionem, aut celeritatem immutare potest sinct exlertia causa; sed substantia cogitaus abrumpit cogitatiouem suo arbitrio, eamque ponit, prout vult, intensius aut remissius. l0. Corpus suu In molum non corrigit sine causa externa, et sine primi destructione; anima vero corrigit ideas, et idearum correctarum recordatur. 1 l. Cogitatio motum, non molus cogitali Ouem metitur.
435. Sed alia sunt argumenta, quibus adhuc animae simplicitas demonstrari potest. Nam s. plura sunt, quae corpori grata sunt, atque sensibus blandientia, quae tamen subflautia in nobis cogitans rejicit, ut turpia, et in bouesta; plu-
a quoque sunt, quae corpori ingrata Sunt, atque sensus dolore assicientia, quae tamen substantia cogitaus et amat et amplectitur. Quorsum haec, nisi substantia cogitans a corpore dis linguatur 3 2. Experientia docemur, substantiam cogitantem tanto magis a sensibus abstrahi, quanto prosundius ali- eui rei contemplandae inhaeret; atque exercitio vim suam
Persicere, et tu dies ad plura, vel persectiori modo cogitanda
sex peditiorem reddi. Ast si materialis illa seret, nonne eo longius diffundi deberet, quo major et intensior foret me dilatio 3 Nonne corpus exercitio et usu in dies labefactatur, senio conficitur, ac tandem delicit 3 3. Notum est nos plura Percipere, quae nullam in corpore possunt mulationem eiu-uere, uti sunt Deus, spiritus, virtutes, vilia, possibilitas, ens, substantia. Quomodo haec perciperentur, si materialis foret
subflautia percipi eus 3 liam illa idea simplex, quae peruia
65쪽
pitur, eritne in una entis materialis percipientis parte, ais In singulis seorsim sumptis, an in omnibus simul collectis Nequit diei primum, alias uua pars cogitaret, et ceterae -rent frustraneae; non secundum, alioquia essent tot entia
gitantia, quot partes; non tertium, quia cositatio simplex et individua in partes distraheretur, et divideret . 4. Si homo non habeat suta tantiam spiti tualem , ipse purum erit automa. Ergo automa Iliadem Homeri composuit, Virgilii Aeneidem dictavit, inspiravit Dantem, et Ρetrarcham, Areo-stum, et Tassum; automa pinxit transfigurationem Bedemptoris Baphaelis, legit epochas Bussoni, eondidit principia mathematica philosophiae naturalis Newtoni; automa demum horrenda monstra, et mirabiles chimaeras, et mundos ideales, et quoddam suhlime et pulchrum et imaginarium et novum, quod est quaedam creationis species, sibi contemplanda pro- euderet. Ecqui haec deglutire potest, quin sensui communi ualedicat 5. Si materialis esset substantia cogitans, quisque noscere posset linguas , quin iis studeret; sussiceret enim proserre voces alicujus linguae, ut aliquis ideas simul perciperet in illis vocibus contentis, quia motus excitati in nervis acusticis ideas illas excitarent, imo essent illae ideae. Insuper etiam sequeretur quod plures linguae disei nequirentὸ quia si ex. gr. vox Deus motu suo ideam Dei constitueret, non video, eur ideam Dei debeat constituere motu suo etiam vox god, quae Deum apud Anglos significat, cum diversi motus, diversas constituere deberent ideas. Qua igitur de causa eadem idea exoritur, nisi quia simplex est subiastantia, quae ideas sibi cudit, ac pro libito suo vocabula pro quacumque idea effingit
436. Neque porro credendum est, veleres illos, quos materialislis accensu imus S. ά29.), cum eorpore animam con sudisse, si Phereeratem, Prothagoram, Dicaearchum excipias. Siquidem sere omnes animam putarunt aut aetherem, aut ignem subtilissimum, aut aliquid umbratile, aut demum aliquid nominis expers, sed omnes a corpore eam distinxerunti Anaxagoras vero, Socrates, Aristoteles, et lota P l
niea schola , Cicero, Plotinus inter veteres ; inter reeentes Cartesius, Gassendus , Malebranclitus , Leibuit ius , Volsius, Genuensis, Condit lachus, Bonnetus, Baulius, Bousseau, Plu rimique magni nominis philosophi recentiores animam eT
Pertem materiae demonstrarunt, docuerunt, vindicarunt; an
ei pites hac in re suere Loel ius, et I antius , qui animae spiritualitatem arguineutis philosophice evidentibus demonDisit iam by Cooste
66쪽
strari non posse crediderunt. Quare sententia dire communis hodierna est, duplicem ordinem admittendum esse , internum , ad quem pertinent animae phaenomena , et exterenum , ad quem reseruntur Phaenomena corporum. Uiuo re-ete aiebat ieero qq. Tusc. I. s. ): in animi igittar cognitione dubitare non possumus, nisi plane in Abricis Atambei sumus, quin nihil sit animis admixtiam , nihil concretum, nihil coρulatum , nihil coagmentatum, nihil
ρleae 437. Hucusque ostendimus, animam humanam exse simplicem. Verum estne etiam spiritualis 3 Proseolo. Nam spiritualis substantia ea dicitur, quae simplex est, et simul intellectu et ratione decoratur i. 302 ὶ. Sed anima humana est simplex, uti toto hoc capite demonstravimus, ac intellectu et ratione potitur, uli supra etiam docuimus S. 37s. 386. ). Ergo anima humana est substantia spiritualis. 438. Sed non desunt homines propria conditione indignissimi, qui, ut verbis utar cl. Mastros ni L anima, e suci
stati S. 1298. 3, suae animae praestantiam negarunt, vel negarent supra belluas, imo supra matellam. Interim eorum animadversiones, et querimonias, seu potius tricas, et Munas audiamus. 439. Dicunt s. Possunt profecto partes maleriae simul ita inter se conspirare, ut in toto ente composilo una exsurgat vis cogitandi, uti una vis corporis exsurgit ex plurium elementorum simplicium, quibus corpus constat, viribus.
ά60. Verum plura hic solsa glomerarunt materialistae. Supponuut enim, partes materiae partem habere cogitationis; alioquiu ex conspiratione partium vis cogitandi sequi non posset; nemo enim dat, quod non habet. Supponunt, partes illa partiali vi cogitandi pollentes, conspiratioue lacla, unam vi in cogitandi producere; quasi nempe vis cogitandi dimidiari, ac tu palles plurimas posset discerpi. Supponunt, Substantiam cogitandi esse quid otiosum, et non potius quid activum
se et alias res sibi repraesentans. Suppotiunt, illas partes cogitatione partiali praeditas inter se ita conuecli, ut unum efficiant. impenetrabilitate Omnino exsul aute. Supponunt, Pa tes illas tendere natura sua ad eumdem terminum extern rim, uti elementa corporum. Supponunt easdem vires esse Cori' rum elementorum, et vim cogitandi, quasi haec non includeret etiam cogitationem substantiae, cui iubae rei. Supponuut, cogitationes esse motus, aut motuum essectus, quod certe sal
67쪽
bilis, quae simplicIssimam substantiam supponit; non ita est
unitas virium eorporis, qua relationem elementorum externam dicit, corporisque motum haud componit, quia externa
filis. Sed dicunt 2. Pol est fieri, ut ex fibrillarum cerebrieompositione, densitate, magnitudine, longitudine , siecitate,
humiditate, tensione, actione et reaelione, cogitatio oriatur, Uti ex conuexione, conspiratione, actione partium horologii
162. Sed ineptire videntur hic Berotinensis Sans-souei, et Nobbesius, quorum est allata objectio. Nam mensura tem poris horologii indice, vel sono peracta nil demum est, nisi motus, qui oritur ex partibus simul compositis, quae habent in ilialem aptitudinem ad illum motum, uti ex pluribus militibus exercitus exsurgit. Αst, sicut ex multitudine caecorum, quomodocumque inter se ordinatorum, numquam hominem videntem tu essormabis, quia nullus eorum recipiendi lueem habet capacitatem; ila ex partibus materiae ulcumque densatis, magnis . longis, siccis, lium idis, tensis, agentibus. et actis, numquam cOSi talionem exprimes, quia nulla ex partibus habet cogitandi capacitalem, uti optime animadvertit Frayssinous conferenee ool. I. ). Deinde ex cujuscumque materiae partium dispositione nequit oriri, nisi quaedam partium extra se cum aliis externa relatio; e contra substantia eo gitans se ipsam modificat intra se, ae se sentit in se, et ex tra Se. Ex quo patet, cogitationem ex partium disposition neque oriri posse. etiamsi liae partes cogitatione ornarentur; quia quaelibet sentiret se ab aliis diversam, et ideo tot haberentur disparatae cogitationes, quot forent paries, numquam vero haberetur cogitationum conspiratio ad unam efformandam cogitationem, uti acute docet Mastros ni s S. 17. ί8.). Neque ex
eo, quod posita actione et reactione organorum, nervorum , cerebri, sequatur in anima externorum objeetorum sensalio, hae de re aliquid serupuli libi remaneat. Nam haec actio et reactio est tantum occasio, seu via, qua ideas rerum corporearum anima sibi cudit ; at quo eommercium illud admirabileta uit, quo anima eorpori copulatur. Dispositio proinde si-3rum cerebri est vel uli conditio materialis, cui aliquomodo animae subjicitur sensibilitas. Celerum fieri potest, ut cerebrum laedaturi quin saeuitas cogitandi deperdatur, uti notavimus supra S. 368. x et ex recentissimis saetis patet. Vide Salvatorem Mane ino Elem. di Filos. S. 5ί0ὶ, et Mastrosinii l. 2. c. 2. art- 2. ὶ. Quare, ut istrumentum animae, cerem Diuitiaco by Cooste
68쪽
in um respexerunt vel ipsi celeberrimi physiologi Vallar, Bonnet, Sibal, Fodere, Matthey, Beearis, Vire v. aliique innumeri,
uti docet Mancino, atque uti animae satellites, et nuntios, ipse Tullius sensus corporeos ac epit, et quasi fenestras ani
mi vocavit qq. Tusc. l. i. e. 20.). Ridicula proinde est comparatio tabanisti. Ramoris dia ρbs. et dia morat. de Phom-
me mem. 1 l, S. 8.ὶ, i uter stomiachum et cerebrum, supponens illum digestionis, lioe cogitationis causam. Nam uomaehu materialis super materialia alimenta agit, agit materiali motu, materialia produeit. Ast cogitans substantia etiam immaterialia percipit S. 635. n. 3.); cogitationes motus esse nequeunt 436. J; ideae et cogitationes nil materiale continent. Deinde, posito eode in valetudinis statu, stomachus, e dem ordine, eosdeinque se in per suos producit essectus tum ita vigilia. tum in somno; ast substantia cogitans alio modo in s
inno ac in vigilia, agit; imo, ceteris paribus, suas multim de versat cogitatio ues, uti notat Melchior Giota Ideo l. ρα
8. e. 3. S. ά. in. Vide salvatorem Mancino S. 562. J.άά3. Iusiacit 3: Materialistaer Vis motrix, motus , quies, celeritas, attractio, gravitas, inertia , impenetrabilitas, v gelatio, aliaeque eorporum vires simplices sunt, indivisibiles
sunt, inextensae fiunt. Ergo et simplex cogitatio materiae con- enire Potest.
άάL Ut huic directe respondeamus Vollatrii objectioni,
notamus, vires motrices, si tamen in corporibus sint, respici Posse tum in composito, tum in elementis, ex quibuq oritur inpositum. In Priino sensu acceptao, sunt certe composit actet divisibiles saltem ratione principiorum , quia ratione Sui uni tantu in substantiarum modi; quare sunt, ut physici norunt, quantitati materiae PrῬortionales. In secundo sensu acceptae, illae vires diei possunt etiam quantae, alioquin vires corporum, quae ex illis partialibus oriuntur, non gignerent. Quare comparatio non tenet. Et etiamsi simplices dici vellent, uti simplex est cogitatio, non inde tamen inferre liceret, materiae competere posse cogitationem; nam cogitatio non ratione simplicitatis elementis repugnat, sed ratione proprietatum oppositarum, quas in substantia erit taute, et in materia sunt, et praecipue ea de causa , quod elementum materiale inertia donetur, qua acquisitum motum, vel quietem constanter se vat, et quidem statutis virium gradibus; substantia vero cogitans suo libito transit de una in alteram ideam, nulla sex ata motus lege S. 43ά. . Motus autem sumptus pro quantitate virium corporis in motu, sequitur xationem directa ma ae,
69쪽
seu numeri particularum, et velocitates; quare est divisibilis
Sicut massa corporis, spatium, tempus, vires impellentes; quae omnia liaud sequitur cogitali f. Qiales non est nisi status corporis extra molia in seu Pars quaedam inertiae, quam corpus non relinquit, uisi causa exterua impellatur; quod de substantia cogitante diei nequit S. 432.). Celeritas est modi- seatio virium, non materiae, et est in ratione tuassae, spatii, temporis, virium ; quam legem liauci sequitur substantia eo-gilans. II 1 actio et ipsa divisibilis est quia sequitur rationem
directam corporis attrahentis, et iuversam duplicatam distantiae; cum e contra stilis lautia cogitans et Da Oliva allicientia 4 Ρjicere valeat, et tu loca dissita vi sua traias ire possit. Graritas accepta pro pondei e Sequitur rationem massae, et regi lux legibus attractionis; accepta vero pro tu iliali deorsum tendentia est eadem ac attractio. Quare divisibilis est. Dequμ cum cogi talioue compo ut pol est. Inertia est quaedam conditio remanendi corpus in statu, in quo est, et proinde vis diei nequit. Et etiamsi veluti vis considΡranda sil nil inde in se tur, quia
tunc veluti attraelio et repulsio est. I enetrabilitas est vis , qua uitum corpus aliud excludit, quaeque ante extensionem Supponenda est, si corpus ex elementis indivisibilibus exsurgat. ipsa etiam est in ratione massae, ideoque divisibilis. Vegetatio explicari potest per soluiu mecha uicum fluidorum, et solidorum motum, et partium positionem, quae certe sunt
quid compositum; cuin cogitatio sit quid simplex. igitur ex eo,
quod illae vires corporibus insint, non recte eruitur corpori-hus quoque cogitationem convenire. Deinde cum omnes hujusmodi vires motum supponant, aut includant, aut gignant,
cogitatio vero per motum explicari nequeat S. 43ά. in; patet,
Cogitationem non posse competere materiae, coi illae ivsunt vires. Demum hae vires in corporibus sunt veluti phpeno- inena ex aliis viribus exsurgentia, et respectus quidam exierni, eum e contra cogitatio sit ipsa assectio substantiae cogitantis, ipsique interua.ά65. Urgent g. adversarii. Substantia cogitans materialis esse debet tum quia spiritus nequiret cormii copulari; tum pila corpus informat; tum quia ejus vires augentur, vel mi- Duuntur, prout corpus roboratur, vel hebetatur; tum quiati equiret Extensum concipere.
146. Sed nihili haec iacienda sun L Nam ex eo, quod modum nesciamus, quo spiritus corpori copulatur, non inde recte insertur, substantiam cogitantem esse corpoream, quia ar gumenta desumpta a nostra ignorantia contra claram verita
70쪽
tem nullum habent pondus, uti apposito nolat Slorcliena ut 'Fch. S. 117. sch.). Non ue Deus agit iv corpora, quae noueanulem habent naturam ae Deus 3 Sed suic Luerelli objectioni, a d Argens, Daruino, Cobauisio recoctae, etiam re Sponderi potest cum Be id, et Dugald O Ste Wari, eam dein remanere, etiamsi corporea supponatur anima, quia nos pariter latet, quomodo Unum eorpus in aliud agat. Inima informat corpus, quatenus cum corpore unum hominem com Ponit, cor Pusque ipsum regit. ae eo utitur tamquam instrumento ad res externas percipiendas; est nempes ma insinmans, uti loquuntur scholastici. Ex eo aiatem, quod Dideantur angeri pelminui seires animae, roborato Oel hebetato cO Pore, hoc tinum Sequitur, animam copulari corpori, quod cum illa amice conspirat- non vero animam augeat, minui ve eamdem corporis actione, aut corpus esse. Illud patet . quia palet ex is lentia utriusque substantiae; hoc alterum gratis assereretur. Deinde vidimus S. 372.), animam non amplius uti posse facultatibus suis, eorporis sensibus hebetalis, confusis, insectis. igitur, anima non augetur, cum corpus roboratur, nec minuitur, cum corpus hehetatur; sed augetur, vel minuitur persectio iustrumen-li, quo anima utitur. Demum undenam est, ut pueri IIaralier, Zuecaro, Londalina, Pugliesi, licet teneris annis, et Proinde corpore admodum debili, portenta intelligentiae fuerint Z Undenam est, ut tot puellae in martyrio conflatiles sueri ut, licet agilem. languidumque corpus haberent 7 Undenam est, ut Iudi ili, Zenobia, citharina Regina Bussiue hominilius ipsis virtute, audacia, politica excelluerintZ Undenam est. Di mulieres Sapphus, Hersebel, Sevigia' Agnesi, Sta et, Colonna, Tambroni, Guacci, Taddaei, Orphaei in corpore imbelli eullissimae fuerint, aut sint, in astronomia, algebra, poesi, litteris Graecis, aliisque saeulla libus 8 Undenam est, ut spues quidam in corpore doloribus, morbisque confracti sapientissimi saepe videanturZ Prosecto ex eo, quod animae operationes non augeantur, vel minuantur, corpore roborato, vel fra-olo. Denique anima conciseit extensum, sed concipit etiam in extensum, et simplex S. ά35. n. 3.). Deinde neque concipi Posset, quomodo anima extensa quidem, sed objecto exienso
minor, extensum majus se concipere valerset. Insuper ex ignorantia modi, quo anima extensum concipit, nil certe interri potest. Praeterea non est idem extensum, uti est corpus, et extensum, uti est animae repraesentalum; neque idea extensi est ipsum extensum. Demum anima nou continet rem Perce