Metrologicorum scriptorum reliquiae collegit, recensuit, partim nunc primum edidit Fridericus Hultsch Quo scriptores Graeci continentur. 1

발행: 1864년

분량: 377페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

PROLE GOMENA IN nere pOSSUmuου nostram sententiam, quae etsi argumentis et certa ratione a nobiti non comprobata est, tamen speramus lare ut multis probabilis videatur. Ilaec autem statuimus: a cubito regio qui septem palmorum vel duodetriginta digitorum fuit omnes maiores mensuras derivatas esse, sed alia ratione in agris alia in itineribus metiendis usos esse. Etenim agrorum mensuras fuisse constat 0rgyiam quattuor cubitorum, amma quadraginta cub. vel decem orgyiarum μ). Ad quae num accesserit stadium quadringentorum cubitorum vel centum orgyiarum, in medio relinquimus. Nam etsi numerorum ratione egregie haec inter se congruunt, quoniam, ut amma decem orgyias, ita stadium decem ammata efficit; tamen nec satis certa eius rei vestigia extant, neque equidem persuadere mihi possum ab ulla unquam gente quadratum stadii modum sactum esse - omnes autem

agrorum mensuras quadratas esse necesse est.

Praeterea ne omittamus aliam agros metiendi rationem olim in usu fuisse, qua non orgyia, hoc est quadrupla cubiti mensura, sed ipse cubitus denaria ratione multiplicaretur. Nam ita laclam esse artaram centenorum cubitorum

Herodotus scribit . duae duo diversa mensurarum genera quibus vel locorum vel temporum discriminibus usitata fuerint, alienum est ab hoc loco inquirere' . Denique in itineribus metiendis a cubito ductam esse arbitramur triplam eius mensuram, ξύλου, quo tantum spatii significasse videntur quantum duobus gradibus con scitur. Haec xyla in itineribus proinde atque Romani suos

passus miliario numero computabant, quaterna autem milia schoenum efficiebant. 4) Gravissimum eius rei hoc est lastimonium, quod

in tabula V omnis agrorum mensura orgyia et funiculo denarum orgyiarum fieri dicitur. Hoc autem cxoiviov δε- κα69 OV ipsum Rntiquum amma esse Rpparet. Cons.

infra si 25.5) 2. 168. Vide Metrol. p. 281.6) Hic egregie viam aperuit Lepsius extrema ea disputatione quae inscribitur Ueber eine uterq9l. Inschr. am Tem-

Quas ego alio loco accuratius perSequRr. Diuili od by Cooste

52쪽

SuRIPTORES GRAECOS.

- De reliquis primae tabulae mensuris.

Porro, ut saepius diximus, ad antiquum Aegyptiorum 18 cubitum a Ptolemaeis Graeca mensurarum ratio translata est. Hine et minores cubito mensurae, huκTυλοί, Παλαι- orac, dixtic, crIi0umj, Πουc, TIUT V, Irijxυc, et malores, opTuici, Πλε OV, cTabiOV, diuυλου, ortae sunt. Quae etsi verbis Graecae videntur, tamen ab his. tanto diversae sunt, quanto cubitus Aegyptiorum vulgarem Graecorum cubitum superat ). Accedit axalva sive κὰλαμoc decem pedum, cuius mensurae originem e Graecia, non eXAegypto, repetendam esse alio loco demonstravimus . Denique postquam Aegyptus in Romanorum potestatem redacta est, quomodo pes monetalis et iugerum, Romanorum mensurae, Cum Ptolemaicis composita sint, iam supra significavimus S I M. Nam perinde atque antea in regno Pergameno, ita tum in Aegypto Romani hanc certam et legitimam rationem inter suas et Aegyptias mensuras intercedere voluerunt, ut quini pedes Ptolemaici senos mone- tales, sive quini cubiti regii novenos pedes Romanos aequarentq). Hinc in tabula Heroniana pes Italicus, hoc est Romanus, tredecim digitos cum trion te, qui digiti sunt Philetaerei, habere dicitur, atque ubicunque praeterea Italici pedes cum Philetaereis comparantur, eadem valet ratio hinc etiam II staV, mensurae modus Graecis non ita usitatus, in tabulas Heronianas receptus esse videtur, quippe 1 in Vido nos in Metro L p. 283.2) Est Ioeus Apollonii Rhodii 3, 1323 : cpraetivi ic duc

τὰ τε Πελαcribi vυccεv lκαivri, ubi scholiasta adnotat: Eκalvu reTi μετpou bεκθπουv, Θεccαλωυ ευρε μα' popbocaroiμεviκὶ rapti ΠελαcΥoic nosημcvri. Hinc nos in Flocheis. annal. a. 1863 p. 169 s. in demonstravimus hae decempeda ab Antiquissimis temporibus Graecos in agris metiendis usos esse, inepte vero in Elymol. M. tradi in Aegypto eam inventam esse. De forma clκεvα, quae est recentiOris consuetudinis, Vide praef. crit. ad hane tabulam. Vox καλαμOc, quam praeter acaenam auctor huius tabulae affert, etiam in inscriptionibus legi auctor est Passow itiloxico Grae O. 3) Didym. de mens. 12 in nostra colle ctione fragm. 3 g M. Confer Hasium in Palaeol. p. 36 , vel nos in Metrol. p. 281.

53쪽

PROLEGOMENA IN

qui par esset Romano cubito Porro cum ex eadem ratione plethrum Ptolemaicum centum pedum non diversum esset ab actu Romanorum, qui centum et viginti est pedum, facile additum est iugerum, hoc est duorum plethrorum vel actuum mensura, qua Romani in omnibus publicis rationibus uti solebant. Postremo etiam in mensuris itinerum , quantum fieri potuit, similitudo et consensus quaesita. Nam Romano passui respondere volebant βη au, qu0d, perinde ac gradus sive dimidius passus, duorum pedum et semissis esset; sed cum hi pedes essent Philetaereb βημα tres pedes Romanos aequabat v. infra 3 33). Magis etiam μiλiov Ptolemaicum a simili Romanorum mensura discrepabat. Etenim ex Aegyptiorum consuetudine mille Eυλα, non passus, miliariam mensuram essecisse vidimus S ITὶ, unde factum est, ut illud laiλio, mille octingenta βηματα n0n duo milia), sive quattuor milia quingentos pedes Philetaereos haberet, Romanorum igitur mille passus superii ret pedibus quadringentis.

De introductione primae tabulae ueronianae.

Diximus adhuc de ipsis mensuris quae prima tabula lieroniana continentur. Verum in codicibus ileronianis praemissa est introductio quaedam de arte metiendi ab Aegyptiis inventa. Ac primum quidem, quae in codice Parisino vetustissimo sS 1 I) scripta sint, videamus. Ibi, ut supra demonstravimus sS 1b , non procul ab initio recentior

mensurarum tabula legitur, cui haec praemissa sunt:

4ὶ Ex hac ipsa mensura a Romanis Aegyptium qua drantal novaque artaba derivata sunt. V. infra g 39.

54쪽

scRIPTORES GRAECOS.

Eadem verba et in aliis libris Parisinis q) et in Vindobonensi ) reperiuntur. Sed haec est recentior et brevior eius loci forma, vetustior autem in illo codice Parisino una cum prima mensurarum tabula appendicis loco post geometriam Heronianam addita est 3 15). Haec igitur forma in nostro fragmentorum contextu primo loco p0sita est, quae etsi non ipsam Heronis orationem exhibet, multo tamen propius quam illa recentior ad eam accedere Videtur. Adscribere hic placet similem locum ex Etymologico Magno, quem e fonte Heroniano derivatum esse apparet.

1) Ηic mavεpa addendum vido tur collata vetustiora eius fragmenti sorma. 2) In nostra verborum Seriptura quae discrepent a Parisino 1670, demonstrabo in Heronianis reliquiis. Martinus p. 436 s. do plerisque graViter errat.

3) Vido Martin. p. 436. Ipsi denuo contulimus Paris. 2013 sol. 99 , eundem fol. 141 h, 2438 fol. 101', in quibus nillil ita discrepat a nostra scriptura, ut memoratu dignum

sit nisi forte quod εύρηταi habent pro risi prietatJ. Iu aliis

libris non ea verba quae supra leguntur, sed haeo inseripta sunt: 'Oninc ε69ηTui si ς rivota Ttic μετyncεinc.

55쪽

PROLEGOMENA IN

λου c 6 εcri φονευεiV. Ex his extrema perversa Sunt, nam alia est vocis 6Kalua origo , sed de arte quidem metiendi qualis apud Aegyptios in usu esset recte auctor secutus est Heronem Alexandrinum.

In eadem tabula quaedam a recentiore manu addita.

20 Restat denique, ut de additamentis quae in prima tabula inveniuntur paucis dicamus. Nam cum omnino eius tabulae forma ac ratio ad saeculum primum vel secundum post Chr. n. pertineat, nonnulla tamen aetate multo recentiore addita esse apparet. Primum post verba ευθυμετpiκ6v xttv Ουv

adiecta sunt: vicΠε9 εV Tuic cκουτλ cεciv ol cTpoφlO-λoi καi cv Toic ξυλiκOic τὰ κυlatiria Kal Ocu 7rpoc μῆ-κoc MOVOV μετ9εiTui. In quibus explicandis auctorem sequimur Salmasium in notis in Vopiscum ), ubi allata quorundam et Graecorum et Latinorum vocabulorum similitudine cκουλλuicεic vocem e Latino sermone petitam vestium praetexturas vel circum texturas) significare docet. op Oφio λουc autem parva strophia h. e. lascias vel vittas quibus vestium extremitates praetexuntur interpretatur. Quid vero κυμtiria Τ Depingi res facilius potest quam Verbis describi. Apud Vitruvium') sunt ea quae tori vel spirae instar prominent in columnis; sunt vero etiam in opere ligneo taeniae quae per extremitates in longitudinom assigi solent ). - Porro ubi de cubiti mensura agitur s3 12 sine

56쪽

SCRIPTORES GEAECOS.

dubio interpolata sunt verba: καλε ut bt Rui ξυλοπpi-cTiκOc 'πηχυc. 0uae tum addita sunt, cum vulgaris cubitus duorum pedum erat, vetus autem mensura tantum

illo qui recentiorem Heroniani operis editionem consecit addita esse ipsa res declarat. De tabula Heroniana II. Vetustissimam tabulam Heronianam de qua adhuc dis- 21 seruimus in libris manu scriptis simile fragmentum sequitur uncia Romanorum mensura memorabile. In hoc primum quae congruant cum illa prima tabula, deinde quae ab ea differant, videamus. Eadem omnino sunt mensurarum nomina, eaedem mutuae earum rationes; sed omissa sunt et

mensurae quas proprie Aegyptias diximus: ξυλου, 6μμα, cxolvoc irupactiTTηc), nonnullae Graecae minus usitatae : dixtic, πυΥuiu, diuυλOV. Pedis modum perinde atque in prima tabula Philetaereum esse ex acaenae desinitione sS 10 colligimus; unde etiam in sine pro corrupta scriptura cτε-pεουc sine dubio spiλεTuipεiouc est restituendum. Sed praeterea Romanum quoque pedem in eadem tabula latere

certis rationibus evincitur. Nam et Miλiov 3 Is quinque milia pedum habere dicitur, qui pedes sunt Romani, et iugerum s3 12ὶ ad eandem pedalem mensuram definitur, quapropter hoc loco To 'ελλη viκov, quod modo πλήθpus,

Graecorum mensurae, recte appositum fuit, ad iugerum

Denique a Du-Cangio in Gloss. med. et in . Graecit. cκούτλ cic explicatur: scutulatio, vestis Praetextura, instita, ornatura in ima Vestis parte.

57쪽

PROLEGOMENA IN

autem nihil pertinet, uncis inclusimus. Denique etiam uncia sive duodecima pedis pars nisi ad Romani pedis mensuram recte referri non potest. Sic igitur concludimus: auctorem huius tabulae id egisse, ut et Romanas et Philetaereas mensuras sub uno conspectu poneret, sed in eo quam gravissime lapsum esse, quod nullo prorsus utriusque mensurae discrimine facto parem esse Philetaereo Romanum pedem existimaverit. Praeterea auctor eius tabulae de quadratis et cubicis mensuris quaedam exponit: primum enim docet, quot digitorum quadrata sit uncia, deinde omnes mensurae a palmo ad cubitum quot uncias quotque digitos et quadrata et cubica ratione habeant ), postremo quae sit gradus, orgyiae,

acaenae, agrestium mensurarum quadrata ratio. De tabula Neroniana III. 22 Tertia tabula nihil nisi breviorem conspectum earum mensurarum exhibet quae prima tabula continentur. Ita autem auctor in enumerandis mensuris versatus est, ut posteriores quasque cum prioribus ex ordine compararet.

Cubitum igitur primum pedali, deinceps palmorum et digitorum mensura expressit; βημα primum cum cubito, deinde 'rursus cum minoribus, orgyiam cum gradu et reliquis, ce- tera eodem ordine cum minoribus quibusque comparavit. De tabula Neroniana IV.

23 Quarto loco posuimus gravissimam illam tabulam de iugeri divisione agrestibusque qui dicuntur pedibus, in qua

quae mensurarum ratio tradatur cum per se admodum diss-cile sit intellectu, non parum nonnullorum locorum dubia scriptura auget obscuritatem. Quam cautissime igitur in tanta ambiguitate versemur necesse est. Fuerunt qui hoc 1) Ciun a s 16 ad 18 παλαiceth, Cmθαμη, πο6c otquadrata et cubica ratione explicentur, dubitari non potest, quin etiam cubiti quadrata mensura ab auctoro tabulas definita sit. Unde initio paragraphi 19 haec addenda sunt: 'Ο τετptir voc πηχυc ooniac τκb ,δακτολουc φος . Conf. tab. IV 9 5.

58쪽

SCRIPTORES GRAECOS.

fragmentum ad aetatem Bygantinam referrent. At vero lumbipedali cubito lacto prorsus alia fuit agrestium mensurarum ratio S 2M; in hac autem tabula eodem modo atque in prima et iugerum et reliquae mensurae definiuntur. Nam in illa antiquissima tabula iugerum habere dicitur in longitudinem pedes CCXL Rom., CC Philetaereos, in latitudinem pedes CXX Rom., C Philet. , idem in longitudinem XXIV decemp. Rom. , XX aeaenas Phil. , in latitudinem XII decemp. Rom., X acaenas Phil. ,

idem quadrata mensura

XXVIII DCCC ped. Rom., CC acaen. Phil.

Eaedem mensurae in hac quarta tabula comparent, etsi auctor in es vel negligenter vel imperite versatus est, quod nullum nec Romanae nec Philetaereae mensurae discrimen secit. Qui quod CC acaenas iugero tribuit, significat acaenas quadratas Philetaereas; quod vero statim postea iugerum XXIV acaenas longum esse dicit, has Romanas decempedas esse apparet. Iam ad maximam dissicultatem pervenimus, quae e corrupta codicis scriptura oritur. Etenim longitudinis acaenis XXIV non, ut consentaneum est,

XII latitudinis acaenae respondent, sed miro errore Δ in eodice scriptum est. Iam hoc in promptu est dicere Δ vetustius denarii numeri signum esse ), ac sacile, quod mihi quidem statim in mentem venit, superius κb e ΔΔ h. e. viginti depravatum esse suspiceris. Sed tamen ne vanis indulgeamus coniecturis. Nam cum omnes reliqui numeri vulgaribus illis litterarum signis perscripti sint, qua tandem ratione fieri potuit, ut ex antiquiore consuetudine Δ huc irreperet. Immo id corruptum iudicemus necesse est. Ac proclive est dictu olim plenis litteris δεκα scriptum fuisse; quod si verum est, antea κb mutandum est in H, quo facto, verba quae sequuntur diuipεirat bt εlc H optime congruere videntur. At vero aliam esse huius additamenti rationem statim demonstrabimus: ergo nec illud κου mutandum est nec Δ in bεκα mutandum, quod quidni etiam ebulbεκα compendio scripturae ortum esse existimemus Τ1 Vide Frangium in Element. epigr. Gr. p. 347.

59쪽

PROLEGOMENA IN

dalem mensuram ab auctore tabulae signiscari. Verita idem, memor Philetaereae divisionis, ad priora verba addit: diui-

lκαivac E scriptum esset, prorsus abundarent. Exponere igitur voluit, prout Romanam vel Philetaeream mensuram sequereris, duplicem iugeri divisionem esse, nam ex altera ratione iugerum XXIV acaenas denorum pedum Romanorum, ex altera XX acaenas duodenum pedum habere: verum haec omnia, cum utriusque mensurae generis nomina nesciret, ita inter se confudit, ut, nisi prima tabula Heroniana ser-Vata esset, ne a nobis quidem possent explicari. His expositis iam ad id transeamus quod in hoc Dagmento omnium est maxime memorabile: novam dico mensuram, quae TεiKOi Π6bεc vocatur. Quod vocabulum cum inauditum esset, primum caririchulv legendum esse suspicatus sum; sed id si scriberetur, et itumerus qui sequitur mutandus esset et ipsum cIriΠεb v, cum aliis locis nihil nisi arobusv legatur, abundare Videretur. Immo vero reputantes, quam multa nova nec prius cognita in his tabulis occurrant, teneamus codicis scripturam. Iam horum γεi-κῖV Irob V, quos agrestes pedes latine vocare licet, duo milia et quadringenti iugerum efficere dicuntur; duodeni igitur singulas quadratas acaenas Philetaereas aequant. Atque haec quidem ipsa est uncialis Romanorum ratio. duorum agri mensores Philetaeream mensuram interdum ita ad suam consuetudinem accommodasse videntur, ut quadratam acaenam Philetaeream, quae est ducentesima iugeri pars, assis instar ad uncias redigerent. Uncia ipsa autem Graece Υεucoc Πουc appellata est. duae illa aetate minutissima pars agrestium mensurarum fuisse videtur, qua

minores in rationibus non computarentur.

Hoc igitur de duplici iugeri divisione proponendum videtur: aut Romana ratione iugero XXIV acaenas decempedales in longitudinem, XII in latitudinem, omnino pedum quadratorum XXVIII DCCC tributa esse, aut ad Philetaeream mensuram in CC acaenas quadratas, quae singulae duodenos pedes Romanos in longitudinem et latitudinem haberent,

60쪽

ACRIPTORES GRAECOS.

iugeritin divisum esse, ipsas autem quadratas acaenas in agri mensorum rationibus ad duodenas uncias vel Tεiκουcrrodac redactas esse. Denique totum locum Latino sermone ita interpretemur, ut quae minus accurate ab auctore tabulae omissa sunt, ea suis quaeque locis adscribamus: Hugerum habet acaenas

quadratas Philetaereas CC eι est agrestium pedum MMCCCC. Nam in longitudinem habet acaenas sive decempedas Romanas XXIV, dividitur autem in XX partes h. e. acaenas Philetaereas) , quae singulae sunt duodenum pedum Romanorum, unde fiunt pedes Romani CCXL. In latitudinem autem habet XII acaenas Romanas, quae fiunt pedes CXX Romani. Sin longitudinem cum latitudine multiplicaveris, sunt ped. Rom. XXVlII DCCC. Duae praeterea in quarta tabula leguntur, de his, quoniam plane cum prima tabula congruunt, nihil est addendum, nisi quod ex epithetis cubiti ευθυμεTpiκoc et λi0i-κoc colligitur illo tempore tabulam in hanc formam redactam esse, quo bipedali cubito uti coeperunt. In sine addita est cubicae pedis mensurae computatio similis illi quae in secunda tubula legitur. Ubi λελαῖoib6κτυλoi quid significent, cum probabilis ratio inveniri non possit, in medio relinquimus ).

De tabula Neroniana V.

Quae adhuc de Aegyptiis mensuris, quales sub imperio 2 Romanorum fuerint, e variis tabulis Heronianis cognovimus, ea omnia ad unum mensurarum genus pertinent Phileta reum, cubito sesquipedali notabile. Iam vero ad alterum genus accedimus, quo posteriore aetate uti coeperunt, cum bipedalis cubitus factus est. Quam in rem difficilli-2 In re tam obscura si coniecturam facere licet, λελωoc novo dicendi usu cubicam mensuram significare suspicer. Nam altera suspitio, πιελαlouc esse pedos universos sivo summam pedum, minus etiam probabilis videtur. Sed vereor no hic Ioeus non minus quam ea quae in codice statim subiunguntur, corruptus sit, de

quibus vide infra 6 38 extr.

SEARCH

MENU NAVIGATION