Ioannis Hucheri Bellouaci, ... De sterilitate vtriusque sexus, opus in quatuor libros distributum, & nunc primùm in lucem editum cui annexus est liber De diaeta et therapeia puerorum

발행: 1610년

분량: 966페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

681쪽

6 LIBER IV. . sibi, suaeque arti magi,& lamiae arrogant, daemonum totam propriam nouit; sed tamen prauain eorum nocendi voluntatem,& idololatriam vindicat. Theologi quoque & Canon istae cum istius daemonum fraudis, de noxae ignari non essent: eorum tamen consultores magos & instigatores, tanquam manifestae impietatis , mortisque reos

esse voluerunt. Φ

Imperatores autem & Iurisconsulti omnes maleficorum facinora omnia fascinatrici eorum de arti tribuerant , quorum authores fuisse daemones

ignorabant;cum sit philosophorum magis propria, quam magistratuum , caussarum cuiusque rei inuestigatio. Virgilius quoque pastores, non Α-ristotelem , aut Hippocratem vulgaris falisque de fascinatione sententiae aut hores exhibet. Porro

Plinij, Solini, Gellii de Triballis, Scythicis, atque Ponticis quibusdam fascinatricibus familiis , earuinque immersabilibus corporibus , & duabus in Uno oculo pupillis, atque laudatione tabifica; fabulosissima constat esse commenta. Neque enim te rena graviaque corpora aquosis, leuibus & simplicibus sustineri posse : neque duplicem magis pupillam, quam unicam esse veneficam credendum est sed huic fabulae originem dedit , quod feroci aspectu pueros familiae illae prope

exanimarent. Sic Arismapos creditos esse monoculos , verisimile est , eo quod cum essent sagittarii, alterum oeulum collimando clauderent. Sic Thessalos habitos esse cetauros Ob equestre eorum primam exercitationem. Sic Psyllos morsibus serpentum mederi existimatos esse ob consuetum veneni istorum sectum. Dicemus eamdem '

682쪽

DE MALEFICIIS . Os

Pliiiij vanitatem esse de palmularum lunatis Osia siculis cicnte politis nam supcrstitiose hoc factitatum indicat ipse. Plutarchum quoque de gal-gulo non esse probandum , a quo bilem per habitum aegrotantis effusam ad se rapi, aut hepatis intemperiem & obstructionem explicari , non posse cortum est. Pauli ad Galatas orationem metaphoricam esse apparet. Quis vos fascinauit ne obsequamini veritati' quasi dicat, Quis vos decepit argumentando Θ Eadem metaphora auaritia nugacitatis fascinatio a Iacobo vocata est. Eadem mctaphora ab Eceseliasie inuidia & auaritia oculorum nomine suggillata fuit; quod rerum alienarum oculis expositarum cupiditas animos & corpora laedere videatur. Eadem insanus amor. fascinationis nomine accusatur , & ab oculis amatae mulieris per oculos amantis in cordis sedem penitus inculcatur , unde eius valetudini obcst. Eadem Lacedaemonii, oratores, tanquam fascinatores , quique orationis praestigiis populo imponerent, e ciuitate sua ablegarunt , cum omni Rhetoricae tanquam fascinatoriae artis studio. Eodem sensu φιλαυτια fascinare creditur , quod hominibus sui amantissimis iudicium omne eripiat : sicuti de Anthemide, & Narcisso a poclis

proditum est. αEodem denique de fascinatione opinionis

errore Romani e puerorum suorum collo Priapi effigiem appendebant prohibendi fascini

caussa e quin Priapum ipsum fascinum vocarunt,

quasi fascini depulsorem. Idcoquc illum quoque

683쪽

LIBER IV. triumphalibus curribus alligabant ad retorquendum in authorem fascinum .Postremo ipsa quoque infercndae fascinationis exposita ratio per acrem, trucem, & inuidiosum intuitum refellitur: neque enim ab oculis quantumuis a palpebra detectis affluentius quam ab ore, naribus, totoque corporis transpirante habitu, pestiferi tetrique vapores in vicina corpora prorumpunt. . Neque insuper spiritus ipse animalis & vi suus cum suo radio foras ad obiectos oculos spargitur, cum

visionem receptione, non emistione constare maior philosophorum pars statuat: sitque erystallinus humor veluti speculum quoddam animatum.

Neque denique inuidia per se , sed ex accidenti

noceat , corrumpendo scilicet proprios humores , eorumque vapores corruptos oc malignos ad eruptionem concitando.

Subiectum autem propositum fascinationis ab iisdem irridetur, quippe norunt sermo S pueros, puellasque opprimente plet hora plerumque a grotare ; quam idcireo protinus soluendam esse monebat Hippocrates, & Celsus libro secundor aut certe ob habitus mollitiem, & laxitatem con- . tagione facilius labefactari, quae a fascinatione differt. Caetera denique bruta , & plantas nona fastinatione laedi , sed omnem illis a coelo , &pabulo perniciem accidere , nisi daemonum intercesserit peruersitas. Adhuc fascinatio uniuersim sublata est iam singulae eius partes , & species refutando tollantur. Prima quidem naturalis scilicet & substantialis, quaeque vel ex temperamenti occulto quodam modo , & substantiae inexplicabili proprietate

684쪽

DE MALEFICII S. 837tate, vel ex in elici alicuius syderis natali iij i fluxu ingenita lit. Primum enim φιλώθρσπον naturam in eum finem nequaquam homines finxisse vi mutuam sibi perniciem alerent , necemque concinnarent. Neque animalium eiusdem speciei dissimilitudinem tantam excitasse , ut sibi inuice in sint

exitiosum venenum , quod a maxima tantum naturae , dc temperamenti contrarietate , summoque totius substantiae dissidio suscitari potest. Vt talsissimum omnino sit, quosdam patres iamiliarum suarum veros fascinatores fuisse: quibus potius contagiosi fuerunt. Sicuti & illud quod capillorum foeminae v-storum fascinatorio odet re serpentes necanturi crasso enim potius eorum Vapore, ut & co nuum, suffocantur ob meatuum spiritalium angustiam. Multo minus credendum ex hominibus alia quem a seipso proprie fascinari: cum una si unius natura, & temperies, atque substantia: sed vel ab

illati fascini metu & suspicione, vel ab inueteratis animi , & tabificia vitiis odio . & inuidia, vel ab insana quadam φιλαυτια valetudinem propriam tentari,afficique & debilitari statuendum. Sic neque ex feris Basillicum & Caloblepam se ipsos

tuo visu necare.

Deinde etiam e toto syderum coetu nullius vim tam pestiferam esse, cum omnia ea hominum caussa condita sint: aut tam eruditam& coniuratam,ut unitantum homini, non omnibus sub se nascentibus diram fastinationis luem inspiret, cum tamen perpaucos fascinatores, vel potius nullos, antiqui-

685쪽

6: 8 LIBER IV. tas notarit. Neque enim Philostrato in Apol Ionij vita credendum est, Sturniuin quendam Ephel una fascinatorem nota aliter , quam basiliscum omnes solo aspectu interfecisse refercnti : quod spurcae eius , Sc contagiose na- iturae potius , quam fascinatoriae tribuendum est. Quare instarum medendi facultatum proposita exempla valeant: eaque fidei, & imagina tioni aegrotantium , non medicatricibus hominum ingenitis viribus tribuantur: quae dignitatis illorum, rcgnique & imper ij aut rarae cuiusdam sapientiar, potius quam naturae comites sunt &

Altera species creditae fascinationis, quae tetricuiusdam vaporis , & tabificae qualitatis diffusione constet,a contagione alic na non est , aegrique ipsi non fascinatores, sed infecti: sicuti morbi , quorum vi expirationes illae malignae fiunt qualis est febris pestilens , ophthalmis , scabi- cs, elephas,phthisis,& Italica lues contagiosi, non' fascinator ij, vocandi sunt. Nihil enim aliud contagio est quam deleteriae cuiusdam qualitatis improstio ,' quae a Vapore & putri , & lento .calidoque ab aegrotantibus cmrporibus quoquoversum in aerem sparso haurientibus obuiis corporibus similem cladem inserat, dum expiratione, transpiratione, & aspectu

foras excluditur,includiturque.

Itaque statuendum suppressi menstrui , aut intestini veneni nullam fascinationem esse , sed verum contagium , cuius a fascino discrimen

686쪽

DE MALEFICII s. 63 9 est , quod istud aut spiritu , aut voluntate sola certo homini, illud vero quibuslibet obuiis cum vapore expirante , & sine voluntate ulla aegro

tantis communicetur.

Tertia denique fascinationis species , quae spontanea vocata est, hoc uno manifestae falsita tis nomine condemnanda est, quod nulla, neque tetri spiritus visorij, malignique; neque vaporis noxij ex fascinatorum oculis vibratione ; sed inuida tantum , prauaque eorum nocendi cupiditate , constare dicatur, adeo ut quem velint hominem , brutumve aut sensim tabefaciant, aut confestim interficiant : cum tamen nullus aia sectus , aut qualitas sine corpore , cui inhaeret , ab uno in aliud corpus transire posit. Id autem ipsum , quo laedi aliquis a lascinatore creditur qualitas sit, & affectus quispiam oportet: Quare a fascinante in fascinandum cor pus migrare sine suo subiecto nulla ratione possit.

Hoc autem ipsum non potest esse aliud, quam vapor , aut spiritus; quorum neutrum fata scinationis esse idoneum Vectorein , Mi an tea disputatum est , sic nunc quoque osten datur. Vapor enim , aut putris est , aut imputristille e corpore putredinem habente per ae iarem sparsus sanos obuios haurientes eum inficit haec infectio potius contagio est , non fatastinatio imputris vero ex substantia partium humorumque excitatus , cum excrementitiussit, & a naturae muneribus alienus , nullisque

687쪽

o LIBER IV.

imaginibus ornatus, quae in cerebro solo fingi

lent, no posset fascinantis imaginariam qualitatem secum citerre. Sic neque spiritus siue animal .s, siue vitalis fascinationis eiusdem idoneus vector habendus est, cuni ab anima intus contineatur ut suis functionibus seruiat ; aut dissolutus pereat , ut in syncope. Quod si un acre et lanx permanerec , cum ratione careat , in fascinandum certum hominem , brutumve a seipso dirigi nequeat; aut ab ipso fascinando attrahi, cum alie num corpuS non moueat,nesciatque ubi & quando in acre vagetur: aut, etiam si sciat, eumdem tamen quem senserit saluti suae inimicum, exturbet potius prae eximio seruandi sui studic,quam ut in sui perniciem amplectatur. Multo minus ab anima ipsa foras diri gatur, cum a corpore cuius est forma nunquam discedat: neque discedentibus spiritibus vim suam inurat;alias aer cui spiritus misceretur esset animatus & vivens. Quare vis fascinatoria eum neque sola sne se laeto suo,neque per vaporcin dispiritum animalem communicari sanis possit, ut hactenus demonstra tuin concludendum erit nullam omnino fascinationem esse veram , dc fascinantium hominum propriam: sed totam daemoniam, eamque neque morbi physici differentiam, aut causatri esse: neque denique re vlla veram,& consta atem,sed antiquam vanam que superstitiosi vulgi opinionem, quamlibet hominum brutorumque cladem,& segetum calamitatem inopinatam fascinatorum malevolentie adscribetitis. Itaque neque morbosvllos vere fascinatorios esse, sed diabolicos omnes metaphysicos a daemone per

688쪽

sti gitiosorum hominum impia facinora , tanquam idonea instrumenta inferri solitos teste Tliom. 3. ad Galat. & Basit. Magno in homil. de inuidia. Nam vere diuinos,& a summi optimi

Dei voluntate profectos, caussas naturales habere constat regis Ioram exemplo lib. Paralip. c. 2 i. qui

quod populum a lege Dei auertisset , ex impro babili diaeta in insanabilem diarrhoeam iubente Deo lapsus est.

Huiusce conclusionis veritatem & constantiam breui claraque fascinationis instrumentorum refutatione dem ostremus. Cum enim duplices sint fascinationis artifices,vel ministri potius da monum; Magi; & Lamiae, siue Stryges,siue Sagae,siue Veneficae tot enim nominibus Latinis sceleratae sceminae vocatur hae quidem nulla neque arte, neque librisi neque verbis fascinantio utuntur:sed imaginatione sola laedunt, quos laedere se putant, propriaque vi sua ex pacto spontaneo cum daemone contracto. Illi contra nullum sine arte,libris,uerbisque conceptis. exorcismis opus aggrediuntur: seseque nocicaeodaemoni parere, sed cacodaemone sibi ipsis sacrorum verborum, aliorumque instrumentorum viribus arbitrantur. 1lla autem sunt verba,carminas, exorcismi, amuleta, perlapta, philtra, ligaturae, imagines, characteres,numeri, figurae: quo ruria omnium testim adis deinceps viribus Platonicorum, &Peripateticorum & Theologorum placita conserentur. Nam Platonici nimis creduli fortasse& superstitiosi fascinatorios morbos receperui,eorumq;

inserendorti instrum eta, & sanidoru remedia probant, eaq; experimentis quotidianis vulgi comprobat.Pcripatetici Logiatri omnia ista tanquam ludi-

689쪽

642 LIBER IV. cra& inania improbant.Theologi daemonum praeastigias propriaque opera, non MagPrum, aut Laismiarum arbitrantur. De Lamiarum imaginarione,etarique viribus.

P Rim una igitur imaginationis virtute propriucorpus alterari & fascinari posse demonstrant, idque ex vario spiritus& caloris natiui motu,quem ammosa & naturalis facultas ab imaginatrice laeessita prouocat intro forasque : sursum , & deorsum. Sic videmus gaudio ex praesentis boni opinione habitum incalescere, laxari, erubescerer moerore,& inuidia habitum perfrigerari, dens rique, & praecordia inflammari. Sic diutinis attentisque matris praegnantis cogitationibus liberos similes permutari: indeque multo plura in hominum, quam bruto um genere vultus di- scrimina ob maiorem ingenij humani celeritatem , & imaginationis varietatem apparere. Hinc foetuum corpora appetiti vehementer a grauidis matribus negatique cibi specie mutari: sicuti pullos gallinaceos pannorum incubantibus gallinis

Obiectorum coloribus. Hine mulierem Romanam olim ex albo patre nigerrimum puerum

sustulisse ob serui aethiopis domesticam consuetiidinem. Hinc Iacobi gregem obiectarum virgarum variegatos colores Ouibus grauidis expresiisse. Hi ne frigoris imaginatione nos ipsos perhorrescerer aliis lugentibus lugere, laetantibus exultare, meientibus meiere , oscitantibus Oscitare.

Hi ne denique rei rubrae aspectu harmorrhagiam sommoueri, cibique acerbi memoria dentes ob -

. stupescere

690쪽

DE MALE FI cII s. ιεν stupescere. Hinc igitur imaginationis eximiam quandam esse vim in alterandis , & fascinandis corporibus propriis constare putant. Addunt insuper aliena corpora ab eadem imaginatione alterius permoveri, fascinarique polle: dum spiritus amica vel inimica qualitate instructus & in aerem sparsus ab obuio, vicinoque corpore rapitur: Vires aut cm imaginationis omnes faustas,ra faustasque: a quibus odium , amor , morbus , dc sanitas conciliari solet, a syderum sorinis suscipi, sub quibus fascinatores aut nascantur . aut ad quas imaginationes suas vehementissimas reserunt, ut voluptuosas ad Venerem, iracundas ad Martem, inuidiosas ad Saturnum: eas enim syderum formis ornatas coelitus relabi e quibus vel noceant, vel prosint: cogantque sydera ipsa, tanquam coelo auulsa, sibi istis, ut intelligentiis coelestibus,

parere.

. At vero fascinationis species Vtraque, tum proprIa, tum aliena, facillime eonsulatur: propria quidem eo quod non est naturalis, siue temperiem

sue substantiae modum spectes et tunc enim aleret , non laederet proprium eorpus. Neque etia in voluntaria est, cum omne animantium genus ad suae salutis studium a natura ipsa trahatur. Quare si quando proprium corpus imaginatio alteret, non id quidem per se ,& proxime fit; sed per accidens , & per obiectionem imaginum sensibilium boni, maliue speciem habentium: unde appetitus, calor,& spiritus ab animosa , & naturali animae facultatibus varie conturbatur: quae cum

sint eiusdem animae, & suppositi, id est animalis,

SEARCH

MENU NAVIGATION