장음표시 사용
711쪽
66 LIBER IV. ita nemo quomodocunque loquatur, nisi ab ipsius sermonis perito intelligetur. Ideoque neque GaIlus Hispanum , aut hic Germanum, sicuti neque Graecus Latinum, aut alium intelligat sine doctrina usuque sermonis eiusdem. Tametsi igitur loqui homini sit naturale, ut ipsa linguae conformatio indicat, ipsa tamen idiomata hominum arbitrio & consensione constant &significant, cum loqui nihil aliud sit , quam ceristis linguae motibus mentem detegere. Seruan itur a.res ab iisdem causis, a quibus procreatae sunt: Verborum ergo significationes non ex natura, sed ex voluntate utentium aut sordescunt, aut negliguntur , aut excoluntur , nullumque verbis ipsis eum rebus significatis est naturae commercium &similitudo, cum illa tantum sint aer quodammodo a lingua diverberatus : ideoque haec verba has res , illa illas ex hominum arbitrio solo insinuant. Denique si verba vim haberent aliam, quam significatiuam, omnis omnium hominum sermo semper verus esset , semperque rebus significatis responderet , omninoque res quaelibet propter affirmationem vel negationem nostram aut falsa aut vera esset. Porro activam vim verbis impertiri propriae rum materia non' potest , quae spiritus est e
corde in asperam arteriam & laryngem copiose & vehementer excussus:variant enim tantum ob sanguinis,spirituum & symptomatum animi, S instrumentorum vocalium varietatem , vNde eumdem sermonem omnium hominum esse contingeret ; tantumque in leuitate , asperi rate, t i grauitate,
712쪽
DE MALEFICII S. 66s grauitate, tenuitate, di similibus discrimen esset, Ipsis denique instrumenta verbis , agendi vim nullam conferunt : si enim totus thorax , tum maxime pulmo , aspera arteria, larynx: noxiam quandam vim expirant, ut in phthi licis, ea coni glosa , non fascinatoria est. Quare incantatio omnis aut salsa est , dum ea quae non fiunt, fieri tamen delusa plebecula sibi persuadet r vel impia penitus oc daemoniaca, eum authore daemone stupenda eduntur opera, nullaque omnino incatationi, miraculi aut fascinationis per se facultas tribuenda est, ut serpentes, lupos, ratos tardandi, euocandi, fugandir morbum, sanitatem, abortum
prouocandi: coniugij iura prohibendi: tauri, aut equi ad certam arborem , ut ficum , domandi; sed daemoniaca facultas eius nodi habenda est. Itaque hanc de vi verborum credulitatem irridet Ouid. Nec media Marsis finduntur cantibus angues: Nec redit in fontes unda siupina sisos. Athenienses quoque mulierculam ex Verbis medentem edusto lapidarunt , omnem medendi artem in plantis , & metallicis constituentes. Irridentur quoque a Gai .lib. S.de simpl. mcdic. facultatib. & a Theophrast. l. s. de hist. plant.& a Pericle, a Caracalla Imperatore sobrium curatores ex verbis condemnantur.
Medici quoque docti incantationem morborum curationibus sepe profuisse senserunt, non tamen ob propriam eorum efficaciam, sed aegrorum potius stultam credulitatem,& confidentiam,
qua nativus eorum calor , i. natura morborum medicatrix roboratus.
713쪽
6έ6 LIBER IV. Quod si absentibus etiam verba prodesse compe tum sit, id vero ex daemoniaca fraude & facultate est, daemonibus hoc verborum praetextu maleficos anagos fallentibus , quibuscum vel apertum , Vel tacitum pactum habent. Ein simodi fuit ranarum, &serpentum per magos Pharaonis productio a daemonis praestigiis, non verborum aut carminum e ficacia inductarum. Itaque incantationes omnes prohibentur tum a Deo ipso Leuit.capite vigesimo,& Deuterono m. capite vigesimo, octauo & Esaiae capite quadragesimo septimo:& ab aliis quoque sacris aut horibus, ut D. Augustin. l . . in Evangel. Ioannis. Quod autem Gorcistarum concepta verba quaedam daemones fugare videantur; non ob eo-Tum naturam proprium que sonum , aut descriptionem,sed exDei nutu verborum significationem adiuuantis.Sic venerabile nomen Iesu non ob materiam, sed ob significationcm suam saluatoris, ad omnia pia, iustaque opera officacissimum est. Quod si imprecationes parentum propriis liberis nocuisse contigit ; aut ex liberorum ipsorum terrore, aut ex diuino nutu noxa orta est.
Si horis matutinis diurnam , Cal. Ian. annuam salutem amicis deprecamur et si deniqu eiisdem sternutantibus , aegrotantibus , & quod-uis negotium aggredientibus bene ominari consuevimus ; non sane a verbis nostris, sed ab uno Deo ominis exitum secundum expectamus. Si piorum hominum iustis ad Deum precibus Vermes,locustae, tempestates,& pestes propulsari, arcerique videanturrinuminis rogati,non verbi humani, ista vis est. ιFulminas
714쪽
DE MALEFICII S. 667 Fulmina, fulgura,tonitrua, venti, turbines, plU- uiae, nities, grandines, omniaque meteora, naturae
sunt opera. Quod si quando , naturae quasi erepto suo tute , magico quodam carmine Cbmurmurato flagitiosolum hominum votis quasi respondeant, non lac detemonibus potius, quam magicae in camationi id i plum tribuamusΘ At ab illis meteororum materia arbitratia sito versari solet. Sic Ha quinus rex Norucgiae Danorum exercitum grandine & imbre oppressit. Sic rex Suctiae Aeoli cu usdam instar ventorum satus regebat. Sic quidam ex eadem gente magi mercatoribus ventCs vendebant apud Holaum Magnum. Num arbitremur homines daemonum potius astu , quam verborum vi in alienas brutorum species mutariΘFalse tamen sunt illae: vere enim Aristoteles in Metaphys non a simplicib' sermis physicas, sed a mixtis in materia excitari pose disputat. Itaque neque verba , neque sydera, neque daemones ipsi corporum physicas formas, nisi ficte &verisimiliter trans mutent, ut est paulo antea a nobis disputatum. Cum enim rerum naturalium vires, effectus, & causas exquisite calleant, promptissime easdem colligunt ex omnibus orbis partibus, S ad fictilias formas quas ibet acc&mmodant. Sic per Pythonissam necromanticam Samuelem exhibuerunt prophetam: sic socios Diomedis, inaues; Vlystis,in sues: Arcades in lupos, mutarunt. Vera tamen es: aliquando physicae sormae in alienam mutatio , ita iubente Deo , ut uxoris Loth in stata ana falis. An rursus suspicemur, Magorum , StrygumQue corpora tam
715쪽
Iongc, tamque celeriter vi verborum, non daemonum,transferri λCum enim corporei substatiae simplicibus & incorporeis naturis pareant teste Augustin. 3. de Trinit. sintque daemonum, ut Angelorum simplices naturae, cur impuros magos sagasque in m tu locali permittete Deo sibi parere,ut eorum corpora quocumque velit portet, exportet, tradu
cat, versetqueΘAt hoc ipsum de Simone Mago,Circe, Medea,Canidia,Tyridate olim proditu est. Sed di nostris quoque temporibus in plurimis impietatis magicae cultoribus comprobatum fuit. Verba ergo, & Carmina in tollendis per avrem corporibus usurpari solita, symbola sunt pacti in- ter Magos & daemonas quibus sollicitantur silli tamen etiam turbatis dormientium mentibus impurissimis quidquid vigilantes optarint quorumdam Vnguentorum, suffituum , & herbgrum viribus se per somnum praestitisse facillime persuadent Nam
neque verba etiam diuina , neque prophana quae cumque ore sacrilego Obmurmurare possint, ulla miraculorum facultate pollent. Peccantque impiae eorum preces tum in materia, cum res iniusta naturaeque iuribus contraria, & Deo odiosa petatur: tum in forma,cum pluris verba, quam rerum intelligentiam aestiment. Tales sunt preces , de verba & barbara colligendis herbis insusurratarquarum tamen Vim a prima rerum creatione Deus nunquam mutauit.Talia sunt & Euangelia ipsa collo obligata ad aegritudinum curationem , aut praecautionem. De amuletis es perlaptis.
I x Muleta & Periapta remediorum species est
716쪽
DE MALEFICII S. 669 aduersus fascinum proprie,& veneficium ex Sortilegiis usurpari solita. Sed ad Medicinam etiam morbosq; curandos,& precauendos pertinet. Amuleta vocata sunt a vi amoliendorum & depellendorum venenorum .Periapta ab usu, quod partibus quibusdam corporis , ut collo, carpisque alligari soleant. Sunt a. duplicia , physka , & metaphylica: haec inamb.quibusdam verbis prophanis, lacris- ve, aut diabolicis etiam nominibus constant, intermixto etiam ad tegendam daemonis fraudem, venerabili nomineIesu, Augustin.test.in evang.ΙO-
Est enim genus hoc magorum & maleficorum hominum impium, & sacrilegum: ideoque bonis
omnibus medicis authore Gai. respuenduin e a
quo praecipitur libro sexto& decimo de simplie.
medic. facultat. sic medicamentis esse considendum ut eorum substantia , non incantatorum verba iuuare credantur. Λ Theophrasto etiam de hist. plantarum absurda putantur quaecumque alligata corporibus , aedibusque , singulariter opitulari iactantur. Sie ab Antonio Caracalla Imperatore aut hores pcriaptotum ad febres inte mittentes reprimendas , condemnati sunt. Sic a
Pericle Atheniense iidem contempti , quem a morbo graui ubi conualuisset stultitiae suae apud amicos palam puduisse refert Plutarch. quod saeuientibus morbi symptomatis sibi ab agyrtis,& circulatoribus appendi remedia , alligarique passus esset. Itaque ex circumforaneis qui versutissimi sunt, Amuleta sua magica a contumacibus morbis, & acutissimis febribus remouent: eaque mitioribus
717쪽
6το LIBER IV. R breu oribus, ut & intermittentibus, idque non te solutione admouent. Quod si adhibitis a-muletis, omistis'; artis auxiliis moibi quidam per-
curentur, non ea quidem curatio amulcioru ei sed aut robustae naturae leuiorem morbum cIiscutientis, aut aegrorum confidentiae et aut certe cacodae
Hinc Theologorum decretis repudiari di interdici pijs omnibus iure solente praesertim cum Verbis omnibus siue prolatis siue descriptis cH-ciendi vim aliam , praerier significationcm rerum quarum sunt symbola , nullam Deus concesicrit.
Alterum genus amuletorum & peri aptorum naturale est,constatque physicis remediis , eorundemque manifestis, vel occultis facultatibus. Cum enim physticae formae sint duplices, anima , δίnatura, propriis facultatibus instructae , utraque species in animatis praeclara cit: sicuti in inani malis altera , natura scit cet. Animae facultates sunt procreatrix , auctrix , motrix , sensit tua,& motiva r quae indefinitae sunt & saepe contra riar. Natui alium facultatum ex origine genus bi pertitum eth. Vnuin est manifestarum , alterum occultarum : dilae ex temperamento , primatumque qualitatum elementarium mixtione
emcrgunt : quae quod sensu intcrnoscantur earum alterationes, possintque earum effectus eX-plicari ex qualitate vincente, manifestae idcirco vCcitantur. Occultae ex mixti forma prodeunt Stanquam rivuli ex fonte emanant, quae forma rursus ex propriarum cuiusque elementi formarum
unione pullulat : ideoque occultae facultates
718쪽
DE MALEFICII S. 67t nuncupantur,quarum causa incognica, inexplicabilis , in demo nitrabilis,nulloque sensu perceptibilis sit, ob ignotam formae essentiam : tantumque de illis sciri potest τοι, ι, aut ab experientia, sed non Alias totius subitantiae qualitates, vel pro prictates nuncupantur, quia pendent a forma, quae mixti totam substantiam complet, integrat , dc perficit. Quemadmodum igitur temperamentorum, sic formarum etiam tuter se sua similitudo , & dis. similitudo est: quae Sympatheiae , dc Antipatheiae vocantur in omni rerum genere , siue eodem siue diuerso illustres& perspicuae. Sic in plantarum genere sua est inter se antipatheia vitis, & brassicae: quercus, & oleae: hederae , & aliarum arborum o quas complexu
Eadem est antipatheia inter venena, quae sese inuicem obtundunt , & aliquando expellunt sudore , vomitu, deiectione , licuti per tympatheia in quandam sese inuicciri attrahunt, vi testudo & salamandra , sublimatum & crystallum,&c. Sic in animalium genere , galli & leonis: elephantis , & arietis , atque suis: icneumonis& crocod1li: elephantis rursus & rhinocerotis: cameli& equi: aquilae , & draconis : cornicum& noctuarum celebratur antipatheia. Neque ea in solis vivent.bus , sed in mortuis quoque vi get. Sic enim tympanum ex pelle arietina pulsatum raucescit,altero ex pelle lupina rcsonante.Sic cytharae chorda lupina arietinam diffringit. Sic plumas
719쪽
672 LIBER IV. reliquarum auium, permixtae aquilinae tabefaciunt. Sic denique cadauer hominis occisi praesente homicida cruciatari aliquando solet. In diuerso genere antipatheia etiam est, hominis&Veneni: aut cibi etia vi lioris alicuius, ut pomi, casei,vini,&c. Reliqua sympatheiae,& antipatheiae exempla apud historicos disces.
Sunt ergo rerum prope omnium,& medicameniator u insitae facultates duplices,tum naturales& man festae ex ictu peramento, & vincente in eodem huci qualitate una, vel duabus oriundae, tum physicae Ic occultae ex forma & sibstantia mixti. Ex natura libus illis, & manifellis facultatibus concinnata a-mii leta,& peri apta propriae substantiae, vaporisque effluuio inspirato, transpiratoq; interiorem morborum causam oppugnare, morbosque ipsos expugnare possunt.Sic melanthii se me catarrhu: radix&semen poeoni et albet epilepsiam: stercus lupi colicos
dolores,tollere perhibetur. Similia sunt ad febres intermittentes pleraquc peri apta carpis admouenda, quae vel per se & refri-. gerando et vel per accidens & attrahendo digerendoque putridos vapores ne accessionem pariant. Illius generis illud est apud Hollerium ex soncho, plantag.& sambuc.aeeto su bactis. Aliud est ex fuligine surni, de soliis salutae cofusis mixtisque cum oui album.& appositis.Simile quoque est ex eadem su-ligine cum allas,cepis,album ine &germine Oui,acetoque subactis.
Sed illa tamen amuleta & perlapta ita demum propriis viribus & manifestis pollere putanda sunt, ut ab iis omnis superstitio, susurri, & aniles prece remoueantur, dum praeparantur, colliguntur,
720쪽
DA MALEF1CII S. 67stuntur,& usurpantur. Alterum genus amuletorum & perlapioru physicis medicamelis eonstat: qui antipatheia,Occult que proprietate tum contra fascinum, & veneficium ex sortilegio, tum contra morbos pugnant. Occultam .a. proprietatem Gal. recipit tum lib. 3.de Ioc .affcontra Pelopem praeceptorem , tum lib. Inde sac. simpl. ubi ait, Cinerem quidem cancri esse exiccatorium, sed eum tamen substantiae ratione mirabiliter eos qui a cane rabido morsi sunt iuuare. Idem in lib. 2. de nat. lium.In expirationibus , inquit quae proprietate substantiae potiusquam qualitate corpora offendunt, recte Hippocr. curatione instituit per mutatione loci,& exiguae spirationis usu. Porro proprietate li. .de simpl. facult. explicat facultate no comune aliis reb': sed propria alicui substantiae, per qua aliquid peculiariter agat. Proprietates aute totius substatis dicatur,quasi nosormae solius, & temperamenti, quae forma mixti est: sed materiae etiam qua mixto peculiariter temperies excitauit .Hinc dicuntur insitae,& intimae. tenim elemetorum facultates a primo coditore cia . . ditae sunt sic a temperamento mixtis facultates ac
cedunt, non solum manifestae, sed obscurae etiam, ex materiae implexu cum ipsa temperie. Quare nulli morbi solius format statuendi sunt, cum sola neque agere , neque aegrotare possit, st-que incorporea: sed substantiae totius,id est, sorinae& materiae occulti morbi sunt, ex mixtionis ignorata ratione:cuius tamen principium suit ipsa temperies.Idc6q; morboru istoru curatio cotrarietate
constat,& qualitatis tametsi sensibilis alteratione. Ridicula autem est refutatio curationis per ami- Vu